De animalibus (page 18)
Et cornua quidem tauri molliora sunt cornibus vaccae, et sinon completur in utero matris ungula eius, moritur fetus et ideo parti ante decem menses, moriuntur. Et si in aliqua aestate multum pariunt vaccae, signum est quod hyems sequens multarum erit pluviarum.
Accidit autem vacecis podagra non facile curabilis et infirmitas pulmonis cuius signum est declinatio aurium. | Sanguinis etiam taurini haustus, letalis est ut quidam diceunt. Solus autem animalium taurus stimulo exardescit ad laborem. || Sanguis etiam tauri non cito con- gelatur: sed lac vaccae propter sui spissitudinem coagulatur de facili.
Diximus etiam in antehabitis quod vaccae quarumdam regionum adeo magnae sunt quod mulgentem eas stare oportet et multum dant lactis. Aliquando etiam per quinque et quinque menses in eis men- struum apparet in calidis valde regionibus: alio autem tempore se-
paratur cum urina: cuius signum est quod urina feminarum omnium :
animalium tenuior est cum gravida sunt quam alio tempore.
| Cum etiam duo greges sunt in armento, pugnant et victor saltat vaccas:!: et cum ille nimio coitu debilitatus fuerit, qui primo vietus fuerat, redit et pugnat: et cum vicerit, saltat vaccas. || Si corium tauri vel bovis findatur et in ipsum sufletur et postea cibetur, eitius im- pinguabitur.
| Sanguis tauri calidus ossa fracta fomentat. Fel boum cum melle mixtum infixum ferrum vel spinam extrahit || et valet ad colliria contra ungulam oculorum.
| Et, si credendum est verbis Solini philosophi, tauri Indiae fu- scum habent colorem, caput grande, setas condensas et horridas, oris
32 Thom. (32 Arist. Zıd 21 p. 575 40 Solin. 52,36 Isid. XII 1,29 Jacob. 1103,24) [Vinc. 18, 87—94].
›
-_ or
20
›
[4 .,)
x o
35,
i
ur
S
or
&
[89] a
27 OU
3)
rietum usque ad aures patentem, veloces valde ita quod quasi volare videantur, et pilus eorum in contrarium est versus, cornua habent mobilia sicut volunt ad pugnam ante flexa vel posterius, et producunt ea et intrahunt. Eiciunt etiam stercus post se vehementissime cuius calore et viscositate retardant et canes et venatores. Dura etiam habent terga et coria ita quod tela non curant. Tanti furoris sunt quod capti aliquando se interficiunt prae furore.
| Dieunt etiam quidam in Oriente esse boves qui unum cornu tantum habent, et alios qui tribus in fronte cornibus armantur, et hii ungulam non dividunt, sed corneum et integrum habent sotularem sieut equus. || b
102. | Tranez animal est parvum speciosum rubei coloris, cuniculi habens quantitatem, pugnax mirabiliter et animosum in cuius signum
ad protectionem capitis et cerebri a natura galeam osseam accepit. ||.
103.| Tragelafus secundum suum nomen animal est compo-
situm ex cervo et hirco cornua habens ramosa ut cervus et mentum
barbatum ut hircus, et in pectore est villosum et est animal robustum et pugnax contra adversantia, in regione quae Fasida vocatur gene- rationem habens. |]
104. | Trogodytae sunt animalia quaedam longissima habentia cornua a capite ante maxillas usque ad terram descendentia. Cervices autem habent longissimas et ideo incurvata et deflexa cervice longi- tudine capitis et cornuum in terra positis, ita quod frons tota in terra iacet, pastum contra omnem morem animalium sumentia, quia aliter pasci non possunt propter suorum longitudinem cornuum: et ideo pasei non possunt nisi longis herbis quae potius secare videntur quam a radicibus mordere sicut alia faciunt animalia. ||
105. | Talpa est animal parvum de genere muris quod et mus terrenus et caecus vocatur. || Est autem brevissimorum crurium et acuti unguis, quinque ante et quatuor posteriores habens digitos, | coloris nigri, || pili mollis et brevis sed spissi, loca oculorum habens non oculos: unde pellem in locis oculorum non habet pilosam.
| Vermibus pascitur, || et expertus sum quod libenter pascitur bufonibus et ranis: unde inveni quod talpa sub terra per pedem fortiter tenuit magnum bufonem etsbufo fugiens de terra iam eduxerat totum corpus et clamavit fortiter propter morsum talpae. Expertus etiam sum, quod tam ranae quam bufones comedunt mortuam talpam. Comedit etiam tulpa vermes qui lumbrici terrae vocantur: | et si fa- mescit comedit radices herbarum || et praecipue « frugum.
12 Thom. (Plin.2).?
15 Thom. (Isid. XII 1,20) [Vinc. 19,113]. Alces alces L. ?
20 Thom. (Plin. 11,125 Trogodytarum armenta) [Vinc. 19, 113].
28 Thom. (28 lib. rer. et glosa 38 Jorach ex Arnold. II 4,23 b ef. Isid. XII 3,5 p. 1426,1 glosa) [Vinc. 19, 137—139]J. Talpa curopaea L.
142
143
fol. 381r
144
145
1426
| Generatur autem de terra compluta et putrefacta hoc animal.
| Dieunt autem quod talpa in cinerem combusta et cum albumine ovi supra locum leprae linita valet plurimum. Sanguis etiam talpae occeisae super nudatum pilis caput linitus, pilos redire facit.
i Hoc animal diu extra terram vivere non potest et multum viget in auditu, || et ideo longe in terra trahentes vermes audit: sed hoc non est ex auditus bonitate, sed potius ex commotae terrae continui- tate: quia si fiat sub terra foramen longissimum et aliquis in eo locutus fuerit, longe auditur sicut et ille qui loquitur per hastas et ligna cavata, quantumvis longe auditur: et haec est causa quod talpa undique circa se facit multos longos tractus et concavos.
106. | Unicornis est animal moderatae quantitatis respectu suae fortitudinis, buxei coloris et fissae in duo ungulae pedis, in montibus et desertis habitans longum valde cornu in fronte gestans quod ad saxa limat, et cum ipso perforat etiam elefantem nec timet venatorem. Hoc animal magnus Pompeius ad spectaculum Romae exhibuit.
| Dieunt autem quod hoc animal adeo virgines puellas veneratur quod ipsis visis mansuescit et aliquando iuxta eas soporatum capitur et ligatur: || capitur etiam cum adhuc est pullus iuvenis et tunce domatur.
107.| Ursus est animal notum, || humidum valde | et informe et spissae et villosae pellis, extrema similia habens homini et aliquando erigitur sicut homo, sed non diu.
| Fortitudinem autem habet in brachiis et in lumbis, || et utitur brachiis ad multa opera ita quod cum illis proicit canes lignis forte inventis | et frangit || oliveta et | alvearia apum et scandit cum eis. In capite autem debilis est et praecipue in sincipite. ||
Est autem aquaticus et agrestis, sed aquaticus est albus et venatur sub aqua sicut luter et castor. | Agrestis autem carnes comedit
et herbas et mel et arborum fructus et habet anhelitum valde fetidum || :
et sieut in antehabitis determinavimus est de animalibus hyeme tem- pore fleumatis latentibus: | et ideo ursa tunc parit || propter caloris confortationem. | In partu membra videntur incompleta propter humoris superhabundantiam: propter quod ursa fetum diu lambit et fovet.
Sanguinem autem habet ursus paucissimum nisi circa cor: et caro:
eius cocta fere contra naturam omnis carnis, increscere videtur || eo quod multum humidum ipsius inventum resolutum per calorem decoc- tionis ipsam facit intumescere.
| Pugnans autem ursus animalibus insilit et si cornuta sunt,
12 Thom. (12 Isid. XII 2,12 15 Plin. 8,71 18 Jacob. 1101,56 TIsid. Ü. —= Physiol. 17) [Vinc. 19, 114]. Rhinoceros unicornis L.
21 Thom. (26—27 Solin. 26,7 33 Plin. 10,176 34 Ambros. VI 4,18 35 Plin. 8,128) 31 cf. Alb. VII 89, 154 egs. Ursus arctos L et U. manriti- mus Phipps.
a
jr _ =
15
0
[I
›
ee un Me
ur
1
- SS
20
= ot
cornua eorum manibus apprehendit et ea prosternit: cum homine vero non de facili praeliatur nisi vulnus ab eo receperit:- frequenter quasi frendens ungues lambit contra dolores corporis: vulneratus et per- foratus herbis siccae complexionis vulnera sanare temptat: contra infirmitates autem formicas devorat et herbam quae Graece fleonus vocatur et Latine vocatur herba ursi.
| Dieunt etiam quidam ursum semper crescere et ideo aliquando ursi longitudine quindecim cubitorum inveniuntur:||et apud nos trium sunt colorum, albi et nigri et fusci coloris, | et capiuntur multis modis || de quibus non est diecendum hic. Aliquando enim capti domesticantur et tunc fiunt valde lusivi, sed facile conecitantur et tune saeviunt et oceidunt homines: et aliquando ambulando cirecumvolvunt rotas et trahunt aquas de puteis vel saxa super altos muros per trocleas: et hoc saepius est expertum. | Hoc animal non ut alia quadrupedia, sed
5 ut homo coit||sicut et symia.
108. | Vesontes animal est bovi simile, collum habens setosum et iubas ut equus tam immanis pervicacitatis et truculentiae ut captum domari vix vel numquam possit. |
109. | Urnillsunt boves quos nos Germanice wisent vocamus, | cornua ingentia duo gestantes, quae capere possint multum liquorem, ita etiam quod potus multorum fundatur in ea et conservetur in eis! et hiis cornibus ventilant hominem cum equo || quando agitantur. De hiis autem animalibus in praehabitis multa dieta sunt a nobis.