Ad Catholici Sacerdotii
LITTERAE ENCYCLICAE AD CATHOLICI SACERDOTII VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS, PRIMATIBUS, ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS ALIISQUE LOCORUM ORDINARIIS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS: DE SACERDOTIO CATHOLICO. PIUS PP. XI VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICA BENEDICTIONEM
Ad catholici sacerdoti fastigium vixdum Nos arcano Providentis Dei consilio evecti, actuosam voluntatem Nostram ad eos convertere numquam destitimus, qui, in multis quos habemus in Christo filiis, sacerdotali dignitate aucti, id muneris susceperunt, ut « sal terrae et lux mundi » (1) evaderent; ac peculiari modo ad eam iuventutem Nobis sane carissimam curas adiicere non praetermisimus, quae, intra sacrarum aedium saepta, ad pernobile eiusmodi officium obeundum animum praeparat atque componit.
Quin immo, paucis exactis mensibus ab Nostro Pontificatu, antequam universum catholicum orbem, datis ex more litteris, alloqueremur (2), per Epistulam Apostolicam « Officiorum omnium » (3), quam ad Dilectum Filium Nostrum mìsimus, qui sacro Consilio praeest Seminariis studiorumque Universitatìbus praeposito, eas normas decernere curavimus, quibus sacrorum alumni instituendi conformandique essent. Quotiescumque autem eo pastoralis sollicitudo Nos admovet, ut Ecclesiae rationes necessitatesque intentiore animo reputemus, eadem sacerdotes et levitas prae primis complectitur, quos, uti nostis, in oculis ferimus.
Quam quidem de sacri ordinis viris pastoralem sollicitudinem Nostram ea luculenter testantur Seminaria non pauca, quae, vel ubi deerant, inibi excitavimus, vel angustiora — ingentibus impensis sumptibus — novis amplioribusque sedibus ditavimus, itaque omni ope instruximus, ut dignius aptiusque, i quod conantur, assequi possent.
Quodsi Nobis, quinquagesimo sacerdotii Nostri exeunte anno, istiusmodi faustitatem sollemniter celebrari libuit; eaque filiorum studia placuit, quae ex universo terrarum orbe in Nos deferebantur, paterna prosegui voluntate; id eo consilio fecimus. quod potiusquam privatam personam Nostram, sacerdotalem ipsam dignitatem ipsumque munus iure meritoque dilaudari cernebamus. Atque itidem, per Apostolicam Constitutionem « Deus scientiarum Dominus » die XXIV mensis Maii, anno MDCCCCXXXI datam, Ecclesiasticas studiorum Universitates in meliorem esse ordinem redigendas ea ratione decrevimus, ut cleri culturam sacramque disciplinam etiam atque etiam proveheremus (4).
Iamvero id, quod in praesens Nobis propositum est, tanti est ponderis tantaeque gravitatis, ut hac de re per has Litteras ex consulto agere opportunum Nobis videatur; ita quidem ut non modo qui pretiosissimum christianae fidei donum retinent, sed qui etiam recta sinceraque mente veritatem expetunt, excelsam catholici sacerdotii maiestatem eiusque — ex Divinae Providentiae consilio — omnibus perutile munus agnoscant: quod sane ut ii potissim.um intento animo reputent optamus, qui caelesti quodam instinctu ac nutu ducti ad sacra capessenda munia vocantur.
Id porro peculiari modo consentaneum sub huius anni exitu ducimus, qui Lapurdi — coram nivea eademque radianti Immaculatae imagine — per continenter in triduum actam. Eucharisticam supplicationem, sacri ordinis homines ex omni lingua ex omnique ritu vidit superna luce circumfusos, cum extremos ederet caelestis gratiae fulgores ad occasum vergens humanae Redemptionis Iubilaeum, ad universum catholicum orbem prorogatum; illius dicimus Redemptionis, cuius administri habentur venerandi carissimique Nobis sacerdotes, numquam sane operosiores satiusque de re christiana merentes, quam per huius Anni Sancti decursum, quo quidem fuit, ut in Apostolicis Litteris « Quod nuper » animadvertimus, undevicesimum ab instituto divinitus catholico sacerdotio commemoratum saeculum (5).
Ac profecto ut cum ceteris Encyclicis Litteris, a Nobis pro opportunitate superiore tempore datis — per quas utique graviores causas, quae huius aetatis homines exercent sollicitosque tenent, catholicae doctrinae luce collustravimus — apte haec Epistula concinneque congruit, ita eadem etiam videtur Nobis sollemnia edita praecepta perficere, iisdemque veluti coronam imponere.
Est enimvero sacerdos, ex divino affiatu mandatoque suscepto, praecipuus christianae iuvenum educationis apostolus idemque indefatigabilis adsertor (6); ipse maritale vinculum Ecclesiae nomine auctoritateque ratum habens, bene eidem a Deo precatur, eiusque perpetuitatem sanctitatemque adversus libidinis cupidinisque nisus erroresque tutatur (7); ipse, ut fraternam hominum necessitudinem praedicat, ut mutua omnibus iustitiae caritatisque evangelicae officia inculcat, ut denique — divitibus ac proletariae plebi affectanda omni ope veri nominis bona quasi digito demonstrans — animos, ob rei oeconomicae discrimen morumque demutationem exulceratos, pacare nititur, ita eo adiutricem operam confert, ut civilis Societatis ordinum conflictationes vel componantur feliciter, vel saltem mitigentur (8). Est praeterea sacerdos illius paenitentiae sanctae expiationisque praeco atque excitator praestantissimus, ad quam quidem Nos bonos omnes adhortati sumus, ut impietates, turpitudines, flagitia, quae humanum genus in praesens tantopere temerant atque decorant, pro viribus resarciantur; quandoquidem hodie — si umquam alias — divini Redemptoris misericordia indigemus eiusque venia (9).
Procul dubio Ecclesiae hostes efficientem sacerdotalis muneris vim non ignorant; atque adeo — quemadmodum ad dilectissimum Nobis Mexicanum populum scribentes conquesti sumus (10) — adversus illud potissimum dimicant, ut ex hominum societate stirpitus evellatur, ac tandem aliquando ad catholicum nomen penitus delendum viam sibi sternant: quod utique discupiunt vehementer, at procul dubio numquam assecuturi sunt.
I
Nullo non tempore genus humanum sacerdotum necessitatem expertum est, virorum scilicet, qui, ex officio legitime concredito, Dei hominumque conciliatores essent, quorum totius vitae munus illas complecteretur rationes, quae ad aeternum Numen pertineant, quique preces, piacula, sacrificia, societatis nomine offerrent, quae ipsamet revera publice religionem colere iubetur, Deum ut supremum dominum ac primum principium agnoscere, ut finem ultimum sibi proponere, immortales eidem grates agere, eumdemque propitium reddere. Siquidem penes omnes populos, quorum mores in comperto sunt, modo contra sanctissimas humanae naturae leges facere ne cogantur, sacrorum administri habentur, quamvis saepenumero vanis superstitionibus serviant; itemque ubicumque aliquam profitentur homines religionem, ubicumque aras erigunt, nedum ibi sacerdotibus careant, peculiari eos honore venerantur.
Attamen, cum divina affulsit Revelatio, multo equidem maiore dignitate insignitum est sacerdotale munus; quam profecto dignitatem arcano quodam modo praenuntiat Melchisedech (11) sacerdos ac rex, cuius exemplum Paulus Apostolus ad Iesu Christi personam ac sacerdotium refert (12).
Quodsi est sacrorum administer, secundum praeclaram eiusdem Pauli sententiam, « ex hominibus assumptus », at « pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum » (13): illius nempe officium non res spectat humanas ac fluxas, quantumvis aestimatione laudeque dignae videantur, sed divinas easdemque aeternas; res porro, quae etsi ob hominum ignorationem despicatui atque irrisui haberi possunt, quaeque — ut non semel vel in praesens experiendo summa cum aegritudine vidimus — quamquam callida malignitate impioque furore praepediri possunt, primum tamen locum sibi vindicant in privatis ac publicis hominum votis, qui ut acriter se sentiunt Deo natos, ita numquam se posse nisi in eo conquiescere revera fateri iubentur.
In sacris Veteris Testamenti litteris sacerdotio per normas constituto, quas Moyses Dei instinctu ac nutu ductus promulgavit, peculiaria officia, munera, ritus attribuuntur. Videtur nempe ipsemet, pro suae providentiae consilio, hoc maximum in rudibus Hebraeorum animis, quasi insculpere voluisse praeceptum, cuius lumine eventa, leges, dignitates atque instituta collustrarentur: sacrificium scilicet unaque simul sacerdotium eo potissimum spectare ut — ad messianicam expectationem omnium excitatis animis — spei, gloriae, virtutis liberationisque causae ac veluti fontes evaderent (14). Salomonis templum, mirabile illud tam divitiarum splendore, quam institutionibus ac ritibus monumentum, non idcirco d.umtaxat excitatum est, ut divinae maiestatis in terris tabernaculum esset, sed etiam ut altissimum illius sacerdotii ac sacrificii haberetur praeconium, quae, etsi imagines erant acque indices, tantum nihilominus praeferebant arcani, ut Alexander Magnus ipse, coram sacra Summi Sacerdotis persona, victricem frontem reverenter inclinaret (15); ac caeleste ipsum Numen, in impium Baltassar regem veluti iracundia ixcitatum est quod liturgìcis abusus vasibus sceleste comissatus esset (16).
Atqui Veteris Testamenti sacerdotium maiestatem gioriamque suam non aliunde sumebat, nisi quod illud praenuntiabat novi aeternique Testamenti a Iesu Christo datum, veri scilicet Dei verique hominis sanguine constitutum.
Gentium Apostolus, de christiani sacerdotii amplitudine, dignitate ac munere summatim presseque agens, pisce verbis sententiam suam veluti scalpro exprimit: « Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei» (17).
Minister Christi sacerdos: divini igitur Redemptoris quasi instrumentum est, ut mirabilem eius operam, quae superna efficacitate universum hominum convictum redintegrans, eum ad excellentiorem cultum traduxit, per tempora persegui valeat. Quin immo ipse, quod iure meritoque dicere sollemne habemus, « alter est Christus », cum eius gerat personam secundum illud: « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos » (18); eodemque modo ac per angelorum vocem Magister eius, « gloriam in excelsis Deo » concinat pacemque « hominibus bonae voluntatis » (19) suadeat.
Iamvero quemadmodum. sacra Tridentina Synodus (20) docet, Iesus Christus in novissima Coena sacerdotium ac sacrificium Novi foederis instituit: « Is igitur Deus et Dominus noster, etsi semel se ipsum in ara Crucis morte intercedente Deo Patri oblaturus erat, ut aeternam illic redemptionem operaretur, quia tamen, per mortem, sacerdotium eius extinguendum non erat (21), in Coena novissima, qua notte tradebatur (22), ut dilectae sponsae su ae Ecclesiae visibile, sicut hominum natura exigit, relinqueret sacrificium, quo cruentum illud semel in truce peragendum repraesentaretur, eiusque memoria in finem usque saeculi permaneret (23), atque illius virtus in remissionem eorum, quae a nobis quotidie committuntur, peccatorum applicaretur, sacerdotem secundum ordinem Melchisedech se in aeternum (24) constitutum declarans, corpus et sanguinem suum sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulit ac sub earumdem rerum symbolis Apostolis, quos tunc Novi Testamenti sacerdotes constituebat, ut sumerent, tradidit, et eisdem eorumque in sacerdotio successoribus, ut offerrent, praecipit per haec verba: « Hoc facite in meam commemorationem » (25).
Hoc ex tempore Apostoli eorumque in sacerdotio successores illam, quam Malachia Propheta vaticinatus est, « oblationem mundam » caelesti Numini offerre instituerunt, qua quidem divinum nomen magnum est in gentibus (26) : quaeque iam, in quavis terrarum orbis parte ac qualibet diei noctisque hora, caelo admota, ad interitum usque humani aevi perpetuo peragetur.
Vera divinae hostiae sacrificatio haec est, non meracum signum; quae proinde ad humanum genus cum peccatis laesa sempiterna Dei maiestate reconciliandum efficacem vim habet : « hac quippe oblatione placatus Dominus, gratiam et donum paenitentiae concedens, crimina et peccata etiam ingentia dìmittit » (27).
Cuius rei causam enucleando explicat eadem sacra Tridentina Synodus hisce verbis: « Una enim eademque est hostia, idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui seipsum tunc in Cruce obtulit, sola offerendi ratione diversa » (28). Ex quo inenarrabilis perspicuo apparet catholici sacerdotis excelsitas, qui in idem Iesu Christi Corpus potestate praeditus, in aris illud prodigialiter praesens facit ac, Divini Redemptoris nomine, aeternae Dei Maiestati gratissimam hostiam offert. « Admiranda sunt haec — iure meritoque inquit Chrysostomus — admiranda et omni stupore piena! » (29).
