Vetus Testamentum (Vulgata — sélection) (page 18)
10 qui percussit gentes multas et occidit reges fortes
11 Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan
12 et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo
13 Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem
14 quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur
16 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
17 aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum
18 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis
19 domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino
20 domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino
21 benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem
135
1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
2 confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius
3 confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius
4 qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius
5 qui fecit caelos in intellectu quoniam in aeternum misericordia eius
6 qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius
7 qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius
8 solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius
9 lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius
10 qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum quoniam in aeternum misericordia eius
11 qui eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius
12 in manu potenti et brachio excelso quoniam in aeternum misericordia eius
13 qui divisit Rubrum mare in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius
14 et duxit Israhel per medium eius quoniam in aeternum misericordia eius
15 et excussit Pharaonem et virtutem eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius
16 qui transduxit populum suum in deserto quoniam in aeternum misericordia eius
17 qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius
18 et occidit reges fortes quoniam in aeternum misericordia eius
20 et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius
21 et dedit terram eorum hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius
22 hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius
23 quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius
24 et redemit nos ab inimicis nostris quoniam in aeternum misericordia eius
25 qui dat escam omni carni quoniam in aeternum misericordia eius
26 confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius
136
1 David Hieremiae super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus cum recordaremur Sion
2 in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra
3 quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba cantionum et qui abduxerunt nos hymnum cantate nobis de canticis Sion
5 si oblitus fuero tui Hierusalem oblivioni detur dextera mea
6 adhereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae
7 memor esto Domine filiorum Edom diem Hierusalem qui dicunt exinanite exinanite usque ad fundamentum in ea
8 filia Babylonis misera beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis
9 beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram
137
1 ipsi David confitebor tibi Domine in toto corde meo quoniam audisti verba oris mei in conspectu angelorum psallam tibi
2 adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo super misericordia tua et veritate tua quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum
3 in quacumque die invocavero te exaudi me multiplicabis me in anima mea virtute
4 confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quia audierunt omnia verba oris tui
5 et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini
6 quoniam excelsus Dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit
7 si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam et salvum me fecit dextera tua
8 Dominus retribuet propter me Domine misericordia tua in saeculum opera manuum tuarum ne dispicias
138
1 in finem David psalmus
2 Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam
3 intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti
4 et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea
5 ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam
6 mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam
7 quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam
8 si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad infernum ades
9 si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris
10 etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua
11 et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis
12 quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius
13 quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae
14 confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis
15 non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae
16 inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis
17 mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorum
18 dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum
19 si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me
20 quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas
21 nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam
22 perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi
23 proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas
24 et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna
139
2 eripe me Domine ab homine malo a viro iniquo eripe me
3 qui cogitaverunt iniquitates in corde tota die constituebant proelia
4 acuerunt linguam suam sicut serpentis venenum aspidum sub labiis eorum diapsalma
5 custodi me Domine de manu peccatoris ab hominibus iniquis eripe me qui cogitaverunt subplantare gressus meos
6 absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in laqueum iuxta iter scandalum posuerunt mihi diapsalma
7 dixi Domino Deus meus es tu exaudi Domine vocem deprecationis meae
8 Domine Domine virtus salutis meae obumbrasti super caput meum in die belli
9 non tradas Domine desiderio meo peccatori cogitaverunt contra me ne derelinquas me ne forte exaltentur diapsalma
10 caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos
11 cadent super eos carbones in igne deicies eos in miseriis non subsistent
12 vir linguosus non dirigetur in terra virum iniustum mala capient in interitu
13 cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum
14 verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo
140
1 psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te
2 dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
3 pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis
4 non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum
5 corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum autem; peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum
6 absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt
7 sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum
8 quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam
9 custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem
10 cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam
141
1 intellectus David cum esset in spelunca oratio
2 voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum
3 effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio
4 in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi
5 considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam
6 clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium
7 intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me
8 educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi
142
1 psalmus David quando filius eum persequebatur Domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua iustitia
2 et non intres in iudicio cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens
3 quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in terra vitam meam conlocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi
4 et anxiatus est super me spiritus meus in me turbatum est cor meum
5 memor fui dierum antiquorum meditatus sum in omnibus operibus tuis in factis manuum tuarum meditabar
6 expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua tibi diapsalma
7 velociter exaudi me Domine defecit spiritus meus non avertas faciem tuam a me et similis ero descendentibus in lacum
8 auditam mihi fac mane misericordiam tuam quia in te speravi notam fac mihi viam in qua ambulem quia ad te levavi animam meam
9 eripe me de inimicis meis Domine ad te confugi
10 doce me facere voluntatem tuam quia Deus meus es tu spiritus tuus bonus deducet me in terra recta
11 propter nomen tuum Domine vivificabis me in aequitate tua educes de tribulatione animam meam
12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes omnes qui tribulant animam meam quoniam ego servus tuus sum
143
1 David adversus Goliad benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum
2 misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub me
3 Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum
4 homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt
5 Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt
6 fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos
7 emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum
8 quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis
9 Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi
10 qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno
11 eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis
12 quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua filiae eorum conpositae circumornatae ut similitudo templi
13 promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis
14 boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum
15 beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus cuius Dominus Deus eius
144
1 laudatio David exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi
2 per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi
3 magnus Dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis
4 generatio et generatio laudabit opera tua et potentiam tuam pronuntiabunt
5 magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur et mirabilia tua narrabunt
6 et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt
7 memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et iustitia tua exultabunt
8 miserator et misericors Dominus patiens et multum misericors
9 suavis Dominus universis et miserationes eius super omnia opera eius
10 confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui confiteantur tibi
11 gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur
12 ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae regni tui
13 regnum tuum regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni generatione et progenie fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis
16 aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione
17 iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis
18 prope est Dominus omnibus invocantibus eum omnibus invocantibus eum in veritate
19 voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos
20 custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet
21 laudationem Domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomini sancto eius in saeculum et in saeculum saeculi
145
1 alleluia Aggei et Zacchariae
2 lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus
3 in filiis hominum quibus non est salus
4 exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum
5 beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius
6 qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis
7 qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos
8 Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos
9 Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet
10 regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem
146
1 alleluia Aggei et Zacchariae laudate Dominum quoniam bonum psalmus Deo nostro sit iucunda * decoraque; laudatio
2 aedificans Hierusalem Dominus dispersiones Israhel congregabit
3 qui sanat contritos corde et alligat contritiones illorum
4 qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocans
5 magnus Dominus noster et magna virtus eius et sapientiae eius non est numerus
6 suscipiens mansuetos Dominus humilians autem peccatores usque ad terram
7 praecinite Domino in confessione psallite Deo nostro in cithara
8 qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam qui producit in montibus faenum et herbam servituti hominum
9 et dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum
10 non in fortitudine equi voluntatem habebit nec in tibiis viri beneplacitum erit ei
11 beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis qui sperant super misericordia eius
147
16 qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit
17 mittit cristallum suum sicut buccellas ante faciem frigoris eius quis sustinebit
18 emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus eius et fluent aquae
19 qui adnuntiat verbum suum Iacob iustitias et iudicia sua Israhel
20 non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis
148
4 laudate eum caeli caelorum et aqua quae super caelum est
5 laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
6 statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit
10 bestiae et universa pecora serpentes et volucres pinnatae
11 reges terrae et omnes populi principes et omnes iudices terrae
12 iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen Domini
13 quia exaltatum est nomen eius solius
14 confessio eius super caelum et terram et exaltabit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi
149
1 alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in ecclesia sanctorum
2 laetetur Israhel in eo qui fecit eum et filii Sion exultent in rege suo
3 laudent nomen eius in choro in tympano et psalterio psallant ei
4 quia beneplacitum est Domino in populo suo et exaltabit mansuetos in salute
5 exultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis
6 exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum
7 ad faciendam vindictam in nationibus increpationes in populis
8 ad alligandos reges eorum in conpedibus et nobiles eorum in manicis ferreis
9 ut faciant in eis iudicium conscriptum gloria haec est omnibus sanctis eius
150
1 alleluia laudate Dominum in sanctis eius laudate eum in firmamento virtutis eius
2 laudate eum in virtutibus eius laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius
3 laudate eum in sono tubae laudate eum in psalterio et cithara
4 laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo
5 laudate eum in cymbalis bene sonantibus laudate eum in cymbalis iubilationis
6 omnis spiritus laudet Dominum
The Bible Christian Latin The Latin Library The Classics Page
Proverbs
LIBER PROVERBIORUM
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
[1] 1 parabolae Salomonis filii David regis Israhel 2 ad sciendam sapientiam et disciplinam 3 ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem 4 ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus 5 audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit 6 animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum 7 timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt 8 audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae 9 ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo 10 fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas 11 si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra 12 degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum 13 omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis 14 sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum 15 fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum 16 pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem 17 frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum 18 ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas 19 sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt 20 sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam 21 in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens 22 usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam 23 convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea 24 quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret 25 despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis 26 ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit 27 cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia 28 tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me 29 eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint 30 nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae 31 comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur 32 aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos 33 qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato
[2] 1 fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te 2 ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam 3 si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae 4 si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam 5 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies 6 quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia 7 custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter 8 servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens 9 tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam 10 si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit 11 consilium custodiet te prudentia servabit te 12 ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur 13 qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas 14 qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis 15 quorum viae perversae et infames gressus eorum 16 ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos 17 et relinquit ducem pubertatis suae 18 et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius 19 omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae 20 ut ambules in via bona et calles iustorum custodias 21 qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea 22 impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea