Vetus Testamentum (Vulgata — sélection) (page 6)
16 Cuncta atrii tentoria byssus retorta texuerat.
17 Bases columnarum fuere ne , capita autem earum cum cunctis c laturis suis argentea : sed et ipsas columnas atrii vestivit argento. 18 Et in introitu ejus opere plumario fecit tentorium ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat juxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant. 19 Column autem in ingressu fuere quatuor cum basibus neis, capitaque earum et c latur argente .
20 Paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit neos.
21 H c sunt instrumenta tabernaculi testimonii, qu enumerata sunt juxta pr ceptum Moysi in c remoniis Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis : 22 qu Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Juda, Domino per Moysen jubente, compleverat, 23 juncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan : qui et ipse artifex lignorum egregius fuit, et polymitarius atque plumarius ex hyacintho, purpura, vermiculo et bysso. 24 Omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii. 25 Oblatum est autem ab his qui transierunt ad numerum a viginti annis et supra, de sexcentis tribus millibus et quingentis quinquaginta armatorum. 26 Fuerunt pr terea centum talenta argenti e quibus conflat sunt bases sanctuarii, et introitus, ubi velum pendet. 27 Centum bases fact sunt de talentis centum, singulis talentis per bases singulas supputatis. 28 De mille autem septingentis et septuaginta quinque, fecit capita columnarum, quas et ipsas vestivit argento. 29 ris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo millia, et quadringenti supra sicli, 30 ex quibus fus sunt bases in introitu tabernaculi testimonii, et altare neum cum craticula sua, omniaque vasa qu ad usum ejus pertinent, 31 et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu ejus, et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum.
39 1 De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut pr cepit Dominus Moysi. 2 Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, 3 opere polymitario : inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine, 4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum, 5 et balteum ex eisdem coloribus, sicut pr ceperat Dominus Moysi. 6 Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Isra l : 7 posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Isra l, sicut pr ceperat Dominus Moysi. 8 Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta :
9 quadrangulum, duplex, mensur palmi.
10 Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.
12 In tertio, ligurius, achates, et amethystus.
13 In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos. 14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Isra l, singuli per nomina singulorum. 15 Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coh rentes, de auro purissimo : 16 et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis, 17 e quibus penderent du caten aure , quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant. 18 H c et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur, 19 stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut pr cepit Dominus Moysi. 20 Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam, 21 et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem : 22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta : 23 et tintinnabula de auro purissimo, qu posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunic per gyrum : 24 tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut pr ceperat Dominus Moysi. 25 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus :
27 feminalia quoque linea, byssina :
28 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut pr ceperat Dominus Moysi. 29 Fecerunt et laminam sacr venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini : 30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut pr ceperat Dominus Moysi.
31 Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii : feceruntque filii Isra l cuncta qu pr ceperat Dominus Moysi. 32 Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases, 33 opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus,
38 et tentorium in introitu tabernaculi ;
39 altare neum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia ; labrum cum basi sua ; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis ; 40 tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, qu in ministerium tabernaculi, et in tectum f deris jussa sunt fieri. 41 Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,
3 et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum :
4 et illata mensa, pones super eam qu rite pr cepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis, 5 et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,
8 Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus.
9 Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur :
10 altare holocausti et omnia vasa ejus,
11 labrum cum basi sua : omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum. 12 Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua 13 indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.
14 Fecitque Moyses omnia qu pr ceperat Dominus.
15 Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum. 16 Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas, 17 et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat. 18 Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper. 19 Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem. 20 Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum, 21 ordinatis coram propositionis panibus, sicut pr ceperat Dominus Moysi. 22 Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mens in parte australi,
26 Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,
27 et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat. 28 Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua. 29 Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes, 30 cum ingrederentur tectum f deris, et accederent ad altare, sicut pr ceperat Dominus Moysi. 31 Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio.
Postquam omnia perfecta sunt, 32 operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud. 33 Nec poterat Moyses ingredi tectum f deris, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat. 34 Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Isra l per turmas suas :
35 si pendebat desuper, manebant in eodem loco.
36 Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Isra l per cunctas mansiones suas.
Psalms
LIBER PSALMORUM
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150
1
1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit
2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte
3 et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur
4 non sic impii non sic; sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terrae;
5 ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum
6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit
2
1 psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania
2 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma
3 disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum
4 qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos
5 tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos
6 ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum eius
7 Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te
8 postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae
11 servite Domino in timore et exultate ei in tremore
12 adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta
13 cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo
3
1 psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui
2 Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me
3 multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo eius; diapsalma
4 tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum
5 voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma
6 ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me
7 non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus
8 quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti
1 in finem in carminibus psalmus David
2 cum invocarem exaudivit me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam
3 filii hominum usquequo gravi corde ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium diapsalma
4 et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum
5 irascimini et nolite peccare quae dicitis in cordibus vestris in cubilibus vestris conpungimini diapsalma
6 sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino multi dicunt quis ostendet nobis bona
7 signatum est super nos lumen vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo
4 quoniam ad te orabo Domine mane exaudies vocem meam
5 mane adstabo tibi et videbo quoniam non deus volens iniquitatem tu es
6 neque habitabit iuxta te malignus neque permanebunt iniusti ante oculos tuos
7 odisti omnes qui operantur iniquitatem perdes omnes; qui loquuntur mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus
8 ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo
9 Domine deduc me in iustitia tua propter inimicos meos dirige in conspectu meo viam tuam
10 quoniam non est in ore eorum veritas cor eorum vanum est
11 sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant iudica illos Deus decidant a cogitationibus suis secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos quoniam inritaverunt te Domine
12 et laetentur omnes qui sperant in te in aeternum exultabunt et habitabis in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum
13 quoniam tu benedices iusto Domine ut scuto bonae voluntatis coronasti nos
6
1 in finem in carminibus pro octava psalmus David
2 Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me
3 miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea
4 et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo
5 convertere Domine eripe animam meam salvum me fac propter misericordiam tuam
6 quoniam non est in morte qui memor sit tui in inferno autem quis confitebitur tibi
7 laboravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum meum in lacrimis meis stratum meum rigabo
8 turbatus est a furore oculus meus inveteravi inter omnes inimicos meos
9 discedite a me omnes qui operamini iniquitatem quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei
10 exaudivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscepit
11 erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei convertantur et erubescant valde velociter
7
1 psalmus David quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Iemini
2 Domine Deus meus in te speravi salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me
3 nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum faciat
4 Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis
5 si reddidi retribuentibus mihi mala decidam merito ab inimicis meis inanis
6 persequatur inimicus animam meam et conprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat diapsalma
7 exsurge Domine in ira tua exaltare in finibus inimicorum meorum et exsurge Domine Deus meus in praecepto quod mandasti
8 et synagoga populorum circumdabit te et propter hanc in altum regredere
9 Dominus iudicat populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam super me
10 consummetur nequitia peccatorum et diriges iustum et scrutans corda et renes Deus
11 iustum adiutorium meum a Deo qui salvos facit rectos corde
12 Deus iudex iustus et fortis et patiens numquid irascitur per singulos dies
13 nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit arcum suum tetendit et paravit illum
14 et in eo paravit vasa mortis sagittas suas ardentibus effecit
15 ecce parturiit iniustitiam *et; concepit dolorem et peperit iniquitatem
16 lacum aperuit et effodit eum et incidet in foveam quam fecit
17 convertetur dolor eius in caput eius et in verticem ipsius iniquitas eius descendet
18 confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini altissimi
8
1 in finem pro torcularibus psalmus David
2 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos
3 ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem
4 quoniam videbo caelos * tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti
5 quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
6 minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum
7 et constituisti eum super opera manuum tuarum
8 omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi
3 laetabor et exultabo in te psallam nomini tuo Altissime
4 in convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et peribunt a facie tua
5 quoniam fecisti iudicium meum et causam meam sedisti super thronum qui iudicas iustitiam
6 increpasti gentes et; periit impius nomen eorum delisti in aeternum et in saeculum saeculi;
7 inimici defecerunt frameae in finem et civitates destruxisti periit memoria eorum cum sonitu
8 et Dominus in aeternum permanet paravit in iudicio thronum suum
9 et ipse iudicabit orbem terrae in aequitate iudicabit populos in iustitia
10 et factus est Dominus refugium pauperi adiutor in oportunitatibus in tribulatione
11 et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine
12 psallite Domino qui habitat in Sion adnuntiate inter gentes studia eius
13 quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est oblitus clamorem pauperum
14 miserere mei Domine vide humilitatem meam de inimicis meis
15 qui exaltas me de portis mortis ut adnuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion
16 exultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt in laqueo isto quem absconderunt conprehensus est pes eorum
17 cognoscitur Dominus iudicia faciens in operibus manuum suarum conprehensus est peccator canticum diapsalmatis
18 convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae obliviscuntur Deum
19 quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non peribit in finem
20 exsurge Domine non confortetur homo iudicentur gentes in conspectu tuo
21 constitue Domine legislatorem super eos sciant gentes quoniam homines sunt diapsalma
22 ut quid Domine recessisti longe dispicis in oportunitatibus in tribulatione
23 dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in consiliis quibus cogitant
24 quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur
25 exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret
26 non est Deus in conspectu eius inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur iudicia tua a facie eius omnium inimicorum suorum dominabitur
27 dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo
28 cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua eius labor et dolor
29 sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem
30 oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum adtrahit eum
31 in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum
32 dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat in finem
33 exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum
34 propter quid inritavit impius Deum dixit enim in corde suo non requiret
35 vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras adiutor
36 contere brachium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur
37 Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi; peribitis gentes de terra illius
38 desiderium pauperum exaudivit Dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua
39 iudicare pupillo et humili ut non adponat ultra magnificare se homo super terram
10
1 in finem psalmus David
2 in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer
3 quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde
4 quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus autem; quid fecit
5 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius in pauperem; respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum
6 Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam
7 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum
8 quoniam iustus Dominus et; iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius
11
1 in finem pro octava psalmus David
2 salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus quoniam deminutae sunt veritates a filiis hominum
3 vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum labia dolosa in corde et corde locuti sunt
4 disperdat Dominus universa labia dolosa linguam magniloquam
5 qui dixerunt linguam nostram magnificabimus labia nostra a nobis sunt quis noster dominus est
6 propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam dicit Dominus ponam in salutari fiducialiter agam in eo
7 eloquia Domini eloquia casta argentum igne examinatum probatum terrae purgatum septuplum
8 tu Domine servabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum
9 in circuitu impii ambulant secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum
12
1 in finem psalmus David usquequo Domine oblivisceris me in finem usquequo avertis faciem tuam a me
2 quamdiu ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem