Vetus Testamentum (Vulgata — sélection) (page 3)
18 Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum.
19 Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum : non remansit ne una quidem in cunctis finibus gypti. 20 Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Isra l.
21 Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in c lum : et sint tenebr super terram gypti tam dens , ut palpari queant. 22 Extenditque Moyses manum in c lum : et fact sunt tenebr horribiles in universa terra gypti tribus diebus. 23 Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat : ubicumque autem habitabant filii Isra l, lux erat. 24 Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis : Ite, sacrificate Domino : oves tantum vestr et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum. 25 Ait Moyses : Hostias quoque et holocausta dabis nobis, qu offeramus Domino Deo nostro. 26 Cuncti greges pergent nobiscum ; non remanebit ex eis ungula : qu necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri : pr sertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus. 27 Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos. 28 Dixitque Pharao ad Moysen : Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam : quocumque die apparueris mihi, morieris. 29 Respondit Moyses : Ita fiet ut locutus es : non videbo ultra faciem tuam.
11 1 Et dixit Dominus ad Moysen : Adhuc una plaga tangam Pharaonem et gyptum, et post h c dimittet vos, et exire compellet. 2 Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et aurea. 3 Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram gyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra gypti coram servis Pharaonis et omni populo. 4 Et ait : H c dicit Dominus : Media nocte egrediar in gyptum : 5 et morietur omne primogenitum in terra gyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancill qu est ad molam, et omnia primogenita jumentorum. 6 Eritque clamor magnus in universa terra gypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est. 7 Apud omnes autem filios Isra l non mutiet canis ab homine usque ad pecus : ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus gyptios et Isra l. 8 Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes : Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi : post h c egrediemur. 9 Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen : Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra gypti. 10 Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, qu scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Isra l de terra sua.
12 1 Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra gypti :
2 Mensis iste, vobis principium mensium : primus erit in mensibus anni. 3 Loquimini ad universum c tum filiorum Isra l, et dicite eis : Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. 4 Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui su , juxta numerum animarum qu sufficere possunt ad esum agni. 5 Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : juxta quem ritum tolletis et h dum. 6 Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus : immolabitque eum universa multitudo filiorum Isra l ad vesperam. 7 Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum. 8 Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus. 9 Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni : caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis. 10 Nec remanebit quidquam ex eo usque mane ; si quid residuum fuerit, igne comburetis. 11 Sic autem comedetis illum : renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter : est enim Phase (id est, transitus) Domini.
12 Et transibo per terram gypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra gypti ab homine usque ad pecus : et in cunctis diis gypti faciam judicia. Ego Dominus. 13 Erit autem sanguis vobis in signum in dibus in quibus eritis : et videbo sanguinem, et transibo vos : nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram gypti. 14 Habebitis autem hunc diem in monumentum : et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.
15 Septem diebus azyma comedetis : in die primo non erit fermentum in domibus vestris : quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Isra l, a primo die usque ad diem septimum. 16 Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis : nihil operis facietis in eis, exceptis his, qu ad vescendum pertinent.
17 Et observabitis azyma : in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra gypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.
18 Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam.
19 Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris : qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de c tu Isra l, tam de advenis quam de indigenis terr . 20 Omne fermentatum non comedetis : in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.
21 Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Isra l, et dixit ad eos : Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase.
22 Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem : nullus vestrum egrediatur ostium domus su usque mane. 23 Transibit enim Dominus percutiens gyptios : cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et l dere. 24 Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in ternum.
25 Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis c remonias istas.
26 Et cum dixerint vobis filii vestri : Qu est ista religio ?
27 Dicetis eis : Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Isra l in gypto, percutiens gyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit. 28 Et egressi filii Isra l fecerunt sicut pr ceperat Dominus Moysi et Aaron.
29 Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra gypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captiv qu erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum. 30 Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque gyptus : et ortus est clamor magnus in gypto : neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.
31 Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait : Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Isra l : ite, immolate Domino sicut dicitis. 32 Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi. 33 Urgebantque gyptii populum de terra exire velociter, dicentes : Omnes moriemur. 34 Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur : et ligans in palliis, posuit super humeros suos. 35 Feceruntque filii Isra l sicut pr ceperat Moyses : et petierunt ab gyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam. 36 Dominus autem dedit gratiam populo coram gyptiis ut commodarent eis : et spoliaverunt gyptios.
37 Profectique sunt filii Isra l de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis. 38 Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis. 39 Coxeruntque farinam, quam dudum de gypto conspersam tulerant : et fecerunt subcinericios panes azymos : neque enim poterant fermentari, cogentibus exire gyptiis, et nullam facere sinentibus moram : nec pulmenti quidquam occurrerat pr parare. 40 Habitatio autem filiorum Isra l qua manserunt in gypto, fuit quadringentorum triginta annorum. 41 Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra gypti. 42 Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra gypti : hanc observare debent omnes filii Isra l in generationibus suis.
43 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : H c est religio Phase : omnis alienigena non comedet ex eo.
45 Advena et mercenarius non edent ex eo.
46 In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis.
47 Omnis c tus filiorum Isra l faciet illud.
48 Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terr : si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.
49 Eadem lex erit indigen et colono qui peregrinatur apud vos.
50 Feceruntque omnes filii Isra l sicut pr ceperat Dominus Moysi et Aaron. 51 Et eadem die eduxit Dominus filios Isra l de terra gypti per turmas suas.
13 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
2 Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Isra l, tam de hominibus quam de jumentis : mea sunt enim omnia. 3 Et ait Moyses ad populum : Mementote diei hujus in qua egressi estis de gypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto : ut non comedatis fermentatum panem.
4 Hodie egredimini mense novarum frugum.
5 Cumque introduxerit te Dominus in terram Chanan i, et Heth i, et Amorrh i, et Hev i, et Jebus i, quam juravit patribus tuis ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto. 6 Septem diebus vesceris azymis : et in die septimo erit solemnitas Domini.
7 Azyma comedetis septem diebus : non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis.
8 Narrabisque filio tuo in die illo, dicens : Hoc est quod fecit mihi Dominus quando egressus sum de gypto.
9 Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos : et ut lex Domini semper sit in ore tuo, in manu enim forti eduxit te Dominus de gypto. 10 Custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies.
11 Cumque introduxerit te Dominus in terram Chanan i, sicut juravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam :
12 separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis : quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino.
13 Primogenitum asini mutabis ove : quod si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes.
14 Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid est hoc ? respondebis ei : In manu forti eduxit nos Dominus de terra gypti, de domo servitutis. 15 Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra gypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum : idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo. 16 Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos tuos : eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de gypto.
17 Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam terr Philisthiim qu vicina est : reputans ne forte p niteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in gyptum. 18 Sed circumduxit per viam deserti, qu est juxta mare Rubrum : et armati ascenderunt filii Isra l de terra gypti. 19 Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum : eo quod adjurasset filios Isra l, dicens : Visitabit vos Deus ; efferte ossa mea hinc vobiscum. 20 Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis. 21 Dominus autem pr cedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis : ut dux esset itineris utroque tempore. 22 Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.
14 1 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :
2 Loquere filiis Isra l : Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, qu est inter Magdalum et mare contra Beelsephon : in conspectu ejus castra ponetis super mare. 3 Dicturusque est Pharao super filiis Isra l : Coarctati sunt in terra ; conclusit eos desertum. 4 Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos : et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus ; scientque gyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita.
5 Et nuntiatum est regi gyptiorum quod fugisset populus : immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et dixerunt : Quid voluimus facere ut dimitteremus Isra l, ne serviret nobis ?
6 Junxit ergo currum, et omnem populum suum assumpsit secum.
7 Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in gypto curruum fuit : et duces totius exercitus. 8 Induravitque Dominus cor Pharaonis regis gypti, et persecutus est filios Isra l : at illi egressi sunt in manu excelsa. 9 Cumque persequerentur gyptii vestigia pr cedentium, repererunt eos in castris super mare : omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon. 10 Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Isra l oculos, viderunt gyptios post se, et timuerunt valde : clamaveruntque ad Dominum, 11 et dixerunt ad Moysen : Forsitan non erant sepulchra in gypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine : quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex gypto ? 12 nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in gypto, dicentes : Recede a nobis, ut serviamus gyptiis ? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine. 13 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : state, et videte magnalia Domini qu facturus est hodie : gyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum.
14 Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis.
15 Dixitque Dominus ad Moysen : Quid clamas ad me ? loquere filiis Isra l ut proficiscantur.
16 Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud : ut gradiantur filii Isra l in medio mari per siccum.
17 Ego autem indurabo cor gyptiorum ut persequantur vos : et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus, et in curribus et in equitibus illius. 18 Et scient gyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus ejus.
19 Tollensque se angelus Dei, qui pr cedebat castra Isra l, abiit post eos : et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum 20 stetit, inter castra gyptiorum et castra Isra l : et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent. 21 Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum : divisaque est aqua. 22 Et ingressi sunt filii Isra l per medium sicci maris : erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et l va.
23 Persequentesque gyptii ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis, currus ejus et equites per medium maris.
24 Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra gyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum, 25 et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo gyptii : Fugiamus Isra lem : Dominus enim pugnat pro eis contra nos.
26 Et ait Dominus ad Moysen : Extende manum tuam super mare, ut revertantur aqu ad gyptios super currus et equites eorum.
27 Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum : fugientibusque gyptiis occurrerunt aqu , et involvit eos Dominus in mediis fluctibus. 28 Revers que sunt aqu , et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare : nec unus quidem superfuit ex eis. 29 Filii autem Isra l perrexerunt per medium sicci maris, et aqu eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris :
30 liberavitque Dominus in die illa Isra l de manu gyptiorum.
31 Et viderunt gyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos : timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus.
15 1 Tunc cecinit Moyses et filii Isra l carmen hoc Domino, et dixerunt : Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare.
2 Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem : iste Deus meus, et glorificabo eum : Deus patris mei, et exaltabo eum.
9 Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea : evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.
11 Quis similis tui in fortibus, Domine ?
quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?
15 Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor : obriguerunt omnes habitatores Chanaan.
16 Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui : fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.
17 Introduces eos, et plantabis in monte h reditatis tu , firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine : sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tu .
19 Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare : et reduxit super eos Dominus aquas maris : filii autem Isra l ambulaverunt per siccum in medio ejus.
20 Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egress que sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, 21 quibus pr cinebat, dicens : Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est : equum et ascensorem ejus dejecit in mare.
22 Tulit autem Moyses Isra l de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam. 23 Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amar : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.
24 Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid bibemus ?
25 At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem vers sunt : ibi constituit ei pr cepta, atque judicia, et ibi tentavit eum, 26 dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia pr cepta illius, cunctum languorem, quem posui in gypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus. 27 Venerunt autem in Elim filii Isra l, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palm : et castrametati sunt juxta aquas.
16 1 Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Isra l in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra gypti. 2 Et murmuravit omnis congregatio filiorum Isra l contra Moysen et Aaron in solitudine. 3 Dixeruntque filii Isra l ad eos : Utinam mortui essemus per manum Domini in terra gypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate : cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame ? 4 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ecce ego pluam vobis panes de c lo : egrediatur populus, et colligat qu sufficiunt per singulos dies : ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non. 5 Die autem sexto parent quod inferant : et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies. 6 Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Isra l : Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra gypti, 7 et mane videbitis gloriam Domini : audivit enim murmur vestrum contra Dominum : nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos ? 8 Et ait Moyses : Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate : eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum : nos enim quid sumus ? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum. 9 Dixit quoque Moyses ad Aaron : Dic univers congregationi filiorum Isra l : Accedite coram Domino : audivit enim murmur vestrum. 10 Cumque loqueretur Aaron ad omnem c tum filiorum Isra l, respexerunt ad solitudinem : et ecce gloria Domini apparuit in nube.
11 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :
12 Audivi murmurationes filiorum Isra l. Loquere ad eos : Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus : scietisque quod ego sum Dominus Deus vester. 13 Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra : mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum. 14 Cumque operuisset superficiem terr , apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruin super terram. 15 Quod cum vidissent filii Isra l, dixerunt ad invicem : Manhu ? quod significat : Quid est hoc ? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses : Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum. 16 Hic est sermo, quem pr cepit Dominus : Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum : gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum qu habitant in tabernaculo sic tolletis. 17 Feceruntque ita filii Isra l : et collegerunt, alius plus, alius minus. 18 Et mensi sunt ad mensuram gomor : nec qui plus collegerat, habuit amplius : nec qui minus paraverat, reperit minus : sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt.
19 Dixitque Moyses ad eos : Nullus relinquat ex eo in mane.
20 Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere c pit vermibus, atque computruit : et iratus est contra eos Moyses.
21 Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum : cumque incaluisset sol, liquefiebat. 22 In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines : venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi. 23 Qui ait eis : Hoc est quod locutus est Dominus : Requies sabbati sanctificata est Domino cras : quodcumque operandum est, facite, et qu coquenda sunt coquite : quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane. 24 Feceruntque ita ut pr ceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo. 25 Dixitque Moyses : Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini : non invenietur hodie in agro. 26 Sex diebus colligite : in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur. 27 Venitque septima dies : et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt. 28 Dixit autem Dominus ad Moysen : Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam ? 29 videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices : maneat unusquisque apud semetipsum ; nullus egrediatur de loco suo die septimo.
30 Et sabbatizavit populus die septimo.
31 Appellavitque domus Isra l nomen ejus Man : quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi simil cum melle. 32 Dixit autem Moyses : Iste est sermo, quem pr cepit Dominus : Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes : ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra gypti. 33 Dixitque Moyses ad Aaron : Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras, 34 sicut pr cepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum. 35 Filii autem Isra l comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem : hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terr Chanaan.
36 Gomor autem decima pars est ephi.
17 1 Igitur profecta omnis multitudo filiorum Isra l de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo. 2 Qui jurgatus contra Moysen, ait : Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses : Quid jurgamini contra me ? cur tentatis Dominum ? 3 Sitivit ergo ibi populus pr aqu penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens : Cur fecisti nos exire de gypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac jumenta siti ? 4 Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens : Quid faciam populo huic ? adhuc paululum, et lapidabit me. 5 Et ait Dominus ad Moysen : Antecede populum, et sume tecum de senioribus Isra l : et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade. 6 En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb : percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Isra l : 7 et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Isra l, et quia tentaverunt Dominum, dicentes : Estne Dominus in nobis, an non ?
8 Venit autem Amalec, et pugnabat contra Isra l in Raphidim.
9 Dixitque Moyses ad Josue : Elige viros : et egressus, pugna contra Amalec : cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea. 10 Fecit Josue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec : Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis. 11 Cumque levaret Moyses manus, vincebat Isra l : sin autem paululum remisisset, superabat Amalec. 12 Manus autem Moysi erant graves : sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit : Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis.
13 Fugavitque Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii.
14 Dixit autem Dominus ad Moysen : Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue : delebo enim memoriam Amalec sub c lo. 15 dificavitque Moyses altare : et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens : 16 Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem.
18 1 Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia qu fecerat Deus Moysi, et Isra li populo suo, et quod eduxisset Dominus Isra l de gypto,
2 tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat,
3 et duos filios ejus : quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre : Advena fui in terra aliena ; 4 alter vero Eliezer : Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis. 5 Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei. 6 Et mandavit Moysi, dicens : Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea. 7 Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum : salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum, 8 narravit Moyses cognato suo cuncta qu fecerat Dominus Pharaoni et gyptiis propter Isra l : universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus. 9 L tatusque est Jethro super omnibus bonis, qu fecerat Dominus Isra li, eo quod eruisset eum de manu gyptiorum. 10 Et ait : Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu gyptiorum, et de manu Pharaonis ; qui eruit populum suum de manu gypti. 11 Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos : eo quod superbe egerint contra illos. 12 Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo : veneruntque Aaron et omnes seniores Isra l, ut comederent panem cum eo coram Deo.
13 Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam. 14 Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet qu agebat in populo, ait : Quid est hoc quod facis in plebe ? cur solus sedes, et omnis populus pr stolatur de mane usque ad vesperam ? 15 Cui respondit Moyses : Venit ad me populus qu rens sententiam Dei : 16 cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam pr cepta Dei, et leges ejus.
17 At ille : Non bonam, inquit, rem facis.
18 Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est : ultra vires tuas est negotium ; solus illud non poteris sustinere. 19 Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his qu ad Deum pertinent, ut referas qu dicuntur ad eum : 20 ostendasque populo c remonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant. 21 Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos, 22 qui judicent populum omni tempore : quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent : leviusque sit tibi, partito in alios onere. 23 Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et pr cepta ejus poteris sustentare : et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace.
24 Quibus auditis, Moyses fecit omnia qu ille suggesserat.
25 Et electis viris strenuis de cuncto Isra l, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos. 26 Qui judicabant plebem omni tempore : quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes. 27 Dimisitque cognatum suum : qui reversus abiit in terram suam.
19 1 Mense tertio egressionis Isra l de terra gypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai. 2 Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Isra l fixit tentoria e regione montis.
3 Moyses autem ascendit ad Deum : vocavitque eum Dominus de monte, et ait : H c dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Isra l : 4 Vos ipsi vidistis qu fecerim gyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi. 5 Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis : mea est enim omnis terra : 6 et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. H c sunt verba qu loqueris ad filios Isra l. 7 Venit Moyses : et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus. 8 Responditque omnis populus simul : Cuncta qu locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum, 9 ait ei Dominus : Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.
10 Qui dixit ei : Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua. 11 Et sint parati in diem tertium : in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. 12 Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos : Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius : omnis qui tetigerit montem, morte morietur. 13 Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis : sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet : cum c perit clangere buccina, tunc ascendant in montem. 14 Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua, 15 ait ad eos : Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.
16 Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat : et ecce c perunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccin vehementius perstrepebat : et timuit populus qui erat in castris. 17 Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis. 18 Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne : et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis. 19 Et sonitus buccin paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur : Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei. 20 Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset, 21 dixit ad eum : Descende, et contestare populum : ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo. 22 Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos. 23 Dixitque Moyses ad Dominum : Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai : tu enim testificatus es, et jussisti, dicens : Pone terminos circa montem, et sanctifica illum. 24 Cui ait Dominus : Vade, descende : ascendesque tu, et Aaron tecum : sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos.
3 Non habebis deos alienos coram me.
4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem qu est in c lo desuper, et qu in terra deorsum, nec eorum qu sunt in aquis sub terra. 5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me : 6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt pr cepta mea. 7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas. 11 Sex enim diebus fecit Dominus c lum et terram, et mare, et omnia qu in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum. 12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis long vus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.