De sphaera mundi (page 2)
tendit ad centrum; centrum quidem punctus est in medio firmamenti; terra igitur, cum sit summe gravis, ad punctum illud naturaliter tendit. Item quicquid a medio movetur versus circumferentiam ascendit.
Terra a medio movetur, ergo ascendit, quod pro impossibili relinquitur.
Totius autem orbis terre ambitus auctoritate Ambrosii, Theodosii et Eratosthenis philosophorum 252000 stadiorum spatium continere diffinitur, unicuique quidem 360 partium zodiaci deputando stadia. Sumpto enim astrolabio sub stellate noctis claritate per utrumque mediclinii foramen polo perspecto notetur graduum in qua steterit mediclinium multitudo. Deinde procedat cosmimetra directe contra septentrionem a meridie donec in alterius noctis claritate viso ut prius polo steterit altius uno gradu mediclinium. Post hoc mensus sit huius itineris spatium et invenietur 70079 stadiorum.
Deinde datis unicuique 360 graduum tot stadiis terreni orbis ambitus inventus erit.
Ex hi is autem iuxta circuli et diametri regulam diameter terre sic inveniri poterit. Aufer 22am partem de circuitu terre, et remanentis tertia pars, hoc est, 80181 et semis et tertia unius stadii, erit terreni orbis diameter sive spissitudo.
Horum autem circulorum quidam sunt maiores, quidam minores, uti sensui patet. Maior enim circulus in spera dicitur qui, de-
scriptus in superficie spere super eius centrum, speram dividit in duo equalia; minor vero qui, descriptus in superficie spere, eam non dividit in duo equalia sed in portiones inequales.
Inter circulos vero maiores primo dicendum est de equinoctiali. Est igitur equinoctialis circulus quidam dividens speram in duo equalia secundum quamlibet sui partem eque distans ab utroque polo. Et dicitur equinoctialis quia, quando sol transit per ilium, quod est bis in anno, scilicet in principio Arietis et in principio Libre, est equinoctium in universa terra. Unde appellatur equator diei et noctis, quia adequat diem artificialem nocti, et dicitur cingulus primi motus. Unde sciendum quod primus motus dicitur motus primi mobilis, hoc est, spere none sive celi ultimi, qui est ab oriente per occidentem rediens iterum in orientem, qui etiam dicitur motus rationalis ad similitudinem motus rationis qui est in microcosmo, id est, in homine, scilicet quando fit consideratio a creatore per creaturas in creatorem ibi sistendo.
Secundus motus est firmamenti et planetarum contrarius huic ab occidente per orientem iterum rediens in occidentem, qui motus dicitur irrationalis sive sensualitatis ad similitudinem motus microcosmi, qui est a corruptibilibus ad creatorem iterum rediens ad corruptibilia.
mobile, scilicet speram nonam/6 in duo equalia eque distans a polis mundi. Unde notandum quod polus mundi qui nobis semper apparet dicitur polus septentrionalis, articus vel borealis. Septentrionalis dicitur a septentrione, hoc est, a minori Ursa, que dicitur a septentrione, quod est bos, quia septem stelle que sunt in Ursa tarde moventur, cum sint propinque polo .Vel dicuntur ille septem stelle septentriones quasi septemtriones, eo quod terunt partes circa polum. Articus quidem dicitur ab A,.thos, quod est maior Ursa. Est enim iuxta maiorem Ursam. Borealis vero dicitur quia est in illa parte a qua venit Boreas. Polus vero oppositus dicitur antarticus quasi contra articum positus. Dicitur etiam meridionalis quia est ex parte meridiei, et dicitur australis quia est in illa parte a qua venit Auster. Ista duo puncta in firmamento stabilia dicuntur poli mundi, quia spere axem terminant et ad illos volvitur mundus, quorum unus nobis semper apparet, reliquus occultatur. Unde Virgilius:
Hic vertex nobis semper sublimis, at illum Sub pedibus Styx atra tenet. Manesque profundi.
Est et alius circulus in spera qui intersecat equinoctialem et intersecatur ab eodem in duas partes equales, et una eius medietas declinat versus septentrionem, alia versus austrum. Et dicitur circulus iste zodiacus a zoe, quod est vita, quoniam secundum motum planetarum sub illo est omnis vita in rebus in ferioribus. Vel dicitur a zodias, quod est animal, quia, cum dividatur in 12 partes equales, quelibet pars appellatur signum et nomen habet speciale a nomine alicuius animalis propter proprietatem aliquam convenientem tam ipsi quam animali, vel propter dispositionem stellarum fixarum in illis partibus ad modum huiusmodi animalium. Iste vero circulus latine dicitur signifer, quia fert signa vel quia dividitur in ea. Ab Aristotele vero in libro de generatione et corruptione dicitur circulus obliquus, ubi
dicit quod secundum accessum et recessum solis in circulo obliquo fiunt generationes et corruptiones in rebus inferioribus.
Nomina autem signorum, ordinatio et numerus in hiis patent versibus: Sunt Aries Taurus Gemini Cancer Leo Virgo Libraque Scorpius Architenens Caper Amphora Pisces.
Quodlibet autem signum dividitur in 30 gradus, unde patet quod in toto zodiaco sunt 360 gradus. Secundum astronomos iterum quilibet gradus dividitur in 60 minuta, quodlibet minutum in 60 secunda, quodlibet secundum in 60 tertia, et sic deinceps. Et sicut dividitur zodiacus ab astronomo, ita et quilibet circulus in spera, sive maior sive minor, dividitur in partes consimiles.
Cum etiam omnis circulus in spera preter zodiacum intelligitur sicut linea vel circumferentia, solus zodiacus intelligitur superficies habens in latitudine 0 1 2 gradus, de cuiusmodi gradibus iam locuti sumus. Unde patet quod quidam mentiuntur in astrologia dicentes signa esse quadrata, nisi abutentes nomine idem appellant quadratum et quadrangulum. Signum enim habet 30 gradus in longitudine, 12 vero in latitudine.
Linea vero dividens zodiacum in circuitu ita quod ex una parte sui relinquat sex gradus et ex alia parte alios sex dicitur linea ecli-
tica, quoniam, quando sol et luna sunt linealiter sub illa, contingit eclipsis solis aut lune. Sol quidem semper decurrit sub ecliptica; omnes alii planete declinant vel versus septentrione vel versus austrum, quandoque autem sunt sub ecliptica. Pars vero zodiaci que delinat ab equinoctiali versus septentrionem dicitur septentriona1is vel borealis vel artica, et ilia sex signa que sunt a principio Arietis usque ad finem Virginis dicuntur signa septentrionalia.
Alia pars zodiaci, que declinat ab equinoctiali versus meridiem, dicitur meridionalis vel australis, et sex signa que sunt a principio Libre usque in finem Piscium dicuntur meridionalia vel australia.
Cum autem dicitur sol in Ariete vel in alio signo, sciendum quod in pro sub sumitur secundum quod nunc accipimus signum. In alia autem significatione dicitur signum piramis quadrilatera cuius basis est illa superficies quam appellamus signum. Vertex vero eius est in centro terre, et secundum hoc proprie loquendo possumus dicere planetas esse in signis. Tertio modo dicitur signum ut intelligantur sex circuli transeuntes super polos zodiaci et per principia duodecim signorum. Isti sex circuli dividunt totam superficiem spere in duodecim partes, latas in medio, arctiores vero iuxta polos, et quelibet pars talis dicitur signum et habet nomen speciale a nomine illius signi quod intercipitur inter duas lineas, et secundum hanc acceptionem stelle que sunt iuxta polos dicuntur esse in signis. Item intelligatur corpus quoddam cuius basis sit signum secundum quod ultimo accepimus signum, acumen vero eius sit supra axem zodiaci. Tale igitur corpus in quarta significatione dicitur signum, secundum quam acceptionem totus mundus dividitur in duodecim partes equales que dicuntur signa, et sic quicquid est in mundo est in aliquo signo.
Sunt autem alii duo circuli in spera maiores qui dicuntur coluri, quorum officium est distinguere solstitia et equinoctia. Dicitur autem colurus a colon, quod est membrum, et uros, quod est bos silvester, quoniam quemadmodum cauda bovis silvestris erecta que est eius membrum, facit semicirculum et non perfectum, ita colurus semper apparet nobis imperfectus, quoniam tantum una est eius medietas apparens.
Colurus igitur distinguens solstitia transit per polos mundi et per polos zodiaci et per maximas solis declinationes, hoc est, per primos gradus Cancri et Capricorni. Unde primus punctus Cancri, ubi colurus iste intersecat zodiacum, dicitur punctus solstitii estivalis, quoniam, quando sol est in eo, est solstitium estivale et non potest sol magis accedere ad zenith capitis nostri. Est autem zenith punctus in firmamento directe suprapositus capitibus nostris. Arcus vero coluri qui intercipitur inter punctum solstitii estivalis et equinoctialem appellatur maxima solis declinatio, et est secundum Ptolomeum 23 graduum et 51 minutorum, secundum Almeon vero 23 graduum et 33 minutorum. Similiter primus punctus Capricorni dicitur punctus solstitii hyemalis, et arcus coluri interceptus inter punctum illum et equinoctialem dicitur alia maxima solis declinatio et est equalis priori.
Alter quidem colurus transit per polos mundi et per prima puncta Arietis et Libre, ubi sunt duo equinoctia, unde appellatur colurus distinguens equinoctia. Isti autem duo coluri inter-
secant sese super polos mundi ad angulos rectos sperales. Signa quidem solstitiorum et equinoctiorum in hiis patent versibus:
Hee duo solstitia faciunt: Cancer, Capricornus. Sed noctes equant Aries et Libra diebus.
Sunt iterum alii duo circuli in spera maiores, scilicet meridianus et orizon. Est autem meridianus circulus quidam transiens per polos mundi et per zenith capitis nostri. Et dicitur meridianus quia, ubicumque sit homo et in quocumque tempore anni, quando sol raptu firmamenti pervenit ad suum meridianum, est illi meridies. Consimili ratione dicitur circulus medie diei. Et notandum quod civitates quarum una magis accedit ad orientem quam alia diversos habebunt meridianos. Arcos vero equinoctialis interceptus inter duos meridianos dicitur longitudo civitatum. Si autem duo civitates eundem habeant meridianum, tunc equaliter distant ab oriente et occidente.
Orizon vero est circulus dividens inferius emisperium a superiori, unde appellatur orizon, id est, terminator visus. Dicitur etiam circulus emisperii. Est autem duplex orizon, rectus scilicet et obliquus sive declivis. Rectum orizontem et speram rectam habent illi quorum zenith est in equinoctiali, quoniam illorum orizon est circulus transiens per polos mundi dividens equinoctialem ad angulos rectos sperales, unde dicitur orizon rectus et spera recta. Obliquum orizontem sive declivem habent illi quibus polus mundi elevatur supra orizontem, quoniam illorum orizon intersecat equinoctialem ad angulos impares et obliquos, unde dicitur orizon obliquus et spera obliqua sive declivis.
orizontem, tanta est distantia zenith ab equinoctiali, quod sic patet. Cum in quolibet die naturali uterque colurus bis iungatur meridiano sive idem sit quod meridianus, quicquid de uno probatur et de reliquo. Sumatur igitur quarta pars coluri distinguentis solstitia que est ab equinoctiali usque ad polum mundi.
Sumatur iterum quarta pars eiusdem coluri que est a zenith usque ad orizon. Cum zenith sit polus orizontis, iste due quarte, cum sint quarte eiusdem circuli, inter se sunt equales. Sed si ab equalibus equalia demantur vel idem commune, residua erunt equalia. Dempto igitur communi arcu, scilicet qui est inter zenith et polum mundi, residua erunt equalia, scilicet elevatio poli mundi supra orizontem et distantia zenith ab equinoctiali. Dicto de sex circulis maioribus dicendum est de quatuor minoribus. Notandum igitur quod sol existens in primo puncto Cancri sive in puncto solstitii estivalis raptu firmamenti describit quendam circulum qui ultimo descriptus est a sole ex parte poli artici, unde appellatur circulus solstitii estivalis ratione superius dicta vel tropicus estivalis a tropos, quod est conversio, quoniam tunc sol incipit convertere se ad inferius emisperium et recedere a nobis. Sol iterum existens in primo puncto Capricorni sive solstitii hyemalis raptu firmamenti describit quendam circulum qui ultimo describitur a sole ex parte poli antartici, unde appellatur circulus solstitii hyemalis sive tropicus hyemalis, quia tunc sol convertitur ad nos.
Cum autem zodiacus declinet ab equinoctiali, et polus zodiaci declinabit a polo mundi. Cum igitur moveatur octava spera et zodiacus, qui est pars octave spere, circa axem mundi, et polus zodiaci movebitur circa polum mundi. Et iste circulus, quem describit polus zodiaci circa polum mundi articum dicitur circulus articus. Ille vero circulus quem describit alter polus zodiaci circa polum mundi antarticum dicitur circulus antarticus.