De sphaera mundi (page 5)

Jean de Sacrobosco · Arts Libéraux

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — éd. Thorndike · 5 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Medium igitur primi climatis est ubi maioris diei prolixitas est 13 horarum, et elevatur polus mundi supra circulum emisperii 16 gradibus, et dicitur clima Diameroes. Initium vero eius est ubi maioris diei prolixitas est 12 horarum et dimidie et quarte unius hore, et elevatur polus supra orizontem 12 gradibus et dimidio et quarta unius, et extenditur eius latitudo usque ad locum ubi longitudo prolixioris diei est 13 horarum et quarte unius, et elevatur polus gradibus et dimidio, quod spatium terre est 440 miliariorum.

Medium autem secundi climatis est ubi maior dies est 1 horarum et dimidie, et elevatio poli supra orizontem 24 graduum et quarte partis unius, et dicitur clima Diasyenes. Latitudo vero eius ex termino primi climatis usque ad locum ubi est dies prolixior horarum et dimidie et quarte partis unius hore, et elevatur polus 2 gradibus et dimidio, quod spatium terre est 400 miliariorum.

Medium tertii climatis est ubi sit longitudo diei prolixioris 14 horarum, et elevatio poli supra orizontem 30 graduum et dimidie et quarte partis unius, et dicitur clima Dialexandrios. Latitudo quidem eius est a termino secundi climatis usque ubi prolixior dies est 14 horarum et quarte unius, et altitudo poli 33 graduum et duarum tertiarum, quod spatium terre est 350 miliariorum.

Medium quarti climatis est ubi maior dies est 14 horarum et dimidie, et axis altitudo 36 graduum et duarum quintarum, et dicitur clima Diarhodos. Latitudo vero eius est ex termino tertii climatis usque ubi prolixitas diei est 14 horarum et dimidie et quarte unius, et elevatio poli 3971 graduum, quod spatium terre est 300 miliariorum.

Medium quinti climatis est ubi maior dies est 15 horarum, et elevatio poli 41 graduum et tertie partis unius, et dicitur clima Diaromes. Latitudo vero eius est ex termino quarti climatis usque ubi prolixitas diei sit 15 horarum et quarte unius, et axis elevatio 43 graduum et dimidii, quod spatium terre est 255 miliariorum.

Medium sexti climatis est ubi prolixior dies est 15 horarum et dimidie, et elevatur polus supra orizontem 45 gradibus et duabus quintis unius, et dicitur clima Diaboristenes. Latitudo eius est ex termino quinti climatis usque ubi longitudo diei prolixior est 15 horarum et dimidie et quarte unius, et axis elevatio 4777 graduum et quarte unius, que distantia terre est 212 miliariorum.

Medium septimi climatis est ubi prolixitas diei sit r horarum, et, elevatio poli supra orizontem 48 graduum et duarum tertiarum et dicitur clima Diaripheos. Eius vero latitudo est ex termino sexti climatis usque ubi maxima dies est 16 horarum et quarte unius, et elevatur polus supra orizontem 50 gradibus et dimidio, quod spatium terre est 185 miliariorum.

Ultra autem huius septimi climatis terminum, licet plures sint insule et hominum habitationes, quicquid tamen sit, quoniam prave est habitationis, sub climate non computatur. Omnis itaque inter terminum initialem climatum et finalem eorundem diversitas est trium horarum et dimidie, et ex elevatione poli supra orizontem 38 graduum. Sic igitur patet uniuscuiusque climatis latitudo a principio ipsius versus equinoctialem usque in finem eiusdem versus polum articum, et quod primi climatis latitudo maior est latitudine secundi, et sic deinceps. Longitudo autem climatis potest appellari linea ducta ab oriente in occidentem eque distans ab equinoctiali. Unde longitudo primi climatis maior est longitudine secundi, et ita deinceps, quod contingit propter angustias spere.

Notandum quod sol unicum habet circulum per quem movetur in superficie ecliptice, et est eccentricus. Eccentricus quidem dicitur omnis circulus, et solis talis, qui dividens terram in partes,equales non habet centrum suum cum centro terre sed extra. Punctus autem in eccentrico qui maxime accedit ad firmamentum appellatur aut sive augis, quod interpretatur elevatio.

Punctus vero oppositus, qui maxime remotus est a firmamento, dicitur oppositio augis.

