Novum Testamentum (Vulgata — sélection) (page 3)
21 Beati, qui nunc esuritis, quia saturabimini. (suite)
58 Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. 59 Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas".
[13] 1 Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. 2 Et respondens dixit illis: "Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerint, quia talia passi sunt? 3 Non, dico vobis sed nisi paenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. 4 Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloam, et occidit eos, putatis quia et ipsi debitores fuerint praeter omnes homines habitantes in Ierusalem? 5 Non, dico vobis, sed si paenitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis".
6 Dicebat autem et hanc similitudinem: "Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quaerens fructum in illa, et non invenit. 7 Dixit autem ad cultorem vineae: 'Ecce anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio. Succide ergo illam; ut quid etiam terram occupat?' 8 At ille respondens, dicit illi: 'Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora, 9 et siquidem fecerit fructum; sin autem, in futurum succides eam'."
10 Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis. 11 Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo, et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. 12 Quam cum videret Iesus, vocavit eam ad se, et ait illi: "Mulier, dimissa es ab infirmitate tua". 13 Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum. 14 Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbae: "Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati". 15 Respondens autem ad illum Dominus, dixit: "Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a praesepio, et ducit adaquare? 16 Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati?" 17 Et cum haec diceret, erubescant omnes adversarii eius, et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriosae fiebant ab eo.
18 Dicebat ergo: "Cui simile est regnum Dei, et cui simile aestimabo illud? 19 Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam, et volucres caeli requieverunt in ramis eius".
20 Et iterum dixit: "Cui simile aestimabo regnum Dei? 21 Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum".
22 Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Ierusalem. 23 Ait autem illi quidam: "Domine, si pauci sunt, qui salvantur?" Ipse autem dixit ad illos: 24 "Contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico vobis, quaerent intrare, et non poterunt. 25 Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes 'Domine, aperi nobis' et respondens dicet vobis: 'Nescio vos unde sitis'. 26 Tunc incipietis dicere: 'Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti'. 27 Et dicet vobis: 'Nescio vos unde sitis; discedite a me omnes operarii iniquitatis'. 28 Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham, et Isaac, et Iacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. 29 Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei. 30 Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi".
31 In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: "Exi, et vade hinc, quia Herodes vult te occidere". 32 Et ait illis: "Ite, et dicite vulpi illi: 'Ecce eicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor. 33 Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare, quia non capit prophetam perire extra Ierusalem'.
34 Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti? 35 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis: 'Benedictus qui venit in nomine Domini'."
[14] 1 Et factum est cum intraret Iesus in domum cuiusdam principis pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. 2 Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. 3 Et respondens Iesus dixit ad legisperitos et pharisaeos, dicens: "Si licet sabbato curare?" 4 At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit. 5 Et respondens ad illos dixit: "Cuius vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati?" 6 Et non poterant ad haec respondere illi.
7 Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: 8 "Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo. 9 Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi: 'Da huic locum'; et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. 10 Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: 'Amice, ascende superius'. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus. 11 Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur".
12 Dicebat autem et ei, qui invitaverat: Cum facis prandium, aut cenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites, ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio. 13 Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et caecos; 14 et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum".
15 Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: "Beatus qui manducabit panem in regno Dei". 16 At ipse dixit ei: "Homo quidam fecit cenam magnam, et vocavit multos. 17 Et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent, quia iam parata sunt omnia. 18 Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: 'Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam; rogo te, habe me excusatum'. 19 Et alter dixit: 'Iuga boum emi quinque, et eo probare illa; rogo te, habe me excusatum'. 20 Et alius dixit: 'Uxorem duxi, et ideo non possum venire'. 21 Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus paterfamilias dixit servo suo: 'Exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes, ac debiles, et caecos, et claudos introduc huc'. 22 Et ait servus: 'Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est'. 23 Et ait dominus servo: 'Exi in vias et saepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. 24 Dico autem vobis quod nemo virorum illorum, qui vocati sunt, gustabit cenam meam'."
25 Ibant autem turbae multae cum eo, et conversus dixit ad illos: 26 "Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. 27 Et qui non baiulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. 28 Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum, 29 ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei, 30 dicentes: 'Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare?' 31 Aut quis rex, iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se? 32 Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quae pacis sunt. 33 Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus.
34 Bonum est sal; si autem sal evanuerit, in quo condietur? 35 Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat.
[15] 1 Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum. 2 Et murmurabant pharisaei, et scribae, dicentes: "Hic peccatores recipit, et manducat cum illis". 3 Et ait ad illos parabolam istam dicens: 4 "Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat eam? 5 Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens 6 et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis: 'Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat'. 7 Dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam agente, quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent paenitentia. 8 Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quaerit diligenter, donec inveniat? 9 Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens: 'Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram'. 10 Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente".
11 Ait autem: "Homo quidam habuit duos filios. 12 Et dixit adolescentior ex illis patri: 'Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit'. Et divisit illis substantiam. 13 Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. 14 Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere. 15 Et abiit, et adhaesit uni civium regionis illius, et misit illum in villam suam ut pasceret porcos. 16 Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant, et nemo illi dabat. 17 In se autem reversus, dixit: 'Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo! 18 Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in caelum, et coram te 19 et iam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis'. 20 Et surgens venit ad patrem suum.
Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum eius, et osculatus est eum. 21 Dixitque ei filius: 'Pater, peccavi in caelum, et coram te; iam non sum dignus vocari filius tuus'. 22 Dixit autem pater ad servos suos: 'Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum eius, et calceamenta in pedes eius 23 et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur,24 quia hic filius meus mortuus erat, et revixit, perierat, et inventus est'. Et coeperunt epulari.
25 Erat autem filius eius senior in agro et, cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum. 26 Et vocavit unum de servis, et interrogavit quid haec essent. 27 Isque dixit illi: 'Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit'. 28 Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, coepit rogare illum. 29 At ille respondens, dixit patri suo: 'Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum praeterivi, et numquam dedisti mihi haedum ut cum amicis meis epularer. 30 Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum'. 31 At ipse dixit illi: 'Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt:;32 epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit, perierat, et inventus est'."
[16] 1 1 Dicebat autem et ad discipulos suos: "Homo quidam erat dives, qui habebat villicum, et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. 2 Et vocavit illum, et ait illi: 'Quid hoc audio de te? Redde rationem villicationis tuae; iam enim non poteris villicare'. 3 Ait autem villicus intra se: 'Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco. 4 Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas'. 5 Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: 'Quantum debes domino meo?' 6 At ille dixit: 'Centum cados olei'. Dixitque illi: 'Accipe cautionem tuam et sede cito, scribe quinquaginta'. 7 Deinde alii dixit: 'Tu vero quantum debes?' Qui ait: 'Centum coros tritici'. Ait illi: 'Accipe litteras tuas, et scribe octoginta'. 8 Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset; quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.
9 Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. 10 Qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est; et qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est. 11 Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis? 12 Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis? 13 Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget, aut uni adhaerebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae.
14 Audiebant autem omnia haec pharisaei, qui erant avari: et deridebant illum. 15 Et ait illis: Vos estis qui iustificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum".
16 Lex et prophetae usque ad Joannem; ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. 17 Facilius est autem caelum et terram praeterire, quam de lege unum apicem cadere. 18 Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, mœchatur; et qui dimissam a viro ducit, mœchatur.
19 Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. 20 Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui iacebat ad ianuam eius, ulceribus plenus, 21 cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat, sed et canes veniebant, et lingebant ulcera eius. 22 Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. 23 Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu eius. 24 Et ipse clamans dixit: 'Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma'. 25 Et dixit illi Abraham: 'Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. 26 Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare'. 27 Et ait: 'Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei – 28 habeo enim quinque fratres – ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum'. 29 Et ait illi Abraham: 'Habent Moysen et prophetas; audiant illos'. 30 At ille dixit: 'Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent'. 31 Ait autem illi: 'Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent'."
[17] 1 Et ait ad discipulos suos: "Impossibile est ut non veniant scandala; vae autem illi per quem veniunt. 2 Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum eius, et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis. 3 Attendite vobis!
Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum, et si paenitentiam egerit, dimitte illi. 4 Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: 'Paenitet me', dimitte illi".
5 Et dixerunt apostoli Domino: "Adauge nobis fidem". 6 Dixit autem Dominus: "Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: 'Eradicare, et transplantare in mare', et obediet vobis.
7 Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: 'Statim transi, recumbe'. 8 Et non dicat ei: 'Para quod cenem, et praecinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post haec tu manducabis, et bibes?' 9 Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quae ei imperaverat? 10 Sic et vos, cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: 'Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus'."
11 Et factum est, dum iret in Ierusalem, transibat per mediam Samariam et Galilaeam. 12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe, 13 Et levaverunt vocem, dicentes: "Iesu praeceptor, miserere nostri". 14 Quos ut vidit, dixit: "Ite, ostendite vos sacerdotibus". Et factum est, dum irent, mundati sunt. 15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum, 16 et cecidit in faciem ante pedes eius, gratias agens; et hic erat Samaritanus. 17 Respondens autem Iesus, dixit: "Nonne decem mundati sunt? Et novem ubi sunt? 18 Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena?" 19 Et ait illi: "Surge, vade, quia fides tua te salvum fecit".
20 Interrogatus autem a pharisaeis "Quando venit regnum Dei?" respondens eis, dixit: "Non venit regnum Dei cum observatione, 21 neque dicent: 'Ecce hic' aut 'ecce illic'. Ecce enim regnum Dei intra vos est".
22 Et ait ad discipulos suos: "Venient dies, quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis. 23 Et dicent vobis: 'Ecce hic' et 'ecce illic'. Nolite ire, neque sectemini. 24 Nam, sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt, fulget, ita erit Filius hominis in die sua. 25 Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac. 26 Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis: 27 edebant et bibebant, uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam, et venit diluvium, et perdidit omnes. 28 Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et aedificabant; 29 qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo, et omnes perdidit. 30 Secundum haec erit, qua die Filius hominis revelabitur. 31 In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa, et qui in agro, similiter non redeat retro. 32 Memores estote uxoris Lot. 33 Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam, et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. 34 Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur; 35 duae erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur; duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur". 36 Respondentes dicunt illi: "Ubi Domine?" 37 Qui dixit illis: "Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae".
[18] 1 Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, 2 dicens: "Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur. 3 Vidua autem quaedam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: 'Vindica me de adversario meo'. 4 Et nolebat per multum tempus. Post haec autem dixit intra se: 'Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor, 5 tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me'." 6 Ait autem Dominus: "Audite quid iudex iniquitatis dicit: 7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? 8 Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?"
9 Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti, et aspernabantur ceteros, parabolam istam: 10 "Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisaeus et alter publicanus. 11 Pharisaeus stans, haec apud se orabat: 'Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus; 12 ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo'. 13 Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad caelum levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: 'Deus, propitius esto mihi peccatori'. 14 Dico vobis, descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur".
15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos. 16 Iesus autem convocans illos, dixit: "Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos; talium est enim regnum Dei. 17 Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud".
18 Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: "Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo?" 19 Dixit autem ei Iesus: "Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus. 20 Mandata nosti: non occides, non moechaberis, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem". 21 Qui ait: "Haec omnia custodivi a iuventute mea". 22 Quo audito, Iesus ait ei: "Adhuc unum tibi deest: omnia quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo et veni, sequere me". 23 His ille auditis, contristatus est, quia dives erat valde. 24 Videns autem Iesus illum tristem factum, dixit: "Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt! 25 Facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei". 26 Et dixerunt qui audiebant: "Et quis potest salvus fieri?" 27 Ait illis: "Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum". 28 Ait autem Petrus: "Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te". 29 Qui dixit eis: "Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, 30 et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in saeculo venturo vitam aeternam."
31 Assumpsit autem Iesus duodecim, et ait illis: "Ecce ascendimus Ierosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis: 32 tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur, 33 et, postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget". 34 Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur.
35 Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secus viam, mendicans. 36 Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset. 37 Dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret. 38 Et clamavit, dicens: "Iesu, fili David, miserere mei". 39 Et qui praeibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: "Fili David, miserere mei". 40 Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum, 41 dicens: "Quid tibi vis faciam?" At ille dixit: "Domine, ut videam". 42 Et Iesus dixit illi: "Respice, fides tua te salvum fecit". 43 Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.
[19] 1 Et ingressus perambulabat Iericho. 2 Et ecce vir nomine Zachaeus, et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives. 3 Et quaerebat videre Iesum, quis esset, et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. 4 Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum, quia inde erat transiturus. 5 Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus vidit illum, et dixit ad eum: "Zachaee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere". 6 Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. 7 Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. 8 Stans autem Zachaeus, dixit ad Dominum: "Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus, et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum". 9 Ait Iesus ad eum: "Hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae. 10 Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat".
11 Haec illis audientibus adiiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. 12 Dixit ergo: "Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. 13 Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem minas, et ait ad illos: 'Negotiamini dum venio'. 14 Cives autem eius oderant eum et miserunt legationem post illum, dicentes: 'Nolumus hunc regnare super nos'. 15 Et factum est ut rediret, accepto regno et iussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. 16 Venit autem primus dicens: 'Domine, mina tua decem minas acquisivit'. 17 Et ait illi: 'Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates'. 18 Et alter venit, dicens: 'Domine, mina tua fecit quinque minas'. 19 Et huic ait: 'Et tu esto super quinque civitates'. 20 Et alter venit, dicens: 'Domine, ecce mina tua, quam habui repositam in sudario; 21 timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti'. 22 Dicit ei: 'De ore tuo te iudico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi? 23 Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam?' 24 Et astantibus dixit: 'Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem minas habet'. 25 Et dixerunt ei: 'Domine, habet decem minas'. 26 Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit; ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. 27 Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc et interficite ante me".
28 Et his dictis, praecedebat ascendens Ierosolymam. 29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos, 30 dicens: "Ite in castellum quod contra est, in quod introeuntes, invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo umquam hominum sedit; solvite illum, et adducite. 31 Et si quis vos interrogaverit: 'Quare solvitis?' sic dicetis ei: 'Quia Dominus operam eius desiderat'." 32 Abierunt autem qui missi erant, et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum. 33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini eius ad illos: "Quid solvitis pullum?" 34 At illi dixerunt: "Quia Dominus eum necessarium habet". 35 Et duxerunt illum ad Iesum. Et iacentes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Iesum. 36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via. 37 Et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnes turbae discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus, 38 dicentes: "Benedictus, qui venit rex in nomine Domini! Pax in caelo, et gloria in excelsis". 39 Et quidam pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum: "Magister, increpa discipulos tuos". 40 Quibus ipse ait: "Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt".
41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens: 42 "Si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi! Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. 43 Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te et coangustabunt te undique 44 et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae.
45 Et ingressus in templum, coepit eicere vendentes in illo et ementes, 46 dicens illis: "Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est. Vos autem fecistis illam speluncam latronum". 47 Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribae, et princeps plebis quaerebant illum perdere 48 et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.
[20] 1 Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribae cum senioribus, 2 et aiunt dicentes ad illum: "Dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem?" 3 Respondens autem Iesus, dixit ad illos: "Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi: 4 baptismus Ioannis de caelo erat, an ex hominibus?" 5 At illi cogitabant intra se, dicentes: "Si dixerimus: 'De caelo,' dicet: 'Quare ergo non credidistis illi?' 6 Si autem dixerimus: 'Ex hominibus,' plebs universa lapidabit nos: certi sunt enim Ioannem prophetam esse". 7 Et responderunt se nescire unde esset. 8 Et Iesus ait illis: "Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio."
9 Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: "Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus. 10 Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi, qui caesum dimiserunt eum inanem. 11 Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque caedentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem. 12 Et addidit tertium mittere; qui et illum vulnerantes eiecerunt. 13 Dixit autem dominus vineae: 'Quid faciam? Mittam filium meum dilectum; forsitan, cum hunc viderint, verebuntur'. 14 Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: 'Hic est haeres, occidamus illum, ut nostra fiat haereditas'. 15 Et eiectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineae? 16 Veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis." Quo audito, dixerunt illi: "Absit". 17 Ille autem aspiciens eos, ait: "Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? 18 Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur; super quem autem ceciderit, comminuet illum." 19 Et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum; cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.
20 Et observantes miserunt insidiatores, qui se iustos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati praesidis. 21 Et interrogaverunt eum, dicentes: "Magister, scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces. 22 Licet nobis tributum dare Caesari, an non?" 23 Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: "Quid me tentatis? 24 ostendite mihi denarium. Cuius habet imaginem et inscriptionem?" Respondentes dixerunt ei: "Caesaris". 25 Et ait illis: "Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari, et quae sunt Dei, Deo". 26 Et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius, tacuerunt.
27 Accesserunt autem quidam sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum, 28 dicentes: "Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater eius uxorem, et suscitet semen fratri suo. 29 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis. 30 Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio. 31 Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt. 32 Novissime omnium mortua est et mulier. 33 In resurrectione ergo, cuius eorum erit uxor? Siquidem septem habuerunt eam uxorem". 34 Et ait illis Iesus: "Filii huius saeculi nubunt, et traduntur ad nuptias; 35 illi vero qui digni habebuntur saeculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores. 36 Neque enim ultra mori potuerunt, aequales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. 37 Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit 'Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Iacob'. 38 Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei." 39 Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei: "Magister, bene dixisti". 40 Et amplius non audebant eum quidquam interrogare. 41 Dixit autem ad illos: "Quomodo dicunt Christum filium esse David? 42 Et ipse David dicit in libro Psalmorum: 'Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis, 43 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum'. 44 David ergo Dominum illum vocat; et quomodo filius eius est?"
45 Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis: 46 "Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis, 47 qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem. Hi accipient damnationem maiorem."
[21] 1 Respiciens autem, vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. 2 Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo. 3 Et dixit: "Vere dico vobis, quia vidua haec pauper plus quam omnes misit. 4 Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei; haec autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit".
5 Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit: 6 "Haec quae videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur".
7 Interrogaverunt autem illum, dicentes: "Praeceptor, quando haec erunt, et quod signum cum fieri incipient?" 8 Qui dixit: "Videte ne seducamini. Multi enim venient in nomine meo, dicentes quia 'ego sum' et 'tempus appropinquavit'. Nolite ergo ire post eos. 9 Cum autem audieritis proelia et seditiones, nolite terreri; oportet primum haec fieri, sed nondum statim finis". 10 Tunc dicebat illis: "Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum. 11 Et terraemotus magni erunt per loca, et pestilentiae, et fames, terroresque de caelo, et signa magna erunt. 12 Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et praesides propter nomen meum; 13 continget autem vobis in testimonium. 14 Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis; 15 ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. 16 Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis, 17 et eritis odio omnibus propter nomen meum. 18 Et capillus de capite vestro non peribit. 19 In patientia vestra possidebitis animas vestras.
20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius. 21 Tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes, et qui in medio eius, discedant; et qui in regionibus, non intrent in eam. 22 Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quae scripta sunt. 23 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! Erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic. 24 Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Ierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.
25 Et erunt signa in sole et luna et stellis, et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris, et fluctuum, 26 arescentibus hominibus prae timore, et exspectatione, quae supervenient universo orbi, nam virtutes caelorum movebuntur. 27 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate. 28 His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra."
29 Et dixit illis similitudinem: "Videte ficulneam, et omnes arbores: 30 cum producunt iam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas. 31 Ita et vos, cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. 32 Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. 33 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa; 35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae. 36 Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante Filium hominis."
37 Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti. 38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.
[22] 1 Appropinquat autem dies festus Azymorum, qui dicitur Pascha. 2 Et quaerebant principes sacerdotum, et scribae, quomodo Iesum interficerent; timebant vero plebem.
3 Intravit autem Satanas in Iudam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim; 4 et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis. 5 Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare. 6 Et spopondit, et quaerebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.
7 Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi pascha. 8 Et misit Petrum et Ioannem, dicens: "Euntes parate nobis pascha, ut manducemus." 9 At illi dixerunt: "Ubi vis paremus?" 10 Et dixit ad eos: "Ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquae portans; sequimini eum in domum, in quam intrat, 11 et dicetis patrifamilias domus: "Dicit tibi Magister: 'Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem?' 12 Et ipse ostendet vobis cenaculum magnum stratum, et ibi parate." 13 Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt Pascha.
14 Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo. 15 Et ait illis: "Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar. 16 Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei." 17 Et accepto calice gratias egit, et dixit: "Accipite, et dividite inter vos. 18 Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat." 19 Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: "Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem." 20 Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: "Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur. 21 Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa. 22 Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit; verumtamen vae homini illi per quem tradetur!" 23 Et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.
24 Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior. 25 Dixit autem eis: "Reges gentium dominantur eorum et, qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. 26 Vos autem non sic, sed qui maior est in vobis, fiat sicut minor, et qui praecessor est, sicut ministrator. 27 Nam quis maior est: qui recumbit, an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. 28 Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. 29 Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, 30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel."
31 Ait autem Dominus: "Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum; 32 ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos." 33 Qui dixit ei: "Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire." 34 At ille dixit: "Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me."
Et dixit eis: 35 "Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis?" 36 At illi dixerunt: "Nihil." Dixit ergo eis: "Sed nunc qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. 37 Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: 'Et cum iniquis deputatus est.' Etenim ea quae sunt de me finem habent." 38 At illi dixerunt: "Domine, ecce duo gladii hic."" At ille dixit eis: "Satis est."
39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. 40 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: "Orate ne intretis in tentationem." 41 Et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis, et positis genibus, orabat, 42 dicens: "Pater, si vis, transfer calicem istum a me; verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat." 43 Apparuit autem illi angelus de caelo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat. 44 Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. 45 Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes prae tristitia. 46 Et ait illis: "Quid dormitis? Surgite, orate, ne intretis in tentationem."
47 Adhuc eo loquente, ecce turba, et qui vocabatur Iudas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Iesu ut oscularetur eum. 48 Iesus autem dixit illi: "Iuda, osculo Filium hominis tradis?" 49 Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: "Domine, si percutimus in gladio?" 50 Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam eius dexteram. 51 Respondens autem Iesus, ait: "Sinite usque huc." Et cum tetigisset auriculam eius, sanavit eum. 52 Dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: "Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus? 53 Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me; sed haec est hora vestra, et potestas tenebrarum."
54 Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum. Petrus vero sequebatur a longe. 55 Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum. 56 Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: "Et hic cum illo erat." 57 At ille negavit eum, dicens: "Mulier, non novi illum." 58 Et post pusillum alius videns eum, dixit: "Et tu de illis es." Petrus vero ait: "O homo, non sum." 59 Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat, dicens: "Vere et hic cum illo erat, nam et Galilaeus est." 60 Et ait Petrus: "Homo, nescio quid dicis." Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus. 61 Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: "Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis." 62 Et egressus foras Petrus flevit amare.
63 Et viri, qui tenebant illum, illudebant ei, caedentes. 64 Et velaverunt eum, et percutiebant faciem eius et interrogabant eum, dicentes: "Prophetiza, quis est, qui te percussit?" 65 Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.
66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribae, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: "Si tu es Christus, dic nobis." 67 Et ait illis: "Si vobis dixero, non credetis mihi; 68 si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis. 69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei." 70 Dixerunt autem omnes: "Tu ergo es Filius Dei?" Qui ait: "Vos dicitis quia ego sum." 71 At illi dixerunt: "Quid adhuc desideramus testimonium? Ipsi enim audivimus de ore eius."
[23] 1 Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum. 2 Coeperunt autem illum accusare, dicentes: "Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Caesari, et dicentem se Christum regem esse". 3 Pilatus autem interrogavit eum, dicens: "Tu es rex Iudaeorum?" At ille respondens ait: "Tu dicis." 4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: "Nihil invenio causae in hoc homine." 5 At illi invalescebant, dicentes: "Commovet populum docens per universam Iudaeam, incipiens a Galilaea usque huc."
6 Pilatus autem audiens Galilaeam, interrogavit si homo Galilaeus esset. 7 Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Ierosolymis erat illis diebus. 8 Herodes autem viso Iesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. 9 Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat. 10 Stabant autem principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum. 11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. 12 Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die, nam antea inimici erant ad invicem.
13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe, 14 dixit ad illos: "Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis. 15 Sed neque Herodes, nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. 16 Emendatum ergo illum dimittam." 17 Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. 18 Exclamavit autem simul universa turba, dicens: "Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam," 19 qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. 20 Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Iesum. 21 At illi succlamabant, dicentes: "Crucifige, crucifige eum." 22 Ille autem tertio dixit ad illos: "Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo; corripiam ergo illum et dimittam." 23 At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum. 24 Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum. 25 Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant, Iesum vero tradidit voluntati eorum.
26 Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa et imposuerunt illi crucem portare post Iesum. 27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabantur eum. 28 Conversus autem ad illas Iesus, dixit: "Filiae Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros. 29 Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: 'Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt.' 30 Tunc incipient dicere montibus: 'Cadite super nos; et collibus, Operite nos. 31 Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet?"
32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
33 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris. 34 Iesus autem dicebat: "Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt." Dividentes vero vestimenta eius, miserunt sortes. 35 Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: "Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus." 36 Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei, 37 et dicentes: "Si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac." 38 Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris graecis, et latinis, et hebraicis: "Hic est rex Iudaeorum."
39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: "Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos." 40 Respondens autem alter increpabat eum, dicens: "Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es. 41 Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus, hic vero nihil mali gessit." 42 Et dicebat ad Iesum: "Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum." 43 Et dixit illi Iesus: Amen dico tibi: "Hodie mecum eris in paradiso."
44 Erat autem fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universam terram usque ad horam nonam. 45 Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. 46 Et clamans voce magna Iesus ait: "Pater, in manus tuas commendo spiritum meum." Et haec dicens, expiravit. 47 Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: "Vere hic homo iustus erat." 48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant, quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. 49 Stabant autem omnes noti eius a longe, et mulieres, quae secutae eum erant a Galilaea, haec videntes.
50 Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus 51 – hic non consenserat consilio, et actibus eorum – ab Arimathaea civitate Iudaeae, qui exspectabat et ipse regnum Dei; 52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu 53 et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. 54 Et dies erat Parasceves, et sabbatum illucescebat. 55 Subsecutae autem mulieres, quae cum eo venerant de Galilaea, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus eius. 56 Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.
[24] 1 Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quae paraverant aromata. 2 Et invenerunt lapidem revolutum a monumento. 3 Et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu. 4 Et factum est, dum mente consternatae essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. 5 Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: "Quid quaeritis viventem cum mortuis? 6 Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, 7 dicens: 'Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.' 8 Et recordatae sunt verborum eius. 9 Et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim, et ceteris omnibus. 10 Erat autem Maria Magdalene, et Ioanna, et Maria Iacobi, et ceterae quae cum eis erant, quae dicebant ad apostolos haec. 11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis. 12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.
13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem, nomine Emmaus. 14 Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant. 15 Et factum est, dum fabularentur, et secum quaererent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis; 16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent. 17 Et ait ad illos: "Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes?" 18 Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: "Tu solus peregrinus es in Ierusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus?" 19 Quibus ille dixit: "Quae?" Et dixerunt: "De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo, 20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. 21 Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel; et nunc super haec omnia, tertia dies est hodie quod haec facta sunt. 22 Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum, 23 et non invento corpore eius, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. 24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. 25 Et ipse dixit ad eos: "O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae! 26 Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? 27 Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant."
28 Et appropinquaverunt castello quo ibant, et ipse se finxit longius ire. 29 Et coegerunt illum, dicentes: "Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies." Et intravit cum illis. 30 Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. 31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum; et ipse evanuit ex oculis eorum. 32 Et dixerunt ad invicem: "Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas?" 33 Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant, 34 dicentes: "Surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. 35 Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
36 Dum autem haec loquuntur, stetit Iesus in medio eorum, et dicit eis: "Pax vobis; ego sum, nolite timere." 37 Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. 38 Et dixit eis: "Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? 39 Videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere." 40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. 41 Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus prae gaudio, dixit: "Habetis hic aliquid quod manducetur?" 42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. 43 Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.
44 Et dixit ad eos: "Haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me." 45 Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, 46 et dixit eis: "Sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die, 47 et praedicari in nomine eius paenitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierosolyma. 48 Vos autem testes estis horum. 49 Et ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto."
50 Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis. 51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in caelum. 52 Et ipsi adorantes regressi sunt in Ierusalem cum gaudio magno 53 et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.
The Bible Christian Latin The Latin Library The Classics Page
John
EVANGELIUM SECUNDUM IOANNEM
[1] In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. 2 Hoc erat in principio apud Deum. 3 Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est. 4 In ipso vita erat et vita erat lux hominum. 5 Et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt.
6 Fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes. 7 Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum. 8 Non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine. 9 Erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum. 10 In mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit. 11 In propria venit et sui eum non receperunt. 12 Quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius, 13 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt. 14 Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis.
15 Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat. 16 Et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia; 17 quia lex per Mosen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. 18 Deum nemo vidit umquam; unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit.
19 Et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: tu quis es? 20 Et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus; 21 et interrogaverunt eum: quid ergo Helias es tu? Et dicit: non sum. Propheta es tu? Et respondit non. 22 Dixerunt ergo ei: quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso. 23 Ait: ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta. 24 Et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis 25 et interrogaverunt eum et dixerunt ei: quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta? 26 Respondit eis Iohannes dicens: ego baptizo in aqua; medius autem vestrum stetit quem vos non scitis. 27 Ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti. 28 Haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans.
29 Altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait: "Ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi. 30 Hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat. 31 Et ego nesciebam eum, sed ut manifestaretur Israhel, propterea veni ego in aqua baptizans." 32 Et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia "Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum; 33 et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit: 'Super quem videris Spiritum descendentem et manentem, super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.' 34 Et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei."
35 Altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo, 36 et respiciens Iesum ambulantem dicit: "Ecce agnus Dei." 37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum. 38 Conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis: "Quid quaeritis?" Qui dixerunt ei: "Rabbi (quod dicitur interpretatum magister) ubi habitas?" 39 Dicit eis: "Venite et videte". Venerunt et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora autem erat quasi decima.
40 Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum. 41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei: "Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus); 42 et adduxit eum ad Iesum. Intuitus autem eum, Iesus dixit: "Tu es Simon filius Iohanna; tu vocaberis Cephas (quod interpretatur Petrus). 43 In crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus: "Sequere me." 44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri. 45 Invenit Philippus Nathanahel et dicit ei: "Quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth." 46 Et dixit ei Nathanahel: "A Nazareth potest aliquid boni esse?" Dicit ei Philippus: "Veni et vide". 47 Vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit: "De eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est." 48 Dicit ei Nathanahel: "Unde me nosti?" Respondit Iesus et dixit ei: "Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te." 49 Respondit ei Nathanahel et ait: "Rabbi tu es Filius Dei, tu es rex Israhel." 50 Respondit Iesus et dixit ei: "Quia dixi tibi 'vidi te sub ficu' credis? Maius his videbis." 51 Et dicit ei: "Amen, amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis."
[2] Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi. 2 Vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias. 3 Et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum: "Vinum non habent". 4 Et dicit ei Iesus: "Quid mihi et tibi est mulier? Nondum venit hora mea." 5 Dicit mater eius ministris: "Quodcumque dixerit vobis, facite." 6 Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. 7 Dicit eis Iesus: "Implete hydrias aqua". Et impleverunt eas usque ad summum. 8 Et dicit eis Iesus: "Haurite nunc et ferte architriclino". Et tulerunt. 9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset; ministri autem sciebant qui haurierant aquam. Vocat sponsum architriclinus 10 et dicit ei: "Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est. Tu servasti bonum vinum usque adhuc." 11 Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius.
12 Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus. 13 Et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma Iesus 14 et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes; 15 et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit; 16 et his qui columbas vendebant dixit: "Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis." 17 Recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est: "Zelus domus tuae comedit me". 18 Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: "Quod signum ostendis nobis quia haec facis?" 19 Respondit Iesus et dixit eis: "Solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud." 20 Dixerunt ergo Iudaei: "Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud?" 21 Ille autem dicebat de templo corporis sui. 22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus.
23 Cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius quae faciebat. 24 Ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, 25 et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine.
[3] Erat autem homo ex Pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum. 2 Hic venit ad eum nocte et dixit ei: "Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister. Nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo." 3 Respondit Iesus et dixit ei: "Amen, amen dico tibi: nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei". 4 Dicit ad eum Nicodemus: "Quomodo potest homo nasci cum senex sit? Numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci?" 5 Respondit Iesus: "Amen, amen dico tibi: nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei. 6 Quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est. 7 Non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo. 8 Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat; sic est omnis qui natus est ex Spiritu." 9 Respondit Nicodemus et dixit ei: "Quomodo possunt haec fieri?" 10 Respondit Iesus et dixit ei: "Tu es magister Israhel et haec ignoras? 11 Amen, amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis. 12 Si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis? 13 Et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo, Filius hominis qui est in caelo. 14 Et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis 15 ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam. 16 Sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam. 17 Non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum. 18 Qui credit in eum non iudicatur; qui autem non credit iam iudicatus est, quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei. 19 Hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera. 20 Omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius; 21 qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta."
22 Post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat. 23 Erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur; 24 nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes.
25 Facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione. 26 Et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei: "Rabbi, qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum." 27 Respondit Iohannes et dixit: "Non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo. 28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim: ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum. 29 Qui habet sponsam sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. 30 Illum oportet crescere, me autem minui."
31 Qui desursum venit supra omnes est; qui est de terra de terra est et de terra loquitur. Qui de caelo venit supra omnes est; 32 et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit. 33 Qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est. 34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur, non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. 35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius. 36 Qui credit in Filium habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam sed ira Dei manet super eum.
[4] Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes-- 2 quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius-- 3 reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam. 4 Oportebat autem eum transire per Samariam. 5 Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sychar, iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo. 6 Erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem; hora erat quasi sexta. 7 Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: "Da mihi bibere"; 8 discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent. 9 Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: "Quomodo tu Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier samaritana?" Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis. 10 Respondit Iesus et dixit ei "Si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi 'da mihi bibere,' tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam." 11 Dicit ei mulier: "Domine, neque in quo haurias habes et puteus altus est; unde ergo habes aquam vivam? 12 Numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius?" 13 Respondit Iesus et dixit ei: "Omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo, ei non sitiet in aeternum. 14 Sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam." 15 Dicit ad eum mulier: "Domine, da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire." 16 Dicit ei Iesus: "Vade, voca virum tuum et veni huc." 17 Respondit mulier et dixit: "Non habeo virum." Dicit ei Iesus: "Bene dixisti quia non habeo virum; 18 quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir. Hoc vere dixisti."
19 Dicit ei mulier: "Domine, video quia propheta es tu. 20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet." 21 Dicit ei Iesus: "Mulier, crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem. 22 Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus quia salus ex Iudaeis est. 23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate; nam et Pater tales quaerit qui adorent eum. 24 Spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare." 25 Dicit ei mulier: "Scio quia Messias venit qui dicitur Christus. Cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia". 26 Dicit ei Iesus: "Ego sum qui loquor tecum." 27 Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur; nemo tamen dixit "quid quaeris?" aut "quid loqueris cum ea?" 28 Reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus: 29 "Venite, videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci. Numquid ipse est Christus?" 30 Exierunt de civitate et veniebant ad eum. 31 Interea rogabant eum discipuli dicentes: "Rabbi, manduca." 32 Ille autem dixit eis: "Ego cibum habeo manducare quem vos nescitis." 33 Dicebant ergo discipuli ad invicem "numquid aliquis adtulit ei manducare?" 34 Dicit eis Iesus: "Meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius. 35 Nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit? Ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messem; 36 et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit. 37 In hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit. 38 Ego misi vos metere quod vos non laborastis; alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis."
39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque feci. 40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret; et mansit ibi duos dies 41 et multo plures crediderunt propter sermonem eius. 42 Et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi. 43 Post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam.
44 Ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet. 45 Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum. 46 Venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum. 47 Hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius; incipiebat enim mori. 48 Dixit ergo Iesus ad eum: "Nisi signa et prodigia videritis non creditis." 49 Dicit ad eum regulus: "Domine, descende priusquam moriatur filius meus." 50 Dicit ei Iesus: "Vade. Filius tuus vivit." Credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat. 51 Iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret. 52 Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris. 53 Cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota. 54 Hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam.
