Sacramentaire Léonien (Sacramentarium Veronense) (page 28)
P F C SP (suite)
Omnium nostrum, Domine, quaesumus, hostias propitius intuere, ut et quod actum est per obsequium deputatum, et fidelium vota populorum, tua potius dignatione firmetur. Per, etc.
Vere dignum. Suppliciter implorantes ut nostram pariter et eorum quos per tui muneris largitatem sacrae familiae subrogamus antistites, bene tibi placitam perficias servitutem. Per, etc.
121 Pro episcopo offerendum.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus ( illius et illius ) famulorum tuorum, quibus summum sacerdotium contulisti, quaesumus, benignus efficias, et tua in eis dona prosequaris. Per, etc.
Ecclesiam tuam, Domine, benignus illumina, ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores. Per, etc.
Da, quaesumus, Domine, ut et fideles tui diligant praesules suos, et ab eis mutuo diligantur, atque ut perpetuo perseverent, praesta, quaesumus, ut utrisque justitia non desit, et pietas. Per, etc.
IX. Item alia. -- Largire nobis, Domine, quaesumus, spiritum cogitandi quae bona sunt, promptius et agendi, ut qui sine te esse non possumus, secundum te vivere valeamus. Per, etc. Da nobis, Domine, quaesumus, ut in tua gratia veraciter confidentes, et quae te digna sunt postulemus, et jugiter postulata sumamus. Per, etc.
Dicatae tibi, Domine, quaesumus, capiamus oblationis effectum, ut a terrenae vetustatis conversatione mundati, coelestis vitae profectibus innovemur. Per, etc.
Vere dignum. Ut qui te auctore sumus conditi, te reparatore salvemur, et qui faciles a tua rectitudine discrepamus, ad eam tua miseratione revocemur; nec relinquamur nostris excessibus, sed tuae subdamur clementer et incessabiliter voluntati. Per, etc.
Perfice, Domine, quaesumus, benignus in nobis, ut quae sacris mysteriis profitemur, piis actionibus exsequamur. Per, etc.
Plebem tuam, Domine, quaesumus, interius exteriusque restaura, ut quam corporeis non vis delectationibus impediri, spiritali facias vigere proposito, et sic rebus foveas transituris, ut tribuas potius inhaerere perpetuis. Per, etc.
X. Item alia. --Omnipotens sempiterne Deus, qui nos ab hostibus defendis immeritos, praesta, quaesumus, ut et morum nobis adsit et fidei rectitudo, 122 qua pietatis tuae mereamur augmenta. Per, etc. Quaesumus, Domine Deus noster, ut propitiationis tuae nobis collata securitas non nos efficiat negligentes, sed potius ad cultum nominis tui reddat acceptos. Per, etc.
Sacris, Domine, mysteriis expiati, et veniam consequamur et gratiam. Per, etc.
Vere dignum. Clementiam tuam toto corde poscentes, ut qui nos a corporalibus tueris adversis, ab hostibus quoque mentis expedias, et quos exteriore tribuis tranquillitate gaudere, interius facias esse pacificos. Per, etc.
Repleti, Domine, muneribus sacris, da, quaesumus, ut in gratiarum semper actione maneamus. Per, etc.
Guberna, Domine, quaesumus, tuam placatus Ecclesiam, ut potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat, et in religionis integritate persistat. Per, etc.
XI. Item alia. --Ad te corda nostra, Pater aeterne, converte, quia nullis necessariis indigebunt, quos tuo cultui praestiteris esse subjectos. Per, etc. Ut cunctis nos, Domine, foveas adjumentis, tuis apta propitius disciplinis. Per, etc.
Sacrificium deferimus de perceptione tuorum, Domine, praestitorum, ut percipienda securius uberiusque sumamus. Per, etc.
Vere dignum. Simulque pro munere generali quo vivimus, et pro singulis quibusque subsidiis tuam munificentiam praedicare; ne collatis, etc.
Praesta, Domine, quaesumus, ut temporalibus, etc.
Succurre, Domine, quaesumus, populo supplicanti, etc.
XII. Item alia. --Omnipotens et misericors Deus, propitiationis tuae dona multiplica, et cunctis hostibus coelesti virtute compressis, augmentum nobis tribue religionis et pacis. Per, etc. Virtutum coelestium Deus, promissionis tuae munus exsequere, ut evangelicae veritati rebellantium corda subdantur. Per, etc.
Muneribus nostris, quaesumus, Domine, gratiam tuae placationis intersere, ut et collata 123 nobis remedia tuearis, et conferenda perficias. Per, etc.
Vere dignum. Supplicantes ut te nos placatus devoto facias corde sectari: quia sicut totius adversitatis est causa tuis non obedire praeceptis, ita praecipue prosperitatis effectus est, bonorum omnium sequi convenienter auctorem. Per, etc.
Tua nos, quaesumus, Domine, sancta purificent, et operationes suae perficiant nos pacatos. Per, etc.
Moveat pietatem tuam, quaesumus, Domine, subjectae tibi plebis affectus, et misericordiam tuam supplicatio fidelis obtineat, ut quod meritis non praesumit, indulgentiae tuae largitate percipiat. Per, etc.
XIII. Item alia. -- Peccata nostra, Domine, propitiatus absolve, et quidquid pro peccatis meremur, miseratus averte. Per, etc. Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut viam tuam devota mente currentes, surripientium delictorum laqueos evadamus. Per, etc.
Purificet nos, Domine, coelestis exsecutio sacramenti, et ad tuam magnificentiam capiendam divinis effectibus semper instauret. Per, etc.
Vere dignum. Ut qui te auctore subsistimus, te dispensante dirigamur. Non nostris sensibus relinquamur, sed ad tuae reducti semper tramitem veritatis, haec studeamus exercere quae praecipis, ut possimus dona percipere quae promittis. Per, etc.
Sumpti sacrificii, Domine, perpetua nos tuitio non relinquat, et noxia semper a nobis cuncta depellat. Per, etc.
Adesto, Domine, fidelibus tuis, et tua sancta celebrantibus auge devotionis effectum, ut et tibi semper exhibeant debitam servitutem, et ad remedia jugiter aeterna proficiant. Per, etc.
XIV. Item alia. --Respice nos, rerum omnium Deus creator et rector, et ut tuae propitiationis sentiamus effectum, toto nos tribue tibi corde servire. Per, etc. Ad tua, Domine, beneficia fiducialiter 124 impetranda, quaesumus ut exercere quae tibi sunt placita, et velle nobis largiaris et posse. Per, etc.
Deus, auctor sincerae devotionis et pacis, da, quaesumus, ut et majestatem tuam convenienter hoc munere veneremur, et sacri participatione mysterii fideliter sensibus uniamur. Per, etc.
Vere dignum. Qui ideo nos imaginem tuam benignus existere voluisti, ut tenorem summae justitiae pariter et pietatis imitemur, quod brevi compendio poterimus implere, si per tuam nobis gratiam concedatur ut et te nostrum nitamur amare factorem, et nosmetipsos veraciter libereque diligere quos fecisti. Per, etc.