De animalibus (page 9)
Est autem hoc animal cui plurimae accidunt infirmitates quas oportet marescalcum cognoscere, qui curare habet equos.
10 Aliquando enim in equis habundat sanguis corruptus vel etiam non corruptus. Et signa huius infirmitatis sunt haec: delectat eum iricari valde, fetent egestiones eius praeter solitum, urina eflicitur rubea et spissa, oculi rubei aliquando et lacrimosi.
Aliquando etiam per corpus ipsius nascuntur pustulae quae ıs magis digitis sentiri quaerunt quam videri propter pilositatem.
Aliquando etiam amittit voluntatem comedendi propter reple- 56 tionem vasorum: tunc ergo minuendus est equus de vena in medio colli descendente. Minuatur autem fleubotomio lato non spisso, secun- dum equi fortitudinem et aetatem. Si enim fortis est et quinque vel amplius annorum, subtrahantur tres vel quatuor librae. Si autem debilis sit et pullus, subtrahatur libra et dimidia vel ad plus duae librae. Etsi haec evacuatio obmittatur, eveniunt multa inconvenientia quae secundum diversas actiones diversa sortiuntur vocabula. Ali- quando enim incurrunt quasi quaedam ulcera quae in carne vagantur 25 et cutem in diversis perforant locis. -Aliquando autem pruriginem sive
impetiginem aut serpiginem et aliquando incidunt scabiem: et tunc uno equo corrupto, etiam alii secum commanentes corrumpuntur tribus modis. Uno quidem quia dentibus aliquando se invicem equi scal- punt, et quando unus corruptus est, per anhelitum et salivam corrum-
30 pitur alius. 7 Secundus autem quando unus fricat se ad locum ubi se fol. 368r
fricuit alius: humor enim corruptus infunditur loco et hie corrumpit
alium quando tangit ad eumdem locum. Tertius modus est et prae-
eipuus quia per hanhelitum corrumpitur aer, et hie corruptus in stabulo,
facile corrumpit omnes alios eo quod equi calidi sunt et humidi et
talia corpora facile corrumpuntur. Signum huius est quod et pueri
qui calidi sunt et humidi, prohibentur accedere ad aegrotantes ex
sanguine corrupto, ne corrumpantur.
Si sanguis de vulnere equi alicuius nimis fluat, filtrum aliquan- 57 tulum combustum per se vel semiustum et in suco urticae madefactum 40 desuper positum iuvat, velsumatur fungus quem quidam vocant vesicam
lupi, aut etiam pulvis fungi illius misceatur cum stercore porci qui gramina vel herbas campestres depastus est: et haec bene contrita,
Qu
Dr
2
oO
3
or
6 törtucas ©.
»8
»9
multum calida emplastrentur super locum et usque ad tertium diem alligentur. Valet etiam ad hoc stereus equi contritum, adhuc autem pulvis antiquae wimplae sive pepli si supponatur pulvis auricularis et saepe vulneri inieciatur donec stet sanguis. In omnibus autem aposte- matibus et vulneribus equorum cavendum est ne lumen lunae cadat 5 de nocte super equum et praecipue super locum laesum, quia lumen lunae equo laeso mortem frequentissime indueit. |
Lampistus infirmitas equi est ex habundantia sanguinis pro- veniens: et nascitur in superiori parte oris iuxta dentes et inter dentes protensa inflatio, ita quod sulei qui inter dentes sunt eminent, 10 ita quod escam equus dimittit de ore recidere. Si autem istae infila- tiones magnae sunt, oportet quod ferro inferius tenui et curvo ad hoc parato in modum ST talem [parato] candenti inflationes exurantur ali- quantulum. Si autem parvae sunt, ferro una earum remotior a medio minuatur donec sanguis exeat, vel etiam sulcus ipse permedium ineidatur. 15
Foscellae sunt inflationes intra os equi in labiis natae contra extremos dentes quae inflationes in medio nigrescunt. Nascuntur autem ex comestione gelidarum herbarum et asperarum super labia et maxillas diu iacentium, et in locum proprium pabulum equi in ore locari non permittunt ut in lampastro. Curatur autem -haec infirmitas 20 per hune modum. Ferrum fiat gracile anterius ad modum stili et incurvetur in uncum et sit bene acutum et cum illo in medio cutis foscella percutiatur et extrahatur, et cum exsiccatus fuerit locus, for- fice bene acuta vel cultello cutis in rotundum abseidatur quae texerat foscellam: et tunc sanatur. 95
Barbulae quaedam aliquando fiunt in palato equi siccae in mo- dum conorum mamillarum alicuius bestiolae: et quando ultra quan- titatem parvi grani frumenti crescunt in longitudinem, equum a come- dendo impediunt. Cura autem huius infirmitatis est quod unco ad hoc parato sicut iam diximus, barbulae de palato trahantur et sic ;0 iuxta palatum forcipe vel forfice abscidantur.