At praeterea, hanc non modo in verum Iesu Christi corpus potestatem assecutus est sacerdos, sed in mysticum etiam eius corpus, hoc est Ecclesia, excelsam amplissimamque auctoritatem. Opus non est, Venerabiles Fratres, multis morari in hac pulcherrima mystici Iesu Christi corporis doctrina enucleanda, quae tantopere Paulo Apostolo cordi erat; quaeque nos docet divinam Incarnati Verbi personam itemque omnes, quos veluti fratres complexus est et ad quos supernus afllatus pertinet ab eodem manans, unam efficere membrorum compagem, cuius Christus est caput. Iamvero sacerdos — ut ordinarius est fere omnium sacramentorum administer, quae quodammodo rivuli exstant, per quos Redemptoris gratia ad universam hominum communitatem defluit — idcirco « dispensator mysteriorum Dei » (30) constituitur, ut eadem mystici Iesu Christi corporis membris impertiat. Itaque christifidelibus, in graviore qualibet mortalis suae vitae hora, sacerdos assidet, ut hanc eamdem gratiam, quae supernum est caelestis vitae principium, ex divinitus accepta potestate vel iisdem praebeat, vel praebitam augeat. Ubi primum in lucem editur homo, sacrorum administer ad lustralis aquae fontem eum expiat ac renovat, eidem nobiliorem ac pretiosiorem vitam impertiens, supernaturalem nempe, quae illum Dei Ecclesiaeque filiuni efficit; ut ad certanda spiritualia certamina strenuum magis eum reddat, sacerdos itidem, peculiari dignitate auctus, per Confirmationis Sacramentum in Iesu Christi militiam adsciscit; cum vero puer Angelorum Panem e caelo datum discernere magnique pendere potest, eum hoc viventi vitamque communicanti pabulo nutrit ac reficit. Quodsi misere labitur, eum sacrorum administer per paenitentiae sacramentum erigit ac Dei nomine auctoritateque corroborat; si autem, per coniugii munia ad Creatori suo quasi adiutricem operam praestandam deligitur, ut humanae vitae donum ad posteritatem propagetur atque adeo cum in terris christifidelium multitudo tum in sempiterna caelorum beatitate electorum numerus augeatur, tunc etiam, qua legitimus Ecclesiae testis, ei adest sacerdos, qui nuptiis eius castoque amori bene a Deo precatur. Cum denique, mortalis huius vitae exitu adventante, indigent homines virtute, indigent auxilio ut divini Tudicis praesentiam sustineant, etiam atque etiam Iesu Christi minister in perdolentia emorientium membra reclinatus, eosdem illitos sacro chrismate expiat ac sublevat. Itaque, postquam christifidelibus sacerdos per omnem terrenae huius peregrinationis decursum ad aeternitatis usque ianuam comitatus est, sacrorum rituum precibus, quae immortalem spem redolent, eorum exuvias ad sepulcrum effert; sed necdum sempiterni aevi compotes relinquit; quin immo, si piamine indigeant ac levamento, precum eosdem solacio adiuvat. Quapropter recti itineris ductor, levaminis salutisque administer ac caelestium donorum largitor, christianis nullo non tempore adest, ab incunabulis nempe, ad humationem, ad caelorum gaudia.
Attamen in variis potestatis suae muneribus, quae sacri ordìnis vir obtinet in mystici Iesu Christi corporis utilitatem, hoc praesertim, quod supra attigimus, volumus heic enucleatius persegui; auctoritatem dicimus, « quam — ut S. Ioannis Chrysostomi sententiam mutuemur — neque Angelis, neque Archangelis dedit Deus » (31), scilicet remittendi peccata auctoritatem: « Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt » (32). Reformidanda sane potestas haec est, ac tam Deo propria, ut elatus ipse hominum animus impertiri posse mortalibus infitiari cogeretur: « Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? » (33).
Ac profecto, quoniam hominem sacerdotali dignitate auctum vidimus hac eadem uti facultate, temperare Nobis non possumus quin, non Pharisaeorum more, sed venerabunda, admiratione permoti, illa geminemus verba : « Quis est hic, qui etiam peccata dimittit? » (34). Atqui homo Deusque Christus, qui quidem « potestatem in terra dimittendi peccata » (35) obtinuerat et obtinet, eo consilio cum sacerdotibus eam communicare voluit, ut, divinae misericordiae largitate, expiationis necessitati succurreret, quae omnium animos sollicitat.
Maximum sane inde oritur solacium sonti cuique, qui, conscientiae stimulis anxius at paenitens, illam Dei nomine prolatam cibi sententiam audit: « Ego te absolvo a peccatís tuis ». Cum vero hoc ab eo audiat, qui ipsemet officio tenetur eamdem sententiam ab alio sacerdote impetrandi, non idcirco miserentis Dei beneficium evilescit, sed excelsius effici videtur; quandoquidem Dei potius quam hominis manus inspicitur, quae rem prorsus Inirandam operatur. Quapropter ut scriptoris praeclarissimi verbis utamur, qui ea mentis acie, quam vix in laicorum ordine inveneris, de rebus etiam sacris agere sollemne habet — « ubi sacerdos, commotus vehementer animo ob indignitatem suam suorumque munerum granditatem, ad reclinatum caput nostrum sacratas manus extulerit; ubi, mente demissus quod sacri foederis sanguinis largitor effectus sit, itemque mirabundus quotiescumque vitae effectricia verba ediderit, peccator ipsemet admissis absolverit peccatorem, nos quidem ex eius pedibus erecti, rem baud indignam nos egisse reapse experimur... Siquidem ad hominis pedes provoluti sumus, qui Iesu Christi personam gerit... idque fecimus ut pretiosissimum liberorum filiorumque Dei munus adipisceremur » (36).
