Vetus Testamentum (Vulgata — sélection) (page 2)
29 Et serviant tibi populi, (suite)
21 Feceruntque filii Israël ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere. 22 Singulis quoque proferri jussit binas stolas: Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis: 23 tantumdem pecuniæ et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes. 24 Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via. 25 Qui ascendentes ex Ægypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob. 26 Et nuntiaverunt ei, dicentes: Joseph filius tuus vivit: et ipse dominatur in omni terra Ægypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis. 27 Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quæ miserat, revixit spiritus ejus, 28 et ait: Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit: vadam, et videbo illum antequam moriar.
[46] 1 Profectusque Israël cum omnibus quæ habebat, venit ad Puteum juramenti: et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac, 2 audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi: Jacob, Jacob. Cui respondit: Ecce adsum. 3 Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. 4 Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem: Joseph quoque ponet manus suas super oculos tuos. 5 Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti: tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem, 6 et omnia quæ possederat in terra Chanaan: venitque in Ægyptum cum omni semine suo, 7 filii ejus, et nepotes, filiæ, et cuncta simul progenies. 8 Hæc sunt autem nomina filiorum Israël, qui ingressi sunt in Ægyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben. 9 Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi. 10 Filii Simeon: Jamuel et Jamin et Ahod, et Jachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis. 11 Filii Levi: Gerson et Caath et Merari. 12 Filii Juda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul. 13 Filii Issachar: Thola et Phua et Job et Semron. 14 Filii Zabulon: Sared et Elon et Jahelel. 15 Hi filii Liæ quos genuit in Mesopotamia Syriæ cum Dina filia sua: omnes animæ filiorum ejus et filiarum, triginta tres. 16 Filii Gad: Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli. 17 Filii Aser: Jamne et Jesua et Jessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel. 18 Hi filii Zelphæ, quam dedit Laban Liæ filiæ suæ: et hos genuit Jacob sedecim animas. 19 Filii Rachel uxoris Jacob: Joseph et Benjamin. 20 Natique sunt Joseph filii in terra Ægypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim. 21 Filii Benjamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared. 22 Hi filii Rachel quos genuit Jacob: omnes animæ, quatuordecim. 23 Filii Dan: Husim. 24 Filii Nephthali: Jasiel et Guni et Jeser et Sallem. 25 Hi filii Balæ, quam dedit Laban Racheli filiæ suæ: et hos genuit Jacob: omnes animæ, septem. 26 Cunctæ animæ, quæ ingressæ sunt cum Jacob in Ægyptum, et egressæ sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum ejus, sexaginta sex. 27 Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra Ægypti, animæ duæ. Omnes animæ domus Jacob, quæ ingressæ sunt in Ægyptum, fuere septuaginta.
28 Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et occurreret in Gessen. 29 Quo cum pervenisset, juncto Joseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum: vidensque eum, irruit super collum ejus, et inter amplexus flevit. 30 Dixitque pater ad Joseph: Jam lætus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo. 31 At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascendam, et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me: 32 et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum: pecora sua, et armenta, et omnia quæ habere potuerunt, adduxerunt secum. 33 Cumque vocaverit vos, et dixerit: Quod est opus vestrum ? 34 respondebitis: Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in præsens, et nos et patres nostri. Hæc autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen: quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium.
[47] 1 Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quæ possident, venerunt de terra Chanaan: et ecce consistunt in terra Gessen. 2 Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege: 3 quos ille interrogavit: Quid habetis operis ? Responderunt: Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres nostri. 4 Ad peregrinandum in terra tua venimus: quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan: petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen. 5 Dixit itaque rex ad Joseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te. 6 Terra Ægypti in conspectu tuo est: in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum. 7 Post hæc introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo: qui benedicens illi, 8 et interrogatus ab eo: Quot sunt dies annorum vitæ tuæ ? 9 respondit: Dies peregrinationis meæ centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt. 10 Et benedicto rege, egressus est foras. 11 Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Ægypto in optimo terræ loco, Ramesses, ut præceperat Pharao. 12 Et alebat eos, omnemque domum patris sui, præbens cibaria singulis.