Malum in lingua equi aliquando nasecitur quod ex putrida esca sanguinem putridum et fleumaticum generante, exoritur. Esca enim a stomacho digesta calore suo semper meliorem sucum trahit ad se et in sanguinem commutat in venis, et ex huius calore et humore con- 35 fovetur et nutritur equus et cum malus sit sanguis, calore pectoris equi. aliquando ad guttur et ad linguam derivatur propter motum linguae et frenum comprimens et tunc linguam putrefacit. Signa autem huius linguae malae sunt quod lingua excoriatur fleumate glutinoso quod etiam fluit tunc de ore equi, et venae sub lingua 4 nigrescunt. Contingit etiam hoc malum aliquando ad pedes descen- dere et tunc equus vix stare potest.
13 post in modum 2 del. m. 1 20 promitt. C 34 post ad se del. trahit m. 2?
or
- oO
‹=
5 o
35
40
lib. XXII tract. 2 cap. 1. ; 1381
Cura autem huius est quod ulcerositas et viscositas quae sub lingua est, primo radetur et postea duo coclearia fuliginis et unum salis commisceantur et bene terantur et cum uno capite allii com- misceantur. et ex illis locus fricetur: postea duae venae quae sub lingua sunt incidantur: et deinde quarto vel quinto die vena colli secundum proportionem fortitudinis equi minuatur. Quidam vero dieunt in principio huius infirmitatis quasi dimidiam unciam sanguinis debere subtrahi. Si autem malum hoc ad pedes descenderit, tunc oportet quod infra tertium vel quartum diem supra sotularem pedis in quolibet pede intus et extra quolibet pede fleubotomato minuatur.
Scias etiam quod caput equi macresecit et siccatur, si antequam septem annos habeat, saepe aqua frigida abluatur et fricetur: collum autem eius grosseseit et crines eius melius crescunt, si aqua calida saepe ac bene iuxta-scapulas humectetur et crines digitis scalpantur et prope caput, sed non cum aqua calida, sed cum frigida quia caput debet esse gracile.
Stina quaedam est infirmitas quae accidit in collo equi. Est enim stina quoddam instrumentum inflexibile 7 et per methaforam dieitur haec infirmitas stina quando collum equi sine dolore huc atque illuc flecti non potest, nec potest escam nisi per intervalla accipere, et quasi rapiendo accipit a terra quod accipit festinanter. Oritur autem ex scapularum pondere et extensione nervorum colli et est ex repletione. Cura autem huius est quod iubae equi de manu leventur fortiter et ex utraque parte colli iuxta gibum colli subula candenti perforatur ita quod caro iuxta collum aliquantulum aduratur sine contactu nervorum!: et hoc fiat in quinque loecis per colli longitu- dinem et per quamlibet periorationem liecinium de canabo vel lino vel de pilis caudae equi immittatur et quindecim diebus sic dimittatur et moveatur filum ut humorem educat. Quidam tamen in cura huius infirmitatis in sinistra parte colli iuxta summitatem colli multas faciunt cocturas et licinia non immittunt. Quocumque autem modo primo vel secundo fiat, per omnes quindecim dies de aqua tepida omni die collum et scapulae equi abluantur et fomententur.
Turtae sunt quaedam apostemata in superficie carnis intra cutem exorta in modum panis qui turta vocatur. Fit autem maxime haec infirmitas ex habundantia sanguinis humorisque putridi inter- cutanei. Aliquando etiam nascuntur quando caro laeditur ictu aliquo. Cura autem huius est quod corium super medium turtae incidatur et postea cum subtus ubi inflatio desicuit et humor qui intus est, commoveatur et bene fricetur et sie totus exprimatur humor: et postea immissa zona tantum findatur de corio quoadusque ad sanum
6 post minuatur del. et incidatur m. 7 39 desicuit © destituit D deli- tuit P edd.
60 fol. 368V
61
62
corium fissura descendat: et quidquid putredinis vel putridae carnis invenitur, abiciatur et vulnus stuppa impleatur, et sie fiat omni die donec vulnus periecte sanetur. Si autem aestimetur quod iterum collectio fiat talis apostematis, iterum corium findatur et digitorum expressione putredo exprimatur, et ex utraque parte colli primo die et septimo et nono et quintodecimo minuatur: et hoc fiat provida consideratione secundum proportionem humoris ex quo nascitur apo- stema et secundum alia accidentia ex quibus aliquando nasecitur haec infirmitas.
Ficus est mala congelatio humoris rubicundi coloris vel lividi vel etiam fusei sine pilis extra corium crescentis in modum ficus maturae: unde etiam tale nomen accepit. Nascitur autem ex nimio intercutaneo sanguine. Cura autem istius morbi est quod si gibus fici in collo vel in alio membro latus apparuerit, oportet quod tunc eo latius de corio quod figuram fici ambit, findatur et bene aperiatur, ita quod foramen in medio rotundum fiat. Inter ficum autem etsanum corium ponatur pasta de subtili farina bene glutinosa vel argilla si pasta in promptu non habetur ne forte sanum corium laedatur. Fiat autem postea de viridi marubio tortula bene trito et calefacto super lapidem cali- dum vel ferrum latum calidum et bene calida haeec tortula fico immittatur et comprimatur quamdiu est calida, et cum infrigidata fuerit, apponatur alia calida et sic fiat, donee ficus incipiat albescere. Deinde fiant tortelli de nasturtio aquatico vel viridi et cortice arboris nueis: illi tortelli super ficum comprimantur vieissim calefacti donec aequalis fiat corio sano gibus fici et bene permittatur exire humor putrefactus. Deinde pulvere calcis vivae vel pulvere cretae cum qua fiunt per- gamena, ficus impleatur et ferro aequalis latitudinis cum ficu combu- ratur usque ad carnem vivam et corium sanum cavendo diligenter ne nervorum aliquis qui forte ibi est vel musculus vel membrum sive iunctura aliqua ferro tangatur: et tunc fimus bovis recens vel stercus galli vel columbae cum sapone bene tritum et commixtum per duos dies alligetur: et tunce cum aliquo unguento calido per diem semel inungatur ut pentamiron vel aliud simile donece sanetur: et tune ali- quamdiu aqua frigida lavetur et foveatur locus.
Si autem gybus fiei fuerit latus in summitate secundum longi- tudinem et latitudinem et iuxta sanumjcorium fuerit strietus, aceipiatur unum fillum de serico et seta vel pilus de cauda pulli equi virginis quinon coierit: ethaec simul cocta prius et complicata, fiant corda cum qua corium fiei strietissime ligetur: etsilaxetur, iterum religetur donec cadat per seipsum id quod in ligatura apprehensum est.
Si autem iterum ficus renascatur, tunc oportet eirculum pastae vel argillae tenacissimae sicut superius diximus cireumponere inter sanum locum et laesum et findere ficum et mel calidum infundere quia illud est mundificativum providendo diligenter ne mel calidum
20
30
40
2
3
3
4
o
or
0
Dr
oO
per sanam pellem distillet: et post paucam moram tam mel quam eireulus abstergantur et sanetur locus laesus sicut superius dietum est.
Si autem tales nascentiae in corpore equi multae crescunt, oportet quod secundum suae fortitudinis proportionem minuatur.
Si autem forte locus sic laesus nervosus fuerit, cavendum est ne nervus aqua frigida lavetur: quia nervus ipse frigidus est per naturam et ex aqua in stuporem vertitur et putrescit:! et si necesse fuerit quod nervus ipse incidatur, melius. est praecidere quam pungere vel lapide conterere: quia nimius dolor puncturae impedit sanitatem magis quam praeeisio nisi sit de nervis magnis qui abscidi non possunt. Cura autem nervi sie laesi calidis debet fieri et periora = tivis, sicut cum oleo et sa[ln]gimine et melle bene coctis, quibus fomentari debet locus: et fiat emplastrum de pulvere bacarum lauri et cimini et commisceatur mel et apponatur, et foramen aperturae apertum servetur, donec totum egrediatur pus. Si autem nervus lapidis percussione vel casu equi vel alia de causa obtundatur et stupescat, prius cum aqua et cinere ligni calidis fortiter fricetur et fomentetur et comprimatur et deinde unguento calido quod haberi potest ungatur et fortiter fricetur. Si vero caro sit vulnerata et nervus collisus ac putridus effectus, em- plastrum factum de farina fabae vel ordei cum melle et vino insimul coctis donee inspissentur et super dolorem appositum iuvat.
Adhuc autem emplastrum factum de melle et radice ebuli et alteae et brioniae et lilii super dolorem nervorum ligatum multum confert. Attendendum etiam quod si nervus per longitudinem vel obliquitatem ineidatur, non de facili consolidatur et forte impossibile erit ipsum consolidari. Cum autem talis ineisio aliquando facta fuerit, longi vermes terrae qui lumbriei terrae vocantur, accipiantur et bene
contriti cum melle commixti calefiant ad ignem et parum calefiacti‘
nullo alio mediante medicamine apponantur: hoc enim iuvat. Venarum ineisio aliquando fit in equo et hee inciduntur per medium sieut inciditur lignum cum serra. Ne ergo tune sanguis vel reuma ad membra fluat debilia sicut sunt oculi et pedes et cetera membra, haec ergo incisio sic fieri debet. Corium in loco incisionis primum aqua calida fomentatum et a pilis primo rasum manibus diu fricetur, ita quod aperiatur aliquantulum et tunc ab alio corio ele- vatum findatur corium secundum longitudinem venae quae findenda est, et tunce vena a carne separetur et findatur: et si grossa est et repleta, extrahatur ex fissura sanguinis quantum sufiicit, et tunc ele- vetur cum sude mollis ligni ad spatium duorum digitorum et tunc filo molli ligetur ex utraque parte eius quod abscidendum est: et quando facta fuerit praecisio, capita venarum ex utraque parte aliquantulum adurantur et tam filum quam capita venarum extra vulnus dependeant ut vena quae inter ligaturas est putreiacta, leviter abstrahi possint tam fila quam partes abseissae venae. Si autem sanguis in aliquo
64
fol. 369r
65
66
67
fol. 369v
membro et praecipue in pede congregatus fuerit, antequam extrahatur debet vena ex inferiori parte ligari et non ex ea parte quae ad cor dirigitur et tune aperiri et sanguis exibit.
Si nervi aut musculi spatulae ex punctura calcaris vel ex alia causa laedantur vel etiam inflentur, radantur primo pili in cireuitu, et5 tunc calido oleo vel sagimine lardi saepe locus laesus ungatur: et tunc folia absinthii vel eiusdem teneri ramusculi vel ebuli bene con- terantur et cum buthiro conficiantur et emplastrum inde factum superligetur et foramen puncturae aliquamdiu apertum detineatur et sie curabitur. 10
Si autem huiusmodi inflatio sine adiutorio medicaminis diu stans inveterata fuerit, corium in fine ad duas extremitates ubi inflatio desinit caute aperiatur et zona immittatur cavendo de nervis et venis, et haec moveatur donec pus collectum extractum fuerit.