Istiusmodi potestates, peculiari sacramento sacerdoti collatae, cum ex indelebili forma oriantur eius animo impressa, qua, illius instar, cuius sacerdotium participat, « sacerdos in aeternum » (37) factus est, non caducae sunt ac fluxae, sed stabiles acque perpetuati. Etiamsi, ob humanam infirmitatem, in errores sit et in dehonestamenta prolapsus, numquam tamen sacerdotalem hanc formam suo ex animo delere poterit. Ac praeterea, non hanc dumtaxat sacerdotalem formam, non has tantummodo, de quibus diximus, excelsas potestates per Ordinis sacramentum adipiscitur sacerdos, sed nova etiam peculiarique gratia, peculiarique ope adaugetur, per quas quidem — si modo divinitus efficienti caelestium don orum virtuti, adiutrici liberaque opera sua, fideliter obsecundaverit — digne profecto nec deiectus animo poterit arduis suscepti ministerii officiis respondere, et gravissima ea munera absolvere, quae vel ipsì christiani sacerdotii athletae, ut Chrysostomus, Ambrosius, Gregorius Magnus, Carolus Borrorvaeus ceterique non pauci, tantopere reformidabant.
Huc accedit quod sacerdos minister est Christi ac dispensator mysteriorum Dei (38), eo etiam « ministerio verbi » (39), iure nempe, quod abalien ari non potest, itemque demandato sibi ab Redemptore officio, quod praetermitti nequit: « Euntes docete omnes gentes..., docentes eos servare quaecumque mandavi vobis » (40).
Iesu Christi Ecclesia, divinae Revelationis custos ac magistra falli vescia, caelestium veritatum thesauros quacumque per sacrorum administros propagat, illum praedicans, qui est « lux vera, quae illuminai omnem hominem venientem in hunc mundum » (41); ac semen illud divina largitate profundit, parvulum equidem humanaeque sapientiae despectum, quod tamen, sinapis grani instar, validas altissimasque radices in eorum animos agens qui sincero studio veritati inhient, ita firma ac robusta arbor erigitur, ut ne vehementium quidem procellarum vi evelli queat (42).
In variis erroribus, quos hominum mens peperit, exlege effrenataque licentia tumens, in profligatis moribus, quos miserrime humana nequitia invexit, tamquam turris nocturnis ignibus cursum navium regens erigitur Ecclesia Dei; quae porro omnem hinc illinc a veritate declinationem reprobat, quaeque singulis universis sequendam recto itinere viam indicat. Ac vae nobis, si haec veluti Pharos, nedum restingueretur — quod procul dubio ex non deficientibus Iesu Christi pollicitationibus umquam fieri nequit — suam tamen radiantem lucem usque quaque ne diffunderet praepediretur! Omnium iam obversatur oculis quo sit hominum genus ea de causa prolapsum, quod divinam revelationem superbe abiecerit, quodque fallacia de re philosophica ac morali commenta, quamquam fucata veri specie, sit perperam secutum. Quodsi per praeruptam errorum vitiorumque declivitatem nondum ima petiit, id profecto christianae veritatis doctrina fecit, quae ubique gentium diffunditur. Iamvero Ecclesia sibi concreditum « ministerium verbi » per sacrorum administros perficit, quos quidem, in variis ecclesiasticae hierarchiae ordinibus constitutos, quocumque gentium mittit, ut indefatigabiles illius veritatis praecones exstent, quae una potest civilem humanitatis cultum invehere, atque experrectum incolumemque servare.
Sacerdotis alloquium in omnium animos demittitur, iisdemque lucem, solacium affert; sacerdotis alloquium, vel in medio illecebrarum vortice, serenum emergit, ad virtutem adhortatur, veritatemque impavide nuntiat: illam dicimus veritatem, quae dubias humanae vitae res omnes collustrat suoque ordine componit; illam inquimus virtutem, quam nullus adversus casus auferre potest, ne mors quidem, quae eam potius tutam immoralemque reddit.