13 In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime Ægypti et Chanaan. 14 E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in ærarium regis. 15 Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Ægyptus ad Joseph, dicens: Da nobis panes: quare morimur coram te, deficiente pecunia ? 16 Quibus ille respondit: Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis. 17 Quæ cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis: sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum. 18 Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei: Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt: nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus. 19 Cur ergo moriemur te vidente ? et nos et terra nostra tui erimus: eme nos in servitutem regiam, et præbe semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem. 20 Emit igitur Joseph omnem terram Ægypti, vendentibus singulis possessiones suas præ magnitudine famis. Subjecitque eam Pharaoni, 21 et cunctos populos ejus a novissimis terminis Ægypti usque ad extremos fines ejus, 22 præter terram sacerdotum, quæ a rege tradita fuerat eis: quibus et statuta cibaria ex horreis publicis præbebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas. 23 Dixit ergo Joseph ad populos: En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet: accipite semina, et serite agros, 24 ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis: quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et liberis vestris. 25 Qui responderunt: Salus nostra in manu tua est: respiciat nos tantum dominus noster, et læti serviemus regi. 26 Ex eo tempore usque in præsentem diem, in universa terra Ægypti regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quæ libera ab hac conditione fuit.
27 Habitavit ergo Israël in Ægypto, id est, in terra Gessen, et possedit eam: auctusque est, et multiplicatus nimis. 28 Et vixit in ea decem et septem annis: factique sunt omnes dies vitæ illius, centum quadraginta septem annorum. 29 Cumque appropinquare cerneret diem mortis suæ, vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum: Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo: et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Ægypto: 30 sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulchro majorum meorum. Cui respondit Joseph: Ego faciam quod jussisti. 31 Et ille: Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, adoravit Israël Deum, conversus ad lectuli caput.
[48] 1 His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod ægrotaret pater suus: qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit. 2 Dictumque est seni: Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo. 3 Et ingresso ad se ait: Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quæ est in terra Chanaan: benedixitque mihi, 4 et ait: Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum: daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam. 5 Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi. 6 Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis. 7 Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus: et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam juxta viam Ephratæ, quæ alio nomine appellatur Bethlehem. 8 Videns autem filios ejus dixit ad eum: Qui sunt isti ? 9 Respondit: Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis. 10 Oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos, 11 dixit ad filium suum: Non sum fraudatus aspectu tuo: insuper ostendit mihi Deus semen tuum. 12 Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram. 13 Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israël: Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum. 14 Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris: sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus. 15 Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait: Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem: 16 angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram. 17 Videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit: et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse. 18 Dixitque ad patrem: Non ita convenit, pater: quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus. 19 Qui renuens, ait: Scio, fili mi, scio: et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur: sed frater ejus minor, major erit illo: et semen illius crescet in gentes. 20 Benedixitque eis in tempore illo, dicens: In te benedicetur Israël, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen. 21 Et ait ad Joseph filium suum: En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum. 22 Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo.
[49] 1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.
3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei; prior in donis, major in imperio. 4 Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.
6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea: quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.
7 Maledictus furor eorum, quia pertinax:
et indignatio eorum, quia dura: dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.
9 Catulus leonis Juda:
ad prædam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna: quis suscitabit eum ?
10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.
11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.
15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima: et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.
21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis. 22 Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu: filiæ discurrerunt super murum.
24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob: inde pastor egressus est, lapis Israël.
25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ. 26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum: fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.
27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia. 28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim: hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.
29 Et præcepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum: sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi, 30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri. 31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua: ibi et Lia condita jacet. 32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit: appositusque est ad populum suum.
[50] 1 Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum. 2 Præcepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem. 3 Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies: iste quippe mos erat cadaverum conditorum: flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus. 4 Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis: 5 eo quod pater meus adjuraverit me dicens: En morior: in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar. 6 Dixitque ei Pharao: Ascende, et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es. 7 Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terræ Ægypti: 8 domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus atque armentis, quæ dereliquerant in terra Gessen. 9 Habuit quoque in comitatu currus et equites: et facta est turba non modica. 10 Veneruntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Jordanem: ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies. 11 Quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan, dixerunt: Planctus magnus est iste Ægyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Ægypti. 12 Fecerunt ergo filii Jacob sicut præceperat eis: 13 et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethæo, contra faciem Mambre. 14 Reversusque est Joseph in Ægyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre.
15 Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit injuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus, 16 mandaverunt ei dicentes: Pater tuus præcepit nobis antequam moreretur, 17 ut hæc tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph. 18 Veneruntque ad eum fratres sui: et proni adorantes in terram, dixerunt: Servi tui sumus. 19 Quibus ille respondit: Nolite timere: num Dei possumus resistere voluntati ? 20 Vos cogitastis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. 21 Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros: consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus. 22 Et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui: vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph. 23 Quibus transactis, locutus est fratribus suis: Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob. 24 Cumque adjurasset eos atque dixisset: Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto: 25 mortuus est, expletis centum decem vitæ suæ annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Ægypto.
The Bible Christian Latin The Latin Library The Classics Page
Exodus
EXODUS
1 1 H c sunt nomina filiorum Isra l qui ingressi sunt in gyptum cum Jacob : singuli cum domibus suis introierunt :
4 Dan et Nephthali, Gad et Aser.
5 Erant igitur omnes anim eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta : Joseph autem in gypto erat. 6 Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa, 7 filii Isra l creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram.
8 Surrexit interea rex novus super gyptum, qui ignorabat Joseph. 9 Et ait ad populum suum : Ecce, populus filiorum Isra l multus, et fortior nobis est. 10 Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra. 11 Pr posuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : dificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses. 12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant : 13 oderantque filios Isra l gyptii, et affligebant illudentes eis, 14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terr operibus premebantur. 15 Dixit autem rex gypti obstetricibus Hebr orum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua, 16 pr cipiens eis : Quando obstetricabitis Hebr as, et partus tempus advenerit : si masculus fuerit, interficite eum : si femina, reservate. 17 Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta pr ceptum regis gypti, sed conservabant mares. 18 Quibus ad se accersitis, rex ait : Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis ? 19 Qu responderunt : Non sunt Hebre sicut gypti mulieres : ips enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt. 20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus : et crevit populus, confortatusque est nimis.
21 Et quia timuerunt obstetrices Deum, dificavit eis domos.
22 Pr cepit ergo Pharao omni populo suo, dicens : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite : quidquid feminini, reservate.
2 1 Egressus est post h c vir de domo Levi : et accepit uxorem stirpis su . 2 Qu concepit, et peperit filium : et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus. 3 Cumque jam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice : posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto rip fluminis,
4 stante procul sorore ejus, et considerante eventum rei.
5 Ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine : et puell ejus gradiebantur per crepidinem alvei. Qu cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis : et allatam 6 aperiens, cernensque in ea parvulum vagientem, miserta ejus, ait : De infantibus Hebr orum est hic. 7 Cui soror pueri : Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi mulierem hebr am, qu nutrire possit infantulum ?
8 Respondit : Vade. Perrexit puella et vocavit matrem suam.
9 Ad quam locuta filia Pharaonis : Accipe, ait, puerum istum, et nutri mihi : ego dabo tibi mercedem tuam. Suscepit mulier, et nutrivit puerum : adultumque tradidit fili Pharaonis. 10 Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen ejus Moyses, dicens : Quia de aqua tuli eum.
11 In diebus illis postquam creverat Moyses, egressus est ad fratres suos : viditque afflictionem eorum, et virum gyptium percutientem quemdam de Hebr is fratribus suis. 12 Cumque circumspexisset huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum gyptium abscondit sabulo. 13 Et egressus die altero conspexit duos Hebr os rixantes : dixitque ei qui faciebat injuriam : Quare percutis proximum tuum ? 14 Qui respondit : Quis te constituit principem et judicem super nos ? num occidere me tu vis, sicut heri occidisti gyptium ? Timuit Moyses, et ait : Quomodo palam factum est verbum istud ?
