Sacramentaire Léonien (Sacramentarium Veronense) (page 29)

Anonyme (attribué à Léon Ier) · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Sacramenta Romanae Ecclesiae · 36 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

P F C SP (suite)

Spiritum nobis, Domine, tuae charitatis infunde, ut quos uno coelesti pane satiasti, una facias pietate concordes. Per, etc.

Confirma, Domine, quaesumus, tuorum corda filiorum, et gratiae tuae virtute corrobora, ut et in tua sint supplicatione devoti, et mutua dilectione sinceri. Per, etc.

XV. Item alia. --Quaesumus, omnipotens Deus, ne multitudinem nostrae pravitatis attendas, sed a peccatis abstrahe fragiles, et ad ea quae recta sunt, tuorum dirige voluntates. Per, etc. Non retribuas nobis, quaesumus, Domine, quae malis operibus promeremur, sed quos jure corripis a veritate digressos, protege tua miseratione correctos. Per, etc.

Prosint nobis, Domine, frequentata mysteria, quae nos a cupiditatibus terrenis expediant, et instituant amare coelestia. Per, etc.

Vere dignum. Ut divinam jugiter gratiam subsequentes, justitiam tuam, quam delictis nostris incessanter offendimus, actu meliore placemus. Et quibus merita debetur poena perversis, indulgentia tribuatur ab iniquitate cessantibus. Per, etc.

Ab omni errore nos, Domine, quaesumus, expient sacramenta quae sumpsimus, et dulcedinem mentibus nostris tuae suavitatis infundant. Per, etc.

Da populo tuo, Domine, quaesumus, spiritum veritatis et pacis, ut et te tota mente cognoscant, et quae tibi sunt placita toto corde sectantes, bonorum tuorum semper munere potiantur. Per, etc. 125

XVI. Item alia. --Protector in te sperantium Deus, praesta, quaesumus, ut majestatem tuam sine cessatione laudemus, et ut tibi possimus jugiter famulari, salutem nobis tribue mentis et corporis. Per, etc. Misericordiae tuae remediis, quaesumus, Domine, fragilitas nostra subsistat, ut quae sui conditione defecit, tua vegetatione reparetur. Per, etc.

Quaesumus, Domine Deus noster, ut interius nobis exteriusque conferant haec mysteria sanitatem, quae famulis tuis in utroque voluisti praebere subsidium. Per, etc.

Vere dignum. Qui famulos tuos ideo corporaliter verberas, ut mente proficiant, potenter ostendens quam sit pietatis tuae praeclara salvatio, dum praestas ut operetur nobis etiam infirmitas ipsa medicinam. Per, etc.

Deus, qui diligendo castigas, et castigando nos refoves, praesta ut de utroque tibi gratias semper referre valeamus. Per, etc.

Tuere, Domine, populum tuum, et ab omnibus peccatis clementer emunda, quia nulla ei nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas. Per, etc.

XVII. Item alia. --Eripe nos, Domine, quaesumus, ab his quae divinae sunt contraria voluntati. Et quia tui operis est omne quod vivimus, praesta ut tui famuli tibi placere possimus. Per, etc. Quaesumus, Domine, ne nos tales patiaris existere quibus merito dominentur adversa. Sed hujusmodi potius effici tribuas, qui beneficiis tuis non perpetuo judicemur indigni. Per, etc.

Oblati sacrificii, Domine, quaesumus, praestet effectus, ut eidem convenienter aptemur. Per, etc.

Vere dignum. Majestatem tuam devotis mentibus implorantes, ut sicut ex te habemus esse quod sumus, sic per gratiam tuam et bene velle sumamus, et bonum posse quod volumus. Per, etc.

Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut mysteriorum virtute sanctorum vita nostra firmetur. Per, etc.

Plebs tua, Domine, sacramentis purificata coelestibus, quod sumit intelligat, quod gustu delibat moribus apprehendat, quod 126 justis orationibus expetit tua miseratione percipiat. Per, etc.

XVIII. Item alia. --Magnificamus, Domine, clementiam tuam, qui et veniam peccatoribus, et miseris praestas auxilium. Per, etc. Nomini tuo, quaesumus, Deus aeterne, da gloriam, cum et immeritis benefacere non omittis. Per, etc.

Vere dignum. Referentes gratias et precantes ut tibi nos placitos esse perficiens, quibus succurris indignis, propitieris acceptis. Per, etc.

Quanto te, Domine, praedicare sufficimus, qui pariter immeritis tribuis de moerore laetitiam. Per, etc.

Da, quaesumus, Domine, populum tuum ad te toto corde converti: quia quos defendis etiam delinquentes, majori pietate tueris sincera tibi mente devotos. Per, etc.

XIX. Item alia. --Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut inter innumeros vitae praesentis errores, tuo semper moderamine dirigamur. Per, etc. Fac nos, quaesumus, Domine, quae sunt recta sectari, integritatem conscientiae diligere semper et famae. Per, etc.

Sacrificii tui, Domine, salutaris effectibus et nos expiari, et tua nos confidimus remedia promereri. Per, etc.

Vere dignum. Qui cum summa sis Ratio, nosque rationales effeceris, certum est tantum nos a tua participatione discedere, quantum ab aequitatis tramite deviamus, et tantum in tua similitudine permanere, quantum non divellimur ab ordine veritatis. Per, etc.

Sancta tua nos, Domine, quaesumus, et vivificando renovent, et renovando vivificent. Per, etc.

Fideles tuos, Domine, benedictio desiderata confirmet, quae eos et a tua voluntate numquam faciat discrepare, et tuis semper indulgeat beneficiis gratulari. Per, etc.

XX. Item alia. -- Praesta, Domine, quaesumus, ut mentium reprobarum non curemus obloquia, sed eadem pravitate calcata quae domui tuae 127 conveniunt rationabiliter exsequamur. Per, etc. Quaesumus, virtutum coelestium Deus, ut despectis falsitatibus impiorum, conscientiae famaeque nostrae profutura sectemur. Per, etc.

Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut hujus oblationis effectus et tibi non placita refutare, et praestet nobis amare quae recta sunt. Per, etc.

Vere dignum. Ut nos ab operariis iniquitatis dignanter expedias, et nec proprio reos fieri patiaris excessu, nec alienis impietatibus praebere consensum. Sed mores nostros et moderatione componas, ut tam in nobis quam in aliis quae sunt justa servemus. Per, etc.

Ab occultis nostris munda nos, Domine, et ab alienis pravitatibus benignus absolve, ut tua sancta pura mente sumamus. Per, etc.

Tous les livres