Vetus Testamentum (Vulgata — sélection) (page 7)
3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me
4 respice exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem
5 nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum qui tribulant me exultabunt si motus fuero
6 ego autem in misericordia tua speravi exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino qui bona tribuit mihi et psallam nomini Domini altissimi
13
1 in finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum non est usque ad unum;
2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens aut; requirens Deum
3 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum = sepulchrum patens est guttur eorum = linguis suis dolose agebant = venenum aspidum sub labiis eorum = quorum os maledictione et amaritudine plenum est = veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem = contritio et infelicitas in viis eorum = et viam pacis non cognoverunt non est timor Dei ante oculos eorum;
4 nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis
5 Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore ubi non erat timor;
6 quoniam Deus in generatione iusta consilium inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est
7 quis dabit ex Sion salutare Israhel cum averterit Dominus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel
14
1 psalmus David Domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo
2 qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam
3 qui loquitur veritatem in corde suo qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et obprobrium non accepit adversus proximos suos
4 ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus timentes autem Dominum glorificat qui iurat proximo suo et non decipit
5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentes non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum
15
1 tituli inscriptio ipsi David conserva me Domine quoniam in te speravi
2 dixi Domino Dominus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges
3 sanctis qui sunt in terra eius mirificavit *mihi; omnes voluntates meas in eis
4 multiplicatae sunt infirmitates eorum postea adceleraverunt non congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero nominum eorum per labia mea
5 Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu es qui restitues hereditatem meam mihi
6 funes ceciderunt mihi in praeclaris etenim hereditas mea praeclara est mihi
7 benedicam Domino qui tribuit mihi intellectum insuper et usque ad noctem increpaverunt me renes mei
8 providebam Dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne commovear
9 propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe
10 quoniam non derelinques animam meam in inferno non dabis sanctum tuum videre corruptionem notas mihi fecisti vias vitae adimplebis me laetitia cum vultu tuo delectatio in dextera tua usque in finem
16
1 oratio David exaudi Domine iustitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis
2 de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates
3 probasti cor meum visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas
4 ut non loquatur os meum opera hominum propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras
5 perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea
6 ego clamavi quoniam exaudisti me Deus inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea
7 mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te
8 a resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum proteges me
9 a facie impiorum qui me adflixerunt inimici mei animam meam circumdederunt *super me;
10 adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbia
11 proicientes me nunc circumdederunt me oculos suos statuerunt declinare in terram
12 susceperunt me sicut leo paratus ad praedam et sicut catulus leonis habitans in abditis
13 exsurge Domine praeveni eum et subplanta eum eripe animam meam ab impio frameam tuam
14 ab inimicis manus tuae Domine a paucis de terra divide eos in vita eorum de absconditis tuis adimpletus est venter eorum saturati sunt filiis et dimiserunt reliquias suas parvulis suis
15 ego autem in iustitia apparebo conspectui tuo satiabor cum apparuerit gloria tua
17
1 in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et dixit
2 diligam te Domine fortitudo mea
3 Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus
4 laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
5 circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me
6 dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis
7 cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi exaudivit de templo sancto; suo vocem meam et clamor meus in conspectu eius introibit in aures eius
8 et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis
9 ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit carbones succensi sunt ab eo
10 inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
11 et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas ventorum
12 et posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosa aqua in nubibus aeris
13 prae fulgore in conspectu eius nubes * eius; transierunt grando et carbones ignis
14 et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam *grando et carbones ignis;
15 et misit sagittas et dissipavit eos et fulgora multiplicavit et conturbavit eos
16 et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus irae tuae
17 misit de summo et accepit me adsumpsit me de aquis multis
18 eripiet me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confirmati sunt super me
19 praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus protector meus
20 et eduxit me in latitudinem salvum me faciet quoniam voluit me
21 et; retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et; secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi
22 quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo
23 quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt et iustitias eius non reppuli a me
24 et ero inmaculatus cum eo et observabo ab iniquitate mea
25 et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius
27 et cum electo electus eris et cum perverso perverteris
28 quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis
29 quoniam tu inluminas lucernam meam Domine Deus meus inluminas tenebras meas
30 quoniam in te eripiar a temptatione et in Deo meo transgrediar murum
31 Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata protector est omnium sperantium in eum
32 quoniam quis deus praeter Dominum et quis deus praeter Deum nostrum
33 Deus qui praecingit me virtute et posuit inmaculatam viam meam
34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me
35 qui doces manus meas in proelium et posuisti arcum aereum brachia mea
36 et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit
37 dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea
38 persequar inimicos meos et conprehendam illos et non convertar donec deficiant
39 confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos
40 et praecinxisti me virtute ad bellum subplantasti insurgentes in me subtus me
41 et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdisti
42 clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum nec exaudivit eos
43 et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos
44 eripe me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium
45 populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi
46 filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis
47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltetur Deus salutis meae
48 Deus qui dat vindictas mihi et subdidit populos sub me liberator meus de gentibus iracundis
49 et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me
50 propterea confitebor tibi in nationibus Domine et psalmum dicam nomini tuo
51 magnificans salutes regis eius et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum
18
3 dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
4 non sunt loquellae neque sermones quorum non audiantur voces eorum
5 in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
6 in sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut gigans ad currendam viam suam;
7 a summo caeli egressio eius et occursus eius usque ad summum eius nec est qui se abscondat a calore eius
