De animalibus (page 11)

Albert le Grand · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — De animalibus/Liber XXII · 19 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Huius autem infirmitatis haec est cura, quod omnia intestina iuvenis gallinae accipiantur, et integra et calida in collum equi pro- iciantur, et caput equi sursum teneatur, donec illa transgluciat, et sie per tres dies semper in mane fiat, nec permittatur interim aliquid comedere aut potare nisi parum aut nichil usque ad horam nonam. Item manipulus unus sambuei et unus ramusculorum miricae valde in aqua coquantur et aqua per pannum colata infra corpus equi pro- iciatur si non vult potare.

Quidam etiam periti in marescallia extremitates savinae et abrotani et genestae minutatim fractas pabulis equorum permiscent ut comedant, et aquam salsam dant ad potandum. Adhuc tres mani- puli vel quatuor siliginis per unam horam in aqua iacere permittantur et postea idem manipuli in aliquo loco ad quem ventus accedere non potest super nudam terram deponantur donec pullulare et germinare videantur, et postea minutatim secentur et successive per tres dies, ita quod quolibet die unus manipulus equo vacuo ventre ad comeden- dum proieciatur.

Et si equus mingere non potest et minus hylaris fit solito, et tumor apparuerit in ventre eius, pro certo periculum vitae portendit. Aceidit autem haec infirmitas aliquando cum diu perrexerit post appe- titum mingendi et mingere non est permissus. Aliquando etiam accidit ex subita frigiditate post nimium calorem et aliquando ex alio aliquo accidente. Curatur autem tunce per hunc modum. Accipiatur mani- pulus unus radieis achori et unus eboli et unus agrimoniae et unus apii vel cer‹e› folii et in aqua fontis bene coquantur, et postea ex

22 Item man. cf. p. 1388 not. 11 34 ÜÜ super 7 scriptum esse vide- tur. Et siP SiD. ante mingere del. postea m. 1. 88 *

79

fol. 371v

s0

82

illa aqua duo aut tres ‹s›ciphi in gulam equi proieiantur ut transgluciat. Deinde ducatur per campum cursu mediocri donec sudare incipiat et postea cum palma sub ventre circa ylia cito et fortiter fricetur et ducatur in locum in quo equi mingere solent: et hoc saepius fiat donec mingat: et deinde iuxta rivos fontium aut in pratis pascatur. Atten- dendum autem est quod equus quanto maioris est vacuitatis, tanto magis se extendit ad mingendum: et ideo cavendum est ne post talem extensionem cito cursitetur: quia forte nervus aliquis exiliret de loco suo vel debilitaretur ne prius per paulativum motum in statum membra redirent post talem extensionem.

Prurigo dieitur a pruriendo vel ardendo, et in hac equus se dentibus mordendo scalpere desiderat et assidue stare delectat. Nascitur autem ex putrido sanguine et ex combusto cum sanguinoso fleumate immixto, et praecipue quando equus in autumno cum parva esca et potu nimis laborare compellitur et postea cito requiescit et post ma- ciem cito sine minutione pingueseit et quando cito post laborem et sudorem, in nocte non tegitur et non bene tergitur et post purgatur. Aliquando etiam nascitur ex subita infrigidatione, quando post laborem et sudorem in frigido loco vel aere frigido stare non tectus in pace dimittitur.

Prurigo vero primo iuxta carnem in collo parvis incipit ulceribus et per totum corium et corpus depilato equo se diffundit: et nisi cito succurratur, in scabiem convertitur.

Est autem huiusmodi infirmitatis cura quod si sanguinis habun- dantia in causa fuerit, equus est minuendus et sagimine calido loca prurigentia fricanda, et die tertia cum lexivia bene lavandus est equus: et lexivia fiat de cinere vel favilla manipuli ordei adusti et aqua. Potest etiam fieri ablutio forti cervisia vel aqua in qua marubium vel mirica vel herba benedicta quam quidam cicutam vocant, vel grana ederae vel ramusculi ebol iet summitates in quibus vigeat adhuc virtus naturalis, et haec omnia diu sint cocta et exinde loca pruriginosa bene abluantur: et cum purgatorio quod strigilem vocant bene fricentur, et postquam desiccata fuerint loca, sequenti die bene ungantur de unguento quod fit hoc modo. Radices rubeae campestris et radices cicutae accipiantur et cum iam antedicto liquore coquantur donec mollescant, et postea quod durum est radicum, abiciatur et molle cum veteri anxungia bene commisceatur, et de illo ad solem vel ignem equus in locis pruriginis perungatur. Adhuc ad eamdem curandam pruriginem, sumatur nasturtium aquaticum et marubium rubeum quia istud est maioris efficaciae et cum fuligine haec bene trita commisce- antur et ex illis equus in loco laeso bene fricetur.

Scabies quaedam infirmitas est in cute equorum et dieitur scabies, eo quod squamas sicut sunt piscium vel ferri purgamenta a se emittat. Nascitur autem ex nimio et putrido sanguine et ex eisdem

a

10

20

25

30

40

or

1

o

2

oO

30

35

unde solet prurigo nasci accidentibus. Fit etiam aliquando ex usu alterius equi scabiosi cum se dentibus invicem ‹q scalpserint. Aliquando etiam contingit ex hoc quod escam simul aceipiunt, et de uno loco in quo primo pabulum sumpsit scabiosus, postea comederit alius, aut forte si ad eumdem locum successive se coniricant aut de eodem panno vel strigile successive purgantur scabiosus et sanus.

Curatur autem haec infirmitas per hunce modum: si enim fortis est scabies, oportet quod primum equus minuatur: deinde cum strigile purgentur loca scabiosa donec aliquantulum sanguinent, et postea forti lexivio saepe laventur. Hoc autem lexivio fit hoce modo: Acci- piantur tres partes cineris de fraxino, et duae de favilla straminis fabarum, et una calcis vivae, et bene commisceantur, et deinde vasi foramen in fundo habenti imponantur et bene conculcentur et coagi- tentur: et id quod per foramen subtile exierit colatum per cinerem, in puro vase colligatur: et si vis probare si bonum sit quod fecisti, ovum gallinae suaviter in filo ligatum in medium immitte:! et si susti- netur ovum, bonum est, sin autem profundatur ovum, non valet, sed malum est quod feeisti: et hanc lexiviam quidam vocant capitellum. Et cavendum est valde ne tam fortis lexivia ad sana loca deveniat quia cito depilaret ea. Postquam autem locus laesus a lotura tali desiccatus fuerit, locus ad solem ungatur vel ad ignem de unguento quod reeipit pulverem sulfuris, aluminis, ellebori nigri aequaliter Ii- bram et semis, et pulveris herbae quae dicitur pes equi sive ungula caballina, et argenti vivi uncias tres aequaliter, anxugiae veteris li- bras tres: et coniieiatur sic: Argentum vivum cum modica anxugia conteratur donec colorem suum amittat: deinde pulveres iam dicti cum reliqua addantur anxugia et simul terantur atque bene commisce- antur et usui totum sic confectum servetur.

Fit etiam oleum ad scabiem sanandam per hunc modum: Aceci- piatur interior cortex qui est inter lignum et exteriorem corticem arboris quam quidam bul vocant, quae Latine mirica a quibusdam, a quibusdam autem dieitur fibex, et cortex proprie liber vocatur, de quo candelae fiunt aliquando ad illuminandum: et depuratus cortex per parva dividatur, et in ollam novam in fundo tria vel quatuor fora- mina habente et desuper bene tecta ponatur et ad ignem lentum po- natur: sitque sub lare alia olla suffossa nova et bene vitrata ut li- quorem qui in ipsam stillaverit sine combustione retineat, et directe stet os eius sub foraminibus ollae alterius: deinde duae partes ar- gillae tenacissimae cum quarta parte stercoris equi bene conterantur

32 cf. de vegetab. VI 107 al.,; de animal. v. ind.

2 ante scalpserint ödem vocabul. deletum esse videtur 5 se sup. lin. m. 2 10 lexivio corr. in lexivium m. 3 14 colatum per cinerem sup. lin. m. 1 20 post laesus del. ad so m. 1.

fol. 372r

33

st

fol. 372V

55

et ex illa argilla ostia ollae ubi ad ollam coniungitur, optime lineantur ne flamma in eam possit introire vel fumus vel evaporatio aliqua exire: et si fumus per aliquem exit locum, iterum de argilla liniatur. Postea circa ollam superiorem ignis de carbonibus fiat vel siceis lignis, et tunc olla inferior post ignem talem de terra tollatur, et de hoc quod in ea est, calido loca scabiosa equi perungantur cum panno in illud oleum immisso.

Adhue autem fit oleum de cornu cervi comminuto et de cola- turis factis de suco ligni fraxini, et de medulla sicca sambuei, et de suco silvestris mali arboris, et de cortice nigrae spinae de qua fit incaustum, praediecto modo cum duabus ollis extractum. Multum autem istud oleum valet contra omnem equorum scabiem et contra omnem cutis infirmitatem. Cum autem ungitur equus, tribus vicibus vel plu- ribus ungatur per diem si necesse fuerit, et a die unctionis usque ad sextum vel nonum diem, custodiatur ne unguentum lavetur vel coniri- catione corporis deleatur.

Est et alia equi infirmitas, quae superos vocatur quando collectio aliqua in membris siceis colligitur, et calore naturali et calore motus equi ad modum ossis induratur. Nascitur autem superos praecipue in membris siceis quibus fortis motus exercetur, et nascitur in loco iuneturarum eo quod calore motus nutrimentum melancolicum nimis ad ossa attrahitur: quod iuncturae quia multum est a se expellunt, et caloris eflicacia exsiccat et indurat iuxta iuncturas, et ex hoc rigescunt nervi, et motus iuncturae laeditur quia quae laxa fuit, strieta ex su- perosse efflicitur, et equus ineipit claudicare. Cum autem primum ge- nerari ineipit, ceitius consideratur quando tibiae equi lavantur, quia tunce apparet colleectio 7 humorum in tumore iuxta iuncturas laxas quando pili ex humore aquae deprimuntur et coniacent. Est autem aliud signum antecedens istud quando scilicet calet sensibiliter crus iuxta iuneturam plus quam alia loca corporis: hoc enim signum est quod superos ibidem calore attrahente ‹incipit› erumpere. Equus autem sic dispositus ad superos vel habens ipsum, crure saepe cespitat et impingit ad loca aspera propter difficultatem flexionis.

Curatur autem secundum hunc modum: Stantes pili prius abra- dantur: postea vero cum unguento pentamyron multotiens ungatur et bene fricetur, et calida tabula de cornu cervi cum buxo saepe super- ponatur, ut unguentum calore illius bene ad superos perveniat. Un- guentum autem pentamyron dietum sic fit: Aceipiatur veteris annonae apii duas partes et duas sagiminis ovorum quod fit hoc modo. Vitella

b)

-

0

ovorum duriter infra ova cocta trita aceipiantur et in patella ferri 4

supra lentum ignem tamdiu coquantur et cum cocleario semper mo-

17 superos —= Überbein 23 rigescit corr. in -unt m. 2 31 ineci- pit ante erumpere sup. lin. m. 3.

veantur, ne patellae adhaereant donec fex a sagimine bene separetur et insimul conglobetur: et tunc illud sagimen aceipiatur et duae partes guttae mellis et una virgineae cerae et purae, et una guttae pieis resinae et quinque partes de oleo laurino. Oleum vero laurinum sic

5 fit: Bacae subtiliter conterantur et in aqua diu coquantur: deinde per fortem pannum lineum et spissum colentur, atque duobus baculis fortiter exprimantur, cumque aqua infrigidata fuerit, illud pingue quod supernatat, cum penna colligatur et usui reservetur. Omnia igitur ista quinque praedieta simul supra ignem ponantur donec liquefiant et

ı0 liquefacta simul per pannum colentur: postea isto unguento rigidi nervi equi ungantur et superos maxime. Sed quando in ipsis crescit iuncturis, ibi non est laudabile ignem vel emplastrum multum corro- sivum apponere, sed sicut praediximus ungatur. Visi sunt enim qui- dam imperiti qui laeserunt nervos propter ferri super iuncturas appo-

15 sitionem.

Amplius si superos in iunctura sit, tali modo bene auferri potest: 86 Corium superossis pilis abrasis in pluribus locis cum gracili subula perfodiatur, ita ut foratio ad medietatem superossis perveniat: deinde baculus per medium findatur et fortis pannus lini vel canabi impo-

20 natur in fissuram, in quo panno involvatur in nodum fimus arietis et parum salis, et in calido melle vel butiro et sagimine aequaliter ac- ceptis bene calefiat, atque nodus panni calidus cum baculo fisso super superos saepe comprimatur, donec cutis albescere incipiat: et locus superossis per septem dies ab aqua servetur ne aqua ad superos

25 deveniat.

Amplius ad idem curandum duae calcis mundatae et una de forti sapone et una salis bene conterantur, et in testa supra carbones ponantur donec bene comburantur, et postea ille pulvis super corium mittatur et calidus superossi alligetur et per unam diem et noctem

30 ligatus dimittatur, et corium superossis in pluribus locis scarificetur, sed pilis ante abrasis, taco veteris sotularis in medio foraminis caute mittatur, ne pulvis ad sanum corium perveniat et illud laedat, et postquam supradieta ablata erunt, aequaliter cum melle vel aliquo alio unguento ungatur.

35 Amplius quidam superossum cum calida subula ‚perforatum pilis 87 abrasis, postea cum viridi virga et mediocriter grossa corili cortice ablato, fortiter et diu per totum superossum fricant: ac deinde empla- strum factum de vitellis ovorum et duriter coctis valde calidum per tres dies ita quod in qualibet die alligant, et taconem sicut praedictum

40 est circa superossum apponunt. Quinque etiam vel novem rotuli fiant de radice raphani, et super tegulam calidam ponantur, et unus-

18 ut sup. lin. m. 2 31 taco vid. ind,

fol. 373r tale)

sy

quisque per se superossi alligetur quousque infrigidetur: et postquam recesserit, mitigantia ad cutem sanandam adhibeantur.

Calx utrum sit viva vel non, sie videtur: Calx bene sibi cohae- rens in magnitudine ovi infra aquam cooperta ponatur quod si in parva hora dissipatur per seipsam, et ex illa aqua caluerit et parum 5 fumaverit, ‹ viva dieitur. Sin autem, non dieitur viva.

Attactus est infirmitas a tangendo dieta, quando videlicet pes posterior tangit nervum pedis anterioris qui in crure interius est, et tibia circa nervum tumet aliquando et aliquando non et inde gressus equi contrahit impedimentum. 1

Tous les livres