De animalibus (page 10)
Si autem iuxta collum ex punctura spatulae aut lateris inflatus ı5 fuerit equus, oportet quod inzonetur in pectore: et tune cavendum est ne nimis prope spatulam haeec fiat inzonatio.
Inflatio autem frequenter fit, quando aqua frigida per puncturas intra corium equi ex motu calefacti intraverit, et postea per duos vel tres dies sine labore et sudore quieverit. Cura autem est quod prius 20 locus inflatus cum ebulo aut livistico aut absinthio bene suffumigetur, ut laesa loca bene sudent: deinde furfures tritici in faece vini vel bonae cervisiae vel suco ebuli vel foliorum sambuci commisceantur usque ad spissitudinem et sic loco laeso alligentur: et tunc duae vel tres zonae si opus est inter spatulas et ylya equi caute ne nervi» laedantur immittantur: quia nisi caute fiat, nervus qui a virga usque ad pectus per medium ventrem descendit, aut magna vena lateris laedetur.
Si autem equus inter cingulas ex eo quod nimis einetus diu pergit, laedatur aut forte in vena lateris pungatur et propter stric- 30 turam puncturae sanguis emanare non potest, et forte ex hoc inflatur, oportet quod post quinque dies quando maturum est pus, apertura corii pus extrahatur ita quod digitorum compressione noxius humor exire compellatur.
Est autem morbus equi quem quidam radunculum vocant: est 3; autem tumor latus rubei coloris occupans cutem et carnem usque ad profundum cum ingenti continuoque fervore et cutis pulsatione loci illius: = et hie fit in vulneribus et in puncturis nervorum ac muscu- lorum atque in magnis laesionibus dorsi et lateris animalis, aligquando etiam accidit sine aliqua extrinseca laesione: sicut etiam in homine 40 aliquando accidit in loco in quo confluunt humores, quamdiu humo- res confluentes sunt in motu et manentinfervore: tali autem membro
25 ante ne del. nec m. 1.
or
10
15
20
30
35
40
non convenit nisi frigidis tangi ne membro illi vel vicinis dolores maiores eveniant: vel ne forte ad interiora humores confluant et mortem animalis inducant, si calida apponantur quae attractiva humo- rum esse dinosceuntur. Oportet igitur humores sic confluentes em- plastris repercussivis repellere et evaporativis educere, aut' compri- mere aut desiecare. Naseitur autem haec infirmitas ex sanguinolentis humoribus superhabundantibus ad laesum locum defluentibus propter
debilitatem a se repellere non valens, nec ad evaporationem aut ad
saniem mutare. Diversificatur autem radunculus secundum diversi- tatem qualitatis et naturae humoris qui in corpore dominatur.
In eura autem ante omnia oportet cognoscere originem omnium causarum, ut secundum quod causa postulat, medicamina adhibeantur. Oportet igitur seire quid in principio et quid in augmento, quid in statu, quid in declinatione singulis causis adhibere conveniat et maxime in tumoribus: quia tumores in diversis membris ex diversis aceidunt cau- sis: etideo gravia pericula et multotiens instabilia corpora efficiunt nisi diligenter congruis succeurratur medicaminbus. Si autem sanguinem subtrahit propter plenitudinem conveniat, minutio fiatin contraria parte doloris, hoc est si inferior pars dextrae molestetur, de superiori parte sinistrae sanguis extrahatur. Si vero superior pars molestetur, extra- hatur de inferiori sinistrae. Et hoc intelligendum est si fluxus est in prineipio velin augmento. Si autem est in declinatione vel in statu, fiat subtractio de proximo membro illius partis. Verbi gratia si tumor in femore vel genu descenderit, fiat minutio in pede. Si vero tumor ex multo tempore, iam transacto fervore et impetu doloris minuatur, atque color mutetur, et tamen spissus humor grossitudine sua loco inhaereat, quasi quiddam glutinosum et aliter non possit auferri, locus aliquan- tulum profunde scarificetur quando equus est calidus, et tunc spissus humor et sanguis appositione ventosae extrahatur: et tune sieut vulnera curentur ipsae plagae scarificationis. Fit autem medicamen emplastri generalis quod optime facit ad secandos omnes tumores, scarificationes, radunculos, dolores et adustiones ferro factas et duras et ad calidos tumores infrigidandos ac mollificandos. Sumatur absinthii pars aliqua cum vitello ovi et cum tantumdem puri sagiminis et com-
misceantur et modicum subtilissimae farinae ordei velavenae addatur.
et loco doloris in hyeme calidum, in aestate frigidum apponatur.
Est etiam aliud emplastrum quod radunculum curat et tumores et vulnera sanat: et hoc est quod duae mensurae suci api et duae vini cum una veteris anxungiae a sale mundatae commisceantur, ita quod anxungia liquefiat et per vasa coletur: tunc enim sal in fundum
13 principio corr. ex -iu m. 2 25 ante fervore del. minore m. 1 26 ante mutetur del. minuatur m.1 29 ante extrahatur del. scarificatur m.1 34 sagiminis in marg. pro deleto sanguinis m. 1.
69
fol. 370r
descendit: et cum factum fuerit frigidum, duae mensurae crudi mellis sibi commisceantur et hiis omnibus flos farinae triticeae usque in- spissationem addatur, et hoc calidum radunculo apponatur, et valebit. Fit etiam emplastrum ad tumorem dispergendum cute integra existente. Porri igitur gracilibus radicibus abiectis, subtilissime secentur, et in5 sagimine frigentur et calidum hoc alligetur.
Est adhuc aliud emplastrum ad tumorem repellendum et com- primendum ubi cutis est integra radunculi. Sumantur tres mensurae fimi arietis qui numquam aqua madefactus fuerit, et duae mensurae suci herbae benedictae sive gariofilatae et tantumdem crudorum ovo- 10 rum vitelli et una mundi sepi arietis et una floris farinae siliginis vel irumenti et haec omnia bene commisceantur etaliquantulum coquantur et calidum totum alligetur.
Stranguilina dieitur infirmitas eo quod omnes meatus gutturis equi per quos hanhelitus ad nares a profundo pectoris dirigitur, cum 15 tussis gravedine constringit. Fit igitur ex putrida esca et contraria et ex aqua nimis spissa. Fleuma enim in pectore et corpore equi coad- unatur et in eo multa otiositate. Fit etiam aliquando ex sSicea esca cum pulvere comesta vel ex potu nimis frigido, vel etiam in tempore trigido quando nimis de eo equus sumserit et post illud sine cale- 20 factione vel sine coopertorio in frigido loco steterit, et maxime si ante hoc lassus fuerit et vacuus ab esca. Sanguis autem nullo modo attrahatur donec fleuma maturatum fuerit et reuma per os et nares sine tussi desinat et hanhelitus seecundum morem sani exeat animalis. Quod si sanguis forte fluat, humor difficile excoquitur ex frigiditate 35 quae contingit ex sanguinis inopia nisi valde in eo sanguinis habunda- verit. Haec autem infirmitas equum ad perniciem eito dedueit, si cito, hoc est infra octo dies laboraverit. Est autem «) attendendum quod in hac equus laborans infirmitate frequenter infra duodecim dies evadit vel in morvellam transibit et tunc periclitabitur. Sie igitur dietis de 30 causis aceidit stranguilina.
Aceidit autem etiam aliquando ex nimia frequentatione alterius equi stranguilinam patientis propter hanhelitum, sieuit iam ante dic- tum est.
Cura autem huius infirmitatis est quod aceipiantur cortices alni 35 arboris quae crescunt super ripas aquarum et bene mundentur ab exterioribus superfluitatibus, et ponantur in olla nova et aqua clara superfundatur, quae bulliat fere usque ad consumptionem et iterum alia et tertia similiter infusa bulliat usque quod fere consumatur et tunc id quod remanet cum sagimine lardi quae tantumdem sit sicut 40 aquae: et hoc totum colatum bene et depuratum in disco vel alio vase ponatur et cum aliquo instrumento in nares equi ponatur, et caput equi capistro vel freno fortiter sursum ligetur doneec liquor a naribus in caput decurrat: et tunc pascatur herbis calidis aliquibus
2
3
4
or
oO
or
0
[37
o
quae calefacere et extenuare possunt humores. Furfures etiam ad hoc plurimum valent. Si autem hyemps est, comedat herbam quae dieitur seneciones et pultem tenuem de fritici furfuribus cum aqua calida. Si vero stranguilina ex frigiditate capitis vel tussis sicca pectus equi concutiat, herba quae dicitur semperviva trita cum aqua ad trasglutiendum ei detur tribus diebus. Odorifera etiam calida iuxta ipsum ad calorem excitandum ponantur, et quae interiora humectent. Adhuc autem folia ebuli et seneciones tritae imponantur ei et valent. Adhuc autem tegulae calidae et alia calida super eum ponantur et praedicta herba et panni linei humidi, quibus tegulae eireumvolvuntur, equo circumponantur et herba etiam in vase ponatur et nares equi inde sufiiumigentur et cooperiatur caput equinead alium loeum nisi ad nares possit evaporare, et sie diu sufiumigetur: et si fumus forte nimis cito deficiat, aqua calida naso imponatur: deinde ante aliam escam radix malvae cocta et contrita cum butiro quod non est salsum vel cum sagimine commixta in collo equi ut trans- glutiat ponatur, et pultem factam de foliis malvae et senecionum et detur equo. Adhuc autem valet in casu isto quod zonae lini vel ca- nabi bene mundati ponantur per collum equi ex utraque parte cannae gulae ita quod zona a zona distet spatio trium digitorum: et hee zonae dimittantur donee cadant per se vel donec a stranguilina equus sanetur.
Cancer morbus est equi qui corium late comedit cum carne, et est coloris fusci eo quod ex nigro et spisso sanguine generatur. Si autem hie morbus labium equi comedat, semen canabi valde desiccetur, et pulvis subtilissimus inde factus superaspergatur bis in die donec sanetur. Interim autem ab omni aquae humec‹ta)tione praeservetur, et sanguis sinistrae partis colli si necesse est extrahatur.
Frenes morbus vocatur eo quod in eo morbo maxima discursio humorum renes equi mordicat et immobiles facit: bestia vero ipsa sicut ex gutta caduca ad terram cadit, et sic humores ad cor discur- runt: et ideo cito aliquando infra duas horas moritur. Haec autem passio saepius in calido quam in frigido aceidit tempore propter hu- morum calefactionem.
Est autem cura huius infirmitatis quod vena grossa quae est intra ambas coxas, et vena quae sub cauda est, per spatium longitu- dinis quatuor digitorum a natibus incidatur ut sanguis a natibus ex- trahatur. Et hoc fiat cito quia differre evacuationem in tali passione est periculum. Sanguis autem usque ad defectum fere fluere sinatur, quia immoderata repletio immoderata indiget evacuatione. Si autem renes debiles post aliquot dies convalescere non valeant, duae cocturae per medium renum equo fia‹n)t et cerefolium coctum cum adipe tri- tum saepe desuper imponatur ne adusta loca sine pilis appareant.
Cornu vocatur infirmitas, eo quod corium in carne dorsi vel sola caro antea laesa videatur sicut cornu indurata. Solet vero
fol. 370v 4
1388 Alberti Magni de animalıibus
contingere cum equus ex nimia sarcina laeditur et inflatur, et quando grave honus super se tulerit, antequam inflatio sedetur. Aceidit etiam aliquando cum tergum laesum sit et inflatum et excoriatum et ante- quam omnino sanetur, equitatur et ex multo labore tergum multum sudet calidum et humidum sudorem. Cum autem hoc aceidit, oportet quod per tres vel quatuor horas sella non remota stare in pace di- mittatur donec tergum sit infrigidatum et iterum sic sella remanente iterum equitetur: quia aliquando cornu aceidit cum pili tergi nimis longi sunt, quia tunc sudore coadunantur et villosi efficiuntur et forte
5
aliqua dura res sicut lapis vel lignum vel pannus involutus est inter 10
sellam et dorsum, et tunc titubat pondus, « et laeditur equus.[1]
Si autem radunculus in cornu aceiderit et latera et dorsum occupaverit, antequam cornu totum aut in maiori parte auferatur, animal moritur aut vix evadit et cum magno labore. Est autem cura huius infirmitatis ut pili primo eireumeirca radantur, et si cornu sine apertura sit et radunculo quod per totum cornu scarificetur multis scarificationibus et in profundum ut laesus sanguis possit exire. Si autem inflatura sit diu inveterata, tunce per duas horas aqua calida locus fomentetur ante scarificationem, in qua aqua apium vel elle- borus vel myr[2] quod alio nomine morsus gallinae vocatur, sit decoctum ut sanguis subtilietur. Postea emplastrum factum de ebolo et apio et foliis sambuci bene contritis cum modico sagiminis vel vino calefactis, calidum superligetur aut emplastrum factum cum suco morsus gallinae vel senecionum vel subtilissima farina siliginis vel frumenti cum qua- tuor vel quinque ovis calidum apponatur, et post hoc corium cornu cum candenti subula per diversa loca perforetur, et postea cum gTosso panno canabi vel lini cornu tegatur ita quod pannus cornu undique quatuor digitorum latitudine excedat, et postea frustum lardi baculo de corilo vel salice infixum super flammam accendatur ita quod sa- gimen per baculum decurrens per pannum cornu superpositum loecis perforatis in cornu instilletur ita quod ad interiora per pannum pe- netret, et postea alio panno mundo super priorem pannum supposito equitetur donec equus sudet bene: postea si necesse fuerit de eodem sagimine in aliquo vase collecto equus cum penna inungatur in loco cornu donee penitus evelli valeat, et postea testudines cum suis conchis contritae desuper emplastrentur, donec cornu solvatur: et si necesse sit eum equitare, interim emplastrum auferatur. Ablato autem cornu, uleus cum stuppa non multum ineisiva, sed bene mundata semel in die impleatur: stuppa enim lini vel canabi magnam habet efficaciam ad ulcera vel vulnera mundanda et sananda et ne caro mortua inna- scatur: sed caveatur ne stuppa madefiat.
75Caro mortua in vulnere equi nascitur cum cura vulneris prolongatur, aut non congruis curatur medicamentis. Signum autem huius est infirmitatis, quod haec caro aliquando cutem transcendit et alii carni non assimilatur et in tactu non sentit de facili. Si ergo cutem transcendat et dura sit, rasorio acutissimo usque ad bonam carnem incidatur nisi venae vel nervi impediant vel urtica Graeca immittatur: haec enim corrodit carnem mortuam. Deinde fimus bovis recens apponatur vel stuppae cum vitellis ovorum madefactae usque in tertium diem alligentur, ita tamen quod ante hoc ferro candenti vulnus aliquantulum excoquatur, et postea saliva ponatur.
Caro etiam mortua sine ferro deponitur hoc modo. Accipiantur tres partes caleis vivae et duae[3] concharum ostreorum et una salis et una cornu cervi et subtilissime conterantur et commisceantur cum forti lixivia vel urina hominis melior tamen in hoc est urina pueri virginis et commixta formentur in modum panis et in furno deco- quantur et postea in pulverem redigantur, et hie pulvis semel per diem super carnem mortuam apponatur. Si autem in aliqua parte vulneris ceitius caro viva appareat quam in alia, illa pars in qua viva caro apparet, stuppa aliquantulum madefacta cum saliva impleatur et alii parti pulvis inieiatur donec ubique caro viva appareat: deinde stuppae madefactae aliquantulum in butiro vel sagimine apponantur donec viva caro cuti sive corio coaequetur. Et postea sicut superius de sanatione vulnerum dietum est, sanetur.
76Dicunt etiam quidam quod qui recipit ossa crurium vel lateris equi, et cornu cervi vel arietis et veteres scissuras soliarum de coriis et unumquodque per se teratur, et pulvis fiat de quolibet et de cuiuslibet pulvere aequaliter aceipiatur, et bene commisceantur, et ad utilitatem reservetur, quia multum exsiccat vulnera et rodit carnem mortuam. Quidam etiam hiis apponunt origanum et corticem quercus. Si vero oporteat animal interim sarcinam ferre, tunc interim stuppa et emplastrum auferatur et peracto labore vulnus cum vino calido aut urina aut aqua maris vel salsa aut aqua in qua origanum vel apium vel marrubium vel ebolus cocta sint, calida locus lavetur et iterum de supradietis aliquod alligetur.
Est iterum emplastrum ad malam carnem auferendam, si albumen ovorum et vetus sapo liquefiant et cum pulvere calcis vivae desuper ponantur bene commixta et mediocriter spissa et festinanter superposita, et valebit.
