Ad Catholici Sacerdotii (page 3)

Pie XI · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : https://www.vatican.va/content/pius-xi/la/encyclicals/documents/hf_p-xi_enc_19351220_ad-catholici-sacerdotii.html · 4 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

At vero ex hoc ipso quod catholicus sacerdos promptus est strenuusque miles, necessitate consequitur ut is disciplinae spiritu, immo etiam — ut christiano more loquamur — oboedientiae studio imbuatur; illius dicimus oboedientiae, qua ut varii ecclesiasticae hierarchiae ordines concinne congruenterque continentur, ita « certe mira varietate Ecclesia sancta circumdatur, ornatur et regitur, cum alii in ea Pontifices, alii minoris ordinis sacerdotes... consecrantur, et ex multis et alternae dignitatis membris unum corpus Christi efficitur » (108). Hanc eamdem oboedientiam sacrorum administri, adhuc a sacerdotio recentes, suo cuiusque Episcopo spioponderunt; atque itidem Episcopi, quo die ad sacerdotii culmen evecti sunt, eo die supremo adspectabilique rei catholicae rettori, beati Petri successori ac Iesu Christi Vicario, sanctissimis verbis adiuraverunt.

Istiusmodi igitur obtemperationis officium varios hierarchiae ordines eiusque membra cotidie arctius inter se et cum Pontifice Summo ita coniungat, ut reapse militantem Ecclesiam Dei osoribus terribilem reddat « ut castrorum aciem ordinatam » (109): idemque eorum studio moderetur, qui nimio concitentur ardore; iis, qui languore vel inertia laborent, stimulos adiiciat; suas cuiusque partes, propria cuiusque munera unicuique tribuat; in eademque exsequenda ita quilibet se impendat, legitimae ut numquam auctoritati obsistat; quod profecto non alio pertineret, nisi ut amplissimam Ecclesiae operam praepediret. Accipiat quisque suorum moderatorum normas ut ipsius Iesu Christi praecepta; qui vere unus est, cui omnes obtemperemus, catholicae religionis dux et auctor, quique pro nobis « factus est oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis » (110).

Divinus enim summusque sacerdos absolutissimam suam Aeterno Patri oboedientiam nobis singulari quodam modo patefieri voluit; cuius quidem oboedientiae frequentissima sunt in prophetarum evangelistarumque codicibus testimonia: « Ingrediens mundum dicit: hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi... tunc dixi: ecce venio; in capite libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem tuam » (111).

« Meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me » (112). Itemque e cruce pendens, non antea caelestis Patris manibus animam suam tradidit, quam sollemniter asseveraret ea omnia, quae Sacrae Litterae de semet ipso praenuntiavissent — hoc est munus sibi a Patre ooncreditum ad arcanum illum usque questum « sitio », quem « ut consummaretur scriptura » (113) edidit — omnino expleta esse.

Qua procul dubio in agendi ratione id nominatim declaratum voluit, vel incensissimum nempe animarum studium oportere divino nutui nullo non tempore omnino subiiciatur; semper nimirum ad eorum voluntatem idem conformetur, hierarchicos dicimus legitimosque moderatores, qui caelestis Patris personam gerunt, eiusque iussa nobiscum communicant.

Verumtamen catholicì sacerdotis lineamenta, quae Nos in totius orbis luce collocare cupimus, haud omnino illustrata verbisque definita pateant, si aliud sacerdotalis animi ornamentum, doctrinam scilicet, praetermittamus quam Ecclesia in eo postulat. Ille nimirum, cum a Christo Iesu officiunl munusque acceperit docendi veritatem: « Docete. . . omnes gentes » (114); « magister in Israel » (115) constituitur. Salutis praecepta tradere iubetur; quae quidem praecepta debet, ut gentium Apostolus admonet, « sapientibus et insipientibus » (116) impertire. Atqui, quomodo poterit doctrinam cum ceteris communicare, si eadem instructus ornatusque non sit? Per Malachiam prophetam Spiritus Sanctus praemonet: « Labia sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore eius » (117); ac nemo profecto, in sacerdotis sapientiae commendationem, graviora poterit, quam ea, admonita edere, quae caeleste ipsum. Numen per Oseam edidit: « Quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi » (118). Necesse igitur est sacri ordinis virum omnes de catholica fide deque moribus disciplinas ita callere, ut easdem ceteris proponere queat, itemque dogmata, leges Ecclesiaeque cultum, cuius administer exsistit, christifidelibus explanare possit; atque adeo oportet religionis ignorantiam, quae — quamvis humanarum rerum scientia mirabiles prorsus processus fecerit – multorum tamen mentes obumbrat, eloquii sui luce virtuteque collustret atque dispellat. Quod dilucide Tertullianus admonet: « Hoc unum gestit interdum (veritas), ne ignorata damnetur » (119), hodie, si umquam alias, animo reputare peropportunum est. Debet praeterea sacerdos praeiudicatas falsasque opinationes, quas aggesserit adversariorum simultas, e mentibus arcere; aetatis huius hominibus, veritatis appetentissimis, eamdem serena praebere sinceritate; incertos adhuc animos, vel dubitatione laborantes, erigere, confirmare, et ad securum illius catholicae fidei portum, quani edocti fortiter amplectantur, tuto fidenterque adducere; pertinacibus denique protervi erroris incursionibus strenuum opponere animosumque pectus ac non perturbatam solidamque virtutem.

Sacerdos igitur, Venerabiles Fratres, etsi sui muneris occupationibus curisque distentus, altiora pro viribus gravioraque Theologiae studia repetat, atque adeo illius adiumentis doctrinae, quam in Seminario hausit, uberiorem cotidie addat sacrarum disciplinarum eruditionem, qua quidem magis magisque ad concionandum animosque regendos idoneus evadat (120). Idem praeterea, ut concrediti officii decus postulat, utque fidem aestimationemque populi, quemadmodum addecet, sibi conciliet — quod procul dubio pastoralem operam suam efficientiorem reddet —illa vel profanarum scientiarum copia praeditus esto, quas hodie exculti homines commune veluti patrimonium habent; sancte videlicet esto suorum temporum progressionib us necessitatibusque non impar, eodem nimirum modo, quo catholica Ecclesia aetates omnes omnesque gentes complectitur, bona cuiusvis incepta fovet ac provehit, ac veri nominis scientiarum, etsi audaces, ad altiora processus, nedum metuat, adiuvat Semper equidem cleri homines in quibuslibet humanae doctrinae itineribus praecessere alacres; immo etiam aliquando ita primum agmen assecuti sunt, ut nihil aliud nisi « litteris eruditum » clerici nomen sonaret. Non modo Ecclesia incolumes humanitatis veteris codices servare enisa est, qui absque sua ac monachorum ope pessumdati ac fere omnino deperditi essent, sed per suorum etiam illustrium Doctorum operam in perspicuo posuit humanas omnes oognitiones catholicae fidei explanationi tuitionique inservire posse. Cuius profecto rei Nosmet ipsi, vel recens exemplum praebuimus praeclarissimum, cum sanctorum caelitum Doctorumque infula insignem illum decoravimus summi Aquinatis magistrum, Albertum dicimus Theutonicum, quem iam eiusdem aetatis homines Magnum universalemque Doctorem nuncupantes venerabantur.

Nunc, procul dubio, a sacri ordinis viris hoc contendere non possumus ut in omni scientiarum campo primas ípsi ferant; iam siquidem humanae doctrinae rationes atque opes tam magnae sunt, ut nemo unus possit, nedum ceteris in quibuslibet eius partibus praestare, eas omnino complecti. Iis tamen e cleri ordine animum addere prudenti consilio opportunum est, qui peculiari voluntatis suae inclinatione virtutisque dotibus praediti, ad unam alteramve e disciplinis et artibus — quae tamen ecclesiastici muneris professionem non dedeceat — sese vocari quodammodo sentiant; quandoquidem hoc, si suis contineatur finibus moderateque Ecclesiae praeceptis regatur, in eiusdem Ecclesiae ornamentum ac decus eiusque Capitis Iesu Christi gloriam procul dubio redundat. Atque itidem ceteris sacrorum administris omnibus non satis esto ea disciplinarum cultura animum exornare suum, quae superioris aevi necessitatibus par fuisse videatur, sed reapse altiorem plenioremque omne genus doctrinam potiri iidem enitantur, quae ad elatissimum illum amplissimumque gradum pertingat, ad quem nostra in praesens aetas, valde revolutis saeculis praestans — ut in universunl de scientiarum pervestigationibus loquamur — data diligenter opera provecta est.

Quodsi Deus interdum, « ludens in orbe terrarum » (121), homines, nostris etiam temporibus, voluit, harum, de quibus loquimur, disciplinarum copia fere omnino expertes, ad sacerdotalem dignitatem provehere, per eosdemque rerum mirabilia operari; id eo consilio procul dubio evenit, ut pluris a nobis sanctimonia quam doctrina fiat, utque nos fidem nostram, potius quam in humana, in divina ope collocemus: imo etiam, hac de causa, nobis peropportunum est salutarem illam sententiam identidem repetere intentoque animo reputare: « Quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes... ut non glorietur omnis caro in conspectu eius » (122). Attamen, quemadomodum in naturae ordine divina rerum miracula vim naturalium legum momento temporis intermittunt, sed easdem non abrogant; ita eiusinodi homines — in quibus vitae sanctitas cetera omnia quodammodo compensat atque explet — ut prorsus sunt superna virtute praediti, praeceptorum veritatem necessitatemque, quae Nos inculcando tradidimus, nedum demant, non minuunt.

Iamvero, quod sacrorum administri, ut diximus, virtutis sapientiaeque laudibus in exemplum eniteant oportet, ut ab iisdem « bonus odor Christi » (123) usque quaque effundatur, hoc in praesens idcirco magis magisque opportunum ducimus, quod catholioorum hominum Actio — illud nempe inceptum, quod Nos tantopere solatur ac reficit, quodque animos ad excelsiora excitat perfectionis fastigia — laicorum ordinis homines arctius cum sacerdotibus coniungit, ut et hos adiutrici opera adiuvent, et doctrinae duces, christianae vitae studiique apostolici exempla omnino habeant.

III

At si tam grandis est catholici sacerdotii dignitas, si tam eximias postulat animi dotes, consequitur indidem, Venerabiles Fratres, necessarium omnino esse ut sacrorum alumni recta consentaneaque ratione instituantur. Necessitatis huius sibi conscia ac memor Ecclesia nihil fortasse magis, per saeculorum decursum, actuosa maternaque sollicitudine provexit, quam idoneam suorum conformationem sacerdotum. Ea siquidem non ignorat, quemadmodum populorum mores eorumque christianae fidei professio e cleri opera pendent, ita eamdem operam ex accepta a sacrorum administris institutione vim haurire suam, cum in eos etiam illa Spiritus Sancti sententia cadat: « adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea » (124). Quamobrem ipsamet, Numinis instinctu ducta, Seminaria esse ubicumque gentium instituenda decernit, in quibus singulari cura sacri ordinis alumni educentur. Quotquot igitur, Venerabiles Fratres, gubernandae Ecclesiae munus Nobiscum participatis, Seminaria veluti in oculis feratis oportet; eademque praecipuae sunto vestrarum curarum partes. Diligens imprimis esto moderatorum magistrorumque delectus atque illius, peculiari modo, cui gravissimum concredatur, officium sacerdotalis animorum conformationis. Sacris eiusmodi conlegiis sacerdotes tribuite maxima virtute ornatos; neque gravemini eos e muneribus abstrahere, specie quidem maioris ponderis, quae tamen cum hac capitali re, cuius partes nulla alia susceperit, comparari nequeunt. Aliunde etiam eos exquirite, ubicumque ad pernobile hoc institutum aptos idoneosque inveniatis. Eiusmodi sunto, ut sacerdotales virtutes exemplo vel magis quam alloquio doceant; atque ita doctrinam impertiant, ut fortem, virilem et apostolicum animum in sacrorum alumnis effingant. Eorum opera, pietas, castimonia, morum studiorumque disciplina in Seminario eftlorescant; atque instituendi iuvenes et in praesens adversus vitiorum illecebras et in posterum contra ea quae ingruant, gravioris momenti discrimina, — quibus quidem obsistant oportet, « ut omnes faciant salvos » (125) — sedulo praemuniantur.

Utque qui futuri sunt sacerdotes, illam, ut diximus, quam tempora postulant, doctrinam assequi valeant, id gravissimum officium est, ut, posteaquam classicas, quas vocant, disciplinas calluerint, scholasticam philosophiam affatim imbibant, recteque in eadem se exerceant « ad Angelici nempe Doctoris rationem, doctrinam et principia » (126). Haec « philosophia perennis », quemadmodum Decessor Noster immortalis memoriae Leo XIII eam vocabat, non dumtaxat iisdem necessaria est ut altius christianae veritatis capita speculentur, sed etiam ut, adversus quaslihAt nostrae huius aetatis fallacias, communiantur, et in quavis, quam instituturi sint, studiorum pervestigatione eorum mentis acies ita exacuatur, ut vera dispicere magis aptiusque possint quam ii, qui huius philosophicae sint institutionis expertes, quantumvis ampliore eruditione praediti.

Quodsi, ut alicubi contingit, vel angustiores Dioecesis fines, vel exigua eademque lamentabilis alumnorum copia, vel denique idoneorum hominum rerumque penuria non concedant ut Episcopus quisque proprium optimeque instructum Seminarium habeat — ad normas nempe Codicis Iuris Canonici (127), ceterasque Ecclesiae praescriptiones — tum summopere opportunum est ut sacri eiusdem regionis Antistites vires fraterno animo coniungant, easque in commune Seminarium conferant, quod nobilissimo demandato muneri omnino respondeat.

Haud mediocres, quae inde orientur, utilitates procul dubio suscepta incommoda atque impensas resarcient; ac vel id, quodh Episcoporum animos nonnumquam maestítia afficit — suos nimirum sacrorum alumnos cernere ab Pastore per temporis spatium abstractos, qui apostolicum, quo flagrat, studium in suos laboris socios transfundere percuperet, itemque a locorum finibus abductos, ubi aliquando ipsimet suam navabunt operam — id etiam, dicimus, satis superque idcirco compensabitur quod eos stato tempore excipient illa spiritualium rerum copia institutos conformatosque, quam maiore cum Dioecesis suae profectu, ceteris impertient. Quapropter id genus incepta non modo Nos provehere atque fovere numquam intermisimus, sed eadem etiam, occasione data, suasimus ac vehementer commendavimus. Ac pro Nostra parte, ut omnes norunt, magnis impensis curis grandique pecunia, haud panca istiusmodi Seminaria, ubi necessitar hoc postulare videbatur, aut e solo excitavimus, aut amplificata voluimus, aut aptiora denique reddid.imus; idque, quod in Ecclesiae utilitatem, si unquam aliud, cessurum esse reputamus, et in posterum, iuvante Deo, accuraturi sumus.

Hoc veruntamen, quod laudabiliter eo nititur, ut sacrorum alumni quam rectissime instituantur, parum sane profectus pepererit, si eorum delectus, quorum causa Seminaria exstant, haud consentanea diligentia fiat. Ad quem quidem delectum omnes, pro virili cuiusque parte, adiutricem operam conferant, quotquot cleri conformationi praeponuntur. Moderatores nempe, animorum disciplinae rector, ac confessarii ad sui tamen cuiusque muneris fines ac terminos — quemadmodum hanc, divino instinctu inditam, ad ineundum sacerdotium inclinationem omni ope fovere ac roborare debent, ita eos eodem diligentiae studio opportunoque tempore a sacro Ordine arceant, quos non idoneos perspexerint atque adeo inutiles ad digne sacerdotalia officia sustinenda. Ac quamvis aptius sit haud nimio serius ad hanc eiectionem devenire, quod mora soleat pisce de rebus et errores inducere et detrimenta afferre, attamen, quaelibet remorandi causa fuerit, cum primum e recto itinere deerratum esse aperte patuerit, tum, nullo habito hominum respectu, vitio medendum est. Quibus vero hanc ineundi deliberationem officium est, eos non falsi nominis misericordia moveat, quae non modo in Ecclesiam, cui quidem iners vel indignus administer praeberetur, sed in iuvenem ipsum crimen evaderet, qui viâ deceptus, summo cum aeternae salutis discrimine, sibi ceterisque offensioni esset.

Neque is, qui prudenti vigilantique cura Seminario praeest, quique concreditos sibi iuvenes, alium ex alio, studiosa sollicitudine prosequitur, eorumque mentis dotes impulsionesque diligenter rimatur, perdifficulter dispexerit atque compereri quisnam ex iis ad suscipiendum sacerdotium superno nutu advocetur. Quae quidem ad sacra capessenda munia proclivis inclinatio, uti probe nostis, Venerabiles Fratres, potiusquam ex intimo conscientiae invitamento sensuumque motu, quae interdum deesse possunt, ex recta eorum propensione eruitur intentioneque mentis qui sacerdotio inhiant, cum iis corporis animique virtutum ornamentis coniuncta, quae eosdem ad hoc officium amplectendum idoneos reddant. Qui ad sacrum huiusmodi institutum ea una nobilique de causa contendat, ut divino famulatui animarumque saluti se dedat, simulque et solidam pietatem et probatam vitae castimoniam, et consentaneam, ut diximus, doctrinam assecutus sit vel assequi nitatur, is profecto, ut perspicuo patet, ad sacerdotale ministerium a Deo vocatur. At qui, contra, ab improvidis forsan parentibus compulsus, hoc idem eo consilio complecti velit, ut terrena, quae captanda prospexerit, emolumenta ac commoda potiatur — quod quidem elapso tempore crebrius contingere poterat —; qui ab disciplina obtemperationeque plerumque abhorreat, parum sit ad pietatem proclivis, nec satis laboris animarumque salutis studiosus; qui, peculiari modo, ad libidinis illecebras sese pronum impertiat, neque iam diu experiendo ostenderit illius dehonestamenta effugere posse; qui denique ad disciplinarum studia ita haud idoneus evadat, ut portendi liceat praescriptum eorum curriculum non posse eum, satis moderatoribus facientem, perficere; hi omnes ad sacrum hoc munus ineundum non nati aptique sunt: atque adeo si ab Seminarli aedibus opportuno tempore non arceantur, difficilius in posterum inde se abducere poterunt, ac forsitan, quamquam non divino instinctu neque sacerdotalis animi studio ducti, gravissimi tamen huius officii vinculis se obstringent. Perpendant igitur Seminariorum rectores, animadvertant ii qui in id genus domiciliis vel iuvenum animis moderantur vel sacras confessiones excipiunt, quam magni periculi — ad Deum, ad Ecclesiam et ad ipsos iuvenes quod attinet — auctores fiant, si suas cuiusque partes omni ope non expleant, ne eiusmodi erratum perpetretur. Quod vero diximus spiritualis etiam disciplinae moderatores itemque sacros confessarios hoc discrimen, pro concredito officio, in se recipere; hoc ita intellegendum est non quasi iidem possint extrinsecus quoque ac publice operam proferre suam — quod immo vel ex religiose suscepto munere, vel ex inviolabili sacramenti secreto iisdem vetitum est — sed ita potius, ut in cuiusque iuvenis animum efficacem vim exserant, eosque firma paternaque constantia regant, prout assequenda sempiternae salutis bona postulent. Quamobrem ipsi — tum praesertim, cum externae rei moderatiores vel neutiquam, vel enervate ac languide, suas partes peragant — non aptos aeque atque indignos, humano nullo habito respectu, pro officio inbeant e sacris Seminarii saeptis, dum tempus est, recedere; eaque in causa pertractanda tutiorem semper sententiam amplectantur, quae quidem, ad rem quod attinet, multo magis sacrorum alumnis favet, cum eos ex itinere avertat, per quod ad aeternam ruinam adduci possent.

Quodsi interdum non luculenter satis huiusmodi officium pateat, eam saltem iidem auctoritatem adhibeant quae ex sibi credito munere paternaque in alumnos caritate oritur, ut eos ad sponte sua ab instituto recedendum inducant, quos non ita, ut oportet, animatos noverint. Habeant alte confessarìi illa in animis insculpta, quae S. Alphonsus de Ligorio haud absimili de causa docet: « Ut plurimum, quo severius (hac in re) confessarius cum paenitentibus agit, eo tutius ipsorum saluti consulit; ac contra, eo se duriorem paenitentibus praestat, quo ipsis se faciliorem impertit. S. Thomas a Villanova confessarios id genus, aequo nempe leniores, impie pios vocabat. Huiusmodi caritas contra caritatem repugnat » (128).

At rei, de qua dicimus, periculum in Episcopum, uti perspicuum est, potissimum recidit, cui ex destricto Ecclesiae iure imperatur ut « sacros ordines nemini conferat, quin ex positivis argumentis moraliter certus sit de eius canonica idoneitate; secus non solum gravissime peccat, sed etiam periculo sese committit alienis communicandi peccatis » (129). Quod legis praescriptum hanc S. Pauli ad Timotheum sententiam quodammodo refert: « Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis » (130). « Quid est cito manus imponere — quemadmodum S. Leo Magnus, Decessor Noster, commentatur — nisì ante aetatem maturitatis, ante tempus examinis, ante meritum oboedientiae, ante experientiam disciplinati, sacerdotalem honorem tribuere non probatis? Et quid est communicare peccatis alienis nisi et talem effici ordinantem, qualis est ille qui non nieruit ordinari? » (131) quandoquidem, ut Chrysostomus, Episcopum alloquens, dicit: « Peccatorum eius tam praeteritorum quam futurorum tu quoque poenam dabis, qui illi dignitatem dedisti » (132).

Gravissima hac sententia, Venerabiles Fratres, maximopere formidolosum significatur onus, quo perterritus insignis Mediolanensium Episcopus S. Carolus Borromaeus aiebat: « Qua in re modica etiam negligentia mea maximam irrogare mihi potest culpam » (133). Saluberrimum igitur S. Ioannis Chrysostomi monitum amplectamini: « Non post primam probationem, nec post secundam, vel tertiam, sed postquam circumspexeris et accurate examinaveris, tunc impone manus » (134). Quod quidem de candidatorum sanctimonia in primis intellegatur oportet. Auctore enim piissimo Episcopo et Doctore, Alphonso nempe Maria de Ligorio: « Non sufficit quod Episcopus nihil mali noverit de ordinando, sed debet fieri certus de eius positiva probitate » (135). Hac in causa, nimiae austeritatis invidiam, quae facile inde oritur, posthabentes, ita concredito vobis iure officioque utamini, ut hanc experimentis cognoscendam probitatem in antecessum expostuletis, ac, si quid dubii relictum fuerit, ad aliud tempus sacrorum ordinum collationem prolatetis. « Apta namque — ut S. Gregorius Magnus egregie docet — aedificationibus de silvis succiduntur, nec tamen adhuc viridibus aedificii pondus imponitur, nisi eorum viriditatem multorum dierum mora siccaverit et apta ad necessarium usum effecerit; quae observantia si forte negligatur, citius superimposita mole franguntur » (136); cui oom.parationi haec Angelici Doctoris dilucida verba apprime resonare videntur: « Ordines sacri praeexigunt sanctitatem... ; unde pondus ordinum imponendum est parietibus iam per sanctitatem desiccatis... ab humore vitiorum » (137).

Ceterum si, quoad suae cuiusque sunt partes, ecclesiasticis praescriptis piene perfecteque fuerit satisfactum itemque normis obtemperatum, quas hac super re per Sacrum Consilium Sacramentorum disciplinae praepositum paucos abhinc annos edidimus (138), causae profecto magnam partem demovebuntur, cur catholica Ecclesia lacrimas fundat simulque christianus populus in sacerdotum moribus offendat. Ac verba Nostra hoc loco ad supremos moderatores Religiosorum Ordinum convertentes, eos monitos vehementer volumus, ut in instituendis ad sacerdotium alumnis, si quos forte habeant, non modo legibus obsequantur, non secus ad eos (139) atque ad saecularem clerum a Nobis datis, sed ad se etiam ea omnia spectare arbitrentur, quae hactenus de sacra iuventu.te colenda in universum perdocuimus; ea vel etiam de causa, quod Episcopus religiosos iuvenes sacris ordinibus initiaturus, ad moderatorum suorum iudicium rem ut plurimum defert.

Nec quidquam de debita severitate vel Episcopi vel religiosarum sodalitatum rectores remittant, eo ducti metu, ne aut in Dioecesi aut in religioso Instituto sacerdotum copia imminuatur. Hanc opinionis captionem S. Thomas Aquinas, ut iam occupaverat, ita, quo erat ingenii acumine sententiarumque planitate, revicerat: « Deus numquam ita deserit Ecclesiam suam, quin inveniantur idonei sufficientes ad necessitatem plebis, si digni promoverentur et indigni expellerentur » (140). Ceteroqui praeclarissimus idem Doctor, verba Concilii Oecumenici Lateranensis IV (141) ex verbis propemodum reddens, peropportune monet: « Si non possent tot Ministri inveniri, quot modo sunt, melius esset habere paucos Ministros bonos quam multos malos » (142). Qua quidem cum magni ponderis sententia id piane concinit, quod frequens Episcoporum ex Italia multitudo tum a Nobis excepit, cum undique gentium sacrorum alumni Romam convenerunt, iubilarem sacerdotii Nostri memoriam celebrandi causa; monuimus videlicet pluris esse procul dubio unum tantummodo sacerdotem haberi, qui sit omasi ex parte ad sacerrimum officium suum institutus, quam plures, qui aut nihil aut parum sint ad idem conformati. In his enimvero nihil spei Ecclesia reponere potest, ut ei non sit potius horum causa effuse lugendum (143). Reformidandae equidem aliquando, Venerabiles Fratres, a nobis reddendae erunt rationes Pastorum Principi (144) eidemque supremo animarum Episcopo (145), si populos rectoribus inertibus imperitisque magistris permiserimus!

At quamquam eorum qui probe sacrae iuventuti fingendae impendunt studia, nullo patto oportet praecipuas curas de alumnorum copia esse, omnium tamen est conari ut, spiritualibus publicae rei augescentibus necessitatibus, strenuae slmul peritaeque in vinea Domini operae augeantur. Cuius quidem optimae rei assequendae rationem prae ceteris etficacem adituque omnibus facilem, precandi nimirum assiduitatem, ex Iesu Christi praecepto commendamus, qui dixit: « Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam » (146). Num qua vota sacratissimo Redemptoris Cordi his gratiora susceperimus? Quandonam citius copiosiusque nobis precantibus satis speremus fieri, quam cum haec rogamus, quae tantopere cum divinissimi illius Cordis studiis consentiunt? « Petite — igitur — et dabitur vobis » (147); precando videlicet, bonos sanctissimosque sacerdotes Ecclesiae suae a Deo excitari efllagitate. Non deerit profecto supplicationibus ille vestris, qui si tales nullo non tempore per saecula impertiit sacerdotes, vel frequentiores tunc largitus est, cum temporum morumque cursus magis videbatur sacrorum alumnis conscribendis inimicus; cuius rei, ut ceteros praetermittamus, testimonio sunt praestantissimi viri saeculo XIX ex utroque clero exorti; in quibus, siderum praecipuae magnitudinis instar, tres illi sanctitatis heroes, ob egregia etsi absimilis generis facinora, eminent, quos Ipsimet, summo cum animi solacio, in Sanctorum album rettulimus: Sanctos dicimus Ioannem Mariam Vianney, Iosephum Benedictum Cottolengo et Ioannem Bosco.

Nihilominus nullae ex homini permissis iudustriis curisq Ile neglegendae sunt, quae illuc in primis spectent, ut in generosis iuvenum animis divinitus acceptus afflatus quam diligentissime excitetur; quapropter et merita laude hoc loco extollimus, et, fausta cupientes, Nostra commendatione vehementer saluberrima illa praedicamus opera sedulaque incepta, Sancti quidem Spiritus instinctu exorta, quae, vel tuendis, vel provehendis iuvandisve ad sacerdotalia munia animorum propensionibus maxime conducant. Ita ut illud appareat a S. Vincentio a Paulo, insignis caritatis viro; verissime dictum: « Quantumcumque oogitatione effecerimus, semper utique experiemur ad maioris momenti institutum numquam nos conferre potuisse operam, quam si bonos sacerdotes excitaverimus » (148). Re enim ipsa nihil sive summo Dei numini acceptius, sive catholicae Ecclesiae honestius, sive denique hominum animis muneri dari salubrius potest, quam sancti sacerdotes. Si qui igitur calicem aquae ex Christi discipulis minimo praebuerit « non perdet mercedem suam » (149), quam mercedem pretiumque eos esse laturos arbitramini, qui sacrum Calicem, Redemptoris sanguine rubescentem, integris adulescentis levitae m.anibus quasi porrexerint, eidemque iuveni, in extollendo ad caelum tanto pacis ac prosperitatis pro hominibus pignore, veluti adiutores accesserint?

Atque heic iterum gratissimo animo Nostro Actio illa Catholica succurrit, tantopere a Nobis imperata, provecta atque propugnata, quae, ut laicos homines cum ecclesiastica hierarchia communione laborum coniungit, ita facere haudquaquam potest quin hoc tam magni ponderis negotium ad se potissimum pertinere putet. Enimvero pernobilem hanc militiam ut quovis christiane coeptorum genere, ita hoc maxime praecellere libentissime videmus; cui piane laudandae navitati id Deus praemii tribuere amplissime videtur, ut quam plurimos e iuvenum consociationibus ad utrumque clerum educat atque deligat. Quod praeterea argumento est quam recte Actio Catholica vel cum frugifero agro comparari possit, ubi virtutum omne genus semina contineantur, vel verius cum diligenter consaepta impigreque exculta areola, ubi fragrantiores suavioresque flosculi, a periculis remoti, dehiscant. Intellegant igitur sodales quanto hisce de causis honore Actio Catholica afficiatur; habeantque sibi omnes persuasum laicos homines nullo potius pacto quam augendis utriusque cleri ordinibus, illam « regalis sacerdotii » se dignitatem participaturos, quam Apostolorum Princeps universae redemptorum hominum multitudini asseruit (150).

Verum enim vero, praecipuum nativumque viridarium, ubi propagandos in sacra ephebea fiores germinare atque emergere oportet, est procul dubio habendus domesticus convictus, qui christiane quidem sapiat, christianeque agat. Re enim ipsa constat sacrorum Antistitum ac sacerdotum plerosque « quorum laudem nuntiat Ecclesia » (151) tum dignitatis tum sanctimoniae suae germina vel a patre accepisse christiana fide ac virtute spectato, vel a matre castimoniae ac pietati apprime dedita, vel a tota denique familia, cuius membra caritatis in Deum atque in proximos integre perfecteque formam referrent.

Quod contra minus saepe fit, clarius convincit quid sit ex communi providentissimi Dei ordine statutum. Ubi namque familia tam sancte sit informata ut parentes, Tobiae et Sarae progenitorurxi instar, frequentem a Deo deposcant posteritatem « in qua benedicatur nomen Domini in saecula saeculorum » (152) grateque coeleste donum carissimumque pignus divinitus acceptum, subolem nempe, a primis aetatulis ad Dei timorem, ad incensum erga Iesum eucharisticis velìs delitescentem atque erga Deiparam Virginem amorem, ad sacrorum denique virorum locorumque observantiam effingant et alant; ubi liberis semetipsos parentes absolutum probitatis, laboris, ac pietatis exemplar proponant; ubi item liberi parentes suos videant inter sese amare, sacra saepe per annum participare, ac non modo statis ab Ecclesia diebus certo ciborum genere abstinere ac ieiunii legi obtemperare, sed voluntariae etiam corporis castigationis studio permoveri; ubi cunctam videant in unum congregatam familiam communes Deoque gratas fundere preces; ubi iidem praeterea videant parentes, misericordia ductos, proximorum egestati pro potestate opitulari; tunc non contingere non potest ut et omnes filii vitam cuiusque suam parentum exemplis conforment, et unus saltem huic Divini Magistri assentiat vocatui: « Veni sequere me » (153) « et faciam te fieri piscatorem hominum » (154). O fortunati coniuges qui, si ea animi excelsitate non sunt, ut, quod superioribus saeculis quam nunc crebrius fieri consueverat, divinos istiusmodi invitatus filiis suis precando a Deo concilient, cum tamen hi ad sacerdotalia munera vocantur, tantum abest ut iisdem obsistant, ut etiam insigni honore sese affectos, familiamque suam peculiari caritatis pignore donatam arbitrentur.

At vero, vel ex iis qui in catholica fide se iactant, parentes saepenumero non desunt — praesertim in sublimxoribus atque eruditioribus Civitatis ordinibus — qui non modo aegre ferant Deo mancipari filios suos, verum etiam huic delectui eiusmodi fallaciis obniti non vereantur, quibus carissimae subolis simul divinitus facta selectio, simul fides aeternaque salus periclitentur. Quae pessima exempla, e quibus necessario proficiscitur ut populi primores nonnisi perpaucos sacerdotali cohorti suppeditent adulescentes, non minori nunc probro ipsis vertunt, quam, anteactis temporibus, ad ecclesiastica ministeria vel invitos vel ineptos adegisse filios (155). Etenim, si hodiernae vitae oblectamenta, si innumerabiles corruptelarum illecebrae, quae in frequentioribus nominatim urbibus iuventuti struuntur, si discendi ludi multis locis praecipua in causa sunt, cur in nobilium atque opulentorum domibus Christo invitanti, ut plurimum, aures non dentur, diffitendum tamen non est id palam quoque facere quatenus in huiusmodi domibus catholicae fidei acies hebescere coeperit. Si namque christiani coniuges ad fidei praecepta res omnes referrent, quamnam iidem filiis suis ampliorem dignitatem, quodnam munus exoptarent excellentius illo, quod hominum angelorumque religione dignum esse declaravimus? Res ipsa antiquo ac peracerbo experimento confirmat multas lacrimas tum hberis suis, tum sibi nullius consilii parentes excussisse, qui proditione quadam — vocem hanc ne habeatis aequo duriorem — subolem suam a divino delectu abduxissent. Atque utinam eorum lacrimae ne adeo effundantur serius, ut in aeternitatis aevum eliciantur.

IV

Nunc autem vos, dilecti fluii, patris animo compellamus, quotquot ex utroque clero ubique gentium versamini. Atque vobis « gloriae nostrae et gaudio » (156) qui « pondus diei et aestus » (157) viriliter animoque magno sustinentes, Nobis et Nostris in Episcopatu Fratribus adiutores in Christi pascendo grege vos impertimini, grata equidem cum voluntate de impensis actuose laboribus, stimulos, ut tempora postulant, admovemus. Quo enim inclinatior videtur aetatis cursus, eo a vobis, qui « estis sal terrae, estis lux mundi » (158), acriores animi viresque ad hominum salutem paratiores optimo iure deposcuntur.

Sed, ut quam confertis operare, aspirante iuvanteque Deo, optatorum fructuum copiam pariat, vitae sanctitate excellatis oportet. Hoc praecipuum catholici sacerdotis ornamentum adeo valet, ut, eo remoto, ceterae animi laudes nihil fere possint; eo vero praesente, etsi ceterae dotes non eminent, res tamen mirabiles peragi possint; quod — ut duo instar plurium sint — S. Iosephus a Copertino ostendit, et recentiore aetate demississimi ille animi vir, loannes Maria Vianney, quem universis animarum curatoribus exemplum eumdemque caelestem patronum statuimus. Quam oh rem « videte — cohortatione ad vos utimur Doctoris gentium — videte vocationem vestram » (159); quia si haec animo cogitationeque contemplati fueritis, facere neutiquam poteritis, quin cotidie pluris gratiam aestimetis, vobis sacros suscipientibus ordines collatam, atque spiritus strenue sumatis ut « digne ambuletis vocatione, qua vocati estis » (160).

Quod maxime salutare propositum ut ad effectum deducatis, uberi vobis fructui illud fore non dubitamus institutum, quod f. r. Decessor Noster Pius X in piissima ac saepe vobis pervolvenda « Exhortatione ad clerum catholicum » (161) potioribus rationibus accenset quibus sacerdotalis gratia alatur atque augeatur; quodque Nosmet ipsi haud semel, opportunitate data, ac praesertim per Encyclicas Litteras « Mens Nostra » (162) et christifidelibus omnibus enixe, et sacerdotibus enixius praecepimus: Spiritualia dicimus Exercitia. Et quemadmodum quinquagesimum sacerdotii Nostri natalem exeuntem apud filios Nostros utilius atque salubrius commemorandum non putavimus, quam si per Encyclicas, de quibus diximus, Litteras, eis auctores vehementer essemus ut in vitam aeternam salientem aquam (163) ex hoc iugi fonte derivarent, qui providentis Dei consilio in Ecclesia scatet; eodem sane modo nunc vos, dilecti finì. eo Nobis cariores quo Nobiscum elaboratis constantius ad Christi regnum inter homines stabiliendum, maximopere ite rum vos hortandos putamus, viam hanc sanctimoniae adipiscendae ne praetermittatis. Immo vero meliore qua poteritis ratione, pro datis a Nobis normis, identidem secedite ad sacras animi meditationes instituendas, non per temporis dumtaxat spatia, ecclesiasticis legibus praescripta (164), sed, quoad licuerit, saepius etiam atque diutius; ac praeterea singulis mensibus, ab cotidianis negotiis remoti, peculiari secessui diem destinate, ut semper fuit piorum sacerdotum in more (165).

Tous les livres