Sacramentaire Léonien (Sacramentarium Veronense) (page 27)
P F C SP (suite)
Deus, qui dierum nostrorum numeros temporumque mensuras majestatis tuae potestate dispensas, propitius ad humilitatis nostrae respice servitutem, ut tuae pacis abundantia tempora nostra cumulentur. Per, etc.
Deus, qui nec Ecclesiae tuae usque ad consummationem te saeculi defuturum, nec inferni portas apostolicae confessioni praevalituras esse promisisti, in nostra quoque perfice propitius infirmitate virtutem, et divinae pollicitationis effectum, dum etiam infirmis tuis inesse dignaris, ostende. Quia praesentiam tuam sine dubitatione sentimus, cum et singulis quibusque temporibus convenienter optanda dispensas, et nos a totius adversitatis incursu perpeti protectione custodis. Per, etc.
Memento, Domine, quod es operatus in nobis, et non quid mereamur, sed collati gratiam tui muneris intuere, ut sicut me sacris altaribus tua dignatio pontificali servire praecepit officio, ita dignum praestet et merito. Per, etc.
Praesta, quaesumus, Domine Deus noster, ut declinemus noxios appetitus, et reatum nobis ingerentia desideria respuamus, quia tunc exteriores hostes superare poterimus, si vincamus internos. Per, etc.
Da nobis, quaesumus, omnipotens Deus, ut per gratiam tuam nosmetipsos, sicut te dignum est, exhibentes, tuis fidelibus ministremus rectae conversationis exemplum. Et populi tui salvatio sempiterna fiat praemium sacerdotis. Per, etc.
117 Purifica nos, misericors Deus, ut Ecclesiae tuae preces, quae tibi gratae sunt, sacra ( Al. pia) munera deferentes, fiant expiatis mentibus gratiores. Per, etc.
Vere dignum. Teque de tuis magnificare muneribus. Quis enim hoc dignus existat officio, nisi gratia tuae miserationis praeventus aptetur? Cum ergo tui doni, non nostri sit meriti, tuae nihilominus gubernationis intererit, ut non sit negligentibus poena perpetua, sed potius exsequentibus competenter fiat causa remunerationis aeternae. Per, etc.
Munerum tuorum, Domine, largitate gaudentes, supplices deprecamur ut quibus donasti hujus ministerii facultatem, tribuas sufficientem gratiam ministrandi. Per, etc.
Gaudeat, Domine, quaesumus, populus, tua semper benedictione confisus, et coelestium rerum frequentatione proficiat, ut et temporalibus beneficiis adjuvetur, et erudiatur aeternis. Per, etc.
IV. Item alia. --Da nobis, quaesumus, Domine, sanctae regimen disciplinae, ut per tuam gratiam et moderatio gubernantum, et obedientia proveniat subditorum. Per, etc. Tribue, quaesumus, Domine, fidelibus tuis, ut jejuniis paschalibus convenienter aptentur, et suscepta solemniter castigatio corporalis ad fructum cunctarum transeat animarum. Per, etc.
Aufer a nobis, Domine, quaesumus, iniquitates nostras, ut ad sancta sanctorum puris mereamur sensibus introire. Per, etc.
Vere dignum. Qui singulis quibusque temporibus convenienter adhibenda dispensas. Aptius siquidem atque decentius his diebus episcopalis officii suscepta principia celebramus, quibus et Ecclesiae totius observantia devota concurrit, et ipsius, cui sacerdotale ministerium deputatum est, natale colitur sacramenti. Dumque restrictius castigatiusque viventes in summi pontificis proficiendo membra transferimur, adeptum temporaliter hunc honorem, potius fieri speramus aeternum. Per, etc.
118 Praesta, Domine, quaesumus, ut et de nostrae gaudeamus provectionis augmento, et de congruo sacramenti paschalis obsequio. Per, etc.
Benedictionem tuam, Domine, populo supplicanti benignus accumula, ut et de bona conversatione sui praesulis semper exsultet, et de sacrae festivitatis celebritate laetetur. Per, etc.
V. Item alia. --Domine Deus, Pater gloriae, fons bonorum, qui licet Ecclesiam tuam toto terrarum orbe diffusam largitate munerum ditare non desinas, sedem tamen beati apostoli tui Petri tanto propensius intueris, quanto sublimius esse voluisti; da mihi famulo tuo hujus providentiae tuae dispositionibus exhibere congruenter officium, certus te universis Ecclesiis collaturum quidquid illi praestiteris, quam cuncta respiciunt. Per, etc. Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus da nobis gratiae tuae dignatione augeri, etc.
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui me nulla praeditum fiducia meritorum, ineffabilis gratiae munere, familiae tuae praesidere tribuisti, at tolle quos suscitas, et guberna quos erigis, ut quo rum auctor tu bonorum, sis ipse perfector. Per, etc
Deus, cujus universae viae misericordia est semper et veritas, operis tui dona prosequere, et quod possibilitas non habet fragilitatis humanae, tuis beneficiis impende, ut coelestibus mysteriis servientes et fidei integritate fundati, et mentis luceant puritate conspicui. Per, etc.
Domine Deus, Pater gloriae, fons bonorum, etc.
Omnipotens et misericors Deus, qui benigne semper operaris, ut possimus implere quae praecipis, dilectarum tibi ovium adesto pastori, quia tui est muneris tuaeque virtutis ut et regendi obedientes, et probabiles possint esse rectores. Per, etc.
Deus misericors, Rex aeterne, da servituti nostrae prosperum cursum. Et ut tibi in populi tui devotione placeamus, tu sancto praeside gregi, et ad tuorum observantiam 119 mandatorum tu omnium dirige voluntates. Per, etc.
Deus, cujus arbitrio omnium saeculorum ordo decurrit, respice propitius ad nostrae tempus aetatis, et ut tibi servitus nostra complaceat, tua in nobis dona conserva. Per, etc.
Deus, dierum temporumque nostrorum potens et benignus moderator, collatis in me per gratiam tuam propitiare muneribus, et in hunc affectum dirige cor plebis et praesulis, ut nec pastori obedientia gregis nec gregi desit cura pastoris. Per, etc.
VI. Item alia. --Deus, qui propter Ecclesiae tuae gubernacula disponenda, sic ejus principes sublimasti, ut minimos quosque non deseras, praesta, quaesumus, ut apostolicae fidei, doctrinaeque vestigia vel longe sequamur, imitando, quae, licet infirmo, comitamur officio. Per, etc. Ad gloriam, Domine, tui nominis, annua festa repetentes sacerdotalis exordii, hostiam tibi laudis offerimus, suppliciter exorantes ut cujus ministerii vice tibi servimus immeriti, suffragiis ejus reddantur accepti. Per, etc.
Vere dignum. Cum exsultatione trepidos, et cum pavore laetantes. Sicut enim de tuo munere gratulamur, ita de nostra fragilitate metuimus. Et quantum de humanae conditionis excessibus formidamus, tantum de tua gratia, quae virtutem perficit in infirmitate, confidimus; propensius implorantes ut quem tantae sedis honore decorasti, moribus existere non patiaris indignum, et cujus formae successorem nomine praestitisti, quantocumque etiam bonae conversationis annisu fieri tribuas sectatorem. Per, etc.
Praesta, quaesumus, Domine, cum accessu temporum recti moderaminis incrementum, ut quod dignitate praeferimus, justis actionibus exsequamur. Per, etc.
Multiplica, Domine, quaesumus, in Ecclesia tua spiritum quem dedisti; ut per dignum pontificis institutum, crescat tuorum devotio sancta fidelium. Per, etc.
VII. Item alia. --Omnipotens sempiterne Deus, origo cunctarum perfectioque virtutum, da nobis quaesumus, et exercere quae recta sunt, et 120 praedicare quae vera, ut instructionem gratiae tuae praebeamus et agendo tuis fidelibus et docendo. Per, etc. Suscipe, Domine, quaesumus, oblationes et preces quas et pro reverentia paschali supplices adhibemus, et pro solemnitate recolenda primordii sacerdotalis offerimus, ut eorum nobis intercessione sint prospera, quos nobis hujus muneris et doctores constituis et patronos. Per, etc.
Vere dignum. Teque profusius implorare, ut quod nunc pii nobis est oneris, perpetui sit honoris. Neque nos magis oblectet praerogativa fastigii, quam competens actio dignitatis, atque secundum beatum apostolum Paulum docentem: Episcopatum qui desiderat, bonum opus concupiscit, sacri nominis veritatem sanctae conversationis in nobis monstret effectus. Et qui loco caeteris praesidemus, cunctis rationabili subdamur affectu. Nec nos extollat noxia potestatis elatio, sed potius modestos efficiat administratio legitima charitatis. Per, etc.
Deus, qui bona cuncta et inchoas benignus et perficis, da nobis, sicut de initiis tuae gratiae gloriamur, ita de perfectione gaudere. Per, etc.
Repleantur consolationibus tuis, Domine, quaesumus, tuorum corda fidelium, pariterque et de Ecclesiae praesulum, et de suo referant gaudia votiva profectu, ac temporalibus solatiis incitati, promptius aeterna desiderent. Per, etc.
VIII. Item alia. --Deus, qui licet universum genus humanum coelesti lege disponas, Ecclesiam tamen tuam speciali dispensatione moderaris, et dignum tibi nos exhibere ministerium concede propitius, et dignos per tuam gratiam ministros offerre. Per, etc. Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut quod fragili supplemus officio, tuo potius perficiatur effectu. Per, etc.