Vetus Testamentum (Vulgata — sélection) (page 20)
6 omnis spiritus laudet Dominum (suite)
[37] 1 et factum est cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini 2 et misit Eliachim qui erat super domum et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetam 3 et dixerunt ad eum haec dicit Ezechias dies tribulationis et correptionis et blasphemiae dies haec quia venerunt filii usque ad partum et virtus non est parienti 4 si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et obprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem pro reliquiis quae reppertae sunt 5 et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam 6 et dixit ad eos Isaias haec dicetis domino vestro haec dicit Dominus ne timeas a facie verborum quae audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me 7 ecce ego dabo ei spiritum et audiet nuntium et revertetur ad terram suam et corruere eum faciam gladio in terra sua 8 reversus est autem Rabsaces et invenit regem Assyriorum proeliantem adversus Lobna audierat enim quia profectus esset de Lachis 9 et audivit de Tharaca rege Aethiopiae dicentes egressus est ut pugnet contra te quod cum audisset misit nuntios ad Ezechiam dicens 10 haec dicetis Ezechiae regi Iudae loquentes non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis dicens non dabitur Hierusalem in manu regis Assyriorum 11 ecce tu audisti omnia quae fecerunt reges Assyriorum omnibus terris quas subverterunt et tu poteris liberari 12 numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei Gozan et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thalassar 13 ubi est rex Emath et rex Arfad et rex urbis Seffarvaim Anahe et Ava 14 et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum et legit eos et ascendit in domum Domini et expandit eos Ezechias coram Domino 15 et oravit Ezechias ad Dominum dicens 16 Domine exercituum Deus Israhel qui sedes super cherubin tu es Deus solus omnium regnorum terrae tu fecisti caelum et terram 17 inclina Domine aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum Deum viventem 18 vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum 19 et dederunt deos earum igni non enim erant dii sed opera manuum hominum lignum et lapis et comminuerunt eos 20 et nunc Domine Deus noster salva nos de manu eius et cognoscant omnia regna terrae quia tu es Dominus solus 21 et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec dicit Dominus Deus Israhel pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum 22 hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum despexit te subsannavit te virgo filia Sion post te caput movit filia Hierusalem 23 cui exprobrasti et quem blasphemasti et super quem exaltasti vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum ad Sanctum Israhel 24 in manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium iuga Libani et succidam excelsa cedrorum eius electas abietes illius et introibo altitudinem summitatis eius saltum Carmeli eius 25 ego fodi et bibi aquam et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum 26 numquid non audisti quae olim fecerim ei ex diebus antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi et factum est in eradicationem collium conpugnantium et civitatum munitarum 27 habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt sicut faenum agri et gramen pascuae et herba tectorum quae exaruit antequam maturesceret 28 habitationem tuam et egressum tuum et introitum tuum cognovi et insaniam tuam contra me 29 cum fureres adversum me superbia tua ascendit in aures meas ponam ergo circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam te in viam per quam venisti 30 tibi autem hoc erit signum comede hoc anno quae sponte nascuntur et in anno secundo pomis vescere in anno autem tertio seminate et metite et plantate vineas et comedite fructum earum 31 et mittet id quod salvatum fuerit de domo Iuda et quod reliquum est radicem deorsum et faciet fructum sursum 32 quia de Hierusalem exibunt reliquiae et salvatio de monte Sion zelus Domini exercituum faciet istud 33 propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum non introibit civitatem hanc et non iaciet ibi sagittam et non occupabit eam clypeus et non mittet in circuitu eius aggerem 34 in via qua venit per eam revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus 35 et protegam civitatem istam ut salvem eam propter me et propter David servum meum 36 egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia et surrexerunt mane et ecce omnes cadavera mortuorum 37 et egressus est et abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Nineve 38 et factum est cum adoraret in templo Nesrach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat et regnavit Asoraddon filius eius pro eo
[38] 1 in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei haec dicit Dominus dispone domui tuae quia morieris tu et non vives 2 et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum 3 et dixit obsecro Domine memento quaeso quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno 4 et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens 5 vade et dic Ezechiae haec dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos 6 et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam eam 7 hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est 8 ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat 9 scriptura Ezechiae regis Iuda cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua 10 ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum 11 dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit 12 generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me 13 sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me 14 sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro me 15 quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae 16 Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me 17 ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea 18 quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam 19 vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam 20 Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini 21 et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus et sanaretur 22 et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini
[39] 1 in tempore illo misit Marodach Baladan filius Baladan rex Babylonis libros et munera ad Ezechiam audierat enim quod aegrotasset et convaluisset 2 laetatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis cellam aromatum et argenti et auri et odoramentorum et unguenti optimi et omnes apothecas supellectilis suae et universa quae inventa sunt in thesauris eius non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua 3 introiit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam et dixit ei quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te et dixit Ezechias de terra longinqua venerunt ad me de Babylone 4 et dixit quid viderunt in domo tua et dixit Ezechias omnia quae in domo mea sunt viderunt non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis 5 et dixit Isaias ad Ezechiam audi verbum Domini exercituum 6 ecce dies venient et auferentur omnia quae in domo tua sunt et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in Babylonem non relinquetur quicquam dicit Dominus 7 et de filiis tuis qui exibunt de te quos genueris tollent et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis 8 et dixit Ezechias ad Isaiam bonum verbum Domini quod locutus est et dixit fiat tantum pax et veritas in diebus meis
[40] 1 consolamini consolamini populus meus dicit Deus vester 2 loquimini ad cor Hierusalem et avocate eam quoniam conpleta est malitia eius dimissa est iniquitas illius suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis 3 vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite in solitudine semitas Dei nostri 4 omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas 5 et revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est 6 vox dicentis clama et dixi quid clamabo omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos agri 7 exsiccatum est faenum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit in eo vere faenum est populus 8 exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem Dei nostri stabit in aeternum 9 super montem excelsum ascende tu quae evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Hierusalem exalta noli timere dic civitatibus Iudae ecce Deus vester 10 ecce Dominus Deus in fortitudine veniet et brachium eius dominabitur ecce merces eius cum eo et opus illius coram eo 11 sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit fetas ipse portabit 12 quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo ponderavit quis adpendit tribus digitis molem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera 13 quis adiuvit spiritum Domini aut quis consiliarius eius fuit et ostendit illi 14 cum quo iniit consilium et instruxit eum et docuit eum semitam iustitiae et erudivit eum scientiam et viam prudentiae ostendit illi 15 ecce gentes quasi stilla situlae et quasi momentum staterae reputatae sunt ecce insulae quasi pulvis exiguus 16 et Libanus non sufficiet ad succendendum et animalia eius non sufficient ad holocaustum 17 omnes gentes quasi non sint sic sunt coram eo et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei 18 cui ergo similem fecistis Deum aut quam imaginem ponetis ei 19 numquid sculptile conflavit faber aut aurifex auro figuravit illud et lamminis argenteis argentarius 20 forte lignum et inputribile elegit artifex sapiens quaerit quomodo statuat simulacrum quod non moveatur 21 numquid non scietis numquid non audietis numquid non adnuntiatum est ab initio vobis numquid non intellexistis fundamenta terrae 22 qui sedet super gyrum terrae et habitatores eius sunt quasi lucustae qui extendit velut nihilum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum 23 qui dat secretorum scrutatores quasi non sint iudices terrae velut inane fecit 24 et quidem neque plantatos neque satos neque radicato in terra trunco eorum repente flavit in eos et aruerunt et turbo quasi stipulam auferet eos 25 et cui adsimilastis me et adaequastis dicit Sanctus 26 levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit haec qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum reliquum fuit 27 quare dicis Iacob et loqueris Israhel abscondita est via mea a Domino et a Deo meo iudicium meum transibit 28 numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terrae non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiae eius 29 qui dat lasso virtutem et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat 30 deficient pueri et laborabunt et iuvenes in infirmitate cadent 31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas sicut aquilae current et non laborabunt ambulabunt et non deficient
[41] 1 taceant ad me insulae et gentes mutent fortitudinem accedant et tunc loquantur simul ad iudicium propinquemus 2 quis suscitavit ab oriente iustum vocavit eum ut sequeretur se dabit in conspectu eius gentes et reges obtinebit dabit quasi pulverem gladio eius sicut stipulam vento raptam arcui eius 3 persequetur eos transibit in pace semita in pedibus eius non apparebit 4 quis haec operatus est et fecit vocans generationes ab exordio ego Dominus primus et novissimus ego sum 5 viderunt insulae et timuerunt extrema terrae obstipuerunt adpropinquaverunt et accesserunt 6 unusquisque proximo suo auxiliatur et fratri suo dicit confortare 7 confortabit faber aerarius percutiens malleo eum qui cudebat tunc temporis dicens glutino bonum est et confortavit eum in clavis ut non moveatur 8 et tu Israhel serve meus Iacob quem elegi semen Abraham amici mei 9 in quo adprehendi te ab extremis terrae et a longinquis eius vocavi te et dixi tibi servus meus es tu elegi te et non abieci te 10 ne timeas quia tecum sum ego ne declines quia ego Deus tuus confortavi te et auxiliatus sum tui et suscepi te dextera iusti mei 11 ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te erunt quasi non sint et peribunt viri qui contradicunt tibi 12 quaeres eos et non invenies viros rebelles tuos erunt quasi non sint et veluti consumptio homines bellantes adversum te 13 quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum tuam dicensque tibi ne timeas ego adiuvi te 14 noli timere vermis Iacob qui mortui estis ex Israhel ego auxiliatus sum tui dicit Dominus et redemptor tuus Sanctus Israhel 15 ego posui te quasi plaustrum triturans novum habens rostra serrantia triturabis montes et comminues et colles quasi pulverem pones 16 ventilabis eos et ventus tollet et turbo disperget eos et tu exultabis in Domino in Sancto Israhel laetaberis 17 egeni et pauperes quaerunt aquas et non sunt lingua eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israhel non derelinquam eos 18 aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes ponam desertum in stagna aquarum et terram inviam in rivos aquarum 19 dabo in solitudine cedrum et spinam et myrtum et lignum olivae ponam in deserto abietem ulmum et buxum simul 20 ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter quia manus Domini fecit hoc et Sanctus Israhel creavit illud 21 prope facite iudicium vestrum dicit Dominus adferte si quid forte habetis dixit Rex Iacob 22 accedant et nuntient nobis quaecumque ventura sunt priora quae fuerint nuntiate et ponemus cor nostrum et sciemus novissima eorum et quae ventura sunt indicate nobis 23 adnuntiate quae ventura sunt in futurum et sciemus quia dii estis vos bene quoque aut male si potestis facite et loquamur et videamus simul 24 ecce vos estis ex nihilo et opus vestrum ex eo quod non est abominatio est qui elegit vos 25 suscitavi ab aquilone et venit ab ortu solis vocabit nomen meum et adducet magistratus quasi lutum et velut plastes conculcans humum 26 quis adnuntiavit ab exordio ut sciamus et a principio ut dicamus iustus es non est neque adnuntians neque praedicens neque audiens sermones vestros 27 primus ad Sion dicet ecce adsunt et Hierusalem evangelistam dabo 28 et vidi et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium et interrogatus responderet verbum 29 ecce omnes iniusti et vana opera eorum ventus et inane simulacra eorum
[42] 1 ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium gentibus proferet 2 non clamabit neque accipiet personam nec audietur foris vox eius 3 calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet in veritate educet iudicium 4 non erit tristis neque turbulentus donec ponat in terra iudicium et legem eius insulae expectabunt 5 haec dicit Dominus Deus creans caelos et extendens eos firmans terram et quae germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam 6 ego Dominus vocavi te in iustitia et adprehendi manum tuam et servavi et dedi te in foedus populi in lucem gentium 7 ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum de domo carceris sedentes in tenebris 8 ego Dominus hoc est nomen meum gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus 9 quae prima fuerant ecce venerunt nova quoque ego adnuntio antequam oriantur audita vobis faciam 10 cantate Domino canticum novum laus eius ab extremis terrae qui descenditis in mare et plenitudo eius insulae et habitatores earum 11 sublevetur desertum et civitates eius in domibus habitabit Cedar laudate habitatores Petrae de vertice montium clamabunt 12 ponent Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntiabunt 13 Dominus sicut fortis egredietur sicut vir proeliator suscitabit zelum vociferabitur et clamabit super inimicos suos confortabitur 14 tacui semper silui patiens fui sicut pariens loquar dissipabo et absorbebo simul 15 desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam 16 et ducam caecos in via quam nesciunt in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta haec verba feci eis et non dereliqui eos 17 conversi sunt retrorsum confundantur confusione qui confidunt in sculptili qui dicunt conflatili vos dii nostri 18 surdi audite et caeci intuemini ad videndum 19 quis caecus nisi servus meus et surdus nisi ad quem nuntios meos misi quis caecus nisi qui venundatus est quis caecus nisi servus Domini 20 qui vides multa nonne custodies qui apertas habes aures nonne audies 21 et Dominus voluit ut sanctificaret eum et magnificaret legem et extolleret 22 ipse autem populus direptus et vastatus laqueus iuvenum omnes et in domibus carcerum absconditi sunt facti sunt in rapinam nec est qui eruat in direptionem et non est qui dicat redde 23 quis est in vobis qui audiat hoc adtendat et auscultet futura 24 quis dedit in direptionem Iacob et Israhel vastantibus nonne Dominus ipse cui peccavimus et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius 25 et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum et conbusit eum in circuitu et non cognovit et succendit eum et non intellexit