[5] Post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymis. 2 Est autem Hierosolymis, super Probatica, piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens. 3 In his iacebat multitudo magna languentium, caecorum, claudorum, aridorum expectantium aquae motum. 4 [Angelus autem Domini descendebat secundum tempuam et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquas fiebat a quacumque detineur infirmitate]. 5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua. 6 Hunc cum vidisset Iesus iacentem, et cognovisset quia multum iam tempus habet, dicit ei: "Vis sanus fieri?" 7 Respondit ei languidus: "Domine, hominem non habeo ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum venio enim ego, alius ante me descendit." 8 Dicit ei Iesus: "Surge, tolle grabattum tuum et ambula." 9 Et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat.
Erat autem sabbatum in illo die. 10 Dicebant Iudaei illi, qui sanatus fuerat: "Sabbatum est. Non licet tibi tollere grabattum tuum." 11 Respondit eis: "Qui me fecit sanum, ille mihi dixit: 'Tolle grabattum tuum et ambula.'" 12 Interrogaverunt ergo eum: "Quis est ille homo qui dixit tibi" 'Tolle grabattum tuum et ambula?'" 13 Is autem, qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset; Iesus enim declinavit turba constituta in loco. 14 Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi: "Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat." 15 Abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum. 16 Propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbato. 17 Iesus autem respondit eis: "Pater meus usque modo operatur et ego operor." 18 Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo.
Respondit itaque Iesus et dixit eis: 19 "Amen amen, dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit. 20 Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei, quae ipse facit, et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. 21 Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat. 22 Neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filio, 23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. 24 Amen, amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam et in iudicium non venit, sed transit a morte in vitam. 25 Amen, amen dico vobis quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent. 26 Sicut enim Pater habet vitam in semet ipso, sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso; 27 et potestatem dedit ei et iudicium facere, quia Filius hominis est. 28 Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius 29 et procedent, qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii. 30 Non possum ego a me ipso facere quicquam; sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me.
31 Si ego testimonium perhibeo de me, testimonium meum non est verum; 32 alius est qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me. 33 Vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati; 34 ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico ut vos salvi sitis. 35 Ille erat lucerna ardens et lucens, vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius.
36 Ego autem habeo testimonium maius Iohanne; opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam, ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit; 37 et qui misit me, Pater ipse, testimonium perhibuit de me. Neque vocem eius umquam audistis, neque speciem eius vidistis, 38 et verbum eius non habetis in vobis manens, quia, quem misit ille, huic vos non creditis. 39 Scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt quae testimonium perhibent de me. 40 Et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.
41 Claritatem ab hominibus non accipio, 42 sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis. 43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. 44 Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quae a solo est Deo, non quaeritis? 45 Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem; est qui accuset vos: Moses in quo vos speratis. 46 Si enim crederetis Mosi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit. 47 Si autem illius litteris non creditis, quomodo meis verbis credetis?"
[6] Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis; 2 et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur. 3 Subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis. 4 Erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorum. 5 Cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dicit ad Philippum: "Unde ememus panes ut manducent hii?" 6 Hoc autem dicebat temptans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus. 7 Respondit ei Philippus: "Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat". 8 Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri: 9 "Est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces; sed haec quid sunt inter tantos?" 10 Dixit ergo Iesus: "Facite homines discumbere." Erat autem faenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia. 11 Accepit ergo panes Iesus et, cum gratias egisset, distribuit discumbentibus, similiter et ex piscibus, quantum volebant. 12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: "Colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant." 13 Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis, quae superfuerunt his, qui manducaverunt. 14 Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum. 15 Iesus ergo, cum cognovisset quia venturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.
16 Ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad mare 17 et cum ascendissent navem, venerunt trans mare in Capharnaum. Et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus. 18 Mare autem vento magno flante exsurgebat. 19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri, et timuerunt. 20 Ille autem dicit eis: "Ego sum, nolite timere!" 21 Voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant. 22 Altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissen; 23 aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino. 24 Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius, ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum.
25 Et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei: "Rabbi, quando huc venisti?" 26 Respondit eis Iesus et dixit: "Amen, amen dico vobis: Quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. 27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus!" 28 Dixerunt ergo ad eum: "Quid faciemus ut operemur opera Dei?" 29 Respondit Iesus et dixit eis: "Hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille." 30 Dixerunt ergo ei: "Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? Quid operaris? 31 Patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est: 'Panem de caelo dedit eis manducare.'" 32 Dixit ergo eis Iesus: "Amen, amen dico vobis: Non Moses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum: 33 Panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam mundo." 34 Dixerunt ergo ad eum: "Domine, semper da nobis panem hunc." 35 Dixit autem eis Iesus: "Ego sum panis vitae. Qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam. 36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis. 37 Omne quod dat mihi Pater ad me veniet; et eum qui venit ad me non eiciam foras, 38 quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me. 39 Haec est autem voluntas eius qui misit me, ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die. 40 Haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo die."
41 Murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset: "ego sum panis qui de caelo descendi." 42 Et dicebant: "Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? Quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi? 43 Respondit ergo Iesus et dixit eis: "Nolite murmurare in invicem. 44 Nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum; et ego resuscitabo eum novissimo die. 45 Est scriptum in prophetis: 'Et erunt omnes docibiles Dei.' Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. 46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem. 47 Amen, amen dico vobis: Qui credit, in me habet vitam aeternam.
48 Ego sum panis vitae. 49 Patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt. 50 Hic est panis de caelo descendens ut, si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. 51 Ego sum panis vivus qui de caelo descendi. 52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita."
53 Litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes: "Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?" 54 Dixit ergo eis Iesus: "Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habetis vitam in vobis. 55 Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die. 56 Caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. 57 Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo. 58 Sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me. 59 Hic est panis qui de caelo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum.
60 Haec dixit in synagoga, docens in Capharnaum. 61 Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt: "Durus est hic sermo. Quis potest eum audire?" 62 Sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent, de hoc discipuli eius dixit eis: "Hoc vos scandalizat? 63 Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? 64 Spiritus est qui vivificat; caro non prodest quicquam; verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt. 65 Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt." Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent credentes, et quis traditurus esset eum. 66 Et dicebat: "Propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo."
67 Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant. 68 Dixit ergo Iesus ad Duodecim: "Numquid et vos vultis abire?" 69 Respondit ergo ei Simon Petrus: "Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes; 70 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei." 71 Respondit eis Iesus: "Nonne ego vos Duodecim elegi? Et ex vobis unus diabolus est." 72 Dicebat autem Iudam Simonis Scariotis: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex Duodecim.
[7] Post haec ambulabat Iesus in Galilaeam; non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere.
2 Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum Scenopegia. 3 Dixerunt autem ad eum fratres eius: "Transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis. 4 Nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse. Si haec facis manifesta te ipsum mundo." 5 Neque enim fratres eius credebant in eum. 6 Dicit ergo eis Iesus: "Tempus meum nondum advenit, tempus autem vestrum semper est paratum. 7 Non potest mundus odisse vos, me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt. 8 Vos ascendite ad diem festum hunc, ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est." 9 Haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea.
10 Ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum, non manifeste sed quasi in occulto. 11 Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant: "Ubi est ille?" 12 Et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant: "Bonus est!"; alii autem dicebant: "Non, sed seducit turbas!" 13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.
14 Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum et docebat. 15 Et mirabantur Iudaei dicentes: "Quomodo hic litteras scit cum non didicerit?" 16 Respondit eis Iesus et dixit: "Mea doctrina non est mea sed eius qui misit me. 17 Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar. 18 Qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est. 19 Nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem. 20 Quid me quaeritis interficere?" Respondit turba et dixit: "Daemonium habes! Quis te quaerit interficere?" 21 Respondit Iesus et dixit eis: "Unum opus feci et omnes miramini. 22 Propterea Moses dedit vobis circumcisionem -- non quia ex Mose est sed ex patribus -- et in sabbato circumciditis hominem. 23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Mosi, mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato? 24 Nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate."
25 Dicebant ergo quidam ex Hierosolymis: "Nonne hic est quem quaerunt interficere? 26 Et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?" 27 Sed hunc scimus unde sit. Christus autem cum venerit nemo scit unde sit. 28 Clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens: "Et me scitis et unde sim scitis. Et a me ipso non veni, sed est verus, qui misit me quem vos non scitis. 29 Ego scio eum, quia ab ipso sum et ipse me misit." 30 Quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius. 31 De turba autem multi crediderunt in eum et dicebant: "Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit?"
32 Audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum. 33 Dixit ergo Iesus: "Adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit me. 34 Quaeretis me et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire." 35 Dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos: "Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? Numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes? 36 Quis est hic sermo quem dixit: 'Quaeretis me et non invenietis' et 'ubi sum ego non potestis venire.'"
37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens: "Si quis sitit, veniat ad me et bibat, 38 qui credit in me. Sicut dixit scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae." 39 Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus.
40 Ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones eius, dicebant: "Hic est vere propheta!" 41 Alii dicebant: "Hic est Christus!" Quidam autem dicebant: "Numquid a Galilaea Christus venit? 42 Nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello, ubi erat David, venit Christus? 43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
44 Quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum, sed nemo misit super illum manus. 45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos, et dixerunt eis illi: "Quare non adduxistis eum? 46 Responderunt ministri: "Numquam sic locutus est homo sicut hic homo." 47 Responderunt ergo eis Pharisaei: "Numquid et vos seducti estis? 48 Numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis? 49 Sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt!" 50 Dicit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis: 51 "Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat?" 52 Responderunt et dixerunt ei: "Numquid et tu Galilaeus es? Scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit!" 53 Et reversi sunt unusquisque in domum suam.
[8] Iesus autem perrexit in montem Oliveti. 2 Et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit ad eum et sedens docebat eos. 3 Adducunt autem scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio; 4 et dixerunt ei: "Magister, haec mulier modo deprehensa est in adulterio. 5 In lege autem Moses mandavit nobis huiusmodi lapidare; tu ergo quid dicis?" 6 Haec autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum. Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra. 7 Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis: "Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat." 8 Et iterum se inclinans scribebat in terra. 9 Audientes autem unus post unum exiebant, incipientes a senioribus, et remansit solus, et mulier in medio stans. 10 Erigens autem se Iesus dixit ei: "Mulier, ubi sunt? Nemo te condemnavit? 11 Quae dixit: "Nemo, Domine." Dixit autem Iesus: "Nec ego te condemnabo. Vade et amplius iam noli peccare."
12 Iterum ergo locutus est eis Iesus dicens: "Ego sum lux mundi; qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae. 13 Dixerunt ergo ei Pharisaei: "Tu de te ipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum. 14 "Respondit Iesus et dixit eis: "Et si ego testimonium perhibeo de me ipso, verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado. 15 Vos secundum carnem iudicatis; ego non iudico quemquam. 16 Et si iudico ego, iudicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater. 17 Et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est. 18 Ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater." 19 Dicebant ergo ei: "Ubi est Pater tuus?" Respondit Iesus: "Neque me scitis neque Patrem meum; si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis." 20 Haec verba locutus est in gazofilacio docens in templo; et nemo adprehendit eum, quia necdum venerat hora eius.
21 Dixit ergo iterum eis Iesus: "Ego vado, et quaeretis me et in peccato vestro moriemini! Quo ego vado, vos non potestis venire." 22 Dicebant ergo Iudaei: "Numquid interficiet semet ipsum quia dicit: 'Quo ego vado, vos non potestis venire'?" 23 Et dicebat eis: "Vos de deorsum estis, ego de supernis sum; vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. 24 Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris; si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro." 25 Dicebant ergo ei: "Tu quis es?" Dixit eis Iesus: "Principium quia et loquor vobis. 26 Multa habeo de vobis loqui et iudicare; sed qui misit me verax est et ego, quae audivi ab eo, haec loquor in mundo." 27 Et non cognoverunt quia Patrem eis dicebat. 28 Dixit ergo eis Iesus: "Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a me ipso facio nihil, sed, sicut docuit me Pater, haec loquor. 29 "Et qui me misit, mecum est; non reliquit me solum, quia ego, quae placita sunt ei, facio semper." 30 Haec illo loquente, multi crediderunt in eum.
31 Dicebat ergo Iesus ad eos, qui crediderunt ei, Iudaeos: "Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis 32 et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos." 33 Responderunt ei: "Semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam! "Quomodo tu dicis: 'Liberi eritis?'" 34 Respondit eis Iesus: "Amen, amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. 35 Servus autem non manet in domo in aeternum; filius manet in aeternum. 36 Si ergo Filius vos liberaverit, vere liberi eritis. 37 Scio quia filii Abrahae estis; sed quaeritis me interficere quia sermo meus non capit in vobis. 38 Ego quod vidi apud Patrem loquor; et vos quae vidistis apud patrem vestrum facitis." 39 Responderunt et dixerunt ei: "Pater noster Abraham est." Dicit eis Iesus: "Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. 40 Nunc autem quaeritis me interficere, hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo; hoc Abraham non fecit. 41 Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: "Nos ex fornicatione non sumus nati; unum patrem habemus Deum!" 42 Dixit ergo eis Iesus" "Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me; ego enim ex Deo processi et veni, neque enim a me ipso veni, sed ille me misit. 43 Quare loquellam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. 44 Vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius. 45 Ego autem quia veritatem dico non creditis mihi. 46 Quis ex vobis arguit me de peccato? Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi? 47 Qui est ex Deo, verba Dei audit; propterea vos non auditis quia ex Deo non estis.
48 Responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei: "Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et daemonium habes?" 49 Respondit Iesus: "Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis me.50 Ego autem non quaero gloriam meam; est qui quaerit et iudicat. 51 Amen, amen dico vobis: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum." 52 Dixerunt ergo Iudaei: "Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est et prophetae et tu dicis: 'Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum.' 53 Numquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est? Et prophetae mortui sunt! Quem te ipsum facis?" 54 Respondit Iesus: "Si ego glorifico me ipsum, gloria mea nihil est; est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus noster est; 55 et non cognovistis eum. Ego autem novi eum, et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis mendax; sed scio eum et sermonem eius servo. 56 Abraham pater vester exultavit, ut videret diem meum: et vidit et gavisus est." 57 Dixerunt ergo Iudaei ad eum: "Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti?"58 Dixit eis Iesus: "Amen, amen dico vobis: antequam Abraham fieret, ego sum." 59 Tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum; Iesus autem abscondit se et exivit de templo.
[9] Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate. 2 Et interrogaverunt eum discipuli sui: "Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius ut caecus nasceretur?" 3 Respondit Iesus: "Neque hic peccavit neque parentes eius, sed ut manifestetur opera Dei in illo. 4 Me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est; venit nox quando nemo potest operari. 5 Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi." 6 Haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius. 7 Et dixit ei: "Vade, lava in natatoria Siloae!"--quod interpretatur Missus. Abiit ergo et lavit et venit videns. 8 Itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant: "Nonne hic est qui sedebat et mendicabat?" Alii dicebant: "Hic est!" 9 Alii autem dicebant: "Nequaquam, sed similis est eius!" Ille dicebat: "Ego sum!" 10 Dicebant ergo ei: "Quomodo aperti sunt oculi tibi?" 11 Respondit ille: "Homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi 'Vade ad natatoriam Siloae et lava' et abii et lavi et vidi." 12 Dixerunt ei: "Ubi est ille?" Ait: "Nescio."
13 Adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat. 14 Erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius. 15 Iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: "Lutum posuit mihi super oculos et lavi et video." 16 Dicebant ergo ex Pharisaeis quidam: "Non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit!" Alii dicebant: "Quomodo potest homo peccator haec signa facere?" Et schisma erat in eis. 17 Dicunt ergo caeco iterum: "Tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos?" Ille autem dixit quia propheta est. 18 Non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat. 19 Et interrogaverunt eos dicentes: "Hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt?" 20 Responderunt eis parentes eius et dixerunt: "Scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est. 21 Quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit oculos nos nescimus; ipsum interrogate. Aetatem habet; ipse de se loquatur." 22 Haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos; iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret. 23 Propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet, ipsum interrogate. 24 Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei: "Da gloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est." 25 Dixit ergo ille: "Si peccator est nescio; unum scio quia caecus cum essem, modo video." 26 Dixerunt ergo illi: "Quid fecit tibi? "Quomodo aperuit tibi oculos?" 27 Respondit eis: "Dixi vobis iam et non audistis; quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli eius fieri?" 28 Maledixerunt ei et dixerunt: "Tu discipulus illius es, nos autem Mosi discipuli sumus. 29 Nos scimus quia Mosi locutus est Deus, hunc autem nescimus unde sit." 30 Respondit ille homo et dixit eis: "In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos 31 Scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit. 32 A saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati; 33 nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam." 34 Responderunt et dixerunt ei: "In peccatis natus es totus et tu doces nos?" Et eiecerunt eum foras.
35 Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei: "Tu credis in Filium Dei?" 36 Respondit ille et dixit: "Quis est, Domine, ut credam in eum?" 37 Et dixit ei Iesus: "Et vidisti eum; et qui loquitur tecum ipse est." 38 At ille ait: "Credo, Domine!" Et procidens adoravit eum. 39 Dixit ei Iesus: "In iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident, videant et qui vident, caeci fiant." 40 Et audierunt ex Pharisaeis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: "Numquid et nos caeci sumus?" 41 Dixit eis Iesus: "Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis quia videmus, peccatum vestrum manet."
[10] "Amen, amen dico vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro; 2 qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. 3 Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias oves vocat nominatim et educit eas. 4 Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius; 5 alienum autem non sequuntur, sed fugient ab eo, quia non noverunt vocem alienorum."6 Hoc proverbium dixit eis Iesus illi; autem non cognoverunt quid loqueretur eis.
7 Dixit ergo eis iterum Iesus: "Amen, amen dico vobis quia ego sum ostium ovium. 8 Omnes, quotquot venerunt, fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oves. 9 Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet. 10 Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat; ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant.
11 Ego sum pastor bonus: bonus pastor animam suam dat pro ovibus; 12 mercennarius et, qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem et dimittit oves et fugit -- et lupus rapit et dispergit oves. 13 Mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus. 14 Ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae, 15 sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus. 16 Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor. 17 Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam. 18 Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.
19 Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos.20 Dicebant autem multi ex ipsis: "Daemonium habet et insanit! Quid eum auditis? 21 Alii dicebant: "Haec verba non sunt daemonium habentis! Numquid daemonium potest caecorum oculos aperire?"
22 Facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat 23 et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis. 24 Circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei: "Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam!" 25 Respondit eis Iesus: "Loquor vobis et non creditis; opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me. 26 Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. 27 Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, 28 et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. 29 Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris mei. 30 Ego et Pater unum sumus."
31 Sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum. 32 Respondit eis Iesus: "Multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo. Propter quod eorum opus me lapidatis?" 33 Responderunt ei Iudaei; "De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia et quia tu, homo cum sis, facis te ipsum Deum." 34 Respondit eis Iesus: "Nonne scriptum est in lege vestra: 'Ego dixi: dii estis'? 35 Si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi scriptura, 36 quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi 'Filius Dei sum'? 37 Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi; 38 si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre." 39 Quaerebant ergo eum prendere; et exivit de manibus eorum.
40 Et abiit iterum trans Iordanen, in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum, et mansit illic. 41 Et multi venerunt ad eum et dicebant: "Iohannes quidem signum fecit nullum; 42 omnia autem, quaecumque dixit Iohannes de hoc, vera erant." Et multi crediderunt in eum illic.
[11] Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius. 2 Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. 3 Miserunt ergo sorores ad eum dicentes: "Domine, ecce, quem amas, infirmatur."
4 Audiens autem Iesus dixit eis: "Infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam." 5 Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum. 6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus; 7 deinde post haec dicit discipulis suis: "Eamus in Iudaeam iterum." 8 Dicunt ei discipul: "Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc?" 9 Respondit Iesus: "Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt; 10 si autem ambulaverit nocte, offendit, quia lux non est in eo." 11 Haec ait et post hoc dicit eis: "Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno exsuscitem eum." 12 Dixerunt ergo discipuli eius: "Domine, si dormit, salvus erit." 13 Dixerat autem Iesus de morte eius, illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. 14 Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste: Lazarus mortuus est, 15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi; sed eamus ad eum." 16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: "Eamus et nos, ut moriamur cum eo."
17 Venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem. 18 Erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim. 19 Multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. 20 Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat. 21 Dixit ergo Martha ad Iesum: "Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus! 22 Sed et nunc scio quia, quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus." 23 Dicit illi Iesus: "Resurget frater tuus." 24 Dicit ei Martha: "Scio quia resurget in resurrectione in novissima die." 25 Dixit ei Iesus: "Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet; 26 et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc?" 27 Ait illi: "Utique, Domine; ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti."
28 Et cum haec dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens: "Magister adest et vocat te." 29 Illa ut audivit, surgit cito et venit ad eum; 30 nondum enim venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha. 31 Iudaei igitur, qui erant cum ea in domo et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi. 32 Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei: "Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus!" 33 Iesus ergo, ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes, fremuit spiritu et turbavit se ipsum 34 et dixit: "Ubi posuistis eum?" Dicunt ei: "Domine, veni et vide." 35 Et lacrimatus est Iesus. 36 Dixerunt ergo Iudaei: "Ecce quomodo amabat eum!" 37 Quidam autem dixerunt ex ipsis: "Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci, facere ut et hic non moreretur?"
38 Iesus ergo rursum fremens in semet ipso, venit ad monumentum; erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. 39 Ait Iesus: "Tollite lapidem." Dicit ei Martha, soror eius, qui mortuus fuerat: "Domine, iam fetet; quadriduanus enim est." 40 Dicit ei Iesus: "Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei?" 41 Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: "Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. 42 Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat dixi, ut credant quia tu me misisti." 43 Haec cum dixisset, voce magna clamavit: "Lazare, veni foras!" 44 Et statim prodiit, qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis: "Solvite eum et sinite abire."
45 Multi ergo ex Iudaeis, qui venerant ad Mariam et viderant, quae fecit, crediderunt in eum; 46 quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit Iesus. 47 Collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant: "Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? 48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem!" 49 Unus autem ex ipsis, Caiaphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: "Vos nescitis quicquam, 50 nec cogitatis quia expedit nobis, ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat." 51 Hoc autem a semet ipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente 52 et non tantum pro gente, sed et ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. 53 Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.
54 Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit in regionem iuxta desertum, in civitatem quae dicitur Efrem, et ibi morabatur cum discipulis.
55 Proximum autem erat Pascha Iudaeorum, et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante Pascha ut sanctificarent seipsos. 56 Quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes: "Quid putatis quia non veniat ad diem festum?" 57 Dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum, ut si quis cognoverit, ubi sit, indicet, ut adprehendant eum.
[12] Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus, mortuus quem suscitavit Iesus. 2 Fecerunt autem ei cenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. 3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici, pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti. 4 Dicit ergo unus ex discipulis eius, Iudas Scariotis, qui erat eum traditurus: 5 "Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis?" 6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et, loculos habens, ea, quae mittebantur, portabat. 7 Dixit ergo Iesus: "Sine illam, ut in die sepulturae meae servet illud. 8 Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis."
9 Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non propter Iesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. 10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent, 11 quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum.
12 In crastinum autem turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma, 13 acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant:
Hosanna!
Benedictus, qui venit in nomine Domini,
et rex Israel!
14 Et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est:
15 Noli timere, filia Sion.
Ecce rex tuus venit
sedens super pullum asinae.
16 Haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus est Iesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei. 17 Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo, quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis. 18 Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum. 19 Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos: "Videtis quia nihil proficimus? Ecce mundus totus post eum abiit!"
20 Erant autem gentiles quidam ex his, qui ascenderant, ut adorarent in die festo; 21 hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum dicentes: "Domine, volumus Iesum videre". 22 Venit Philippus et dicit Andreae; Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu. 23 Iesus autem respondit eis dicens: "Venit hora, ut clarificetur Filius hominis. 24 Amen, amen dico vobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum adfert. 25 Qui amat animam suam, perdet eam; et, qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. 26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. 27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veni in horam hanc. 28 Pater, clarifica tuum nomen!" Venit ergo vox de caelo: "Et clarificavi et iterum clarificabo."
29 Turba ergo, quae stabat et audierat, dicebant tonitruum factum esse; alii dicebant: "Angelus ei locutus est". 30 Respondit Iesus et dixit: "Non propter me vox haec venit sed propter vos. 31 Nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras; 32 et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum." 33 Hoc autem dicebat significans, qua morte esset moriturus. 34 Respondit ei turba: "Nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis: 'Oportet exaltari Filium hominis? Quis est iste Filius hominis?" 35 Dixit ergo eis Iesus: "Adhuc modicum lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non tenebrae vos conprehendant; et, qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. 36 Dum lucem habetis credite, in lucem, ut filii lucis sitis". Haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis.
37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum, 38 ut sermo Esaiae prophetae impleretur, quem dixit:
"Domine, quis credidit auditui nostro,
et brachium Domini cui revelatum est?"
40 "Excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor,
ut non videant oculis
et intellegant corde et convertantur
et sanem eos".
41 Haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est de eo. 42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter Pharisaeos non confitebantur ,ut de synagoga non eicerentur; 43 dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.
44 Iesus autem clamavit et dixit: "Qui credit in me, non credit in me sed in eum, qui misit me; 45 et, qui videt me, videt eum ,qui misit me. 46 Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. 47 Et si quis audierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni, ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum. 48 Qui spernit me et non accipit verba mea, habet, qui iudicet eum: sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die, 49 quia ego ex me ipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. 50 Et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor".
[13] Ante diem autem festum paschae, sciens Iesus quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos 2 Et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis, 3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit, 4 surgit a cena et ponit vestimenta sua et, cum accepisset linteum, praecinxit se. 5 Deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat praecinctus. 6 Venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus: "Domine, tu mihi lavas pedes?" 7 Respondit Iesus et dicit ei: "Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea". 8 Dicit ei Petrus: "Non lavabis mihi pedes in aeternum!" Respondit Iesus ei: "Si non lavero te, non habes partem mecum". 9 Dicit ei Simon Petrus: "Domine, non tantum pedes meos sed et manus et caput!" 10 Dicit ei Iesus: "Qui lotus est non indiget ut lavet, sed est mundus totus; et vos mundi estis sed non omnes". 11 "Sciebat enim quisnam esset, qui traderet eum; propterea dixit: "Non estis mundi omnes".
12 Postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum, dixit eis: "Scitis quid fecerim vobis? 13 Vos vocatis me: "Magister" et "Domine" et bene dicitis; sum etenim. 14 Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. 15 Exemplum enim dedi vobis ut, quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. 16 Amen, amen dico vobis: non est servus maior domino suo neque apostolus maior eo qui misit illum. 17 Si haec scitis, beati eritis si feceritis ea. 18 Non de omnibus vobis dico, ego scio, quos elegerim, sed ut impleatur scriptura: 'Qui manducat mecum panem, levavit contra me calcaneum suum'. 19 Amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum fuerit quia ego sum. 20 Amen, amen dico vobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.