77Farcina est infirmitas a farciendo dieta quae ex nimia carnis humectatione et immoderata repletione vocabulum sumpsit: quam quidam vermem vocaverunt, eo quod superfluus humor in carne et cute foramina faecit quasi foramina vermium. Naseitur autem ex sanguine reumatizante extra venas frequentius. Aliquando etiam nasecitur ex magna plaga vel ictu et livore, si haec infra duos menses curata non fuerint et sint in loeis concavis et inter spatulas et in lateribus. Aliquando etiam nascitur ex morsu alterius equi farcinam patientis.
Est autem curatio istius citius providenda diligenter et quam eitius quia si in musculosis et nervosis et ossium iuncturis et locis cavernosis contingat, difficulter curatur. Sie ergo curetur: conside- retur enim si infirmitas in anteriori corporis contingat et ex sanguinis habundantia, econtra tunc de vena colli minuatur: deinde tres mani- 10 puli gariofilatae et tres plantaginis et tres agrimoniae et unus radieis raphani et cum aqua puthei vel foveae parum humectentur et dentur equo ad gluciendum aut emplastrum factum de gariophilata et radice raphani aequaliter acceptis et cum modico veteris saponis vel mellis contritis super foramina pilis abrasis alligetur. Vel de pulvere atra- 15 menti adusti et caleis vivae, et saponis et aliquanto melle pulvis fiat et intra foramina ponatur: et hoc fiat bis in die in mane et in sero donec infirmitas desiccetur. Si autem sint nimis strieta foramina, cum rasorio aliquantulum amplientur, et interim stramen ordei vel frumenti vel fenum comedat equus et ab avena custodiatur et a potu aquae. 20 Si autem locus non in cavernis ossium vel musculorum fuerit, sed in loco carnoso, tune autem cum rasorio incidere et denudare omnem occultam carnositatem usque ad profunditatem farcinae melius est, quam foris ponere emplastrum ac postea cum ferro calido adurere locum, et deinde emplastrum de farina ordei vel siliginis et vitellis 25 ovorum et agrimonia vel porris contritis bene factum apponatar. Qui- dam etiam omnia foramina furfuris pulte implent et deinde subula calefacta usque ad finem foraminis adurunt.
Si equo grana ordei vel alicuius alterius bladi dentur aut ali- cuius leguminis grana pro pabulo ministrentur, et haec grana nichil 30 penitus aut parum masticaverit et sic ventrem suum superimpleverit, calor naturalis stomachi pro nimia repletione illa non potest digerere, neque caput suum bene sursum tenere, sed illud nimis a se extendit et sitiens nimis potare desiderat: propter quod multi peritiam equo- rum habentes suis equis post multum laborem primo dant escam 35 paleae vel feni antequam potent, et deinde grana sparsa ante eos bis vel ter paulatim proieiunt ex quibus non multum simul aceipere pos- sunt donec fame aliquantulum remissa bene commasticare consuescant: et si annona quam dant nimis dura sit, illam ter vel quater bene humectant. Si autem sicut praedietum est equus superadimpleatur, 4 eura eius est ut a potu custodiatur donec egerat et urinam faciat: et si dieto modo a potu non servetur, ex nimia inflatione granorum et
20 fenum supra del. feniculi m. 1.
an
10
1
Li
30
35
40
humiditate aquae suffocabitur, aut fluxum ventris patietur, et multum laborabit in illoe. Si autem in uno die vel duobus stercus vel etiam urinam non emiserit, duas partes radicis ebuli vel sambuci et unam radieis flammulae et unam malvarum accipe et in aqua bene coque, et decolato illo potus equo detur ad quantitatem ‹s»›eiphi unius et deinde equus parum laboret ut calefiat, et deinde cooperiatur:! et si infra sex horas non egerit, alius ‹s›eiphus supradictae decoctionis detur eidem. Sunt tamen quidam qui ipsa die manum per posterius equi immittentes grana attrahunt et sie viam aperiunt, sed primum est rationabilius et salubrius.
Vermes aliquando in ventribus equorum superhabundant: et huius infirmitatis signum est quod frequenter equus super latera volvi- tur et ventrem pedibus posterioribus scalpere nititur, et pili in eo quasi in horripilatione stant erecti et gracilior efficitur solito: et nisi eito succurratur antequam vermes intestina perforent, raro aut numquam evadet. Nascuntur autem ex mala esca cum potus inopia.