[43] 1 et nunc haec dicit Dominus creans te Iacob et formans te Israhel noli timere quia redemi te et vocavi nomine tuo meus es tu 2 cum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient te cum ambulaveris in igne non conbureris et flamma non ardebit in te 3 quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israhel salvator tuus dedi propitiationem tuam Aegyptum Aethiopiam et Saba pro te 4 ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus ego dilexi te et dabo homines pro te et populos pro anima tua 5 noli timere quoniam tecum ego sum ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te 6 dicam aquiloni da et austro noli prohibere adfer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae 7 et omnem qui invocat nomen meum in gloriam meam creavi eum et formavi eum et feci eum 8 educ foras populum caecum et oculos habentem surdum et aures ei sunt 9 omnes gentes congregatae sunt simul et collectae sunt tribus quis in vobis adnuntiet istud et quae prima sunt audire nos faciat dent testes eorum et iustificentur et audiant et dicant vere 10 vos testes mei dicit Dominus et servus meus quem elegi ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum ante me non est formatus deus et post me non erit 11 ego sum ego sum Dominus et non est absque me salvator 12 ego adnuntiavi et salvavi auditum feci et non fuit in vobis alienus vos testes mei dicit Dominus et ego Deus 13 et ab initio ego ipse et non est qui de manu mea eruat operabor et quis avertet illud 14 haec dicit Dominus redemptor vester Sanctus Israhel propter vos emisi Babylonem et detraxi vectes universos et Chaldeos in navibus suis gloriantes 15 ego Dominus Sanctus vester creans Israhel Rex vester 16 haec dicit Dominus qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam 17 qui eduxit quadrigam et equum agmen et robustum simul obdormierunt nec resurgent contriti sunt quasi linum et extincti sunt 18 ne memineritis priorum et antiqua ne intueamini 19 ecce ego facio nova et nunc orientur utique cognoscetis ea ponam in deserto viam et in invio flumina 20 glorificabit me bestia agri dracones et strutiones quia dedi in deserto aquas flumina in invio ut darem potum populo meo electo meo 21 populum istum formavi mihi laudem meam narrabit 22 non me invocasti Iacob nec laborasti in me Israhel 23 non obtulisti mihi arietem holocausti tui et victimis tuis non glorificasti me non te servire feci in oblatione nec laborem tibi praebui in ture 24 non emisti mihi argento calamum et adipe victimarum tuarum non inebriasti me verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis 25 ego sum ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor 26 reduc me in memoriam et iudicemur simul narra si quid habes ut iustificeris 27 pater tuus primus peccavit et interpretes tui praevaricati sunt in me 28 et contaminavi principes sanctos dedi ad internicionem Iacob et Israhel in blasphemiam
[44] 1 et nunc audi Iacob serve meus et Israhel quem elegi 2 haec dicit Dominus faciens et formans te ab utero auxiliator tuus noli timere serve meus Iacob et Rectissime quem elegi 3 effundam enim aquas super sitientem et fluenta super aridam effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam 4 et germinabunt inter herbas quasi salices iuxta praeterfluentes aquas 5 iste dicet Domini ego sum et ille vocabit in nomine Iacob et hic scribet manu sua Domino et in nomine Israhel adsimilabitur 6 haec dicit Dominus rex Israhel et redemptor eius Dominus exercituum ego primus et ego novissimus et absque me non est deus 7 quis similis mei vocet et adnuntiet et ordinem exponat mihi ex quo constitui populum antiquum ventura et quae futura sunt adnuntient eis 8 nolite timere neque conturbemini ex tunc audire te feci et adnuntiavi vos estis testes mei numquid est deus absque me et formator quem ego non noverim 9 plastae idoli omnes nihil sunt et amantissima eorum non proderunt eis ipsi sunt testes eorum quia non vident neque intellegunt ut confundantur 10 quis formavit deum et sculptile conflavit ad nihil utile 11 ecce omnes participes eius confundentur fabri enim sunt ex hominibus convenient omnes stabunt et pavebunt et confundentur simul 12 faber ferrarius lima operatus est in prunis et in malleis formavit illud et operatus est in brachio fortitudinis suae esuriet et deficiet non bibet aquam et lassescet 13 artifex lignarius extendit normam formavit illud in runcina fecit illud in angularibus et in circino tornavit illud et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo 14 succidit cedros tulit ilicem et quercum quae steterat inter ligna saltus plantavit pinum quam pluvia nutrivit 15 et facta est hominibus in focum sumpsit ex eis et calefactus est et succendit et coxit panes de reliquo autem operatus est deum et adoravit fecit sculptile et curvatus est ante illud 16 medium eius conbusit igni et de medio eius carnes comedit coxit pulmentum et saturatus est et calefactus est et dixit va calefactus sum vidi focum 17 reliquum autem eius deum fecit sculptile sibi curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens libera me quia deus meus es tu 18 nescierunt neque intellexerunt lutati enim sunt ne videant oculi eorum et ne intellegant corde suo 19 non recogitant in mente sua neque cognoscunt neque sentiunt ut dicant medietatem eius conbusi igne et coxi super carbones eius panes coxi carnes et comedi et de reliquo eius idolum faciam ante truncum ligni procidam 20 pars eius cinis est cor insipiens adoravit illud et non liberabit animam suam neque dicet forte mendacium est in dextera mea 21 memento horum Iacob et Israhel quoniam servus meus es tu formavi te servus meus es tu Israhel non oblivisceris mei 22 delevi ut nubem iniquitates tuas et quasi nebulam peccata tua revertere ad me quoniam redemi te 23 laudate caeli quoniam fecit Dominus iubilate extrema terrae resonate montes laudationem saltus et omne lignum eius quoniam redemit Dominus Iacob et Israhel gloriabitur 24 haec dicit Dominus redemptor tuus et formator tuus ex utero ego sum Dominus faciens omnia extendens caelos solus stabiliens terram et nullus mecum 25 irrita faciens signa divinorum et ariolos in furorem vertens convertens sapientes retrorsum et scientiam eorum stultam faciens 26 suscitans verbum servi sui et consilium nuntiorum suorum conplens qui dico Hierusalem habitaberis et civitatibus Iuda aedificabimini et deserta eius suscitabo 27 qui dico profundo desolare et flumina tua arefaciam 28 qui dico Cyro pastor meus es et omnem voluntatem meam conplebis qui dico Hierusalem aedificaberis et templo fundaberis
[45] 1 haec dicit Dominus christo meo Cyro cuius adprehendi dexteram ut subiciam ante faciem eius gentes et dorsa regum vertam et aperiam coram eo ianuas et portae non cludentur 2 ego ante te ibo et gloriosos terrae humiliabo portas aereas conteram et vectes ferreos confringam 3 et dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum ut scias quia ego Dominus qui voco nomen tuum Deus Israhel 4 propter servum meum Iacob et Israhel electum meum et vocavi te in nomine tuo adsimilavi te et non cognovisti me 5 ego Dominus et non est amplius extra me non est deus accinxi te et non cognovisti me 6 ut sciant hii qui ab ortu solis et qui ab occidente quoniam absque me non est ego Dominus et non est alter 7 formans lucem et creans tenebras faciens pacem et creans malum ego Dominus faciens omnia haec 8 rorate caeli desuper et nubes pluant iustum aperiatur terra et germinet salvatorem et iustitia oriatur simul ego Dominus creavi eum 9 vae qui contradicit fictori suo testa de samiis terrae numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est 10 vae qui dicit patri quid generas et mulieri quid parturis 11 haec dicit Dominus Sanctus Israhel plastes eius ventura interrogate me super filios meos et super opus manuum mearum mandastis mihi 12 ego feci terram et hominem super eam creavi ego manus meae tetenderunt caelos et omni militiae eorum mandavi 13 ego suscitavi eum ad iustitiam et omnes vias eius dirigam ipse aedificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus dicit Dominus Deus exercituum 14 haec dicit Dominus labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt post te ambulabunt vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur tantum in te est Deus et non est absque te deus 15 vere tu es Deus absconditus Deus Israhel salvator 16 confusi sunt et erubuerunt omnes simul abierunt in confusione fabricatores errorum 17 Israhel salvatus est in Domino salute aeterna non confundemini et non erubescetis usque in saeculum saeculi 18 quia haec dicit Dominus creans caelos ipse Deus formans terram et faciens eam ipse plastes eius non in vanum creavit eam ut habitetur formavit eam ego Dominus et non est alius 19 non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso non dixi semini Iacob frustra quaerite me ego Dominus loquens iustitiam adnuntians recta 20 congregamini et venite et accedite simul qui salvati estis ex gentibus nescierunt qui levant lignum sculpturae suae et rogant deum non salvantem 21 adnuntiate et venite et consiliamini simul quis auditum fecit hoc ab initio ex tunc praedixit illud numquid non ego Dominus et non est ultra Deus absque me Deus iustus et salvans non est praeter me 22 convertimini ad me et salvi eritis omnes fines terrae quia ego Deus et non est alius 23 in memet ipso iuravi egredietur de ore meo iustitiae verbum et non revertetur quia mihi curvabunt omnia genu et iurabit omnis lingua 24 ergo in Domino dicet meae sunt iustitiae et imperium ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei 25 in Domino iustificabitur et laudabitur omne semen Israhel
[46] 1 conflatus est Bel contritus est Nabo facta sunt simulacra eorum bestiis et iumentis onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem 2 contabuerunt et contrita sunt simul non potuerunt salvare portantem et anima eorum in captivitatem ibit 3 audite me domus Iacob et omne residuum domus Israhel qui portamini a meo utero qui gestamini a mea vulva 4 usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo ego feci et ego feram et ego portabo et salvabo 5 cui adsimilastis me et adaequastis et conparastis me et fecistis similem 6 qui confertis aurum de sacculo et argentum statera ponderatis conducentes aurificem ut faciat deum et procidunt et adorant 7 portant illud in umeris gestantes et ponentes in loco suo et stabit ac de loco suo non movebitur sed et cum clamaverint ad eum non audiet de tribulatione non salvabit eos 8 mementote istud et fundamini redite praevaricatores ad cor 9 recordamini prioris saeculi quoniam ego sum Deus et non est ultra Deus nec est similis mei 10 adnuntians ab exordio novissimum et ab initio quae necdum facta sunt dicens consilium meum stabit et omnis voluntas mea fiet 11 vocans ab oriente avem et de terra longinqua virum voluntatis meae et locutus sum et adducam illud creavi et faciam illud 12 audite me duro corde qui longe estis a iustitia 13 prope feci iustitiam meam non elongabitur et salus mea non morabitur dabo in Sion salutem et Israheli gloriam meam
[47] 1 descende sede in pulverem virgo filia Babylon sede in terra non est solium filiae Chaldeorum quia ultra non vocaberis mollis et tenera 2 tolle molam et mole farinam denuda turpitudinem tuam discoperi umerum revela crus transi flumina 3 revelabitur ignominia tua et videbitur obprobrium tuum ultionem capiam et non resistet mihi homo 4 redemptor noster Dominus exercituum nomen illius Sanctus Israhel 5 sede tace et intra in tenebras filia Chaldeorum quia non vocaberis ultra domina regnorum 6 iratus sum super populum meum contaminavi hereditatem meam et dedi eos in manu tua non posuisti eis misericordias super senem adgravasti iugum tuum valde 7 et dixisti in sempiternum ero domina non posuisti haec super cor tuum neque recordata es novissimi tui 8 et nunc audi haec delicata et habitans confidenter quae dicis in corde tuo ego sum et non est praeter me amplius non sedebo vidua et ignorabo sterilitatem 9 venient tibi duo haec subito in die una sterilitas et viduitas universa venerunt super te propter multitudinem maleficiorum tuorum et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem 10 et fiduciam habuisti in malitia tua et dixisti non est qui videat me sapientia tua et scientia tua haec decepit te et dixisti in corde tuo ego sum et praeter me non est altera 11 veniet super te malum et nescies ortum eius et inruet super te calamitas quam non poteris expiare veniet super te repente miseria quam nescies 12 sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum in quibus laborasti ab adulescentia tua si forte quid prosit tibi aut si possis fieri fortior 13 defecisti in multitudine consiliorum tuorum stent et salvent te augures caeli qui contemplabantur sidera et supputabant menses ut ex eis adnuntiarent ventura tibi 14 ecce facti sunt quasi stipula ignis conbusit eos non liberabunt animam suam de manu flammae non sunt prunae quibus calefiant nec focus ut sedeant ad eum 15 sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras negotiatores tui ab adulescentia tua unusquisque in via sua erraverunt non est qui salvet te
[48] 1 audite hoc domus Iacob qui vocamini nomine Israhel et de aquis Iuda existis qui iuratis in nomine Domini et Dei Israhel recordamini non in veritate neque in iustitia 2 de civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israhel constabiliti sunt Dominus exercituum nomen eius 3 priora ex tunc adnuntiavi et ex ore meo exierunt et audita feci ea repente operatus sum et venerunt 4 scivi enim quia durus es tu et nervus ferreus cervix tua et frons tua aerea 5 praedixi tibi ex tunc antequam venirent indicavi tibi ne forte diceres idola mea fecerunt haec et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista 6 quae audisti vide omnia vos autem non adnuntiastis audita feci tibi nova ex nunc et conservata quae nescis 7 nunc creata sunt et non ex tunc et ante diem et non audisti ea ne forte dicas ecce cognovi ea 8 neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est auris tua scio enim quia praevaricans praevaricabis et transgressorem ex ventre vocavi te 9 propter nomen meum longe faciam furorem meum et laude mea infrenabo te ne intereas 10 ecce excoxi te sed non quasi argentum elegi te in camino paupertatis 11 propter me propter me faciam ut non blasphemer et gloriam meam alteri non dabo 12 audi me Iacob et Israhel quem ego voco ego ipse ego primus et ego novissimus 13 manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa est caelos ego vocabo eos et stabunt simul 14 congregamini omnes vos et audite quis de eis adnuntiavit haec Dominus dilexit eum faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldeis 15 ego ego locutus sum et vocavi eum adduxi eum et directa est via eius 16 accedite ad me et audite hoc non a principio in abscondito locutus sum ex tempore antequam fieret ibi eram et nunc Dominus Deus misit me et spiritus eius 17 haec dicit Dominus redemptor tuus Sanctus Israhel ego Dominus Deus tuus docens te utilia gubernans te in via qua ambulas 18 utinam adtendisses mandata mea facta fuisset sicut flumen pax tua et iustitia tua sicut gurgites maris 19 et fuisset quasi harena semen tuum et stirps uteri tui ut lapilli eius non interisset et non fuisset adtritum nomen eius a facie mea 20 egredimini de Babylone fugite a Chaldeis in voce exultationis adnuntiate auditum facite hoc efferte illud usque ad extrema terrae dicite redemit Dominus servum suum Iacob 21 non sitierunt in deserto cum educeret eos aquam de petra produxit eis et scidit petram et fluxerunt aquae 22 non est pax dicit Dominus impiis
[49] 1 audite insulae et adtendite populi de longe Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei 2 et posuit os meum quasi gladium acutum in umbra manus suae protexit me et posuit me sicut sagittam electam in faretra sua abscondit me 3 et dixit mihi servus meus es tu Israhel quia in te gloriabor 4 et ego dixi in vacuum laboravi sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi ergo iudicium meum cum Domino et opus meum cum Deo meo 5 et nunc dicit Dominus formans me ex utero servum sibi ut reducam Iacob ad eum et Israhel non congregabitur et glorificatus sum in oculis Domini et Deus meus factus est fortitudo mea 6 et dixit parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et feces Israhel convertendas dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terrae 7 haec dicit Dominus redemptor Israhel Sanctus eius ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter Dominum quia fidelis est et Sanctum Israhel qui elegit te 8 haec dicit Dominus in tempore placito exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui et servavi te et dedi te in foedus populi ut suscitares terram et possideres hereditates dissipatas 9 ut diceres his qui vincti sunt exite et his qui in tenebris revelamini super vias pascentur et in omnibus planis pascua eorum 10 non esurient neque sitient et non percutiet eos aestus et sol quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum portabit eos 11 et ponam omnes montes meos in viam et semitae meae exaltabuntur 12 ecce isti de longe venient et ecce illi ab aquilone et mari et isti de terra australi 13 laudate caeli et exulta terra iubilate montes laudem quia consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur 14 et dixit Sion dereliquit me Dominus et Dominus oblitus est mei 15 numquid oblivisci potest mulier infantem suum ut non misereatur filio uteri sui et si illa oblita fuerit ego tamen non obliviscar tui 16 ecce in manibus meis descripsi te muri tui coram oculis meis semper 17 venerunt structores tui destruentes te et dissipantes a te exibunt 18 leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi vivo ego dicit Dominus quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa 19 quia deserta tua et solitudines tuae et terra ruinae tuae nunc angusta erunt prae habitatoribus et longe fugabuntur qui absorbebant te 20 adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuae angustus mihi est locus fac spatium mihi ut habitem 21 et dices in corde tuo quis genuit mihi istos ego sterilis et non pariens transmigrata et captiva et istos quis enutrivit ego destituta et sola et isti ubi hic erant 22 haec dicit Dominus Deus ecce levo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum et adferent filios tuos in ulnis et filias tuas super umeros portabunt 23 et erunt reges nutricii tui et reginae nutrices tuae vultu in terra dimisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent et scies quia ego Dominus super quo non confundentur qui expectant eum 24 numquid tolletur a forte praeda aut quod captum fuerit a robusto salvum esse poterit 25 quia haec dicit Dominus equidem et captivitas a forte tolletur et quod ablatum fuerit a robusto salvabitur eos vero qui iudicaverunt te ego iudicabo et filios tuos ego salvabo 26 et cibabo hostes tuos carnibus suis et quasi musto sanguine suo inebriabuntur et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Iacob
[50] 1 haec dicit Dominus quis est hic liber repudii matris vestrae quo dimisi eam aut quis est creditor meus cui vendidi vos ecce in iniquitatibus vestris venditi estis et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram 2 quia veni et non erat vir vocavi et non erat qui audiret numquid adbreviata et parvula facta est manus mea ut non possim redimere aut non est in me virtus ad liberandum ecce in increpatione mea desertum faciam mare ponam flumina in siccum conputrescent pisces sine aqua et morientur in siti 3 induam caelos tenebris et saccum ponam operimentum eorum 4 Dominus dedit mihi linguam eruditam ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo erigit mane mane erigit mihi aurem ut audiam quasi magistrum 5 Dominus Deus aperuit mihi aurem ego autem non contradico retrorsum non abii 6 corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus 7 Dominus Deus auxiliator meus ideo non sum confusus ideo posui faciem meam ut petram durissimam et scio quoniam non confundar 8 iuxta est qui iustificat me quis contradicet mihi stemus simul quis est adversarius meus accedat ad me 9 ecce Dominus Deus auxiliator meus quis est qui condemnet me ecce omnes quasi vestimentum conterentur tinea comedet eos 10 quis ex vobis timens Dominum audiens vocem servi sui qui ambulavit in tenebris et non est lumen ei speret in nomine Domini et innitatur super Deum suum 11 ecce omnes vos accendentes ignem accincti flammis ambulate in lumine ignis vestri et in flammis quas succendistis de manu mea factum est hoc vobis in doloribus dormietis
[51] 1 audite me qui sequimini quod iustum est et quaeritis Dominum adtendite ad petram unde excisi estis et ad cavernam laci de qua praecisi estis 2 adtendite ad Abraham patrem vestrum et ad Sarram quae peperit vos quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum 3 consolabitur ergo Dominus et Sion consolabitur omnes ruinas eius et ponet desertum eius quasi delicias et solitudinem eius quasi hortum Domini gaudium et laetitia invenietur in ea gratiarum actio et vox laudis 4 adtendite ad me populus meus et tribus mea me audite quia lex a me exiet et iudicium meum in lucem populorum requiescet 5 prope est iustus meus egressus est salvator meus et brachia mea populos iudicabunt me insulae expectabunt et brachium meum sustinebunt 6 levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum adteretur et habitatores eius sicut haec interibunt salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea non deficiet 7 audite me qui scitis iustum populus lex mea in corde eorum nolite timere obprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis 8 sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea in generationes generationum 9 consurge consurge induere fortitudinem brachium Domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem 10 numquid non tu siccasti mare aquam abyssi vehementis qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati 11 et nunc qui redempti sunt a Domino revertentur et venient in Sion laudantes et laetitia sempiterna super capita eorum gaudium et laetitiam tenebunt fugiet dolor et gemitus 12 ego ego ipse consolabor vos quis tu ut timeres ab homine mortali et a filio hominis qui quasi faenum ita arescet 13 et oblitus es Domini factoris tui qui tetendit caelos et fundavit terram et formidasti iugiter tota die a facie furoris eius qui te tribulabat et paraverat ad perdendum ubi nunc est furor tribulantis 14 cito veniet gradiens ad aperiendum et non interficiet usque ad internicionem nec deficiet panis eius 15 ego autem sum Dominus Deus tuus qui conturbo mare et intumescunt fluctus eius Dominus exercituum nomen meum 16 posui verba mea in ore tuo et in umbra manus meae protexi te ut plantes caelos et fundes terram et dicas ad Sion populus meus es tu 17 elevare elevare consurge Hierusalem quae bibisti de manu Domini calicem irae eius usque ad fundum calicis soporis bibisti et epotasti usque ad feces 18 non est qui sustentet eam ex omnibus filiis quos genuit et non est qui adprehendat manum eius ex omnibus filiis quos enutrivit 19 duo sunt quae occurrerunt tibi quis contristabitur super te vastitas et contritio et fames et gladius quis consolabitur te 20 filii tui proiecti sunt dormierunt in capite omnium viarum sicut bestia inlaqueata pleni indignatione Domini increpatione Dei tui 21 idcirco audi hoc paupercula et ebria non a vino 22 haec dicit Dominator tuus Dominus et Deus tuus qui pugnavit pro populo suo ecce tuli de manu tua calicem soporis fundum calicis indignationis meae non adicies ut bibas illud ultra 23 et ponam illud in manu eorum qui te humiliaverunt et dixerunt animae tuae incurvare ut transeamus et posuisti ut terram corpus tuum et quasi viam transeuntibus
[52] 1 consurge consurge induere fortitudine tua Sion induere vestimentis gloriae tuae Hierusalem civitas sancti quia non adiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et inmundus 2 excutere de pulvere consurge sede Hierusalem solve vincula colli tui captiva filia Sion 3 quia haec dicit Dominus gratis venundati estis et sine argento redimemini 4 quia haec dicit Dominus Deus in Aegyptum descendit populus meus in principio ut colonus esset ibi et Assur absque ulla causa calumniatus est eum 5 et nunc quid mihi est hic dicit Dominus quoniam ablatus est populus meus gratis dominatores eius inique agunt dicit Dominus et iugiter tota die nomen meum blasphematur 6 propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa quia ego ipse qui loquebar ecce adsum 7 quam pulchri super montes pedes adnuntiantis et praedicantis pacem adnuntiantis bonum praedicantis salutem dicentis Sion regnavit Deus tuus 8 vox speculatorum tuorum levaverunt vocem simul laudabunt quia oculum ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion 9 gaudete et laudate simul deserta Hierusalem quia consolatus est Dominus populum suum redemit Hierusalem 10 paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri 11 recedite recedite exite inde pollutum nolite tangere exite de medio eius mundamini qui fertis vasa Domini 12 quoniam non in tumultu exibitis nec in fuga properabitis praecedet enim vos Dominus et congregabit vos Deus Israhel 13 ecce intelleget servus meus exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde 14 sicut obstipuerunt super te multi sic inglorius erit inter viros aspectus eius et forma eius inter filios hominum 15 iste asperget gentes multas super ipsum continebunt reges os suum quia quibus non est narratum de eo viderunt et qui non audierunt contemplati sunt
[53] 1 quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est 2 et ascendet sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti non est species ei neque decor et vidimus eum et non erat aspectus et desideravimus eum 3 despectum et novissimum virorum virum dolorum et scientem infirmitatem et quasi absconditus vultus eius et despectus unde nec reputavimus eum 4 vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum 5 ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostrae super eum et livore eius sanati sumus 6 omnes nos quasi oves erravimus unusquisque in viam suam declinavit et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum 7 oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente obmutescet et non aperiet os suum 8 de angustia et de iudicio sublatus est generationem eius quis enarrabit quia abscisus est de terra viventium propter scelus populi mei percussit eum 9 et dabit impios pro sepultura et divitem pro morte sua eo quod iniquitatem non fecerit neque dolus fuerit in ore eius 10 et Dominus voluit conterere eum in infirmitate si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum et voluntas Domini in manu eius dirigetur 11 pro eo quod laboravit anima eius videbit et saturabitur in scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit 12 ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia pro eo quod tradidit in morte animam suam et cum sceleratis reputatus est et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogavit
[54] 1 lauda sterilis quae non paris decanta laudem et hinni quae non pariebas quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habebat virum dicit Dominus 2 dilata locum tentorii tui et pelles tabernaculorum tuorum extende ne parcas longos fac funiculos tuos et clavos tuos consolida 3 ad dexteram enim et ad levam penetrabis et semen tuum gentes hereditabit et civitates desertas inhabitabit 4 noli timere quia non confunderis neque erubescas non enim te pudebit quia confusionis adulescentiae tuae oblivisceris et obprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius 5 quia dominabitur tui qui fecit te Dominus exercituum nomen eius et redemptor tuus Sanctus Israhel Deus omnis terrae vocabitur 6 quia ut mulierem derelictam et maerentem spiritu vocavit te Dominus et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus 7 ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te 8 in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui dixit redemptor tuus Dominus 9 sicut in diebus Noe istud mihi est cui iuravi ne inducerem aquas Noe ultra super terram sic iuravi ut non irascar tibi et non increpem te 10 montes enim commovebuntur et colles contremescent misericordia autem mea non recedet et foedus pacis meae non movebitur dixit miserator tuus Dominus 11 paupercula tempestate convulsa absque ulla consolatione ecce ego sternam per ordinem lapides tuos et fundabo te in sapphyris 12 et ponam iaspidem propugnacula tua et portas tuas in lapides sculptos et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles 13 universos filios tuos doctos a Domino et multitudinem pacis filiis tuis 14 et in iustitia fundaberis recede procul a calumnia quia non timebis et a pavore quia non adpropinquabit tibi 15 ecce accola veniet qui non erat mecum advena quondam tuus adiungetur tibi 16 ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas et proferentem vas in opus suum et ego creavi interfectorem ad disperdendum 17 omne vas quod fictum est contra te non dirigetur et omnem linguam resistentem tibi in iudicio iudicabis haec hereditas servorum Domini et iustitia eorum apud me dicit Dominus
[55] 1 o omnes sitientes venite ad aquas et qui non habetis argentum properate emite et comedite venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac 2 quare adpenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate audite audientes me et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestra 3 inclinate aurem vestram et venite ad me audite et vivet anima vestra et feriam vobis pactum sempiternum misericordias David fideles 4 ecce testem populis dedi eum ducem ac praeceptorem gentibus 5 ecce gentem quam nesciebas vocabis et gentes quae non cognoverunt te ad te current propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israhel quia glorificavit te 6 quaerite Dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope est 7 derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et revertatur ad Dominum et miserebitur eius et ad Deum nostrum quoniam multus est ad ignoscendum 8 non enim cogitationes meae cogitationes vestrae neque viae vestrae viae meae dicit Dominus 9 quia sicut exaltantur caeli a terra sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris et cogitationes meae a cogitationibus vestris 10 et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc ultra non revertitur sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti 11 sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo non revertetur ad me vacuum sed faciet quaecumque volui et prosperabitur in his ad quae misi illud 12 quia in laetitia egrediemini et in pace deducemini montes et colles cantabunt coram vobis laudem et omnia ligna regionis plaudent manu 13 pro saliunca ascendet abies et pro urtica crescet myrtus et erit Dominus nominatus in signum aeternum quod non auferetur
[56] 1 haec dicit Dominus custodite iudicium et facite iustitiam quia iuxta est salus mea ut veniat et iustitia mea ut reveletur 2 beatus vir qui facit hoc et filius hominis qui adprehendit istud custodiens sabbatum ne polluat illud custodiens manus suas ne faciat omne malum 3 et non dicat filius advenae qui adheret Domino dicens separatione dividet me Dominus a populo suo et non dicat eunuchus ecce ego lignum aridum 4 quia haec dicit Dominus eunuchis qui custodierint sabbata mea et elegerint quae volui et tenuerint foedus meum 5 dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus nomen sempiternum dabo eis quod non peribit 6 et filios advenae qui adherent Domino ut colant eum et diligant nomen eius ut sint ei in servos omnem custodientem sabbatum ne polluat illud et tenentem foedus meum 7 adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis 8 ait Dominus Deus qui congregat dispersos Israhel adhuc congregabo ad eum congregatos eius 9 omnes bestiae agri venite ad devorandum universae bestiae saltus 10 speculatores eius caeci omnes nescierunt universi canes muti non valentes latrare videntes vana dormientes et amantes somnia 11 et canes inpudentissimi nescierunt saturitatem ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam omnes in viam suam declinaverunt unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum 12 venite sumamus vinum et impleamur ebrietate et erit sicut hodie sic et cras et multo amplius
[57] 1 iustus perit et nemo est qui recogitet in corde suo et viri misericordiae colliguntur quia non est qui intellegat a facie enim malitiae collectus est iustus 2 veniat pax requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua 3 vos autem accedite huc filii auguratricis semen adulteri et fornicariae 4 super quem lusistis super quem dilatastis os et eiecistis linguam numquid non vos filii scelesti semen mendax 5 qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum immolantes parvulos in torrentibus subter inminentes petras 6 in partibus torrentis pars tua haec est sors tua et ipsis effudisti libamen obtulisti sacrificium numquid super his non indignabor 7 super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum et illuc ascendisti ut immolares hostias 8 et post ostium et retro postem posuisti memoriale tuum quia iuxta me discoperuisti et suscepisti adulterum dilatasti cubile tuum et pepigisti cum eis dilexisti stratum eorum manu aperta 9 et ornasti te regi unguento et multiplicasti pigmenta tua misisti legatos tuos procul et humiliata es usque ad inferos 10 in multitudine viae tuae laborasti non dixisti quiescam vitam manus tuae invenisti propterea non rogasti 11 pro quo sollicita timuisti quia mentita es et mei non es recordata neque cogitasti in corde tuo quia ego tacens et quasi non videns et mei oblita es 12 ego adnuntiabo iustitiam tuam et opera tua non proderunt tibi 13 cum clamaveris liberent te congregati tui et omnes eos auferet ventus tollet aura qui autem fiduciam habet mei hereditabit terram et possidebit montem sanctum meum 14 et dicam viam facite praebete iter declinate de semita auferte offendicula de via populi mei 15 quia haec dicit Excelsus et Sublimis habitans aeternitatem et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans et cum contrito et humili spiritu ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum 16 non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar quia spiritus a facie mea egredietur et flatus ego faciam 17 propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum et percussi eum abscondi et indignatus sum et abiit vagus in via cordis sui 18 vias eius vidi et dimisi eum et reduxi eum et reddidi consolationes ipsi et lugentibus eius 19 creavi fructum labiorum pacem pacem ei qui longe est et qui prope dixit Dominus et sanavi eum 20 impii autem quasi mare fervens quod quiescere non potest et redundant fluctus eius in conculcationem et lutum 21 non est pax dixit Deus meus impiis
[58] 1 clama ne cesses quasi tuba exalta vocem tuam et adnuntia populo meo scelera eorum et domui Iacob peccata eorum 2 me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt quasi gens quae iustitiam fecerit et quae iudicium Dei sui non reliquerit rogant me iudicia iustitiae adpropinquare Deo volunt 3 quare ieiunavimus et non aspexisti humiliavimus animam nostram et nescisti ecce in die ieiunii vestri invenitur voluntas et omnes debitores vestros repetitis 4 ecce ad lites et contentiones ieiunatis et percutitis pugno impie nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem ut audiatur in excelso clamor vester 5 numquid tale est ieiunium quod elegi per diem adfligere hominem animam suam numquid contorquere quasi circulum caput suum et saccum et cinerem sternere numquid istud vocabis ieiunium et diem acceptabilem Domino 6 nonne hoc est magis ieiunium quod elegi dissolve conligationes impietatis solve fasciculos deprimentes dimitte eos qui confracti sunt liberos et omne onus disrumpe 7 frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris 8 tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur et anteibit faciem tuam iustitia tua et gloria Domini colliget te 9 tunc invocabis et Dominus exaudiet clamabis et dicet ecce adsum si abstuleris de medio tui catenam et desieris digitum extendere et loqui quod non prodest 10 cum effuderis esurienti animam tuam et animam adflictam repleveris orietur in tenebris lux tua et tenebrae tuae erunt sicut meridies 11 et requiem tibi dabit Dominus semper et implebit splendoribus animam tuam et ossa tua liberabit et eris quasi hortus inriguus et sicut fons aquarum cuius non deficient aquae 12 et aedificabuntur in te deserta saeculorum fundamenta generationis et generationis suscitabis et vocaberis aedificator sepium avertens semitas in quietem 13 si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo et vocaveris sabbatum delicatum et sanctum Domini gloriosum et glorificaveris eum dum non facis vias tuas et non invenitur voluntas tua ut loquaris sermonem 14 tunc delectaberis super Domino et sustollam te super altitudines terrae et cibabo te hereditate Iacob patris tui os enim Domini locutum est
[59] 1 ecce non est adbreviata manus Domini ut salvare nequeat neque adgravata est auris eius ut non exaudiat 2 sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis ne exaudiret 3 manus enim vestrae pollutae sunt sanguine et digiti vestri iniquitate labia vestra locuta sunt mendacium et lingua vestra iniquitatem fatur 4 non est qui invocet iustitiam neque est qui iudicet vere sed confidunt in nihili et loquuntur vanitates conceperunt laborem et pepererunt iniquitatem 5 ova aspidum ruperunt et telas araneae texuerunt qui comederit de ovis eorum morietur et quod confotum est erumpet in regulum 6 telae eorum non erunt in vestimentum neque operientur operibus suis opera eorum opera inutilia et opus iniquitatis in manibus eorum 7 pedes eorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem innocentem cogitationes eorum cogitationes inutiles vastitas et contritio in viis eorum 8 viam pacis nescierunt et non est iudicium in gressibus eorum semitae eorum incurvatae sunt eis omnis qui calcat in ea ignorat pacem 9 propter hoc elongatum est iudicium a nobis et non adprehendet nos iustitia expectavimus lucem et ecce tenebrae splendorem et in tenebris ambulavimus 10 palpavimus sicut caeci parietem et quasi absque oculis adtrectavimus inpegimus meridie quasi in tenebris in caligosis quasi mortui 11 rugiemus quasi ursi omnes et quasi columbae meditantes gememus expectavimus iudicium et non est salutem et elongata est a nobis 12 multiplicatae sunt enim iniquitates nostrae coram te et peccata nostra responderunt nobis quia scelera nostra nobiscum et iniquitates nostras cognovimus 13 peccare et mentiri contra Dominum et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri ut loqueremur calumniam et transgressionem concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii 14 et conversum est retrorsum iudicium et iustitia longe stetit quia corruit in platea veritas et aequitas non potuit ingredi 15 et facta est veritas in oblivione et qui recessit a malo praedae patuit et vidit Dominus et malum apparuit in oculis eius quia non est iudicium 16 et vidit quia non est vir et aporiatus est quia non est qui occurrat et salvavit sibi brachium suum et iustitia eius ipsa confirmavit eum 17 indutus est iustitia ut lorica et galea salutis in capite eius indutus est vestimentis ultionis et opertus est quasi pallio zeli 18 sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis et vicissitudinem inimicis suis insulis vicem reddet 19 et timebunt qui ab occidente nomen Domini et qui ab ortu solis gloriam eius cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit 20 et venerit Sion redemptor et eis qui redeunt ab iniquitate in Iacob dicit Dominus 21 hoc foedus meum cum eis dicit Dominus spiritus meus qui est in te et verba mea quae posui in ore tuo non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui dixit Dominus amodo et usque in sempiternum
[60] 1 surge inluminare quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est 2 quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos super te autem orietur Dominus et gloria eius in te videbitur 3 et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui 4 leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi filii tui de longe venient et filiae tuae in latere sugent 5 tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi 6 inundatio camelorum operiet te dromedariae Madian et Efa omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem Domino adnuntiantes 7 omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth ministrabunt tibi offerentur super placabili altari meo et domum maiestatis meae glorificabo 8 qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas 9 me enim insulae expectant et naves maris in principio ut adducam filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui et Sancto Israhel quia glorificavit te 10 et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi in indignatione enim mea percussi te et in reconciliatione mea misertus sum tui 11 et aperientur portae tuae iugiter die et nocte non claudentur ut adferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur 12 gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur 13 gloria Libani ad te veniet abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum meorum glorificabo 14 et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi et vocabunt te civitatem Domini Sion Sancti Israhel 15 pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et non erat qui per te transiret ponam te in superbiam saeculorum gaudium in generationem et generationem 16 et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis et scies quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Iacob 17 pro aere adferam aurum et pro ferro adferam argentum et pro lignis aes et pro lapidibus ferrum et ponam visitationem tuam pacem et praepositos tuos iustitiam 18 non audietur ultra iniquitas in terra tua vastitas et contritio in terminis tuis et occupabit salus muros tuos et portas tuas laudatio 19 non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunae inluminabit te sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam et Deus tuus in gloriam tuam 20 non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur quia Dominus erit in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui 21 populus autem tuus omnes iusti in perpetuum hereditabunt terram germen plantationis meae opus manus meae ad glorificandum 22 minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam ego Dominus in tempore eius subito faciam istud
[61] 1 spiritus Domini super me eo quod unxerit Dominus me ad adnuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde et praedicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem 2 ut praedicarem annum placabilem Domini et diem ultionis Deo nostro ut consolarer omnes lugentes 3 ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere oleum gaudii pro luctu pallium laudis pro spiritu maeroris et vocabuntur in ea fortes iustitiae plantatio Domini ad glorificandum 4 et aedificabunt deserta a saeculo et ruinas antiquas erigent et instaurabunt civitates desertas dissipatas in generationem et generationem 5 et stabunt alieni et pascent pecora vestra et filii peregrinorum agricolae et vinitores vestri erunt 6 vos autem sacerdotes Domini vocabimini ministri Dei nostri dicetur vobis fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis 7 pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem eorum propter hoc in terra sua duplicia possidebunt laetitia sempiterna erit eis 8 quia ego Dominus diligens iudicium odio habens rapinam in holocausto et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis 9 et scietur in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum omnes qui viderint eos cognoscent eos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus 10 gaudens gaudebo in Domino et exultabit anima mea in Deo meo quia induit me vestimentis salutis et indumento iustitiae circumdedit me quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis 11 sicut enim terra profert germen suum et sicut hortus semen suum germinat sic Dominus Deus germinabit iustitiam et laudem coram universis gentibus
[62] 1 propter Sion non tacebo et propter Hierusalem non quiescam donec egrediatur ut splendor iustus eius et salvator eius ut lampas accendatur 2 et videbunt gentes iustum tuum et cuncti reges inclitum tuum et vocabitur tibi nomen novum quod os Domini nominabit 3 et eris corona gloriae in manu Domini et diadema regni in manu Dei tui 4 non vocaberis ultra Derelicta et terra tua non vocabitur amplius Desolata sed vocaberis Voluntas mea in ea et terra tua Inhabitata quia conplacuit Domino in te et terra tua inhabitabitur 5 habitabit enim iuvenis cum virgine et habitabunt in te filii tui et gaudebit sponsus super sponsam gaudebit super te Deus tuus 6 super muros tuos Hierusalem constitui custodes tota die et tota nocte perpetuo non tacebunt qui reminiscimini Domini ne taceatis 7 et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Hierusalem laudem in terra 8 iuravit Dominus in dextera sua et in brachio fortitudinis suae si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti 9 quia qui congregabunt illud comedent et laudabunt Dominum et qui conportant illud bibent in atriis sanctis meis 10 transite transite per portas praeparate viam populo planum facite iter et eligite lapides elevate signum ad populos 11 ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae dicite filiae Sion ecce salvator tuus venit ecce merces eius cum eo et opus eius coram illo 12 et vocabunt eos Populus sanctus Redempti a Domino tu autem vocaberis Quaesita civitas et non Derelicta
[63] 1 quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra iste formonsus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suae ego qui loquor iustitiam et propugnator sum ad salvandum 2 quare ergo rubrum est indumentum tuum et vestimenta tua sicut calcantium in torculari 3 torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea et omnia indumenta mea inquinavi 4 dies enim ultionis in corde meo annus redemptionis meae venit 5 circumspexi et non erat auxiliator quaesivi et non fuit qui adiuvaret et salvavit mihi brachium meum et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi 6 et conculcavi populos in furore meo et inebriavi eos in indignatione mea et detraxi in terra virtutem eorum 7 miserationum Domini recordabor laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus et super multitudinem bonorum domui Israhel quae largitus est eis secundum indulgentiam suam et secundum multitudinem misericordiarum suarum 8 et dixit verumtamen populus meus est filii non negantes et factus est eis salvator 9 in omni tribulatione eorum non est tribulatus et angelus faciei eius salvavit eos in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et portavit eos et levavit eos cunctis diebus saeculi 10 ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et adflixerunt spiritum Sancti eius et conversus est eis in inimicum et ipse debellavit eos 11 et recordatus est dierum saeculi Mosi populi sui ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ubi est qui posuit in medio eius spiritum Sancti sui 12 qui eduxit ad dexteram Mosen brachio maiestatis suae qui scidit aquas ante eos ut faceret sibi nomen sempiternum 13 qui duxit eos per abyssos quasi equum in deserto non inpingentem 14 quasi animal in campo descendens spiritus Domini ductor eius fuit sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriae 15 adtende de caelo et vide de habitaculo sancto tuo et gloriae tuae ubi est zelus tuus et fortitudo tua multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum super me continuerunt se 16 tu enim pater noster et Abraham nescivit nos et Israhel ignoravit nos tu Domine pater noster redemptor noster a saeculo nomen tuum 17 quare errare nos fecisti Domine de viis tuis indurasti cor nostrum ne timeremus te convertere propter servos tuos tribus hereditatis tuae 18 quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam 19 facti sumus quasi in principio cum non dominareris nostri neque invocaretur nomen tuum super nos
[64] 1 utinam disrumperes caelos et descenderes a facie tua montes defluerent 2 sicut exustio ignis tabescerent aquae arderent igni ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes turbarentur 3 cum feceris mirabilia non sustinebimus descendisti et a facie tua montes defluxerunt 4 a saeculo non audierunt neque auribus perceperunt oculus non vidit Deus absque te quae praeparasti expectantibus te 5 occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur 6 et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos 7 non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostrae 8 et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos 9 ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos 10 civitas sancti tui facta est deserta Sion deserta facta est Hierusalem desolata 11 domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas 12 numquid super his continebis te Domine tacebis et adfliges nos vehementer
[65] 1 quaesierunt me qui ante non interrogabant invenerunt qui non quaesierunt me dixi ecce ego ecce ego ad gentem quae non vocabat nomen meum 2 expandi manus meas tota die ad populum incredulum qui graditur in via non bona post cogitationes suas 3 populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper qui immolant in hortis et sacrificant super lateres 4 qui habitant in sepulchris et in delubris idolorum dormiunt qui comedunt carnem suillam et ius profanum in vasis eorum 5 qui dicunt recede a me non adpropinques mihi quia inmundus es isti fumus erunt in furore meo ignis ardens tota die 6 ecce scriptum est coram me non tacebo sed reddam et retribuam in sinu eorum 7 iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul dicit Dominus qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi et remetiar opus eorum primum in sinu eorum 8 haec dicit Dominus quomodo si inveniatur granum in botro et dicatur ne dissipes illud quoniam benedictio est sic faciam propter servos meos ut non disperdam totum 9 et educam de Iacob semen et de Iuda possidentem montes meos et hereditabunt eam electi mei et servi mei habitabunt ibi 10 et erunt campestria in caulas gregum et vallis Achor in cubile armentorum populo meo qui requisierunt me 11 et vos qui dereliquistis Dominum qui obliti estis montem sanctum meum qui ponitis Fortunae mensam et libatis super eam 12 numerabo vos in gladio et omnes in caede corruetis pro eo quod vocavi et non respondistis locutus sum et non audistis et faciebatis malum in oculis meis et quae nolui elegistis 13 propter hoc haec dicit Dominus Deus ecce servi mei comedent et vos esurietis ecce servi mei bibent et vos sitietis 14 ecce servi mei laetabuntur et vos confundemini ecce servi mei laudabunt prae exultatione cordis et vos clamabitis prae dolore cordis et prae contritione spiritus ululabitis 15 et dimittetis nomen vestrum in iuramentum electis meis et interficiet te Dominus Deus et servos suos vocabit nomine alio 16 in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo amen et qui iurat in terra iurabit in Deo amen quia oblivioni traditae sunt angustiae priores et quia absconditae sunt ab oculis nostris 17 ecce enim ego creo caelos novos et terram novam et non erunt in memoria priora et non ascendent super cor 18 sed gaudebitis et exultabitis usque in sempiternum in his quae ego creo quia ecce ego creo Hierusalem exultationem et populum eius gaudium 19 et exultabo in Hierusalem et gaudebo in populo meo et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris 20 non erit ibi amplius infans dierum et senex qui non impleat dies suos quoniam puer centum annorum morietur et peccator centum annorum maledictus erit 21 et aedificabunt domos et habitabunt et plantabunt vineas et comedent fructum earum 22 non aedificabunt et alius habitabit non plantabunt et alius comedet secundum dies enim ligni erunt dies populi mei et opera manuum eorum inveterabunt 23 electis meis non laborabunt frustra neque generabunt in conturbatione quia semen benedictorum Domini est et nepotes eorum cum eis 24 eritque antequam clament ego exaudiam adhuc illis loquentibus ego audiam 25 lupus et agnus pascentur simul et leo et bos comedent paleas et serpenti pulvis panis eius non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo dicit Dominus
[66] 1 haec dicit Dominus caelum sedis mea et terra scabillum pedum meorum quae ista domus quam aedificabitis mihi et quis iste locus quietis meae 2 omnia haec manus mea fecit et facta sunt universa ista dicit Dominus ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos 3 qui immolat bovem quasi qui interficiat virum qui mactat pecus quasi qui excerebret canem qui offert oblationem quasi qui sanguinem suillum offerat qui recordatur turis quasi qui benedicat idolo haec omnia elegerunt in viis suis et in abominationibus suis anima eorum delectata est 4 unde et ego eligam inlusiones eorum et quae timebant adducam eis quia vocavi et non erat qui responderet locutus sum et non audierunt feceruntque malum in oculis meis et quae nolui elegerunt 5 audite verbum Domini qui tremetis ad verbum eius dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes propter nomen meum glorificetur Dominus et videbimus in laetitia vestra ipsi autem confundentur 6 vox populi de civitate vox de templo vox Domini reddentis retributionem inimicis suis 7 antequam parturiret peperit antequam veniret partus eius peperit masculum 8 quis audivit umquam tale et quis vidit huic simile numquid parturiet terra in die una aut parietur gens simul quia parturivit et peperit Sion filios suos 9 numquid ego qui alios parere facio ipse non pariam dicit Dominus si ego qui generationem ceteris tribuo sterilis ero ait Dominus Deus tuus 10 laetamini cum Hierusalem et exultate in ea omnes qui diligitis eam gaudete cum ea gaudio universi qui lugetis super eam 11 ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis eius ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria eius 12 quia haec dicit Dominus ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis et quasi torrentem inundantem gloriam gentium quam sugetis ad ubera portabimini et super genua blandientur vobis 13 quomodo si cui mater blandiatur ita ego consolabor vos et in Hierusalem consolabimini 14 videbitis et gaudebit cor vestrum et ossa vestra quasi herba germinabunt et cognoscetur manus Domini servis eius et indignabitur inimicis suis 15 quia ecce Dominus in igne veniet et quasi turbo quadrigae eius reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis 16 quia in igne Dominus diiudicatur et in gladio suo ad omnem carnem et multiplicabuntur interfecti a Domino 17 qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post unam intrinsecus qui comedebant carnem suillam et abominationem et murem simul consumentur dicit Dominus 18 ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis et venient et videbunt gloriam meam 19 et ponam in eis signum et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mari in Africa in Lydia tenentes sagittam in Italiam et Graeciam ad insulas longe ad eos qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam et adnuntiabunt gloriam meam gentibus 20 et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in carrucis ad montem sanctum meum Hierusalem dicit Dominus quomodo si inferant filii Israhel munus in vase mundo in domum Domini 21 et adsumam ex eis in sacerdotes et in Levitas dicit Dominus 22 quia sicut caeli novi et terra nova quae ego facio stare coram me dicit Dominus sic stabit semen vestrum et nomen vestrum 23 et erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato veniet omnis caro ut adoret coram facie mea dicit Dominus 24 et egredientur et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur et erunt usque ad satietatem visionis omni carni
The Bible Christian Latin The Latin Library The Classics Page
Wisdom
LIBER SAPIENTIAE
[1] 1 diligite iustitiam qui iudicatis terram sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum 2 quoniam invenitur ab his qui non temptant illum apparet autem eis qui fidem habent in illum 3 perversae enim cogitationes separant a Deo probata autem virtus corripit insipientes 4 quoniam in malivolam animam non intrabit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis 5 sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu et corripietur superveniente iniquitate 6 benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis eius scrutator est verus et linguae illius auditor 7 quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis 8 propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec praeteriet illum corripiens iudicium 9 in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius 10 quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur 11 custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest et a detractione parcite linguae quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam 12 nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque adquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum 13 quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum 14 creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in terra 15 iustitia enim inmortalis est 16 impii autem manibus et verbis arcessierunt illam et aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam quoniam digni sunt qui sunt ex parte illius
[2] 1 dixerunt enim apud se cogitantes non recte exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae et non est refrigerium in fine hominis et non est qui agnitus sit reversus ab inferis 2 quia ex nihilo nati sumus et post hoc erimus tamquam non fuerimus quoniam fumus afflatus est in naribus nostris et sermo scintillae ad commovendum cor nostrum 3 quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis aer et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur quae fugata est a radiis solis et a calore illius adgravata 4 et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus et nemo memoriam habebit operum nostrorum 5 umbrae enim transitus est tempus nostrum et non est reversio finis nostri quoniam consignata est et nemo revertetur 6 venite ergo et fruamur bonis quae sunt et utamur creaturam tamquam in iuventute celeriter 7 vino pretioso et unguentis nos impleamus et non praetereat nos flos temporis 8 coronemus nos rosis antequam marcescant nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra 9 ubique relinquamus signa laetitiae quoniam haec est pars nostra et haec est sors 10 opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec veterani revereamur canos multi temporis 11 sit autem fortitudo nostra lex iniustitiae quod infirmum est enim inutile invenitur 12 circumveniamus ergo iustum quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae 13 promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat 14 factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum 15 gravis est nobis etiam ad videndum quoniam dissimilis est aliis vita illius et inmutatae sunt viae eius 16 tamquam nugaces aestimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tamquam ab inmunditiis et praefert novissima iustorum et gloriatur patrem Deum se habere 17 videamus ergo si sermones illius veri sunt et temptemus quae ventura sunt illi et sciemus quae erunt novissima illius 18 si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit eum de manu contrariorum 19 contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus reverentiam illius et probemus patientiam ipsius 20 morte turpissima condemnemus illum erit enim ei respectus ex sermonibus illius 21 haec cogitaverunt et erraverunt excaecavit enim illos malitia eorum 22 et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt iustitiae nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum 23 quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem suae similitudinis fecit illum 24 invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum 25 imitantur autem illum qui sunt ex parte illius
[3] 1 iustorum autem animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis 2 visi sunt in oculis insipientium mori et aestimata est adflictio exitus illorum 3 et quod a nobis est iter exterminii illi autem sunt in pace 4 et si coram hominibus tormenta passi sunt spes illorum inmortalitate plena est 5 et in paucis vexati in multis bene disponentur quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se 6 tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum 7 fulgebunt et tamquam scintillae in harundineto discurrent 8 iudicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit Dominus illorum in perpetuum 9 qui confidunt in illum intellegent veritatem et fideles in dilectione adquiescent illi quoniam donum et pax est electis illius 10 impii autem secundum quae cogitaverunt correptionem habebunt qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt 11 sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est et vacua est spes illorum et labores sine fructu et inhabitabilia opera illorum sunt 12 mulieres eorum insensatae sunt et nequissimi filii eorum 13 maledicta creatura illorum quoniam felix sterilis incoinquinata quae non scivit torum in delicto habebit fructum in respectione animarum 14 et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Domini acceptissima 15 bonorum enim laborum gloriosus est fructus et quae non concidat radix sapientiae 16 filii autem adulterorum inconsummati erunt et ab iniquo toro semen exterminabitur 17 et si quidem longae vitae erunt in nihilum conputabuntur et sine honore erit novissima senectus illorum 18 et si celerius defuncti fuerint non habebunt spem nec in die agnitionis adlocutionem 19 nationis enim iniquae dirae sunt consummationes
[4] 1 melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines 2 cum praesens est imitantur illam et desiderant eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum praemium vincens 3 multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuria vitulamina non dabunt radices altas nec stabile firmamentum conlocabunt 4 et si in ramis in tempore germinaverint infirmiter posita a vento commovebuntur et a nimietate ventorum eradicabuntur 5 confringentur rami inconsummati et fructus illorum inutilis et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti 6 ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua 7 iustus autem si morte praeoccupatus fuerit in refrigerio erit 8 senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum conputata cani sunt autem sensus hominibus 9 et aetas senectutis vita inmaculata 10 placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores translatus est 11 raptus est ne malitia mutaret intellectum illius aut fictio decipiat animam illius 12 fascinatio enim nugacitatis obscurat bona et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia 13 consummatus in brevi explevit tempora multa 14 placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia 15 quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et respectus in electos illius 16 condemnat autem iustus mortuus vivos impios et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti 17 videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus et quare munierit illum Dominus 18 videbunt enim et contemnent illos autem Dominus inridebit 19 et erunt post haec decidentes sine honore et in contumelia inter mortuos in perpetuum quoniam disrumpet illos inflatos sine voce et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes et memoria illorum periet 20 venient in cogitatione peccatorum suorum timidi et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum
[5] 1 tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt et qui abstulerunt labores illorum 2 videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis 3 dicent inter se paenitentiam agentes et per angustiam spiritus gementes hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine inproperii 4 nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore 5 quomodo conputati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est 6 ergo erravimus a via veritatis et iustitiae lumen non luxit nobis et sol non est ortus nobis 7 lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles viam autem Domini ignoravimus 8 quid nobis profuit superbia aut quid divitiarum iactatio contulit nobis 9 transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius percurrens 10 et tamquam navis quae pertransit fluctuantem aquam cuius cum praeterierit non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus 11 aut avis quae transvolat in aere nullum invenitur argumentum itineris illius sed tantum sonitus est alarum verberans levem ventum et scindens per vim itineris aerem commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius 12 aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum divisus aer continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus illius 13 sic et nos nati continuo desivimus esse et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere in malignitate autem nostra consumpti sumus 14 talia dixerunt et peccaverunt 15 quoniam spes impii tamquam lanugo est quae a vento tollitur et tamquam spuma gracilis quae a procella dispergitur et tamquam fumus qui a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis 16 iusti autem in perpetuum vivent et apud Dominum est merces eorum et cogitatio illorum apud Altissimum 17 ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos 18 accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem inimicorum 19 induet pro torace iustitiam et accipiet pro galea iudicium certum 20 sumet scutum inexpugnabilem aequitatem 21 acuet autem duram iram in lanceam et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos 22 ibunt directae emissiones fulgorum et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur et ad certum locum insilient 23 et a petrosa ira plenae mittentur grandines et scandescet in illos aqua maris et flumina concurrent duriter 24 contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbedo venti dividet illos et ad heremiam perducet omnem terram iniquitatis et malignitas evertet sedes potentium
[6] 1 melior est sapientia quam vires et vir prudens magis quam fortis 2 audite ergo reges et intellegite discite iudices finium terrae 3 praebete aures vos qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum 4 quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur 5 quoniam cum essetis ministri regni illius non recte iudicastis neque custodistis legem iustitiae neque secundum voluntatem Dei ambulastis 6 horrende et cito apparebit vobis quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt fiet 7 exiguo enim conceditur misericordia potentes autem potenter tormenta patientur 8 non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus nec reverebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et aequaliter cura est illi pro omnibus 9 fortioribus autem fortior instat cruciatio 10 ad vos ergo reges sunt hi sermones mei ut discatis sapientiam et non excidatis 11 qui enim custodierint iusta iuste iustificabuntur et qui didicerint ista invenient quid respondeant 12 concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam 13 clara est et quae numquam marcescat sapientia et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenietur ab his qui quaerunt illam 14 praeoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat 15 qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit adsidentem enim illam foribus suis inveniet 16 cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui vigilaverit propter illam cito erit securus 17 quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis 18 initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia 19 cura ergo disciplinae dilectio est et dilectio custoditio legum illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est 20 incorruptio autem facit esse proximum Deo 21 concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum 22 si ergo delectamini sedibus et stemmatibus reges populi diligite sapientiam ut in perpetuum regnetis 23 [] 24 quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem 25 neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam ista non erit particeps sapientiae 26 multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum et rex sapiens populi stabilimentum est 27 ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit vobis
[7] 1 sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno illius qui prior finctus est et in ventre matris figuratus sum caro 2 decem mensuum tempore coagulatus in sanguine ex semine hominis et delectamento somni conveniente 3 et ego natus accepi communem aerem et in similiter factam decidi terram primam vocem similem omnibus emisi plorans 4 in involumentis nutritus sum et curis magnis 5 nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium 6 unus ergo introitus est omnibus ad vitam et similis exitus 7 propter hoc optavi et datus est mihi sensus et invocavi et venit in me spiritus sapientiae 8 et praeposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in conparatione illius 9 nec conparavi illi lapidem pretiosum quoniam omne aurum in conparatione illius harena est exigua et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius 10 super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam quoniam inextinguibile est lumen illius 11 venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius 12 et laetatus sum in omnibus quoniam antecedebat ista sapientia et ignorabam quoniam horum omnium mater est 13 quam sine fictione didici et sine invidia communico et honestatem illius non abscondo 14 infinitus enim thesaurus est hominibus quod qui usi sunt participes facti sunt amicitiae Dei propter disciplinae dona commendati 15 mihi autem det Deus dicere ex sententia et praesumere digna horum quae dantur quoniam ipse et sapientiae dux est et sapientium emendator 16 in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientiae disciplina 17 ipse enim mihi dedit horum quae sunt scientiam veram ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum 18 initium et consummationem et medietatem temporum et meditationem omnium morum mutationes et divisiones temporum 19 anni cursus et stellarum dispositiones 20 naturas animalium et iras bestiarum vim ventorum et cogitationes hominum differentias arborum et virtutes radicum 21 et quaecumque sunt absconsa et inprovisa didici omnium enim artifex docuit me sapientia 22 est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere 23 humanus stabilis certus securus omnem habens virtutem omnia prospiciens et qui capiat omnes spiritus intellegibiles mundos subtiles 24 omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia adtingit autem ubique et capit propter suam munditiam 25 vapor est enim virtutis Dei et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in illa incurrit 26 candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis et imago bonitatis illius 27 et cum sit una omnia potest et permanens in se omnia innovat et per nationes in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas constituit 28 neminem enim diligit Deus nisi eum qui cum sapientia inhabitat 29 est enim haec speciosior sole et super omnem stellarum dispositionem luci conparata invenitur prior 30 illi enim succedit nox sapientiam autem non vincit malitia
[8] 1 adtingit enim a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter 2 hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam mihi adsumere et amator factus sum formae illius 3 generositatem glorificat contubernium habens Dei sed et omnium Dominus dilexit illam 4 doctrix est enim disciplinae Dei et electrix operum illius 5 et si divitiae appetuntur in vita quid sapientiae locupletius quae omnia operatur 6 si autem sensus operatur quis horum quae sunt magis quam illa est artifex 7 et si iustitiam quis diligit labores huius magnas habent virtutes sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et virtutem quibus utilius nihil est in vita hominibus 8 et si multitudinem scientiae desiderat quis scit praeterita et de futuris aestimat scit versutias sermonum et dissolutiones argumentorum signa et monstra scit antequam fiant et eventus temporum et saeculorum 9 proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum sciens quoniam communicabit mecum de bonis et erit adlocutio cogitationis et taedii mei 10 habebo propter hanc claritatem ad turbas et honorem apud seniores iuvenis 11 acutus inveniar in iudicio et in conspectu potentium admirabilis ero et facies principum mirabuntur me 12 tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et sermocinante plura manus ori suo inponent 13 propterea habebo per hanc inmortalitatem et memoriam aeternam his qui post me futuri sunt relinquam 14 disponam populos et nationes mihi erunt subiectae 15 timebunt me audientes reges horrendi in multitudine videbor bonus et in bello fortis 16 intrans in domum meam conquiescam cum illa non enim habet amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus ipsius sed laetitiam et gaudium 17 haec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam inmortalitas est in cogitatione sapientiae 18 et in amicitia illius delectatio bona et in operibus manuum illius honestas sine defectione et in certamine loquellae illius sapientia et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius circuibam quaerens ut mihi illam adsumerem 19 puer autem eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam 20 et cum essem magis bonus veni ad corpus incoinquinatum 21 et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc donum adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis praecordiis meis
[9] 1 Deus parentum et Domine misericordiae tuae qui fecisti omnia verbo tuo 2 et sapientia tua constituisti hominem ut dominetur creaturae quae a te facta est 3 ut disponat orbem terrarum in aequitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicet 4 da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis 5 quoniam ego servus tuus et filius ancillae tuae sum homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum 6 et si quis erit consummatus inter filios hominum si afuerit ab illo sapientia tua in nihilum conputabitur 7 tu me elegisti regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum 8 dixisti aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae aram similitudinem tabernaculi sancti tui quod praeparasti ab initio 9 et tecum sapientia quae novit opera tua quae et adfuit tunc cum orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis 10 mitte illam de sanctis caelis tuis et mitte illam a sede magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid acceptum sit apud te 11 scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia 12 et erunt accepta opera mea et disponam populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei 13 quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis poterit cogitare quid velit Dominus 14 cogitationes enim mortalium timidae et incertae providentiae nostrae 15 corpus enim quod corrumpitur adgravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 16 et difficile aestimamus quae in terra sunt et quae in prospectu sunt invenimus cum labore quae in caelis sunt autem quis investigavit 17 sensum autem tuum quis scivit nisi tu dederis sapientiam et miseris sanctum spiritum tuum de altissimis 18 et sic correctae sunt semitae eorum qui in terris sunt et quae tibi placent didicerunt homines 19 et per sapientiam sanati sunt
[10] 1 haec illum qui primus finctus est patrem orbis terrarum cum solus esset creatus custodivit 2 et eduxit illum a delicto suo et dedit illi virtutem continendi omnia 3 ab hac ut recessit iniustus in ira sua per iram homicidii fraternitatis deperiit 4 propter quem cum aqua deleret terram iterum sanavit sapientia per contemptibile lignum iustum gubernans 5 haec et in consensu nequitiae cum se nationes contulissent scivit iustum et servavit sine querella Deo et in filii misericordia fortem custodivit 6 haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem descendentem ignem in Pentapoli 7 cuius in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animae memoria stans figmentum salis 8 sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam ut in his quae peccaverunt nec latere potuissent 9 sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit 10 haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum honestavit illum in laboribus et conplevit labores illius 11 in fraude circumvenientium illum adfuit et honestum illum fecit 12 custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum et certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia 13 haec venditum iustum non dereliquit sed a peccatoribus liberavit illum descendit cum illo in foveam 14 et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem aeternam 15 haec populum iustum et semen sine querella liberavit a nationibus quae illum conprimebant 16 intravit in animam servi Domini et stetit contra reges horrendos in portentis et signis 17 et reddidit iustis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum nocte 18 transtulit illos mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam 19 inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos ideo iusti tulerunt spolia impiorum 20 et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt pariter 21 quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit dissertas
[11] 1 direxit opera illorum in manibus prophetae sancti 2 iter fecerunt per deserta quae non inhabitabantur et in locis secretis fixerunt casas 3 steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt 4 sitierunt et invocaverunt te et data est illis de petra altissima aqua et requies sitis de lapide duro 5 per quae enim poenas passi sunt inimici illorum 6 per haec cum illis deesset bene cum illis actum est 7 nam pro fonte quidem sempiterni fluminis humanum sanguinem dedisti iniustis 8 qui comminuerentur in traductione infantum occisorum dedisti illis abundantem aquam insperate 9 ostendens per sitim quae tunc fuit quemadmodum tuos exaltares et adversarios illorum necares 10 cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia disciplinam accipientes scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur 11 hos quidem tamquam pater monens probasti illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti 12 absentes enim et praesentes similiter torquebantur 13 duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum 14 cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi commemorati sunt Dominum 15 quem enim in expositione prava proiectum deriserunt in finem eventus mirati sunt non similiter iustis faciens 16 pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam 17 ut scirent quia per quae peccat quis per haec et torquetur 18 non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quae creavit orbem terrarum ex materia invisa inmittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones 19 aut novi generis ira plenas et ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut odorem fumi proferentes aut horrendas ab oculis scintillas emittentes 20 quarum non solum laesura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere 21 sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tuae sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti 22 multum enim valere tibi soli superat semper et virtuti brachii tui quis resistet 23 quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis terrarum et tamquam gutta roris antelucani quae descendit in terram 24 sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam 25 diligis enim omnia quae sunt et nihil odisti horum quae fecisti nec enim odiens aliquid constituisti 26 quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses aut quod a te vocatum non esset conservaretur 27 parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas amas
[12] 1 bonus enim spiritus tuus est in omnibus 2 propter quod hos qui exerrant partibus corripis et de quibus peccant admonens adloqueris ut relicta malitia credant in te Domine 3 et illos enim antiquos inhabitatores sanctae tuae terrae odiens 4 quoniam odibilia tibi opera faciebant per medicamina et sacrificia iniusta 5 et filiorum necatores sine misericordia et comestores viscerum hominum devorationem et sanguinis a medio sacramento tuo 6 et auctores parentes animarum inauxiliatarum voluisti perdere per manus parentum nostrorum 7 ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei quae tibi omnium carior est terra 8 sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas ut illos paulatim exterminarent 9 non quia inpotens eras in bello subicere impios iustis aut bestiis saevis aut verbo duro simul exterminare 10 sed partibus iudicans dabas locum paenitentiae non ignorans quoniam nequa est natio illorum et naturalis malitia ipsorum et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum 11 semen enim erat maledictum ab initio nec timens aliquem veniam dabas peccatis illorum 12 quis enim dicet tibi quid fecisti aut quis stabit contra iudicium tuum aut quis in conspectum tuum veniet vindex iniquorum hominum aut quis tibi inputabit si nationes perierint quas tu fecisti 13 nec enim est alius Deus quam tu cuius cura est de omnibus ut ostendas quoniam non iniuste iudicasti 14 neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti 15 cum sis ergo iustus iuste omnia disponis ipsum quoque qui non debet puniri condemnas exterum aestimas a tua virtute 16 virtus enim tua iustitiae initium est et ob hoc quod omnium Dominus es omnibus te parcere facis 17 virtutem enim ostendis tu qui non crederis esse in virtute consummatus et hos qui sciunt audaciam traducis 18 tu autem dominator virtutis cum tranquillitate iudicas et cum magna reverentia disponis nos subest enim tibi cum voles posse 19 docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam oportet iustum esse et humanum et bonae spei fecisti filios tuos quoniam das locum in peccatis paenitentiae 20 si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta cruciasti adtentione et liberasti dans tempus et locum per quae possint mutari a malitia 21 cum quanta diligentia iudicasti filios tuos quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum 22 cum ergo nobis disciplinam das inimicos nostros multipliciter flagellas ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et cum de nobis iudicatur speremus misericordiam 23 unde et illis qui in vita sua insensate et iniuste vixerunt per haec quae coluerunt dedisti summa tormenta 24 etenim in erroris via diutius erraverunt deos aestimantes haec quae in animalibus sunt supervacua infantum insensatorum more viventes 25 propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti 26 qui autem ludibriis increpationis non correpti sunt dignum Dei iudicium experti sunt 27 in his enim quae patiebantur moleste ferebant in quibus patientes indignabantur per haec quos putabant deos in ipsis cum exterminarentur videntes illum quem olim negabant se nosse Deum verum agnoverunt propter quod et finis condemnationis illis veniet
[13] 1 vani sunt autem omnes homines quibus non subest scientia Dei et de his quae videntur bona non potuerunt intellegere eum qui est neque operibus adtendentes agnoverunt quis esset artifex 2 sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem et lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt 3 quorum si specie delectati deos putaverunt sciant quanto dominator eorum speciosior est speciei enim generator haec omnia constituit 4 aut si virtutem et opera eorum mirati sunt intellegant ab ipsis quoniam qui haec constituit fortior est illis 5 a magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit horum creator videri 6 sed tamen adhuc in his minor est querella et hii enim fortassis errant Deum quaerentes et volentes invenire 7 etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt et persuasum habent quoniam bona sunt quae videntur 8 iterum autem nec his debet ignosci 9 si enim tantum potuerunt scire ut possent aestimare saeculum quomodo huius Dominum non facilius invenerunt 10 infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum aurum et argentum artis inventionem similitudines animalium aut lapidem inutilem opus manus antiquae 11 aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secaverit et huius docte eradat omnem corticem et arte sua usus diligenter fabricet vas utile in conversatione vitae 12 reliquias autem eius operis ad praeparationem escae abutatur 13 et reliquum horum quod ad nullos usus facit lignum curvum et verticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et per scientiam artis suae figuret illud et adsimilet illud imagini hominis 14 aut alicui ex animalibus illud conparet perliniens lubrica et rubicundum faciens fuco colorem illius et omnem maculam quae in illo est perliniens 15 et faciat ei dignam habitationem in pariete ponens illud confirmans ferro 16 ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest se adiuvare imago enim est et opus est illi adiutorio 17 et de substantia sua et filiis suis et nuptiis votum faciens inquirit non erubescit loqui cum illo qui sine anima est 18 et pro sanitate quidem infirmum deprecatur et pro vita mortuum rogat et in adiutorium inutilem invocat 19 et pro itinere petit ab hoc qui ambulare non potest et de adquirendo et de operando et de omnium rerum eventu petit ab eo qui in omnibus est inutilis
[14] 1 iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus incipiens iter facere ligno portante se fragilius lignum invocat 2 illud enim cupiditas adquirendi excogitavit et artifex sapientia fabricavit sua 3 tua autem pater gubernat providentia quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam 4 ostendens quoniam potes ex omnibus sanare etiam si sine rate aliquis adeat 5 sed ut non esset vacua sapientiae tuae opera propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt 6 sed ab initio cum perirent superbi gigantes spes orbis terrarum ad ratem confugiens remisit saeculo semen nativitatis quae manu tua erat gubernata 7 benedictum est enim lignum per quod fit iustitia 8 per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est 9 similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius 10 etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta patietur 11 propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam creaturae Dei in odium factae sunt et in temptationem animis hominum et in muscipulum pedibus insipientium 12 initium enim fornicationis est exquisitio idolorum et adinventio illorum corruptio vitae est 13 neque erant ab initio neque erunt in perpetuum 14 supervacuitas enim hominum venit in orbem terrarum et ideo brevis illorum finis inventus est 15 acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti faciens imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere coepit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia 16 deinde interveniente tempore convalescente iniqua consuetudine hic error tamquam lex custodita est et tyrannorum imperio colebantur figmenta 17 hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo figura illorum adlata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam praesentem colerent sua sollicitudine 18 provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia 19 ille enim volens placere illi qui se adsumpsit elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret 20 multitudo autem adducta per speciem operis eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc deum existimaverunt 21 et haec fuit vitae humanae deceptio quoniam aut adfectui aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis inposuerunt 22 et non sufficerat errasse eos circa Dei scientiam sed et in magno viventes inscientiae bello tot et tam magna mala pacem appellant 23 aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insaniae plenas vigilias habentes 24 neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt sed alius alium per invidiam occidit aut adulterans contristat 25 et omnia commixta sunt sanguis homicidium furtum et fictio corruptio infidelitas turbatio et periurium tumultus bonorum 26 Domini inmemoratio animarum inquinatio nativitatis inmutatio nuptiarum inconstantia moechiae et inpudicitia 27 infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est et initium et finis 28 aut enim dum laetantur insaniunt aut vaticinantur falsa aut vivunt iniuste aut periurant cito 29 dum enim confidunt in idolis quae sunt sine anima male iurantes renoceri se non sperant 30 utraque ergo illis evenient digne quoniam male senserunt de Deo adtendentes idolis et iniuste iuraverunt in dolo contemnentes iustitiam 31 non enim iurantium est virtus sed peccantium poena perambulat semper in iniustorum praevaricationem
[15] 1 tu autem Deus noster suavis et verus es patiens et misericordia disponens omnia 2 etenim si peccaverimus tui sumus scientes magnitudinem tuam et si non peccaverimus scimus quoniam apud te sumus conputati 3 nosse enim te consummata iustitia est et scire iustitiam et virtutem tuam radix est inmortalitatis 4 non enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio nec umbra picturae labor sine fructu effigies sculpta per varios colores 5 cuius aspectus insensato dat concupiscentiam et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima 6 malorum amatores digni qui spem in talibus habent et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt 7 sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum vasa similiter et quae his sunt contraria horum autem vasorum qui sit usus iudex est figulus 8 et cum labore vanum deum de eodem fingit luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat et post pusillum se ducit unde acceptus est repetitus debitum animae quem habebat 9 sed est illi cura non quia laboraturus est nec quoniam brevis illi vita est sed concertatur aurificibus et argentariis sed et aerarios imitatur et gloriam praefert quoniam res supervacuas fingit 10 cinis est cor eius et terra supervacua spes illius et luto vilior vita illius 11 quoniam ignoravit qui se finxit et qui inspiravit illi animam quae operatur et qui insuflavit spiritum vitalem 12 sed aestimaverunt ludum esse vitam nostram et conversationem vitae conpositam ad lucrum et oportere undecumque etiam ex malo adquirere 13 hic enim super omnes scit se delinquere qui ex terrae materia fragilia vasa et sculptilia fingit 14 omnes enim insipientes et infelices supra modum animae superbi sunt inimici populi tui et imperantes illi 15 quoniam omnia idola nationum aestimaverunt deos quibus neque oculorum visus est ad videndum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad ambulandum 16 homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is finxit illos nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere 17 cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis melior est enim ipse his quos colit quia ipse quidem vixit cum esset mortalis illi autem numquam 18 sed et animalia miserrima colunt insensate enim conparata his aliis sunt deteriora 19 sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere effugit autem Dei laudem et benedictionem eius
[16] 1 propter hoc per his similia passi sunt digne tormenta et per multitudinem bestiarum exterminati sunt 2 pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam parans eis ortygometram 3 ut illi quidem concupiscentes escam propter ea quae illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam 4 oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur 5 etenim cum supervenit illis saeva bestiarum ira morsibus perversarum colubrarum exterminabantur 6 non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae 7 qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem 8 et in hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo 9 illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas animae illorum quia digni erant ab huiusmodi exterminari 10 filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes misericordia enim tua adveniens sanabat illos 11 in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adiutorio 12 etenim neque herba neque malagma sanavit illos sed tuus Domine sermo qui sanat omnia 13 tu enim vitae et mortis habes potestatem et deducis ad portas mortis et reducis 14 homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum exibit spiritus non revertetur nec revocabit animam quae recepta est 15 sed tuam manum effugere inpossibile est 16 negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem passi et per ignem consummati 17 quod enim mirabile erat in aqua quae omnia extinguit plus ignis valebat vindex est enim orbis iustorum 18 quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quae ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem 19 et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat ut iniquae terrae nationem exterminaret 20 pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem 21 substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat et serviens uniuscuiusque voluntati ad quod quis volebat convertebatur 22 nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans 23 hoc autem iterum ut nutrirentur iusti etiam suae virtutis oblitus est 24 creatura enim tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt 25 propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiae tuae deserviebant ad voluntatem horum qui a te desiderati sunt 26 ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat 27 quod enim ab igni non poterat exterminari statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat 28 ut notum omnibus esset quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam et ad orientem lucis tibi adorare 29 ingrati enim fides tamquam hibernalis glacies tabescit et disperiet tamquam aqua supervacua
[17] 1 magna enim sunt iudicia tua et inenarrabilia verba tua propter hoc indisciplinatae animae erraverunt 2 dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae vinculis tenebrarum et longae noctis conpediti inclusi sub tectis fugitivi perpetuae providentiae iacuerunt 3 et dum putant se latere in obscuris peccatis tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt paventes horrende et cum admiratione nimia perturbati 4 neque enim quae continebat illos spelunca sine timore custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et personae tristes apparentes pavorem illis praestabant 5 et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere nec siderum limpidae flammae inluminare poterant illam noctem horrendam 6 apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus et timore percussi illius quae non videbatur faciei aestimabant deteriora esse quae videbantur 7 et magicae artis adpositi erant derisus et sapientiae gloriae correptio cum contumelia 8 illi enim qui promittebant timores turbationes expellere se ab anima languente hi cum derisu pleni timore languebant 9 nam et si nihil illos ex monstris perturbabat transitu animalium et serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant et aerem quem nulla ratione quis effugere posset negantes se videre 10 cum sit enim timida nequitia dat testimonium condemnata semper enim praesumit saeva conturbata conscientia 11 nihil enim est timor nisi praesumptionis adiutorium proditio cogitationis auxiliorum 12 et dum ab intro minor est expectatio maiorem putat scientiam eius causae de qua tormentum praestat 13 illi autem qui inpotentem vere noctem et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem eundem somnum dormientes 14 aliquando monstrorum exagitabantur timore aliquando animae deficiebant traductione subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat 15 deinde si quicumque ex illis decidisset custodiebatur in carcere sine ferro reclusus 16 si enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius praeoccupatus esset ineffugibilem sustinebat necessitatem 17 una enim catena tenebrarum omnes erant conligati sive spiritus sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis aut vis aquae decurrentis nimium 18 aut sonus validus praecipitarum petrarum aut ludentium animalium cursus invisus aut mugientium valida bestiarum vox aut resonans de altissimis montibus echo deficientes faciebat illos prae timore 19 omnis enim orbis terrarum limpido luminabatur lumine et non inpeditis operibus continebatur 20 solis autem illis superposita erat gravis nox imago tenebrarum quae superventura illis erat ipsi ergo sibi erant graviores tenebris
[18] 1 sanctis autem tuis maxima erat lux et horum quidem vocem audiebant sed figuram non videbant et quia non et ipsi per eadem passi erant magnificabant 2 et qui ante laesi erant quoniam non laedebantur gratias agebant et ut esset differentia donum petebant 3 propter quod igni ardentem columnam ducem habuerunt ignotae viae et solem sine laesura boni hospitii praestitisti 4 digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari 5 cum cogitarent iustorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam validam 6 illa nox ante cognita est a parentibus nostris ut vere scientes quibus iuramentis crediderunt animaequiores essent 7 suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem iustorum iniustorum autem exterminatio 8 sicut enim laesisti adversarios sic nos provocans magnificasti 9 absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et iustitiae legem in concordia disposuerunt similiter bona et mala percepturos iustos patri iam decantantes laudes 10 resonabat autem inconveniens inimicorum vox et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium 11 simili autem poena servus cum domino adflictus et popularis homo regi similia passus 12 similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam uno momento quae erat praeclarior natio illorum exterminata est 13 de omnibus enim non credentes propter veneficia tunc cum fuit exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se esse 14 cum enim quietum silentium contineret omnia et nox in suo cursu medium iter haberet 15 omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit 16 gladius acutus insimulatum imperium tuum portans et stans replevit omnia morte et usque ad caelum adtingebat stans in terra 17 tum continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos et timores supervenerunt insperati 18 et alius alibi proiectus semivivus propter quam moriebatur causam demonstrabat 19 visiones enim quae illos turbaverunt haec praemonebant ne inscii quare mala patiebantur perirent 20 tetigit autem tunc et iustos temptatio mortis et commotio in heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira 21 properans enim homo sine querella propugnavit proferens servitutis suae scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit irae et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus 22 vicit autem turbas non virtute corporis nec armatura potentiae sed verbo vexatorem subiecit iuramenta parentum et testamentum commemorans 23 cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui interstetit et amputavit impetum et divisit illam quae ad vivos ducebat viam 24 in veste enim poderis quam habebat totus erat orbis terrarum et parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum erant sculpta et magnificentia tua in diademate capitis illius erat scripta 25 haec autem his cessit qui exterminabat et haec extimuit erat enim sola temptatio irae sufficiens
[19] 1 impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit praesciebat enim et futura illorum 2 quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent et cum magna sollicitudine praemisissent illos consequebantur illos paenitentia acti 3 adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem inscientiae et quos rogantes proiecerunt hos tamquam fugitivos persequebantur 4 ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum quae acciderant memorationem amittebant 5 ut eam quae deerat tormentis replerent punitionem et populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam mortem invenirent 6 omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur deserviens tuis praeceptis ut pueri tui custodirentur inlaesi 7 nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quae ante erat terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et campus germinans de profundo nimio 8 per quem omnis natio transivit quae tegebatur tua manu videntes mirabilia monstra 9 tamquam equi enim depaverunt et tamquam agni exultaverunt magnificantes te Domine qui liberasti illos 10 memores enim erant adhuc eorum quae in incolatu illorum facta fuerant quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum 11 novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti concupiscentia postulaverunt escam epulationis 12 in adlocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine illis quae ante facta erant argumentis per vim fluminum iuste enim patiebantur secundum suas nequitias 13 etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt alii quidem ignotos non recipiebant advenas alii autem bonos hospites in servitutem accipiebant 14 et non solum hoc sed et alius quis respectus erit illorum quoniam inviti recipiebant extraneos 15 qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi erant iustitiis saevissimis adflixerunt doloribus 16 percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui transitum quaerebat 17 in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo qualitatis sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde est aestimare et ex ipso certo visu 18 agrestia enim in aquatica convertebantur et quaecumque erant natantia in terram transiebant 19 ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis naturae obliviscebatur 20 flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium nec dissolvebant illam quae facile dissolvitur sicut glacies bonam escam in omnibus enim Domine magnificasti populum tuum et honorasti et non despexisti in omni tempore et in omni loco adsistens eis
The Bible Christian Latin The Latin Library The Classics Page
Sirach
LIBER SAPIENTIAE IECHOSUAE, FILII SIRACH
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52
[1] multorum nobis et magnorum per Legem et Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientiam demonstratam, in quibus oportet laudare Israhel doctrinae et sapientiae causa; quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. [2] avus meus Iesus postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, volui et ipse scribere aliquid horum quae ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere et illorum periti facti magis magisque adtendant animo et confirmentur ad legitimam vitam. [3] hortor itaque venire vos cum benevolentia et adtentiore studio lectionem facere, et veniam habere in illis in quibus videmur sequentes imaginem sapientiae et deficere in verborum conpositione. nam deficiunt verba hebraica quando translata fuerint ad alteram linguam; non solum autem haec, sed et ipsa Lex et Prophetae ceteraque librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. [4] nam in octavo et tricesimo anno temporibus Ptolomei Euergetis regis, postquam perveni in Aegyptum et cum multum temporis ibi fecissem, inveni libros relictos non parvae neque contemnendae doctrinae. [5] itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi istum librum; et multa vigilia adtuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quae ad finem ducunt librum dare, et illis qui volunt animum intendere et discere quemadmodum oporteat instituere mores qui secundum legem Domini proposuerunt vitam agere. omnis sapientia a Deo Domino est et cum illo fuit semper et est ante aevum 2 harenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit altitudinem caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est 3 sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit 4 prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiae ab aevo 5 fons sapientiae verbum Dei in excelsis et ingressus illius mandata aeterna 6 radix sapientiae cui revelata est et astutias illius quis agnovit 7 disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata et multiplicationem ingressus illius quis intellexit 8 unus est Altissimus creator omnipotens rex potens et metuendus nimis sedens super thronum illius et dominans Deus 9 ipse creavit illam spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est 10 et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum et praebuit illam diligentibus se 11 timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona exultationis 12 timor Domini delectabit cor et dabit laetitiam et gaudium in longitudine dierum 13 timenti Dominum bene erit in extremis et in die defunctionis suae benedicetur 14 dilectio Dei honorabilis sapientia 15 quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et in agnitione magnalium suorum 16 initium sapientiae timor Domini et cum fidelibus in vulva concreatus est et cum electis seminis creditur et cum iustis et fidelibus agnoscitur 17 timor Domini scientiae religiositas 18 religiositas custodiet et iustificabit cor iucunditatem atque gaudium dabit 19 timenti Deum bene erit et in diebus consummationis illius benedicetur 20 plenitudo sapientiae timere Deum et plenitudo a fructibus illius 21 omnem domum illius implebit a generationibus et receptacula a thesauris illius 22 corona sapientiae timor Domini repollens pacem et salutis fructum 23 et vidit et dinumeravit eam utraque autem sunt dona Dei 24 scientiam et intellectum prudentiae sapientia conpartietur et gloriam tenentium se inaltat 25 radix sapientiae est timere Dominum rami enim illius longevi 26 in thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas execratio autem peccatoribus sapientia 27 timor Dei expellit peccatum 28 nam qui sine timore est non poterit iustificari iracundia enim animositatis illius subversio illius est 29 usque in tempus sustinebit patiens et postea redditio iucunditatis 30 bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et labia multorum enarrabunt sensum illius 31 [] 32 [] 33 concupiscens sapientiam conserva iustitiam et Deus praebebit illam tibi 34 sapientia enim et disciplina timor Domini et quod beneplacitum est illi 35 fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius 36 non sis incredibilis timori Domini et ne accesseris ad illum duplici corde 37 ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis 38 adtende in illis ne forte cadas et adducas animae tuae inhonorationem 39 et revelet Deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te 40 quoniam accessisti maligne ad Dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia
[2] 1 fili accedens servituti Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad temptationem 2 deprime cor tuum et sustine declina aurem et excipe verba intellectus et ne festines in tempus obductionis 3 sustine sustentationes Dei coniungere Deo et sustine ut crescat in novissimo vita tua 4 omne quod tibi adplicitum fuerit accipe et in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam 5 quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero receptibiles in camino humiliationis 6 crede Deo et recuperabit te et dirige viam tuam et spera in illum serva timorem illius et in illo veteresce 7 metuentes Deum sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo ne cadatis 8 qui timetis Deum credite illi et non evacuabitur merces vestra 9 qui timetis Deum sperate in illum et in oblectatione veniet vobis misericordia 10 qui timetis Deum diligite illum et inluminabuntur corda vestra 11 respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit in Dominum et confusus est 12 permansit in mandatis eius et derelictus est et quis invocavit illum et despexit illum 13 quoniam pius et misericors Deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate 14 vae duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis 15 vae dissolutis corde qui non credunt Deo ideo non protegentur ab eo 16 vae his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et deverterunt in vias pravas 17 et quid facietis cum inspicere coeperit Deus 18 qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservabunt viam illius 19 qui timent Dominum inquirent quae beneplacita sunt illi et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius 20 qui timent Dominum parabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas 21 qui timent Dominum custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius 22 dicentes si paenitentiam non egerimus incidemus in Dei manus et non in manus hominum 23 secundum enim magnitudinem illius sic et misericordia ipsius cum ipso
[3] 1 filii sapientiae ecclesia iustorum et natio illorum obaudientia et dilectio 2 iudicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis 3 Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris exquirens in filios 4 qui diligit Deum exorabit pro peccatis et continebit se ab illis in oratione dierum exaudietur 5 et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam 6 qui honorat patrem iucundabitur in filiis 7 qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem refrigerabit matri 8 qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt 9 in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum 10 ut superveniat tibi benedictio a Deo et benedictio illius in novissimo manet 11 benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat fundamenta 12 ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio 13 gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis pater sine honore 14 fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius 15 et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione 16 nam pro peccato matris restituetur tibi bonum 17 et iniustitia aedificabitur tibi in die tribulationis commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata 18 quam malae famae est qui relinquit patrem et est maledictus a Deo qui exasperat matrem 19 fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum gloriam diligeris 20 quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam 21 quoniam magna potentia Dei solius et ab humilibus honoratur 22 altiora te ne scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed quae praecepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus 23 non est enim tibi necessarium ea quae abscondita sunt videre oculis tuis 24 in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in pluribus operibus eius non eris curiosus 25 plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi 26 multos enim inplanavit suspicio illorum et in vanitate detinuit sensus illorum 27 cor durum male habebit in novissimo et qui amat periculum in illo peribit 28 cor ingrediens duas vias non habebit successus et pravicordius in illis scandalizabitur 29 cor nequam gravabitur doloribus et peccator adiciet ad peccandum 30 synagogae superborum non est sanitas frutex enim peccati eradicabitur in illis et non intellegetur 31 cor sapiens intellegitur in sapientia et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam 32 sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit 33 ignem ardentem extinguit aqua et elemosyna resistit peccatis 34 et Deus conspector qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus tui invenies firmamentum
[4] 1 fili elemosynam pauperis ne fraudes et oculos tuos ne transvertas a paupere 2 animam esurientem ne despexeris et non exasperes pauperem in inopia sua 3 cor inopis ne adflixeris et non protrahas datum angustianti 4 rogationem contribulati ne abicias et non avertas faciem tuam ab egeno 5 ab inope ne avertas oculos propter iram et non relinquas quaerentibus tibi retro maledicere 6 maledicentis enim te in amaritudine exaudietur precatio illius exaudiet autem eum qui fecit illum 7 congregationi pauperum affabilem te facito et presbytero humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum 8 declina pauperi aurem tuam et redde debitum tuum et responde pacifica in mansuetudine 9 libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide feras in anima tua 10 in iudicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum 11 et eris velut filius Altissimi obaudiens et miserebitur tui magis quam mater 12 sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit exquirentes se et praeibit in viam iustitiae 13 et qui illam diligit diligit vitam et qui vigilaverint ad illam conplectebuntur placorem eius 14 qui tenuerint illam vitam hereditabunt et quo introibit benedicit Deus 15 qui serviunt ei obsequentes erunt Sancto et eos qui diligunt illam diligit Deus 16 qui audit illam iudicat gentes et qui intuetur illam permanebit confidens 17 si crediderit ei hereditabit illam et erunt in confirmatione creaturae illorum 18 quoniam in temptatione ambulat cum eo et in primis eligit eum 19 timorem et metum et adprobationem inducet super illum et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae donec temptet illum in cogitationibus illius et credat animae illius 20 et firmabit illum et iterum adducet directum ad illum 21 et denudat absconsa sua et thesaurizat super illum scientiam et intellectum iustitiae 22 si autem oberraverit derelinquet eum et tradet illum in manus inimici sui 23 fili conserva tempus et devita a malo 24 pro anima tua non confundaris dicere verum 25 est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gloriam et gratiam 26 ne accipias faciem adversus faciem tuam nec adversus animam tuam mendacium 27 non reverearis proximum tuum in casum suum 28 nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas sapientiam tuam in decore eius 29 in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus iustitiae 30 non contradicas veritati ullo modo et de mendacio ineruditionis tuae confundere 31 non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te homini pro peccato 32 noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii 33 pro iustitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos 34 noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis 35 noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi 36 non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad reddendum collecta
[5] 1 noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis 2 non sequaris concupiscentiam cordis 3 et ne dixeris quomodo potui aut quis me subiciet propter facta mea Deus enim vindicans vindicabit 4 ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus enim est patiens redditor 5 de propitiatu peccatorum noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum 6 et ne dicas miseratio Dei magna est multitudinis peccatorum meorum miserebitur 7 misericordia enim et ira ab illo et in peccatores respicit ira illius 8 non tardes converti ad Deum et ne differas de die in diem 9 subito enim venit ira illius et in tempore vindictae disperdet te 10 noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae 11 non ventiles te in omnem ventum et non eas in omni via sic enim peccator probatur duplici lingua 12 esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui et scientia et prosequatur te verbum pacis et iustitiae 13 esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum sapientia fers responsum verum 14 si est tibi intellectus responde proximo sin autem sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris 15 honor et gloria in sermone sensati lingua inprudentis subversio ipsius 16 non appelleris susurrio et lingua tua capiaris et confundaris 17 super furem enim est confusio et paenitentia et denotatio pessima super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia et contumelia 18 iustifica pusillo et magno similiter
[6] 1 noli fieri pro amico inimicus proximo inproperium enim et contumeliam malus hereditabit et omnis peccator invidus et bilinguis 2 non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus ne forte elidatur virtus tua per stultitiam 3 et folia tua comedet et fructus tuos perdet et relinqueris velut lignum aridum in heremo 4 anima enim nequa disperdet qui se habet et in gaudium inimici dat illum et deducit in sortem impiorum 5 verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos et lingua eucharis in bono homine abundat 6 multi pacifici sint tibi et consiliarii tibi sint unus de mille 7 si possides amicum in temptatione posside eum et non facile credas illi 8 est enim amicus secundum tempus suum et non permanebit in die tribulationis 9 et est amicus qui egreditur ad inimicitiam et est amicus qui odium et rixam et convicia denudabit 10 est autem amicus socius mensae et non permanet in die necessitatis 11 amicus si permanserit fixus erit tibi quasi coaequalis et in domesticis tuis fiducialiter aget 12 si humiliaverit se contra te et a facie tua abscondet se unianimem habebis amicitiam bonam 13 ab inimicis tuis separare et ab amicis tuis adtende 14 amicus fidelis protectio fortis qui autem invenit illum invenit thesaurum 15 amico fideli nulla est conparatio et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius 16 amicus fidelis medicamentum vitae et inmortalitatis et qui metuunt Dominum inveniunt illum 17 qui timet Deum aeque habebit amicitiam bonam quoniam secundum illum erit amicus illius 18 fili a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies sapientiam 19 quasi is qui arat et seminat accede ad illam et sustine bonos fructus illius 20 in opere enim ipsius exiguum laborabis et cito edes de generationibus illius 21 quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus et non permanet in illa excors 22 quasi lapidis virtus probatio erit in illis et non demorabuntur proicere illum 23 sapientia enim doctrinae secundum nomen est eius et non multis est manifesta quibus autem agnita est permanet usque ad conspectum Dei 24 audi fili et accipe consilium intellectus et ne abicias consilium meum 25 inice pedem tuum in conpedes illius et in torques eius tuum collum 26 subice umerum tuum et porta illam et ne acedieris vinculis eius 27 in omni animo tuo accede ad illam et in omni virtute tua serva vias eius 28 investiga illam et manifestabitur tibi et continens factus ne derelinqueris eam 29 in novissimis enim invenies requiem in ea et convertetur tibi in oblectationem 30 et erunt tibi conpedes in protectionem fortitudinis et bases virtutis et torques illius in stolam gloriae 31 decor enim vitae est in illa et vincula illius netura salutaris 32 stolam gloriae indues eam et coronam gratulationis superpones tibi 33 fili si adtenderis mihi disces et si adcommodaveris animam tuam sapiens eris 34 et si inclinaveris aurem tuam excipies doctrinam et si dilexeris audire sapiens eris 35 in multitudine presbyterorum prudentium sta et sapientiae illorum ex corde coniungere ut omnem narrationem Dei possis audire et proverbia laudis non effugiant te 36 et si videris sensatum evigila ad illum et gradus ostiorum illius exterat pes tuus 37 cogitatum habe in praeceptis Dei et in mandatis illius maxime adsiduus esto et ipse dabit cor tibi et concupiscentia sapientiae dabitur tibi
[7] 1 noli facere mala et non te adprehendent 2 discede ab iniquo et deficient mala abs te 3 non semines mala in sulcis iniuriae et non metes ea in septuplum 4 noli quaerere ab homine ducatum neque a rege cathedram honoris 5 non te iustifices ante Deum quoniam agnitor cordis ipse est et penes regem noli velle videri sapiens 6 noli quaerere fieri iudex nisi si valeas virtute inrumpere iniquitates ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua 7 non pecces in multitudinem civitatis nec te inmittas in populum 8 neque alliges duplicia peccata nec enim in uno eris inmunis 9 noli esse pusillanimis in anima tua 10 exorare et facere elemosynam non despicias 11 ne dicas in multitudine munerum meorum respiciet Deus et offerentem me Deo altissimo suscipiet munera mea 12 non inrideas hominem in amaritudine animae est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus 13 noli amare mendacium adversus fratrem tuum neque amico similiter facias 14 noli velle mentiri omne mendacium adsiduitas enim illius non bona 15 noli verbosus esse in multitudine presbyterorum et non iteres verbum in tua oratione 16 non oderis laboriosa opera et rusticationem ab Altissimo creatam 17 non te reputes in multitudine indisciplinatorum 18 memento irae quoniam non tardabit 19 humilia valde spiritum tuum quoniam vindicta carnis impii ignis et vermes 20 noli praevaricari in amicum pecunia differenti neque fratrem carissimum auro spreveris 21 noli discedere a muliere sensata et bona quam sortitus es in timore Dei gratia enim verecundiae illius super aurum 22 non laedas servum operantem in veritate neque mercennarium dantem animam suam 23 servus sensatus dilectus quasi anima tua non defraudes illum libertate neque inopem derelinquas illum 24 pecora tibi sunt adtende illis et si sunt utilia perseverent apud te 25 filii tibi sunt erudi illos et curva illos a pueritia illorum 26 filiae tibi sunt serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas 27 trade filiam et grande opus feceris et homini sensato da illam 28 mulier si est tibi secundum animam tuam non proicias illam et odibili non credas te in toto corde 29 honora patrem tuum et gemitus matris tuae ne obliviscaris 30 memento quoniam nisi per illos non fuisses et retribue illis quomodo et illi tibi 31 in tota anima tua time Deum et sacerdotes illius sanctifica 32 in omni virtute dilige eum qui te fecit et ministros eius non derelinquas 33 honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes et propurga te cum brachiis 34 da illi partem sicut mandatum est tibi primitiarum et purgationis et de neglegentia purga te cum paucis 35 datum brachiorum tuorum et sacrificium sanctificationis offers initia sanctorum 36 et pauperi porrige manum tuam ut perficiatur propitiatio et benedictio tua 37 gratia datus in conspectu omnis viventis et mortuo non prohibeas gratiam 38 non desis plorantibus in conrogatione et cum lugentibus ambula 39 non te pigeat visitare infirmum ex his enim in dilectione firmaberis 40 in omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in aeternum non peccabis
[8] 1 non litiges cum homine potente ne forte incidas in manus illius 2 non contendas cum viro locuplete ne forte contra consistat litem tibi 3 multos perdidit aurum atque argentum et usque cor regum extendit et convertit 4 non litiges cum homine linguato et non strues in igne illius ligna 5 non communices homini indocto ne male de progenie tua loquatur 6 ne despicias hominem avertentem se a peccato neque inproperes ei memento quoniam omnes sumus in correptionem 7 ne spernas hominem in sua senecta etenim ex nobis senescunt 8 noli de mortuo gaudere sciens quoniam omnes morimur et in gaudium nolumus venire 9 ne despicias narrationem presbyterorum sapientium et in proverbiis illorum conversare 10 ab ipsis enim disces doctrinam intellectus et servire magnatis sine querella 11 non te praetereat narratio seniorum et ipsi enim didicerunt a patribus suis 12 quoniam ab ipsis disces intellectum et in tempore necessitatis responsum 13 non incendas carbones peccatoris arguens eos ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum 14 ne contra faciem stes contumeliosi ne sedeat quasi insidiator ori tuo 15 noli fenerare homini fortiori te quod si feneraveris tamquam perditum habe 16 non spondeas super virtutem tuam quod si spoponderis quasi restituens cogita 17 non iudices contra iudicem quoniam secundum quod dignum est iudicat 18 cum audace non eas in via ne forte gravet mala sua in te ipse enim secundum voluntatem suam vadit et simul cum stultitia illius peries 19 cum iracundo non facias rixam cum audace non eas in desertum quoniam quasi nihil est ante illum sanguis et ubi non est adiutorium elidet te 20 cum fatuis ne consilium habeas non enim poterunt diligere nisi quae ipsis placent 21 coram extraneo ne facias consilium nescis enim quid pariet 22 non omni homini cor tuum manifestes ne forte inferat tibi gratiam et convicietur tibi
[9] 1 non zeles mulierem sinus tui ne ostendas super te malitiam doctrinae nequam 2 non des mulieri potestatem animae tuae ne ingrediatur in virtute tua et confundaris 3 ne respicias mulierem multivolam ne forte incidas in laqueos illius 4 cum psaltrice ne adsiduus sis nec audias illam ne forte pereas in efficacia illius 5 virginem ne conspicias ne forte scandalizeris in decore illius 6 non des fornicariis animam tuam in nullo ne perdas te et hereditatem tuam 7 noli conspicere in vicis civitatis nec oberraveris in plateis illius 8 averte faciem tuam a muliere compta et non circumspicias speciem alienam 9 propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit 10 omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via conculcatur 11 speciem mulieris alienae multi admirati reprobi facti sunt conloquium enim illius quasi ignis exardescit 12 cum aliena muliere non accumbas super cubitum cum aliena muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum 13 et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in illa et sanguine tuo labaris in perditionem 14 ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit similis illi 15 vinum novum amicus novus veterescat et cum suavitate bibes illud 16 non zeles gloriam et opes peccatoris non enim scis quae futura sit illius subversio 17 non placeat tibi iniuria iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius 18 longe abesto ab homine potestatem habente occidendi et non suspicaberis timorem mortis 19 et si accesseris ad illum noli aliquid committere ne forte auferat vitam tuam 20 communionem mortis scito quoniam in medium laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis 21 secundum virtutem tuam cave te a proximo et cum sapientibus et prudentibus tracta 22 viri iusti sint tibi convivae et in timore Dei sit gloriatio tibi 23 et in sensu sit tibi cogitatus et omnis narratio tua in praeceptis Altissimi 24 in manus artificum opera laudabitur et princeps populi in sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum 25 terribilis est in civitate sua homo linguosus et temerarius in verbo suo odibilis erit