Ad Catholici Sacerdotii (page 2)

Pie XI · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : https://www.vatican.va/content/pius-xi/la/encyclicals/documents/hf_p-xi_enc_19351220_ad-catholici-sacerdotii.html · 4 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Si vero praecepta ex ordine reputamus, quae saepenumero sacerdos, ut sui muneris officio fideliter respondeat, inculcare debet, iisdemque vim insitam perpendimus, procul dubio perspicimus quam magnus quamque sit beneficiorum. plenus ad redintegrationem morum populorumque tranquillitatem assequendam eius afflatus atque appulsus. Idque tum praesertim, cum primores tenuioresque de fugaci huius vitae cursu admonet, eosdemque docet quam fluxa sint terrena bona, quam pretiosa immortali animo spiritualium munerum adeptio, quam denique severa aeterni Iudicis sententia, qui incorrupto suo certissimoque oculorum obtutu omnium corda scrutatur « et reddet unicuique secundum opera eius » (43). Nihil sane opportunius, quam haec aliaque id genus praecepta ad aestuantem voluptatum cupidinem mitigandam, itemque ad effrenatam coércendam externarum rerum aviditatem, quae profecto in praesens cum tot homines corrumpant atque dehonestent, varios civitatis ordines eo compellunt ut, nedum sibi adiutricem operam praestent, inter se hostili animo dimicent. Cum vero passim nimium sui ipsius studium ìnvalescat, cum tantae fere ubique oonflagrent simultates, tantaque teterrima emergant ulciscendi consilia, nihil sane aptius magisque consentaneum, quam Iesu Christi « mandatum novum » (44) praedicare atque efferre; praeceptum nempe caritatis, quae ad omnes pertineat, non nationum populorumque finibus contineatur, ne hostem quidem excipiat atque arceat.

Siquidem per viginti fere saecula illustri praeclaroque modo experti sumus quantopere sacerdotum praecepta valeant, quibus ut « sermo Dei vivus... et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti » fideliter remittitur ac quodammodo reverberatur, ita « usque ad divisionem animi et spiritus » (45) pertingitur, ad egregia facinora ubique animi excitantur, ac nobilissimi spiritus omnibus iniiciuntur.

Quaelibet beneficia, quae civilis christiani nominis cultus in hominum societatem induxit, ex catholici sacerdotii institutione atque opera, tamquam ex remoto saltem eorum principio proficiscuntur. Id igitur bene in posterum sperare iubet, praeterquam quod « firmiorem sermonem » (46) habemus ex non deficientibus Iesu Christi promissionibus.

Atque etiam Missionalium opera, quae eam tam luculenter se dilatandi facultatem ostendit, qua ex divina virtute Ecclesia praedita est, provehitur maxime et ad felicem exitum deducitur a sacrorum administris, qui, fidei praecones caritatisque sequestres, innumeris exanclatis laboribus, divini Regni fines usque quaque proferunt atque propagant.

Sacerdos denique, hac etiam in re Iesu Christi munus persequens, qui « erat pernoctans in oratione Dei » (47) et « semper vivit ad interpellandum pro nobis » (48), publicus ex officio exstat ad Deum pro omnibus deprecator : eidem in mandatis est non modo proprium verumque altaris sacrificium Ecclesiae nomine caelesti Numini offerre, sed etiam « sacrificium laudis » (49) communesque preces; is nempe psalmis, supplicationibus et canticis, quae magna ex parte a sacris Litteris mutuatur, cotidie iterum atque iterum debitum Deo adorationis munus persolvit, atque necessarium eiusmodi impetrationis officium pro hominibus perficit, anxiis sollicitisque hodie, si umquam alias, divinoque auxilio egentibus. Ecquis poenas enumerando dixerit, quas sacerdotales preces e praevaricantium hominum capite arceant; et quot quantaque beneficia iisdem impetrent atque impertiant?

Si vel privata supplicatio tam sollemnibus pollet magnisque a Iesu Christo datis pollicitationibus (50), at preces, quae Ecclesiae nomine, dilectae nempe Redemptoris sponsae, ex officio funduntur, maiore procul dubio vi virtuteque fruuntur. Quapropter christiani homines, quamvis in prosperis rebus nimio saepius sint Dei immemores, naturali tamen instinctu ducti, admotas Numini preces omnia posse fidenti animo sentiunt, atque adeo ir omnibus huius vitae adiunctis ad eas confugiunt, easdemque a sacris adm.inistris in publico privatoque discrimine adhibendas impetrant: a precanti sacerdote omne genus infortunati solacium flagitant; ad eumdemque, in terrenae huius peregrinationis exsilio, caelestem opem imploraturi, adeunt. Reapse « medius stat sacerdos inter Deum et humanam naturam: illinc venientia beneficia ad nos deferens, mostras preces illuc perferens, Dominum iratum reconcilians » (51).

Ceterum, quod supra attigimus, ipsi Ecclesiae adversarii magnam catholici sacerdotii dignitatem ac vim idcirco percipere atque perpendere videntur, quod illud primis vehementioribusque nisibus lacessunt, probe noscentes quam arctissimis vinculis Ecclesia sacrorumque administri contineantur. Ac praeterea qui acrius hodie in sacerdotium dimicant, caeleste iidem Numen infitiantes hostili animo impugnant: quod profecto honore maximo maximaque aestimatione dignos sacri ordinis homines efficit.

II

Amplissima igitur est, Venerabiles Fratres, sacerdotalis dignitas; neque huius altissimae dignitatis splendori officiunt quorumdam, etsi lamentabilia ac miseranda, ob humanam infirmitatem admissa; eodemque modo haec ipsa paucorum admissa praeclaras tot sacerdotum laudes — virtute, doctrina, religionis studio martyrioque facto insignium — in oblivionem adducere non possunt. Idque eo vel magis quod hominis indignitas ministerii sui operam non irritam reddit: siquidem exploratum omnino est administri indignitatem sacramentorum vim non attingere, quae ex sacratissimo Iesu Christi sanguine, non ex sacerdotum sanctitate, suam repetunt efficacitatem; ea scilicet aeternae salutis instrumenta, ut theologicae disciplinae verbis utamur, « ex opere operato » actionem suam exserunt.

Perspicuum tamen est eiusmodi dignitatem, in iis omnibus qui eadem insigniti sunt, illam excelsitatem mentis, animi munditiam morumque integritatein postulare, quae sacerdotalis muneris maiestati sanctitatique respondeant. Hoc, ut diximus, sacerdotem constituit Deum inter hominesque conciliatorem, ex illius nempe persona ac mandato, qui est « unus mediator Dei et hominis, homo Christus Iesus » (52).

Eum igitur oportet ad eius perfectionem propius pro facultate accedere, cuius partes gerit; seseque vitae operumque probitate gratiorem cotidie Deo reddere; quandoquidem plusquam suave turis effluvium, plusquam sacrarum aedium nitorem, virtutem Deus aestimat ac diligit. « Quia (ordinati) efficiuntur medii inter Deum et plebem — ut ait S. Thomas — ideo debent bona conscientia nitere quoad Deum et bona fama quoad homines » (53).

At contra, si quis res sacras agit acque administrat, vitamque improbandam gerit, is profanum facit, ac sacrilegus efflcitur: « Qui sancti non sunt, sancta trattare non debent » (54).

Quamobrein iam in Veteris Testamenti litteris sacerdotibus ac levitis suis Deus praeceperat: « Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos » (55), Ac sapientissimus rex Salomon, in dedicandi templi cantico, hoc nominatim filiis Aaron a Deo impetrat: « Sacerdotes tui induant iustitiam, et sancti tui exsultent » (56). Iamvero, Venerabiles Fratres — S. Roberti Bellarmini verbis utimur — « si tanta iustitia et sanctitas et alacritas requirebatur in sacerdotibus illis, qui sacrificabant oves et boves et laudabant Deum pro temporalibus beneficiis; quid, quaeso, requiritur in sacerdotibus illis, qui sacrificant divinum Agnum, et gratias agunt pro beneficiis sempiternis? » (57) « Magna quippe Praelatorum dignitas — S. Laurentius Iustinianus inquit — sed maius est pondus: in alto gradu ante oculos hominum posìti sunt, oportet quoque ut in sublimi virtutum culmine sint erecti coram oculis cuncta cementis; alioquin non ad meritum, sed ad proprium praesunt iudicium » (58).

At reapse, rationes omnes, quas, ut catholici sacerdotii excelsitatem demonstraremus, iam breviter attigimus, nunc iterum Nostro obversantur animo, ut ad absolutae sanctimoniae officium, quo sacrorum administri tenentur, vehementer eosdem adhortemur. Etenim, quemadmodum Angelicus Doctor edocet: « ad idoneam exsecutionem ordinum non sufficit bonitas qualiscumque, sed requiritur bonitas excellens; ut sicut illi, qui ordinem suscipiunt, super plebem constituuntur gradu ordinis, ita et superiores sint merito sanctitatis » (59). Siquidem Eucharisticum sacrificium, quo innocens victima immolatur, hominum peccata delens, peculiari quodam modo postulat, ut sacerdos, per vitae sanctitudinem morumque integritatem, digniorem pro viribus se Deo impertiat, cui cotidie adorandam illam colendamque hostiam offert, quae ipsum est Dei Verbum, caritate nostrum homo factum. « Agnoscite quid agitis, imitamini quod tractatis » (60) Ecclesia verbis Episcopi consecrantis diaconum admonet, qui mox sacerdotali honore augendus est.

Est praeterea sacri ordinis vir divinarum gratiarum largitor, quarum sacramenta sunt veluti fontes; at profecto istiusmodi largitorem vel pretiosa illa carere gratia, vel mancum illius esse aestimatorem segnemque custodem, summopere dedecet. Accedit quod fidei veritas est ab eodem docenda; atque numquam religionis discipiinae digne efficienterque traduntur, nisi cum virtus huius institutionis dux est atque magistra, secundum illud « verba movent, exempla trahunt ». Ab eo itidem est evangelica lex praedicanda; attamen, si optat ipsemet ut hanc eamdem legem qui audiant amplectantur, nihil aptius, nihil validius, divina gratia aspirante, hoc obtinet, quam si christiana plebs sacrae veritatis praeconem cernat, tradita ab se praecepta suae ipsius vitae probitate diligenter observare. Cuius causae ratio perspicue a S. Gregorio Magno hisce verbis explanatur: Illa vox libentius auditorum cor penetrai, quam dicentis vita commendat, quia quod loquendo praecipit, ostendendo adiuvat ut fiat » (61). Ita profecto Sacrae Litterae nos docent divinum egisse Redemptorem, qui « coepit facere et docere » (62); atque eidem multitudines laetis vocibus acclamavisse, non modo quod

numquam sic locutus fuisset homo, sicut hic homo » (63), sed idcirco potissimum quod « bene omnia fecisset » (64). Contra vero, qui dicunt et non faciunt » cum scribis et pharisaeis comparari possunt, quos Christus redarguens — incolumi divini verbi, quod legitime nunciabant, auctoritate — eiusmodi sententia audientem populum admonuit: « Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei; omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite; secundum opera vero eorum Lolite facere » (65). Quisquis suo ipsius vitae exemplo veritatem, quam impertit, non commendat, is procul dubio quod hinc excitat, inde miserrime destruit. At Deus, contra, eorum Evangelii praeconum laboribus obsecundat benigneque aspirat, qui primum, data opera sollerter, ad suam ipsorum sanctimoniam assequendam toto pectore incumbant: ita enim affatim emergunt ac dehiscunt fiores eorum irrigati sudore; turgent ac pubescunt fructus: atque adeo, maturatis messibus, « venientes venient cum exsultatione portantes manipulos suos » (66).

Animadvertendum tamen est sacrorum administrum in gravissimum erroris discrimen incidere, si haud recto studio illectus atque compulsus, propriam sui ipsius sanctimoniam praetermittens, externis, etsi probandis, sui muneris inceptis nimio ardore se dedat. Hac etenim si ratione agat, non modo aeternam sui salutem ancipitem incertamque reddat — quemadmodum, hisce verbis usus, gentium Apostolus sibi metuebat: Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar » (67) — sed etiam, ut divinae gratiae iacturam non facìat, procul dubio tamen illum bene suadentis Spiritus Sancti impulsum amiserit, qui mirabilem prorsus vim atque efficacitatem externis attribuit apostolatus operibus.

Ceterum, si christianis omnibus illud praeceptum est: «Estote perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est » (68), eo magis sacrorum administri haec eadem divini Magistri verba ut sibi potissimum im.pertita reputent iubentur, qui peculiari Numinis instinctu ad arctiorem Iesu Christi imitationem votati sunt. Quamobrem Ecclesia omnibus e cleri ordine gravissimum eiusmodi severe inculcai officium, quod suis legibus inseruit: « Clerici debent sanctiorem prae laicis vitam interiorem et exteriorem ducere eisque virtute et recte factis in exemplum excellere » (69). Et quoniam sacerdos « pro Christo legatione fungitur » (70), ita vivat necesse est, ut ea Apostoli verba ad se referat: « Imitatores mei estote, sicut et ego Christi » (71); ita vivat ut alter Christus, qui virtutis suae fulgore hominum universitatem collustrabat atque collustrat.

At si omnium virtutum chorus in sacerdotali animo virescat oportet, sunt tamen quaedam, quae peculiari modo sacros administros addeceant. Imprimisque pietas, secundum illud Apostoli gentium, carissimum sibi Timotheum adhortantis: « Exerce... te ipsum ad pietatem » (72). Etenim, cum rationes illae necessitudinesque, quae cum caelesti Numine sacerdoti intercedunt, tam arctae tamque intimae crebraeque sint, liquido patet easdem suavi pietatis effluvio coniungi ac veluti perfundi omnino oportere; ac quoniam pietas « ad omnia utilis est » (73), eadem est potissimum ad sacerdotale munus necessaria. Pietate posthabita vel neglecta, actiones, etsi sanctissimae, augustioresque ritus ex more assuetoque modo fient; quandoquidem iisdem procul dubio spiritus vitaeque afllatus deerit. Quamquam, Venerabiles Fratres, pietas, de qua loquimur, non levis illa est atque externa, quae, etsi collibet atque blanditur animo, non eum tamen nutrit neque ad sanctimoniam assequendam compellit; at solidam illam potius intellegi volumus, quae, sensuum aestibus non obnoxia, ita certissimae doctrinae principiis firmoque animi iudicio innititur, ut, qui ea polleat, ingruentibus illecebrarum motibus obsistere queat.

Quae profecto, tametsi ad caelestem Patrem potissimum erigenda est, nihilo secíus in Deiparam etiam Virginem feratur; eam enim sacrorum administri incensiore quodam caritatis studio, quam laicorum ordinis homines, idcirco adamare debent, quod, ut rationum vincula, quibus sacerdos cum Iesu Christo coniungitur, arctiora sunt, ita necessitudines, quae Mariae cum Divino Redemptore intercedunt, impensiores quidem exstant.

Praeclarissimum aliud, pietatique coniunctissimum, catholici sacerdotii ornamentum est ea morum castimonia, quam ut omnino diligenterque observent Latinae Ecclesiae clerici, maioribus Ordinibus initiati, tam gravi iubentur officio, ut, si deliquerint, sacrilegii rei eo ipso evadant (74). Quodsi eiusmodi lex Orientalis Ecclesiae administros non omnino tenet, iisdem tamen etiam ecclesíasticus caelibatus honori ducitur; atque interdum — cum praesertim de summis agitur hierarchiae gradibus — necessario requiritur atque praecipitur.

Cum sacerdotali ministerio hanc virtutem congruere vel humanae tantummodo rationis ope evincitur; quandoquidem enim « spiritus est Deus » (75), consentaneum prorsus videtur qui divino famulatui addicatur, eum quodammodo « corpore se exuere ». Iam Romani veteres id decorum esse inspexerant; siquidem antiquissimam hanc legem : « Ad divos adeunto caste » maxi mus eorum orator proferens, hisce verbis interpretatur: « Caste iubet lex adire ad deos, animo videlicet, in quo sunt omnia ; nec tollit castimoniam corporis, sed hoc oportet intellegi, cum multum animus torpori praestet observeturque, ut casta corpora adhibeantur, multo esse in animis id servandum magis » (76). Atque in Veteris Testamenti codicibus Aaron filiisque eius Dei nomine a Moyse praeceptum erat ut per hebdomadam, qua eorum consecratio perficeretur, e Tabernaculo ne exirent, ideoque continentiam per eos dies servarent (77).

Atqui ab Novae Legis administro, qui Veteris Legis sacerdoti tantopere praestat, maior castitatis Inundities procul dubio requiritur. Prima sacri caelibatus lineamenta in tricesimo tertio Eliberitani Concilii canone describuntur (78), saeculo videlicet ineunte quarto habiti, cum adhuc saeviret christiani nominis insectatio; quod profecto rem iamdudum in more fuisse testatur. Hoc autem legis praescriptum nihil aliud facit nisi ut cuidam, ut ita dicamus, postulato, quod ex Evangelio Apostolorumque praedicatione oritur, vim praebeat atque addat. Quod Divinus Magister, quem « florem Matris Virginis » (79) canimus, castitatis donum tanta aestimatione prosecutus est, ut id supra communem hominum virtutem efferret (80); quod inde a teneris unguiculis in Nazarethana domo cum Maria et Iosepho, virginibus utrisque, educari voluit; quod integros castosque animos, Ioannis nempe Baptistae et Evangelistae, peculiari caritate dilexit; quod denique gentium Apostolus, fidelis ille evangelicae legis doctrinaeque Christi interpres, inaestimabiles virginitatis laudes praedicat — ad sollertiorem praesertim Dei famulatum quod attinet —: « Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo » (81); haec omnia, Venerabiles Fratres, non efficere non poterant, ut Novi foederis administri et caeleste lectissimae virtutis huius invitamentum experirentur, et eorum numero eniterentur adscisci « quibus datum est capere verbuni istud » (82), et observantem huic instituto obtemperationem sibi sponte imponerent, quod deinceps, in universa Latina Ecclesia, gravissimo ecclesiasticae auctoritatis praecepto sancitum est. Siquidem, quarto exeunte saeculo, Carthaginiense Concilium adhortatur: « ut quod Apostoli docuerunt, et ipsa servavit antiquitas, nos quoque custodiamus » (83).

Neque vel praeclarissimorum orientalium Patrum documenta desunt, quae ecclesiastici caelibatus praestantiam efferant, quaeque testentur, hac etiam de re inter Latinam Orientalemque Ecclesiam tunc temporis consensionem iis in locis viguisse, in quibus severiori disciplinae obtemperaretur. Itaque — ut illustriora exempla adhibeamus — S. Epiphanius, quarto item exeunte saeculo, asseverat caelibatum ad subdiaconos usque pertinere: « Eum qui adhuc in matrimonio degit ac liberis dat operam, tametsi unius sit uxoris vir, nequaquam tamen ad diaconi, presbyteri, episcopi aut hypodiaconi ordinem admittit (Ecclesia), sed eum dumtaxat qui ab unius uxoris consuetudine sese continuerit, aut ea sit orbatus; quod in illis locis praecipue fit, ubi ecclesiastici canones accurate servantur » (84). At disertus prae omnibus videtur hac super causa S. Ephraemus Syrus, Diaconus Edessenus universaeque Ecclesiae Doctor, qui « Spiritus Sancti cithara merito appellatur » (85). Is nimirum Abraham Episcopum, amicum suum, per haec numeris adstricta verba, alloquitur: « Respondes nomini tuo, Abraham, quia tu quoque factus es pater multorum; sed quia tibi non est uxor, sicut Sara Abraham, ecce grex tuus est uxor tua. Educa filios eius in veritate tua. fiant tibi liberi spiritus et filii promissionis ut fiantt heredes in Eden. O fructus pulcher castitatis, in quo sacerdotium complacuit, ... cornu efferbuit et unxit te, manus incubuit tibi et elegit te, Ecclesia optavit et dilexit te » (86). Atque iterum: « Non sufficit sacerdoti et nomini eius, offerenti vivum corpus, purgare animum et mundare linguam et expurgare manus et clarum reddere totum corpus, sed omnino purus esse debet omni tempore, quia positus est sicut mediator inter Deum et genus humanum. Laudetur ille, qui mundavit ministros suos » (87). Hoc pariter Chrysostomus asseverat : « sacerdotium obeuntem ita purum esse debere, ac si in caelis inter Potestates illas collocatus esset » (88).

Ceterum ipsa christiani sacerdotii excelsitas, itemque, ut S. Epiphanii sententia utamur, eius « incredibilis honor et dignitas » (89), quam supra breviter presseque attigimus, summum evincit caelibatus decus illiusque legis opportunitatem, qua eiusmodi institutum sacris altaris administris praecipitur: qui officio fungitur, quod muneri quodammodo praestat supernorum spirituum « qui astant ante Dominum » (90), nonne omnino consentaneum est eum caelestem pro viribus vitam agere? Qui « in iis, quae Domini sunt » (91) totus esse debet, nonne eum a terrenis rebus abhorrere, eiusque « conversationem in caelis esse » (92) addecet? Qui ad aeternam hominum salutem ita sedulo continenterque contendat oportet, ut divinam Redemptoris operam pro sua parte persequatur, nonne eum opportunum est a proprìae familiae curis animum vacuum solutumque habere, quae non mediocrem navitatis suae partem abstraherent ac distinerent?

Grande sane spectaculum est incensaque admiratione dignum, quod tam crebro in catholica Ecclesia evenit, iuvenes nempe levitas cernere, qui, antequam Subdiaconatus ordini initientur, antequam scilicet divino famulatui ac cultui se omnino dedant, ultro libenterque polliceantur sese gaudiis atque solaciis esse abdicaturos, quae in alio vitae instituto poneste capessere possent. Ultro libenterque dicimus; namque, si, sacro ordine suscepto, iam non integrum iisdem neque liberum est terrenas nuptias finire, ad sacra tamen amplectenda munia nulla lege nullave persona coatti accedunt, sed propria cuiusque sua permoti voluntate (93).

Nihilo secius quae adhuc, ecclesiasticum caelibatum commendantes, verba fecimus non idcirco intellegi volumus, ac si Nobis in mente esset absimilem illam disciplinam quodammodo improbare ac redarguere, quae in Orientalem Ecclesiam legitime invecta est; sed revera animus Noster eo unite spectat, ut eam veritatem efferamus, quam et praeclarissimam ducimus catholici sacerdotii gloriam, et quae videtur Nobis Sacratissimi Tesu Cordis consiliis ac votis, ad sacerdotum animos quod attinet, dignius aptiusque respondere.

Ac praeterea terrenarum rerum continentià, haud minus quam castitatis amore, sacrorum administri excellant. Cum homines cernere est omnia pecunia vendere, omnia pretio mercari, per vitiorum illecebras gradiantur illi nimio sui ipsius studio expertes; atque indignam quaestuum cupiditatem sancte respuentes, non rei nummariae sed animarum emolumenti quaerara, non suam ipsorum, sed Dei gloriam affectent atque expetant. Non mercenarii sunto, qui idcirco laborant, ut sui operis mercedem assequantur; non eorum instar, qui, quamquam ex officio vacant demandato sibi muneri, suae tamen privatae etiam utilitati inhiant et ad affiora contendunt. Sint « borri milites Christi », qui « non implicane se negotiis saecularibus, ut ei placeant, cui se probarunt » (94); sint Dei administri animarumque patres ; ac mente reputent quam impendunt operam, quibus aestuant sollicitudinum studiis, non eadem posse hominum thesauris honoribusque compensari ac redimi. Quodsi iisdem haud vetitum est ea percipere, quae ad semet ipsos alendos ac sustentandos necessaria sunt, secundum illud Apostoli : « Qui altari deserviunt, cum altari participant, ... et Dominus ordinavit iis qui evangelium annuntiant, de evangelio vivere » (95); attamen, « in sortem Domini votati », quemadmodum ipsum « clericorum » nomee sonat, nullam aliam appetant mercedem, nisi eam, quam Christus suis Apostolis spopondit: « Merces vestra copiosa est in caelis » (96). Vae sacerdoti, si divinarum pollicitationum immemor, « turpis lucri cupidum » (97) se proferat, et in profanum hominum vulgus se trudat atque immisceat, de quibus Ecclesia Apostoli verbis conqueritur: « Omnes quae sua sunt quaerunt, non quae Iesu Christi! » (98). Ita enim non modo demandato sibi muneri deesset, sed etiam concreditae plebi despicatui haberetur, quae procul dubio eius agendi rationem animadverteret evangelicis praeceptis repugnare, quae et divinus Magister luculenter edidit, et ipsemet populo suo nunciare debet: « Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur et ubi fures effodiunt et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in caelo » (99). Si animo perpendimus Iudam, unum ex Christi Apostolis, « unum ex duodecim », ut summa cum maestitia Evangelistae referunt, ob iniquam terrenarum rerum cupidinem ad interitum esse ruinamque prolapsum, facile intellegitur hoc idem aviditatis studium per saeculorum decursum tot tantaque peperisse Ecclesiae detrimenta. Cupiditas etenim, quae a Spiritu Sancto « radix omnium malorum » (100) vocatur, ad quodlibet flagitium rapere hominem potest; quodsi eatenus non processerit, sacerdos tamen, eiusmodi vitii contagione infectus, consulto inconsulte, Dei Ecclesiaeque inimicis adsciscitur, eorumque improbis consiliis adiutricem dat operarm.

At contra, germana illa atque sincera ab externis bonis continentia omnium animos sacerdoti conciliat; idque eo vel magis quod cum animo ab terrenis rebus alieno, qui intima christianae fidei virtute enutriatur, incensa illa nullo non tempore coniungitur erga .omne genus calamitatum miseratio, quae Dei administrum miserorum patrem efficit; quos ille, Iesu Christi sententiae memor: « quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis » (101), veluti Redemptorem ipsum singulari caritate colit atque complectitur.

Itaque sacri ordinis vir, ab eiusmodi vinculis expeditus, quae eum nimio arctius cum terrenis rebus devincirent — ab propriae nempe familiae vinculis suarumque utilitatum nexibus — satius profecto caelesti illo amoris igne inflammabitur, animarum dicimus amorem, qui e penetralibus Iesu Christi Cordis erumpit, quique nihil aliud nititur, nisi ut apostolicos animos attingat hominumque universitatem incendat (102). Hunc divinae gloriae hominumque salutis ardorem — ut de Redemptore evenisse Sacris Litteris edocemur (103) — Ecclesiae administrum urere ac veluti consumere oportet, ita quidem ut, se suisque commodis posthabitis, semet ipse excelso suo muneri omnino dedat, omniaque cotidie impensius experiatur, ut demandati officii partes satius' in dies latiusque expleat.

Ecquid potest sacerdos evangelii praecepta meditari, bonique Pastoris questum percipere dicentis: « Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere » (104); itemque cernere « regiones quia albae sunt iam ad messem » (105), quin « Domino messis » indefatigabilem se operarium impertiat, incensoque studio ita excitetur, ut errantes eiusmodi oves ad rectum iter adducat? Numquid potest tot tamque frequentes multitudines videre « iacentes sicut oves non habentes pastorem » (106) — non modo in longinquis ab Missionalibus excolendis regionibus, sed, proh dolor, in urbibus et in pagis etiam in quibus iam diu viget christianum nomen — quin ipse vehementem commiserationem illam participet, quae divinum Iesu Christi animum tantopere continenterque affecit? (107) Sacerdotem dicimus, qui probe novit se « verba vitae aeternae habere » suisque e manibus regenerationis salutisque opes oriri posse? Utique caelesti Numini immortales grates agiinus, quod eiusmodi apostolici ardoris lux, praeclarum veluti ornamentum, sacrorum administrorum frontem illuminat; quodque cernere Nobis licet, haud mediocri cum paterni animi solacio, Nostros Venerabiles Fratres ac dilectos filios — Episcopos nempe ac sacerdotes — quasi in confertum lectissimumque agmen coéuntes, ita Summi Ecclesiae Moderatoris invitamento respondere, ut citatiore cotidie gradu ad ultimos usque terrarum orbis fines eo consilio procedant, quo pacifera et aspera veritatis adversus errorem, lucis adversus tenebras, Divini Regni contra Satanae regnum, certamina certent.

Tous les livres