Solis autem ab occidente in orientem duo sunt motus, quorum unus est ei proprius in circulo suo eccentrico, quo movetur in omni die ac nocte 60 minutis fere. Alius vero tardior est motus spere ipsius super polos axis circuli signorum et est equalis motui spere stellarum

fixarum, scilicet in 100 annis gradu uno. Ex hiis itaque duobus motibus colligitur cursus eius in circulo signorum ab occidente in orientem, per quem abscidit circulum signorum in 365 diebus et quarta unius diei preter rem modicam que nullius est sensibilitatis.

Quilibet autem planeta preter solem tres habet circulos: scilicet, equantem, deferentem et epiciclum. Equans quidem lune est circulus concentricus cum terra et in superficie ecliptice. Eius vero deferens est circulus eccentricus nec est in superficie ecliptice, immo una eius medietas declinat versus septentrionem, alia versus austrum. Et intersecat deferens equantem in duobus locis, et figura intersectionis appellatur draco, quoniam lata est in media et angustior versus finem. Intersectio autem illa per quam movetur luna ab austro in aquilonem appellatur caput draconis; reliqua vero intersectio per quam movetur a septentrione in austrum dicitur cauda draconis. Deferens quidem et equans cuiuslibet planete sunt equales. Et sciendum quod tam deferens quam equans Saturni, Iovis, Martis, Veneris et Mercurii sunt eccentrici et extra superficiem ecliptice, et tamen illi duo sunt in eadem superficiem. Quilibet etiam planeta preter solem habet epiciclum, et est epiciclus circulus parvus per cuius circumferentiam defertur corpus planete, et centrum epicicli semper defertur in circumferentia deferentis.

Si igitur due linee ducantur a centro terre ita quod includant epiciclum, una ex parte orientis, reliqua ex parte occidentis, punctus contactus ex parte orientis dicitur statio prima, punctus

vero contactus ex parte occidentis dicitur statio secunda. Et quando planeta est in alterutra illarum stationum, dicitur stationarius. Arcus autem epicicli superior inter duas stationes interceptus dicitur directio, et quando planeta est in illo, dicitur directus. Arcus vero epicicli inferior inter duas stationes dicitur retrogradatio, et planeta ibi existens dicitur retrogradus. Lune autem non assignatur statio, directio vel retrogradatio, unde non dicitur luna stationaria, directa vel retrograda propter velocitatem motus eius in epiciclo. Cum autem sol sit maior terra, necesse est quod medietas spere terre a sole semper illuminetur et quod umbra terre extensa in aere tornatilis minuatur in rotunditate donec deficiat in superficie circuli signorum inseparabilis a nadir solis. Est autem nadir punctus directe oppositus soli in firmamento. Unde cum in plenilunio luna fuerit in capite vel cauda draconis sub nadir solis, tunc terra interponetur soli et lune, et conus umbre terre cadet supra corpus lune. Unde, cum luna lumen non habeat nisi a sole, in rei veritate deficit a lumine et est eclipsis generalis, si fuerit in capite vel cauda directe; particularis vero, si fuerit prope

infra metas scilicet determinatas eclipsi. Et semper contingit in plenilunio vel circa. Unde, cum in qualibet oppositione, hoc est, in plenilunio, non sit luna in capite vel in cauda draconis nec supposita nadir solis, non est necesse in quolibet plenilunio lunam pati eclipsim.

Cum autem luna fuerit in capite vel in cauda draconis vel prope infra metas4s et in coniunctione cum sole, tunc corpus lunare interponetur inter aspectum nostrum et corpus solare, unde obumbrabit nobis claritatem solis. Et ita sol patietur eclipsi m, non quia deficit a lumine sed quia deficit nobis propter interpositionem lune inter aspectum nostrum et solem. Ex hiis patet quod semper debet esse eclipsis solis in coniunctione sive in novilunio.

Notandum etiam quod quando est eclipsis lune, est eclipsis in omni terra. Sed quando est eclipsis solis, nequaquam, immo in uno climate est eclipsis, in alio non, quod contingit propter diversitatem aspectus in diversis climatibus. Unde Virgilius elegantissime naturam utriusque eclipsis sub compendio tetigit dicens, Defectus lune varios solisque labores.

Ex predictis etiam manifestum est quod, cum eclipsis solis esset in

passione domini et eadem passio esset in plenilunio, illa eclipsis non fuit quoniam eclipsi solis in novilunio vel circa debet contingere. Propter hoc legitur Dionysius Ariopagita in eadem passione dixisse: Aut deus nat ure patitur, aut machina mundi dissolvetur.

Tous les livres