15 Audivitque Pharao sermonem hunc, et qu rebat occidere Moysen : qui fugiens de conspectu ejus, moratus est in terra Madian, et sedit juxta puteum. 16 Erant autem sacerdoti Madian septem fili , qu venerunt ad hauriendam aquam : et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui. 17 Supervenere pastores, et ejecerunt eas : surrexitque Moyses, et defensis puellis, adaquavit oves earum. 18 Qu cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas : Cur velocius venistis solito ? 19 Responderunt : Vir gyptius liberavit nos de manu pastorum : insuper et hausit aquam nobiscum, potumque dedit ovibus. 20 At ille : Ubi est ? inquit : quare dimisistis hominem ? vocate eum ut comedat panem. 21 Juravit ergo Moyses quod habitaret cum eo. Accepitque Sephoram filiam ejus uxorem : 22 qu peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens : Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens : Deus enim patris mei adjutor meus eripuit me de manu Pharaonis.
23 Post multum vero tempore mortuus est rex gypti : et ingemiscentes filii Isra l, propter opera vociferati sunt : ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. 24 Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est f deris quod pepigit cum Abraham, Isaac et Jacob.
25 Et respexit Dominus filios Isra l et cognovit eos.
3 1 Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian : cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb. 2 Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi : et videbat quod rubus arderet, et non combureretur. 3 Dixit ergo Moyses : Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus. 4 Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait : Moyses, Moyses. Qui respondit : Adsum. 5 At ille : Ne appropies, inquit, huc : solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, terra sancta est. 6 Et ait : Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam : non enim audebat aspicere contra Deum. 7 Cui ait Dominus : Vidi afflictionem populi mei in gypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui pr sunt operibus : 8 et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus gyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram qu fluit lacte et melle, ad loca Chanan i et Heth i, et Amorrh i, et Pherez i, et Hev i, et Jebus i. 9 Clamor ergo filiorum Isra l venit ad me : vidique afflictionem eorum, qua ab gyptiis opprimuntur. 10 Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Isra l, de gypto.
11 Dixitque Moyses ad Deum : Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Isra l de gypto ? 12 Qui dixit ei : Ego ero tecum : et hoc habebis signum, quod miserim te : cum eduxeris populum meum de gypto, immolabis Deo super montem istum. 13 Ait Moyses ad Deum : Ecce ego vadam ad filios Isra l, et dicam eis : Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi : Quod est nomen ejus ? quid dicam eis ? 14 Dixit Deus ad Moysen : Ego sum qui sum. Ait : Sic dices filiis Isra l : Qui est, misit me ad vos. 15 Dixitque iterum Deus ad Moysen : H c dices filiis Isra l : Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos : hoc nomen mihi est in ternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem. 16 Vade, et congrega seniores Isra l, et dices ad eos : Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens : Visitans visitavi vos : et vidi omnia qu acciderunt vobis in gypto. 17 Et dixi ut educam vos de afflictione gypti in terram Chanan i, et Heth i, et Amorrh i, et Pherez i, et Hev i, et Jebus i, ad terram fluentem lacte et melle. 18 Et audient vocem tuam : ingredierisque tu, et seniores Isra l, ad regem gypti, et dices ad eum : Dominus Deus Hebr orum vocavit nos : ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro. 19 Sed ego scio quod non dimittet vos rex gypti ut eatis nisi per manum validam. 20 Extendam enim manum meam, et percutiam gyptum in cunctis mirabilibus meis, qu facturus sum in medio eorum : post h c dimittet vos. 21 Daboque gratiam populo huic coram gyptiis : et cum egrediemini, non exibitis vacui : 22 sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes : ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis gyptum.
4 1 Respondens Moyses ait : Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent : Non apparuit tibi Dominus. 2 Dixit ergo ad eum : Quid est quod tenes in manu tua ? Respondit : Virga. 3 Dixitque Dominus : Projice eam in terram. Projecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses. 4 Dixitque Dominus : Extende manum tuam, et apprehende caudam ejus. Extendit, et tenuit, versaque est in virgam. 5 Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. 6 Dixitque Dominus rursum : Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. 7 Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliqu . 8 Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis. 9 Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam : sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem.
10 Ait Moyses : Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius : et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris lingu sum. 11 Dixit Dominus ad eum : Quis fecit os hominis ? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et c cum ? nonne ego ? 12 Perge, igitur, et ego ero in ore tuo : doceboque te quid loquaris.
13 At ille : Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es.
14 Iratus Dominus in Moysen, ait : Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit : ecce ipse egreditur in occursum tuum, vidensque te l tabitur corde. 15 Loquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus : et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis. 16 Ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum : tu autem eris ei in his qu ad Deum pertinent. 17 Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa. 18 Abiit Moyses, et reversus est ad Jethro socerum suum, dixitque ei : Vadam et revertar ad fratres meos in gyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Jethro : Vade in pace.
19 Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian : Vade, et revertere in gyptum, mortui sunt enim omnes qui qu rebant animam tuam. 20 Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum : reversusque est in gyptum, portans virgam Dei in manu sua. 21 Dixitque ei Dominus revertenti in gyptum : Vide ut omnia ostenta qu posui in manu tua, facias coram Pharaone : ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum. 22 Dicesque ad eum : H c dicit Dominus : Filius meus primogenitus Isra l. 23 Dixi tibi : Dimitte filium meum ut serviat mihi ; et noluisti dimittere eum : ecce ego interficiam filium tuum primogenitum. 24 Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum. 25 Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit pr putium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait : Sponsus sanguinum tu mihi es. 26 Et dimisit eum postquam dixerat : Sponsus sanguinum ob circumcisionem. 27 Dixit autem Dominus ad Aaron : Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum. 28 Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum, et signa qu mandaverat. 29 Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Isra l. 30 Locutusque est Aaron omnia verba qu dixerat Dominus ad Moysen : et fecit signa coram populo, 31 et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Isra l, et respexisset afflictionem illorum : et proni adoraverunt.
5 1 Post h c ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni : H c dicit Dominus Deus Isra l : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto. 2 At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Isra l ? nescio Dominum, et Isra l non dimittam. 3 Dixeruntque : Deus Hebr orum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro : ne forte accidat nobis pestis aut gladius. 4 Ait ad eos rex gypti : Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ? ite ad onera vestra.
5 Dixitque Pharao : Multus est populus terr : videtis quod turba succreverit : quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus ? 6 Pr cepit ergo in die illo pr fectis operum et exactoribus populi, dicens : 7 Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius : sed ipsi vadant, et colligant stipulas. 8 Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam : vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes : Eamus, et sacrificemus Deo nostro. 9 Opprimantur operibus, et expleant ea : ut non acquiescant verbis mendacibus. 10 Igitur egressi pr fecti operum et exactores ad populum, dixerunt : Sic dicit Pharao : Non do vobis paleas : 11 ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro. 12 Dispersusque est populus per omnem terram gypti ad colligendas paleas. 13 Pr fecti quoque operum instabant, dicentes : Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis pale . 14 Flagellatique sunt qui pr erant operibus filiorum Isra l, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus : Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie ? 15 Veneruntque pr positi filiorum Isra l, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes : Cur ita agis contra servos tuos ? 16 pale non dantur nobis, et lateres similiter imperantur : en famuli tui flagellis c dimur, et injuste agitur contra populum tuum. 17 Qui ait : Vacatis otio, et idcirco dicitis : Eamus, et sacrificemus Domino. 18 Ite ergo, et operamini : pale non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum. 19 Videbantque se pr positi filiorum Isra l in malo, eo quod diceretur eis : Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies. 20 Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone : 21 et dixerunt ad eos : Videat Dominus et judicet, quoniam f tere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et pr buistis ei gladium, ut occideret nos. 22 Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait : Domine, cur afflixisti populum istum ? quare misisti me ? 23 ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum : et non liberasti eos.
6 1 Dixitque Dominus ad Moysen : Nunc videbis qu facturus sim Pharaoni : per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua.
2 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens : Ego Dominus
3 qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente : et nomen meum Adonai non indicavi eis. 4 Pepigique f dus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt adven . 5 Ego audivi gemitum filiorum Isra l, quo gyptii oppresserunt eos : et recordatus sum pacti mei. 6 Ideo dic filiis Isra l : Ego Dominus qui educam vos de ergastulo gyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis. 7 Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus : et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo gyptiorum, 8 et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob : daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus.
9 Narravit ergo Moyses omnia filiis Isra l : qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum.
10 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
11 Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem gypti, ut dimittat filios Isra l de terra sua. 12 Respondit Moyses coram Domino : Ecce filii Isra l non audiunt me : et quomodo audiet Pharao, pr sertim cum incircumcisus sim labiis ? 13 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Isra l, et ad Pharaonem regem gypti ut educerent filios Isra l de terra gypti.
14 Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Isra lis : Henoch et Phallu, Hesron et Charmi : 15 h cognationes Ruben. Filii Simeon : Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis : h progenies Simeon. 16 Et h c nomina filiorum Levi per cognationes suas : Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vit Levi fuerunt centum triginta septem.
17 Filii Gerson : Lobni et Semei, per cognationes suas.
18 Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel ; anni quoque vit Caath, centum triginta tres. 19 Filii Merari : Moholi et Musi : h cognationes Levi per familias suas. 20 Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam : qu peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vit Amram, centum triginta septem.
22 Filii quoque Oziel : Misa l, et Elisaphan, et Sethri.
23 Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, qu peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar. 24 Filii quoque Core : Aser, et Elcana, et Abiasaph : h sunt cognationes Coritarum. 25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel : qu peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas. 26 Iste est Aaron et Moyses, quibus pr cepit Dominus ut educerent filios Isra l de terra gypti per turmas suas. 27 Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem gypti, ut educant filios Isra l de gypto : iste est Moyses et Aaron,
28 in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra gypti.
29 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Ego Dominus : loquere ad Pharaonem regem gypti, omnia qu ego loquor tibi. 30 Et ait Moyses coram Domino : En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao ?
7 1 Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce constitui te Deum Pharaonis : et Aaron frater tuus erit propheta tuus. 2 Tu loqueris ei omnia qu mando tibi : et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Isra l de terra sua. 3 Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra gypti, 4 et non audiet vos : immittamque manum meam super gyptum, et educam exercitum et populum meum filios Isra l de terra gypti per judicia maxima. 5 Et scient gyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super gyptum, et eduxerim filios Isra l de medio eorum. 6 Fecit itaque Moyses et Aaron sicut pr ceperat Dominus : ita egerunt. 7 Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem.
8 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron :
9 Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa : dices ad Aaron : Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum. 10 Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut pr ceperat Dominus : tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, qu versa est in colubrum. 11 Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos : et fecerunt etiam ipsi per incantationes gyptiacas et arcana qu dam similiter. 12 Projeceruntque singuli virgas suas, qu vers sunt in dracones : sed devoravit virga Aaron virgas eorum. 13 Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut pr ceperat Dominus.
14 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingravatum est cor Pharaonis : non vult dimittere populum.
15 Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas : et stabis in occursum ejus super ripam fluminis : et virgam qu conversa est in draconem, tolles in manu tua. 16 Dicesque ad eum : Dominus Deus Hebr orum misit me ad te, dicens : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto : et usque ad pr sens audire noluisti. 17 H c igitur dicit Dominus : In hoc scies quod sim Dominus : ecce percutiam virga, qu in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem.
18 Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aqu , et affligentur gyptii bibentes aquam fluminis.
19 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Dic ad Aaron : Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas gypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem : et sit cruor in omni terra gypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis. 20 Feceruntque Moyses et Aaron sicut pr ceperat Dominus : et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus : qu versa est in sanguinem. 21 Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt : computruitque fluvius, et non poterant gyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra gypti. 22 Feceruntque similiter malefici gyptiorum incantationibus suis : et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut pr ceperat Dominus.
23 Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice.
24 Foderunt autem omnes gyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent : non enim poterant bibere de aqua fluminis.
25 Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.
8 1 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et dices ad eum : H c dicit Dominus : Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi : 2 sin autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis, 3 et ebulliet fluvius ranas : qu ascendent, et ingredientur domum tuam, et cubiculum lectuli tui, et super stratum tuum, et in domos servorum tuorum, et in populum tuum, et in furnos tuos, et in reliquias ciborum tuorum : 4 et ad te, et ad populum tuum, et ad omnes servos tuos intrabunt ran . 5 Dixitque Dominus ad Moysen : Dic ad Aaron : Extende manum tuam super fluvios ac super rivos et paludes, et educ ranas super terram gypti. 6 Et extendit Aaron manum super aquas gypti, et ascenderunt ran , operueruntque terram gypti. 7 Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter, eduxeruntque ranas super terram gypti. 8 Vocavit autem Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis : Orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum ut sacrificet Domino. 9 Dixitque Moyses ad Pharaonem : Constitue mihi quando deprecer pro te, et pro servis tuis, et pro populo tuo, ut abigantur ran a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo : et tantum in flumine remaneant. 10 Qui respondit : Cras. At ille : Juxta, inquit, verbum tuum faciam : ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster. 11 Et recedent ran a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo : et tantum in flumine remanebunt. 12 Egressique sunt Moyses et Aaron a Pharaone : et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni. 13 Fecitque Dominus juxta verbum Moysi : et mortu sunt ran de domibus, et de villis, et de agris. 14 Congregaveruntque eas in immensos aggeres, et computruit terra. 15 Videns autem Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut pr ceperat Dominus.
16 Dixitque Dominus ad Moysen : Loquere ad Aaron : Extende virgam tuam, et percute pulverem terr : et sint sciniphes in universa terra gypti. 17 Feceruntque ita. Et extendit Aaron manum, virgam tenens : percussitque pulverem terr , et facti sunt sciniphes in hominibus, et in jumentis : omnis pulvis terr versus est in sciniphes per totam terram gypti. 18 Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent sciniphes, et non potuerunt : erantque sciniphes tam in hominibus quam in jumentis. 19 Et dixerunt malefici ad Pharaonem : Digitus Dei est hic ; induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos sicut pr ceperat Dominus.
20 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Consurge diluculo, et sta coram Pharaone : egredietur enim ad aquas : et dices ad eum : H c dicit Dominus : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. 21 Quod si non dimiseris eum, ecce ego immittam in te, et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas, omne genus muscarum : et implebuntur domus gyptiorum muscis diversi generis, et universa terra in qua fuerint. 22 Faciamque mirabilem in die illa terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi musc : et scias quoniam ego Dominus in medio terr . 23 Ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum : cras erit signum istud. 24 Fecitque Dominus ita. Et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum ejus, et in omnem terram gypti : corruptaque est terra ab hujuscemodi muscis. 25 Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et ait eis : Ite et sacrificate Deo vestro in terra hac. 26 Et ait Moyses : Non potest ita fieri : abominationes enim gyptiorum immolabimus Domino Deo nostro : quod si mactaverimus ea qu colunt gyptii coram eis, lapidibus nos obruent. 27 Viam trium dierum pergemus in solitudinem : et sacrificabimus Domino Deo nostro, sicut pr cepit nobis. 28 Dixitque Pharao : Ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto : verumtamen longius ne abeatis, rogate pro me. 29 At ait Moyses : Egressus a te, orabo Dominum : et recedet musca a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus cras : verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino.
30 Egressusque Moyses a Pharaone, oravit Dominum.
31 Qui fecit juxta verbum illius, et abstulit muscas a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus : non superfuit ne una quidem. 32 Et ingravatum est cor Pharaonis, ita ut nec hac quidem vice dimitteret populum.
9 1 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum : H c dicit Dominus Deus Hebr orum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
2 Quod si adhuc renuis, et retines eos,
3 ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis. 4 Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Isra l et possessiones gyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis qu pertinent ad filios Isra l. 5 Constituitque Dominus tempus, dicens : Cras faciet Dominus verbum istud in terra. 6 Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die : mortuaque sunt omnia animantia gyptiorum ; de animalibus vero filiorum Isra l, nihil omnino periit. 7 Et misit Pharao ad videndum : nec erat quidquam mortuum de his qu possidebat Isra l. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum.
8 Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron : Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in c lum coram Pharaone. 9 Sitque pulvis super omnem terram gypti : erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesic turgentes in universa terra gypti. 10 Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in c lum : factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis : 11 nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera qu in illis erant, et in omni terra gypti. 12 Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.
13 Dixitque Dominus ad Moysen : Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum : H c dicit Dominus Deus Hebr orum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. 14 Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum : ut scias quod non sit similis mei in omni terra. 15 Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra. 16 Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.
17 Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum ?
18 En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in gypto a die qua fundata est, usque in pr sens tempus. 19 Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia qu habes in agro : homines enim, et jumenta, et universa qu inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur. 20 Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos et jumenta in domos : 21 qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris. 22 Et dixit Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in c lum, ut fiat grando in universa terra gypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra gypti. 23 Extenditque Moyses virgam in c lum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram : pluitque Dominus grandinem super terram gypti. 24 Et grando et ignis mista pariter ferebantur : tant que fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra gypti ex quo gens illa condita est. 25 Et percussit grando in omni terra gypti cuncta qu fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum : cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit. 26 Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Isra l, grando non cecidit. 27 Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos : Peccavi etiam nunc : Dominus justus ; ego et populus meus, impii. 28 Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando : ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis. 29 Ait Moyses : Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra : 30 novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum. 31 Linum ergo et hordeum l sum est, eo quod hordeum esset virens, et linum jam folliculos germinaret :
32 triticum autem et far non sunt l sa, quia serotina erant.
33 Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum : et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram. 34 Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum : 35 et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis : nec dimisit filios Isra l, sicut pr ceperat Dominus per manum Moysi.
10 1 Et dixit Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem : ego enim induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea h c in eo :
2 et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim gyptios, et signa mea fecerim in eis : et sciatis quia ego Dominus.
3 Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei : H c dicit Dominus Deus Hebr orum : Usquequo non vis subjici mihi ? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. 4 Sin autem resistis, et non vis dimittere eum : ecce ego inducam cras locustam in fines tuos :
5 qu operiat superficiem terr , ne quidquam ejus appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini : corrodet enim omnia ligna qu germinant in agris.
6 Et implebunt domos tuas, et servorum tuorum, et omnium gyptiorum, quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in pr sentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone. 7 Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum : Usquequo patiemur hoc scandalum ? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo ; nonne vides quod perierit gyptus ?
8 Revocaveruntque Moysen et Aaron ad Pharaonem : qui dixit eis : Ite, sacrificate Domino Deo vestro : quinam sunt qui ituri sunt ?
9 Ait Moyses : Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis : est enim solemnitas Domini Dei nostri.
10 Et respondit Pharao : Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis ?
11 non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino : hoc enim et ipsi petistis. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis.
12 Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam super terram gypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam qu residua fuerit grandini.
13 Et extendit Moyses virgam super terram gypti : et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte : et mane facto, ventus urens levavit locustas.
14 Qu ascenderunt super universam terram gypti : et sederunt in cunctis finibus gyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futur sunt. 15 Operueruntque universam superficiem terr , vastantes omnia. Devorata est igitur herba terr , et quidquid pomorum in arboribus fuit, qu grando dimiserat : nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terr , in cuncta gypto. 16 Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis : Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos.
17 Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam.