De animalibus (page 16)
muris conferre contra allopiciam si stercus muris teratur et cum suco erucae confieiatur et suco nasturtii et ceparum et alliorum et fiat ex eo emplastrum super locum ipsum. Si domorum murium combustorum pulvis in olla misceatur cum oleo lauri et fiat ex eo emplastrum super allopiciam postquam confricatus fuerit locus cum alliis singulis diebus, nascuntur pili hoc faciendo.
Si arsenico ceitrino in farina impastato mus cibetur, morietur Si litargirium cum elleboro et farina conficiatur, et mures inde ceibentur, morientur.
81. Martarus est animal figurae mustelae, sed quantitatem ıo habet catti, sed longius est et brevia habet crura, in dorso fulvum, in ventre et gutture album sicut mustela. Ungues habet breviores quam cattus et est duorum generum: unum fagorum et alterum abietum dietum: sed illud quod nidifieat in abietibus multo est pulerius: et commiscentur sibi mutuo ambo genera, sed fagineum nuptias quaerit ı5 cum eo quod vocatur abietum quasi pro magna sui nobilitatione. Pellis autem utriusque est pretiosa et diu durans pulcra. Et omnia genera illius animalis et mustelae habent hoe quod cum sunt iracunda, valde efficiuntur fetida, et sunt animalia vix umquam quiescentia etiam quando domesticantur. 20
82.| Neomon Graece bestia vocatur quae Latine suillus dieitur eo quod setas habet pro pilis: et haec odore cibum convenientem a venenoso distinguit. Haec bestia serpentes persequitur: quae cum aspide pugnat, caudam erigit quam aspis quasi minacem observat, et ad vim suam cum ea transiert aspidem deceptam. || 25
83. | Onager est asinus ferus qui ut dicunt quidam quinto- decimo die mensis Martii duodecies rugit in nocte et duodecies in die aequinoctium indieans. Sunt autem in Alfrica silvestres et singuli masculi praesunt singulis gregibus feminarum, et feminae valde sunt libidinosae ita quod ex hoc odiosae masculis efficiuntur. Dieitur 30 etiam mas esse zelotipus et ideo filio nato truncare dentibus testiculos, propter quod a matribus absconduntur in ocultis. Quando onagrum venator canibus insequitur, stercus odoriferum delectabile canibus emittit et sie eirca stercus canes detinet et ipse ad tutiora fugit. Hominum frequentiam prae omnibus fugit animalibus. Sitis est | im- 35 patiens valde, et aquam limpidissimam quaerit ad potandum. Libidine ineitati in rupibus stant ventum ad temperandum libidinis calorem attrahentes. |]
oa
10 Martes martes L. et M. foina L.
21 Thom. (21 Isid XII 2,37 ichneumon) [Vinc. 19, 124] ef. Nr. 45. 26 Thom. (26 Isid. XII1,39 Solin. 27, 27 [Vinc. 19, 94]. Equus onager Pall. 11 uulvum C 16 post cum del. abigegeo m. 1 25 ad quam cum
vim suam transfert aspis decepta a bestia corripitur Thom, = Isid, 35 im- patiens valde abseissa C.
=
an
or
2
oO
30
lib. XXI tract. 2 cap. il. 1417
84. | Onager autem Indieus |] alius est a praedicto, | magnitu- dinis magnae et fortitudinis, cornu ingens gestans in medio frontis: et hoc animal quasi iactans fortitudinem aliquando saxa frangit de rupibus non ob aliud nisi in suarum virium demonstrationem. Ungulas habet acutas valde et continuas. |)
85.| Onocentaurus ut dicunt animal est compositum: caput enim asini et corpus hominis habet. Quidam etiam dieuntur inveniri corpore equino et superiore parte humana, et est horrida setis et manus habens habiles ad omnem actum, et aliquando loqui incipiunt, sed vocem hominis perfecte formare non possunt et post se inse- quentes ligna mittit et lapides. ||
86. Orix animal est capreae simile et quantitatis hirci et habet barbam sub mento, in heremo habitans et facile deeipitur ad laqueum: habundat autem in Affricae desertis hoc habens proprium quod pilus eius vertitur ad caput. Gignitur autem in ea Africae parte quae aquis. caret.
Dieitur etiam quod aqua vesicae eius quantumlibet parva de- feratur, remedium est contra longam sitim, et ideo latrones Getuliae quae aquis caret, eam secum deferunt. Hoc animal in ortu Canis mirabiliter exultat quasi tunc convalescat.
87. | Oraflus animal est specie coloris omnia praecedens ani- malia: in anteriori parte est valde altum ita ut capite extenso alti- tudinem viginti attingat cubitorum. In posteriori autem parte demissum instar cervi, pedes cervi habet et caudam, collum extensum et caput equinum, licet minus sit aliquantulum: colores multos habet, tamen album et rubeum habet frequentiores. Cum viderit se contemplantes ammirari, huc et illuc se vertit praebens se bene videndum. Hoc animal temporibus nostris visum est || et seraf Arabice vocatum.
88. Ovis animal notum est et mansuetum et innocens | et utile lana corio carne lacte visceribus egestione et fimo in quo quiescit compatiens suae speciei, ut cum sana infirmam videt aestu laborare, sana se soli obieit et laboranti umbram facit. Agnus in tota gregis multitudine matrem noscit balantem (et ideo ab agnoscendo agnus dieitur) et mater agnum odore posteriorum: et cum lactat agnus cau- dam veloeissime agitat. Oves exceutientes a caudis glaciem fortiores
1 Thom. (40 Arist. övos ’Ivöınöds 3 Adelin.) [Vinc. 19, 95], Rhinoceros unicornis L.
6 Thom. (6 Isid. XT 3,39 Adelin. II 11? 10 exverim.) [Vine. 19, 97] cf. Jacob. 1103, 1.
12 Thom. (12 Plin. 8,214 17 Plin. 10 201) [Vinc. 19,98]. Oryx beisa Ripp. 21 Thom. hoc animal nostro tempore Friderico Imperat. Romano ab Sol: dano Babiloniorum rege transmissum est [Vine. 19, 97]. Giraffa camelopard.L,
29 Thom. (29 Jacob.? 32 Ambros. VI 4,25 = Jacob. 1113,34 p, 1418, 6 Isid. XII 1,9 10 Jacob. ll. [Vinc, 18, 69—77, 95].
33 et ideo—34 dieitur in marg. m, 1 (Isid, XII 1,12).
127
128
129
130
sunt et melius et diutius durant: non excutientes autem eito moriuntur. Oves in calidis et siceis regionibus dilatantur in caudis vehementer et duresceunt in lana: in frigidis autem et humidis salsis mollescunt in lana et stringuntur in caudis.
| Vervex qui est dux gregis, fortissime cornibus percutit et5 durissimae est frontis, ad quod quidam verme in capite existente mentientes dicunt verveces excitari. Cornua autem frequenter sunt torta et aliquando habet plura quam duo. Aries per dimidium annum dieitur dormire super latus unum et per dimidium super alterum:; lupum fugit etiamsi numquam ante vidit. Arieti dieitur naturale esse 10 agnellos fastidire et provectiores diligere. Arieti etiam aetas confert. Cornu etiam eius iuxta aurem terebrato, ferocitatem deponit, dextro testiculo ligato vel exciso feminas generare dieitur. Solitariis ovibus tonitrua aborsum faciunt:!: non autem in coetu existentibus. Flante Borea masculos coneipiunt, in Austro vero feminas: unde et in hieme 15 parti agni sunt meliores. In terris calidis et humidis bis coneipiunt sieut in Mesopotamia. Oves brevium crurium et ventre vellitae gene- rosiores sunt. Lanae molles crispae sunt meliores et arietis lanam sequitur tota generatio ipsius. Aquam multam et turbidam bibentes, {requentius impinguantur. Pinguedo autem nimia impedit in eis im- 20 praegnationem. Lac nigrarum ovium melius est, et in capris est e contra. Inter omnia animalia ovis diu dat lac respectu suae quanti- tatis quoniam lac habet per octo menses. Ad colorem autem venae quae sub lingua est partum colorat. In locis aridis pastae melius convalescunt et in locis palustribus morbidae efficiuntur. Musicis 25 autem sonis delectatae melius pascuntur. Vivit ovis decem vel duo- deceim annis et parit octo annis. In vere autem moriuntur pastae rore melleo. In autumno vero si aristis superimpleantur et postea statim bibant, diruptis visceribus moriuntur. Herbas radicitus carpunt_ et arbores destruunt et plurimis plantis mörsus earum est exitialis. Ovis 30 de domo vix eicitur et eiecta recurrit. Oves iuvenes anteriorantes coitum, malum pestis illo anno futurum portendunt. Si autem antiquae post tempus coitum appetunt, idem pronosticantur.
| Dixerunt aliqui quod ovis non ex cibo, sed tantum ex aqua impinguatur, et ob hoc ceibatur ex sale singulis quinque diebus et in 35 autumno cibatur ex cucurbitis salsis, quoniam sitim inducunt: quod si de sale post partum comederit, ubera eius dilatantur et si negetur ei cibus tribus diebus et post satietur, magis impinguatur. ||
Cerebro eius inuncti oculi aquam patientes, iuvantur. Stercus ovis cum aceto emplastratum tollit verrucas et variolas: permixtum 40 cerae liquefactae cum oleo rosacio curat ignis combustionem. Et si sanguis alicui in loco magnae percussionis conglobatur, si super-
20 impinguantur P.edd. Thom. Vinc. impregnantur € D medicinae e Razis.
ponatur corium ovis calidum statim excoriatum dissolvit illum san- guinem et confert flagellatis maximo iuvamento et forte curat per diem et noctem, = et confert apostemati venientiin radice auris, ut fiat tantum emplastrum ex stercore .ovis mixto cum pinguedine anseris aut 5 gallinae. Urina etiam ovis rubeae aut nigrae multum coniert ydropisi carnosae: confert etiam mixta cum melie ydropisi. Stercus ovis bibitum ad pondus duarum unciarum cum decoctione caprifolii valet contra ycetericiam. Si splen exterius inungatur cum aceto et stercore ovis combusto, attenuatur eius magnitudo. Emplastrum ex stercore 10 ovis cum melle superpositum verrueis levibus, et carni supereminenti, delet eas et removet formicam: et permixtum cerae et olo curat com- bustionem ignis. Medulla agni ad ignem liquefacta cum oleo nucum admixto zucharo albo distillata super sambachum et postea bibita dissolvit lapidem in vesica et confert mingenti sanguinem et confert ı5 patientibus dolores in virga et vesica et in renibus. Si cum felle ovis inungantur loca corporis in quibus ineidit cancer, confert manifeste.
Si vis ut maturentur ficus in arbore, sepeliantur ad radicem arboris cornua arietis, et maturabuntur cito. Si vis removere morbum ovium interficientem eas, accipe ventrem arietis et coque cum vino et
20 aqua et admisce eum aquae et da ovibus in potu et removebitur morbus.
89. | Pardi a similitudine pantherae propter varietatem quasi pantheri dicuntur: et sicut quidam dicunt a pantheris aliquotiens et canibus procreantur. Pardus autem in Affrica habundat ubi propter defectum aquae multa animalia conveniunt ad amnes, et ibi leaenae
25 a pardis adulteratae generant leones, sed ignobiles. Est autem animal pardus praeceps in sanguinem saltibus potius quam ceursibus insequens: et aliquotiens inter frondes et frutecta latens, in aves grassatur suae veloeitati confidens. ||
90. | Panthera animal est totum varietate distinetum et ma-
so eulositas eius est orbiculata ad modum oculorum ex fulvo colore interdum ad album et interdum ad caeruleum terminatorum.
Dieunt autem hoc animal facile mansuescibile, et parvi esse partus et pauci et difficilis propter suorum unguium longitudinem et acumen quibus frequenter matricem laedit matris.. Hoc animal in
35 cibo aliquotiens supersatiatur sicut et alia acutorum unguium propter famis caliditatem, et tunc inira antrum se colligens diu dormit: etcum evigilat, boni odoris fumus ab ipso egreditur, quem odorem ut diecit Plinius animalia cetera gregatim insequuntur. || Sed hoc falsum esse per hoc seimus quod sicut in scientia de Sensu et sensato ostendimus,
22 Thom. (22 Jacob. ll. 24 Solin. 17,11 26 experim. — Isid. XII 2,10 [Vinc. 19,101]. Felis pardus spe.
29 Thom. (29 Solin. 17,8 32 Isid. XII 2,9 36 Physiol. 4 = Jacob. 1101,7 38 Plin. 8,62 39 de sensu et s. 2, 12 [Vine. 19, 99—100] item,
13 sambachum cf. Alb. de veget. VI 115,
fol. 379r
131
132
133
fol. 379v
cetera animalia praeter hominem odoribus nec gaudent neque tri- stantur.