21 Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: "Amen, amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me". 22 Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret. 23 Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus. 24 Innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei: "Quis est de quo dicit?" 25 Itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu, dicit ei: "Domine, quis est?" 26 Respondit Iesus: "Ille est cui ego intinctum panem porrexero". Et cum intinxisset panem, dedit Iudae Simonis Scariotis. 27 Et post buccellam tunc introivit in illum Satanas. Dicit ei Iesus: "Quod facis, fac citius". 28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei; 29 quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: "Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum," aut egenis ut aliquid daret. 30 Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo; erat autem nox.
31 Cum ergo exisset, dicit Iesus: "Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo; 32 si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semet ipso, et continuo clarificabit eum. 33 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum; quaeretis me, et sicut dixi Iudaeis: Quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo. 34 Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. 35 In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem.
36 Dicit ei Simon Petrus: "Domine, quo vadis?" Respondit Iesus: "Quo ego vado, non potes me modo sequi, sequeris autem postea". 37 Dicit ei Petrus: "Quare non possum sequi te modo? Animam meam pro te ponam". 38 Respondit Iesus: "Animam tuam pro me ponis? Amen, amen dico tibi: non cantabit gallus donec me ter neges".
[14] Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum et in me credite. 2 In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem vobis quia vado parare vobis locum? 3 Et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad me ipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis. 4 Et quo ego vado, scitis et viam scitis.
5 Dicit ei Thomas: "Domine, nescimus quo vadis; et quomodo possumus viam scire?" 6 Dicit ei Iesus: "Ego sum via et veritas et vita. Nemo venit ad Patrem nisi per me. 7 Si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis; et amodo cognoscitis eum et vidistis eum." 8 Dicit ei Philippus: "Domine, ostende nobis Patrem et sufficit nobis." 9 Dicit ei Iesus: "Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me, Philippe? Qui vidit me, vidit et Patrem. Quomodo tu dicis: 'Ostende nobis Patrem'? 10 Non credis quia ego in Patre et Pater in me est? Verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor; Pater autem in me manens ipse facit opera. 11 Creditis quia ego in Patre et Pater in me est. 12 alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado. 13 Et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio; 14 si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam.
15 Si diligitis me, mandata mea servate; 16 et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum, 17 Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum. Vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit. 18 Non relinquam vos orphanos, veniam ad vos. 19 Adhuc modicum, et mundus me iam non videt; vos autem videtis, me quia ego vivo et vos vivetis. 20 In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis. 21 Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me; qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum."
22 Dicit ei Iudas, non ille Iscariotes: "Domine, quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo?" 23 Respondit Iesus et dixit ei: "Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus; 24 qui non diligit me, sermones meos non servat; et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me, Patris.
25 Haec locutus sum vobis apud vos manens. 26 Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis. 27 Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet. 28 Audistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est. 29 Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis 30 Iam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam, 31 sed, ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.
[15] Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. 2 Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum; et omnem qui fert fructum, purgabit eum ut fructum plus adferat. 3 Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. 4 Manete in me et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite, sic nec vos nisi in me manseritis. 5 Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere 6 Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent. 7 Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petetis et fiet vobis. 8 In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli. 9 Sicut dilexit me Pater,; et ego dilexi vos manete in dilectione mea. 10 Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione. 11 Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
12 Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos. 13 Maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis. 14 Vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis. 15 Iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis. 16 Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis. 17 Haec mando vobis ut diligatis invicem.
18 Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. 19 Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. 20 Mementote sermonis mei quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt 21 Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me. 22 Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo. 23 Qui me odit, et Patrem meum odit. 24 Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum. 25 Sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis.
26 Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; 27 et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis.
[16] Haec locutus sum vobis ut non scandalizemini 2 Absque synagogis facient vos; sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. 3 Et haec facient, quia non noverunt Patrem neque me. 4 Sed haec locutus sum vobis ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini eorum quia ego dixi vobis. Haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram.
5 At nunc vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis interrogat me: "Quo vadis?" 6 Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. 7 Sed ego veritatem dico vobis: Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. 8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio: 9 de peccato quidem, quia non credunt in me; 10 de iustitia vero, quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me; 11 de iudicio autem, quia princeps mundi huius iudicatus est.
12 Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. 13 Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos in omnem veritatem; non enim loquetur a semet ipso, sed quaecumque audiet, loquetur et, quae ventura sunt, adnuntiabit vobis. 14 Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis. 15 Omnia, quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipit et adnuntiabit vobis.
16 Modicum, et iam non videbitis me, et iterum modicum, et videbitis me quia vado ad Patrem". 17 Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: "Quid est hoc quod dicit nobis: 'Modicum, et non videbitis me, et iterum modicum, et videbitis me' et 'Quia vado ad Patrem'?" 18 Dicebant ergo: "Quid est hoc, quod dicit: 'Modicum'? Nescimus quid loquitur". 19 Cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis: "De hoc quaeritis inter vos quia dixi: 'Modicum, et non videbitis me, et iterum modicum, et videbitis me'? 20 Amen, amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. 21 Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum. 22 Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollit a vobis. 23 Et in illo die me non rogabitis quicquam.
Amen, amen dico vobis: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. 24 Usque modo non petistis quicquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. 25 Haec in proverbiis locutus sum vobis; venit hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre adnuntiabo vobis. 26 Illo die in nomine meo petetis, et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis; 27 ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi. 28 Exivi a Patre et veni in mundum; iterum relinquo mundum et vado ad Patrem". 29 Dicunt ei discipuli eius: "Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. 30 Nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi, ut quis te interroget; in hoc credimus quia a Deo existi". 31 Respondit eis Iesus: "Modo creditis? 32 Ecce venit hora et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis; et non sum solus, quia Pater mecum est. 33 Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum".
[17] Haec locutus est Iesus; et sublevatis oculis in caelum dixit: "Pater, venit hora: clarifica Filium tuum ut Filius tuus clarificet te, 2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. 3 Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum. 4 Ego te clarificavi super terram; opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam; 5 et nunc clarifica me tu, Pater, apud temet ipsum claritate, quam habui priusquam mundus esset, apud te.
6 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant et mihi eos dedisti et sermonem tuum servaverunt. 7 Nunc cognoverunt quia omnia, quae dedisti mihi, abs te sunt, 8 quia verba quae dedisti mihi dedi eis, et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti.
9 Ego pro eis rogo;
non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi, quia tui sunt, 10 et mea omnia tua sunt et tua mea sunt; et clarificatus sum in eis. 11 et Iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio.
Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos. 12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quos dedisti mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. 13 Nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo ut habeant gaudium meum impletum in semet ipsis. 14 Ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.
15 Non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos ex malo. 16 De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. 17 Sanctifica eos in veritate; sermo tuus veritas est. 18 Sicut me misisti in mundum et ego misi eos in mundum; 19 et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
20 Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me, 21 ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut mundus credat quia tu me misisti. 22 Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis ut sint unum, sicut nos unum sumus; 23 ego in eis et tu in me, ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti.
24 Pater, quos dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
25 Pater iuste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi, et hi cognoverunt quia tu me misisti, 26 et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit et ego in ipsis".
[18] Haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eius. 2 Sciebat autem et Iudas qui tradebat eum ipsum locum quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis. suis 3 Iudas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et Pharisaeis ministros venit illuc cum lanternis et facibus et armis. 4 Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum processit et dicit eis: "Quem quaeritis?" 5 Responderunt ei: "Iesum Nazarenum". Dicit eis Iesus: "Ego sum". Stabat autem et Iudas qui tradebat eum cum ipsis. 6 Ut ergo dixit eis "Ego sum" abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. 7 Iterum ergo eos interrogavit: "Quem quaeritis?" Illi autem dixerunt: "Iesum Nazarenum". 8 Respondit Iesus: "Dixi vobis quia ego sum. Si ergo me quaeritis, sinite hos abire," 9 ut impleretur sermo quem dixit: "Quos dedisti mihi non perdidi ex ipsis quemquam". 10 Simon ergo Petrus, habens gladium, eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram. Erat autem nomen servo Malchus. 11 Dixit ergo Iesus Petro: "Mitte gladium in vaginam; calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum?"
12 Cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum conprehenderunt Iesum et ligaverunt eum 13 et adduxerunt eum ad Annam primum; erat enim socer Caiaphae qui erat pontifex anni illius. 14 Erat autem Caiaphas qui consilium dederat: "Iudaeis quia expedit unum hominem mori pro populo".
15 Sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis: 16 Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum. 17 Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: "Numquid et tu ex discipulis es hominis istius?" Dicit ille: "Non sum!" 18 Stabant autem servi et ministri ad prunas quia frigus erat et calefiebant se; erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se.
19 Pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius. 20 Respondit ei Iesus: "Ego palam locutus sum mundo; ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil. 21 Quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis; ecce hii sciunt quae dixerim ego". 22 Haec autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: "Sic respondes pontifici?" 23 Respondit ei Iesus: "Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis?" 24 Et misit eum Annas ligatum ad Caiaphan pontificem.
25 Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: "Numquid et tu ex discipulis eius es?" Negavit ille et dixit: "Non sum!" 26 Dicit unus ex servis pontificis cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam: "Nonne ego te vidi in horto cum illo?" 27 Iterum ergo negavit Petrus et statim gallus cantavit.