8 lex Domini inmaculata convertens animas testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis
9 iustitiae Domini rectae laetificantes corda praeceptum Domini lucidum inluminans oculos
10 timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi iudicia Domini vera iustificata in semet ipsa
11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum
12 etenim servus tuus custodit ea in custodiendis illis retributio multa
13 delicta quis intellegit ab occultis meis munda me
14 et ab alienis parce servo tuo si mei non fuerint dominati tunc inmaculatus ero et emundabor a delicto maximo
15 et erunt ut conplaceant eloquia oris mei et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper Domine adiutor meus et redemptor meus
19
3 mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te
4 memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat diapsalma
5 tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet
6 laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri magnificabimur
7 impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae eius
8 hii in curribus et hii in equis nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus
9 ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero surreximus et erecti sumus
10 Domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te
20
1 in finem psalmus David
2 Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exultabit vehementer
3 desiderium animae eius tribuisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum diapsalma
4 quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso
5 vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi
6 magna gloria eius in salutari tuo gloriam et magnum decorem inpones super eum
7 quoniam dabis eum benedictionem in saeculum saeculi laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo
8 quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi non commovebitur
9 inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat omnes; qui te oderunt
10 pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis
11 fructum eorum de terra perdes et semen eorum a filiis hominum
12 quoniam declinaverunt in te mala cogitaverunt consilia quae non potuerunt stabilire;
13 quoniam pones eos dorsum in reliquis tuis praeparabis vultum eorum
14 exaltare Domine in virtute tua cantabimus et psallemus virtutes tuas
21
1 in finem pro adsumptione matutina psalmus David
2 Deus Deus meus respice me; quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum
3 Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi
5 in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos
6 ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi
7 ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis
8 omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt caput
9 speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum
10 quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae
11 in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus meus es tu
12 ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adiuvet
14 aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens
15 sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei
16 aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in limum mortis deduxisti me
17 quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos
18 dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me
19 diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem
20 tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice
21 erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam
22 salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam
23 narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te
24 qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum
25 timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit me;
26 apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum
27 edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi
28 reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium
29 quoniam Dei est regnum et ipse; dominabitur gentium
30 manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram
31 et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi
32 adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit Dominus;
22
1 psalmus David Dominus reget me et nihil mihi deerit
2 in loco pascuae ibi; me conlocavit super aquam refectionis educavit me
3 animam meam convertit deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum
4 nam et si ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt
5 parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me inpinguasti in oleo caput meum et calix meus inebrians quam praeclarus est
6 et misericordia tua subsequitur me omnibus diebus vitae meae et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum
23
1 psalmus David prima sabbati Domini est terra et plenitudo eius orbis terrarum et universi; qui habitant in eo
2 *quia; ipse super maria fundavit eum et super flumina praeparavit eum
3 quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius
4 innocens manibus et mundo corde qui non accepit in vano animam suam nec iuravit in dolo proximo suo
5 hic accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salvatore suo
6 haec est generatio quaerentium eum quaerentium faciem Dei Iacob diapsalma
7 adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae
8 quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus potens in proelio
9 adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae
10 quis est iste rex gloriae Dominus virtutum ipse est rex gloriae diapsalma
24
2 Deus meus in te confido non erubescam
3 neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur
4 confundantur omnes; iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi et; semitas tuas doce me
5 dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die
6 reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt
7 delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei * tu; propter bonitatem tuam Domine
8 dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via
9 diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas
10 universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius
11 propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim
12 quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit
13 anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram
14 firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis
15 oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos
16 respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego
17 tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me
18 vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea
19 respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me
20 custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te
22 libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis
25
1 psalmus David iudica me Domine quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor
2 proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum
3 quoniam misericordia tua ante oculos meos est et conplacui in veritate tua
4 non sedi cum concilio vanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo
7 ut audiam vocem laudis et enarrem universa mirabilia tua
8 Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae
9 ne perdas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam
10 in quorum manibus iniquitates sunt dextera eorum repleta est muneribus
11 ego autem in innocentia mea ingressus sum redime me et miserere mei
12 pes meus stetit in directo in ecclesiis benedicam te; Domine
26
1 David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo
2 dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt
3 si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo
4 unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius
5 quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui
6 in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino
7 exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me
8 tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram
9 ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus
10 quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me
11 legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos
12 ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi