De animalibus (page 4)
| Habetur autem in usum duplicem, onerum videlicit et vecturae. Sed de facili non recipiunt ultra onera consueta ad portandum: et si vehunt, non de facili vadunt ultra spatium consuetum: et cum onerantur, modicis percussionibus flectunt genua ad onera suseipienda. Odiunt autem omne genus equinum. Sitim sustinent per triduum sed cum inveniunt aquam, tantum bibunt get ut futurae et praeteritae siti satisfaciant. Bibunt autem aquam turbidam vel turbatam: puteos autem non libenter bibunt. || Tempore coitus solitudinem diligunt et tune non
1 Thom. (Arist. Zı8 15 p. 506 a 24) r@v Eidpwv ai "Ayaivaı doxoöcıv Eyeıv Ev ın neonp xyoAiv [Vinc. 19,2].
5 Thom. (Sol. 40,10 = Plin. 8,40) [Vinc. 16,4] cf. Alb. VIII 205 egs. Bos bonasus L.
13 Thom. (lib. rer.) [Vinc. 18, 21]. Bos bubalis L. 21 Alb. IT 30,
23 Alb. III 176 al...
25 Thom. (25,32 Jacob. 1102, 55; 26-37 Solin. 49, 9).
2 est OBP legas: habet.
24
fol. 363r
sustinent secum esse hominem nisi forte pastorem. Rabies autem et podagra camelis accidit ex quibus facile moriuntur. Ungulas non abieiunt, sed longis et duris in viis lapidosis gravantur: propter quod duri corii parantur eis in talibus viis calcii ut pedes eius minus atterantur. Ordeum amant, cuius pabulum subito glutiunt et postea tota nocte ruminant. Uno abstinente in stabulo alii quasi compatie aliquando secum abstinent.
Cameli communes unum gibum habent in dorso. | Hii vero qui dromedarii vocantur, magnae veloecitatis sunt jet duos habent gibos.
| Cerebrum etiam cameli cum aceto in potum sumptum dieitur valere caducis. Camelus in complexione est calidus et siccus. Galie- nus dieit quod medulla cameli desiccata parata cum vino et sumpta valet caducis qui causam habent ex melancolia nigra et praecipue si singulis mensibus sumatur semel. Spuma cameli cum aqua mixta et sumpta ab ebrio daemoniacum reddit. Si quis de pulmone cameli desiceato et trito potaverit ad pondus aurei, incurret oculorum caeci- tatem. Lac camelorum subtilius est omni lacte et laudabilius et subtilioris actionis: unde extenuat superfluitatem et solvit ventrem et aperit strieturas propter calorem vehementem naturalem qui estin eo et roborat epar et aperit opilationes eius et subtiliat grossitiem splenis et confert ydropieis sumptum in potu calidum et praecipue, quando ponitur cum zucharo alchabiar. ||
Multa de camelis in antehabitis dieta sunt: et ideo haec hic sufficiunt: non enim repetere oportet. N
16. Canis animal notum est, de cuius diversitate multum in antehabitis disseruimus.
Est autem animal fidele domino, ita ut nec a mortuo nisi vix separetur et mortem aliquando pro domino subeat. | Fertur quod in Albania adeo magni sunt quod leones et elefantes prosternunt, et ad ursos
et lupos indignantur nee nocent eis. Jorach dieit quod multum vigent 3
odoratu: et hoc verum esse de quibusdam. Ex diversis animalibus generantur et ideo diversi sunt in figura, quantitate etiam differunt multum propter eibi diversitatem. Ante mensam genus canum igno- bilius quod ad custodiam deputatur ita se frequenter disponit, quod uno oculo ostium, alio autem inspieiat largam domini manum. Cum autem omnes caeci nascantur, optimus in numero natorum esse dicitur, qui ultimus videre incipit vel quem primo mater deportat in cubile.
6 lib. rer. 10 Plin. 28, 91 11-12 Galen. de theriac. 9 (XIV 240) 11 Camelus in complexione—21 zucharo alchabiar fol. 362v—363r in marg. inf. m. 1 14 Avicen. can. II 464 22 alchabiar v. ind. Arab. 23 Alb. II 19; VIII 209 [Vinc. 18, 23].
25 Alb. VII 109 VIII 4 Thom. (27 Solin. 15, 6 egs. 30 Algazel supra libr. de sensu et sensato Arnold. II 4,23d 33 Jacob ll. 35 Plin. 8, 151).
37 prim’ CB primo P.
6)
25
1
1
2
2
3
3
4
a
0
or
| Rabiei canis mederi dicitur fimo gallinacio cibis eorum immixto. Morsui autem rabidi canis dicitur esse medicina radix rosae silvestris. ||
| Canis omnis hoc habere videtur quod urinas et posterioria odorant ac si iuvamentum ex hoc habeant: || forte quia cum odore vigeant, qualitates habitudinum in resolutionum corporis odore cogno- seunt. | Infirmi abhominabiles herbas comedunt ut humores malos evomere cogantur. Curare autem vulnera sua et aliena dieuntur lingua et si lingua tangere non possunt, pedem saliva infeetum locum laesum tangunt et sanant. ||
Nos autem multa de canibus in antehabitis diximus, quae hie non repetimus. Sed quia hoc animal multis usibus humanis aptum est, ideo hic volumus artem tradere qua nobiles canes habeantur et nutriantur et sanentur si sunt infirmi.
Indicandum igitur nobis videtur quod in canibus venaticis non leverariis illi nobiles sunt, quorum aures magnae et latae directe ad
maxillas dependent, et rictus bene a‹m›plus, et nares apertae, et
(=)
we
0
or
(=)
superius labium longe dependens, et vox sonora, cauda non admodum longa plus ad dextrum incurvata et frequenter erecta portatur, et anus liber ad evaporandum: ed ideo talibus inventis canibus, quantum fieri potest feminae et mares similes quantitate, colore, aetate et robore aceipiantur. Color tamen in hiis minus attenditur. Et femina accepta recludatur et maceretur donec evacuetur: et similiter masculus ex- crucietur ieiunio donec evacuetur in toto: deinde cibo usque ad per- fectam satietatem, butiro multo immixto recenti caseo et reclude in conelavi ad hoc apto per novem dies vel donec videas catulam con- cepisse. Cavebis autem ne aliquo modo ante hoc tempus evagari possint. Cum autem conceperit femina, emittes masculum et feminam tenebis in custodia, aliquando et raro permittens eam deambulare et iterum ad locum stramentis commodum revocabis, et secundum quod magis appropinquat ad partum, plus in cibo amministrabis ut con- ceptus inveniat quod sugat a matrice: ministrabis autem humida ut lac, serum, cum aliquanto butiro et huiusmodi et immisce panis ali- quantulum et carnis coctae. Quando autem peperit, secundum numerum catulorum est nutrienda cavendo ne maciem incurrat nec pinguedinem: quia ‹ macies induceret defectum in lactatione, et pin- guedo generaret malam dispositionem in lacte. Lac enim canum spississimum est propter calorem complexionis: et hie calor hebetatur et remittitur in nimia pinguedine[m]. Macies igitur trahendo nutrimentum ad corpus matris lactis inducit diminutionem, sed nimia pinguedo indueit lactis frigiditatem et tenuitatem. Competenti etiam tempore ab uberibus matris avellendi sunt et tunc etiam non nutriendi sunt
3 Thom. 10 Alb. vid. ind. 11 Sed quia hoc egs. ignotos mihi fontes sequitur Alb. [Vinc. 19, 10—28] 25 apto (-a?).
G
28
fol. 363V
ad pinguedinem nec macerandi ad defectum, sed proportionaliter eibandi secundum quod suflicit sustentationi et augmento et con- fortationi. Serum autem cum aliquanto lacte primo dandum est eis et sit lac butirosum, et secundum quod magis et magis proficiunt, minus in cibum eorum de huiusmodi humore infundendum est. Tune 5 enim ita completis octo mensibus, pane mollificato in sero sine multo liquore sunt nutriendi propter siccam canum complexionem, et tuncin spatio anni sani et agiles et fortes et sagaces inveniuntur.
29 Post anni vero et dimidii spatium exerceri debentad venationem: primo quidem moderatis laboribus incipiendo ut per seipsos de die 10 in diem plus et plus se exerceant:!: quia si nimio cursu et labore primitus exerceantur, labor tenella adhuc exsiccabit membra: et humido in eis exsiccato, nec poterunt nec volent laborare, sed ab- horrebunt venationem. Si autem moderate laboribus exponentur, calor motus in cruribus attrahet ad crura et non consumet nutrimen- 15 tum: et tunce demum cruribus confortati, fortes erunt et venationes per seipsos desiderantes.
Per omina autem idem faciendum estin generatione et nutrimento de leverariis, nisi quod aliter nobilitas horum cognoscitur. Hii enim optimi sunt longis et planis capitibus non enormibus et auriculis in 20 acutum retrorsum directis et parvis, labio superiori super inferius non dependente nisi valde parum, collo longo et aliquantulum tumenti supra capitis quantitatem in loco ubi continuatur capiti, pectore enormi et bene acuto inferius, costis longis et fortibus, yliis strietis, cauda non spissa nec admodum longa, cruribus altis, et macris plus quam pin- 25 guibus:! et quod raro vel numquam latrent, quia istius canis proprium est ad parvorum canum latratus qui pro custodia latrant, indignari: propter quod etiam non quodlibet invadit reputans sibi hoc esse in- dignum. Iste autem canis magis lacte quam seracio est nutriendus quando ablactatur. 30
Canis autem qui mastinus vocatur et lupo est similis, similiter quidem se habet in generatione, sed cum ablactatur, magis grossis nutritur et siceis. In hiis tamen hii qui ex leveraria et mastino bene magno et nobili generantur, cum fortitudine habent agilitatem et ideo meliores sunt. 35
30 Est autem canis universaliter animal multum diseiplinabile: et ideo mimica discunt ‹h›ystrionum opera. Si quis autem ad haec in- geniari voluerit, accipiat canem ex vulpecula natum vel ex vulpe si fieri potest: et si non potest, accipiat rufum canem de hiis qui custodes sunt, et consuescat eum ut iuvenis conversetur cum simia: ad illam 40 enim consuescit multa humana facere: et si coierit cum ea et generet symia, ille canis erit prae omnibus ad ludos mirabilior.
Ad latrones autem investigandos non omnis utilis est canis, sed attendendum ad canem ferocem qui indignetur discernere inter ho-
lib. XXIT tract. 2 cap. 1. 1365
mines: et hic quando docetur, primo armatur aliquis homo pelle spissa quam canis lacerare non possit, et incitatur canis in illum et illo fu- giente tandem a cane se permittat capi et cadendo ante canem per- mittat mordere bene canem: et in crastino iterum similiter ineitetur 5 ad alium, et hoc fiat frequenter quia tandem beneficio odoratus inse- quitur eum super cuius vestigium ponitur. Causa autem quare eli- gendus canis qui non discernit inter homines est quia si discat blandiri hominibus, tunc sequitur vestigium eorum quos diligit, et illorum forma et odor remanens apud eum confundit cerebrum eius in tantum 10 quod non discernit vestigia eius qui insequendus est. Multi autem tales inveniuntur canes qui quasi neminem cognoscere dignantur. Huius autem signum est, quia etiam canes venatiei aliquando confundunrtur quando super diversa vestigia ferarum ponuntur, et errare incipiunt. Qui autem canes melius odorant, alibi in praecedentibus libris deter- 15 minavimus.
Canes autem qui ad aves valent, magis hoc a diseiplina habere videntur, quam ab odoratu: tamen ab utroque habent et docentur hoc modo. Captis perdieibus primo circumducuntur saepius et per minas tandem discunt circeuire: sed invenire perdices discunt ab odoratu, Ire
20 quod primo ponuntur saepius super vestigia captarum.
Sie ergo canes enutriuntur igitur et docentur et generantur.
Regimen auiem sanitatis canum est quod non permittantur multum dormire, quia cum caloris magni sit animal, quando dormit multum ealor qui est circa locum nutrimenti intensus, attrahit malos
25 humores ad stomachum et inficitur canis et infirmatur. Permittatur ergo dormire paululum post cibum et tantum quod cibus digeratur. Et quia siceus est canis, cibetur humidis. Tune enim magis tiempe- ratur complexio ipsius. Signum autem bonae purgationis est quod aliquantulum et non multum longi sit pili: quia tunc per pilositatem
so purgatur. Si autem nimis longos habeat pilos et spissos, tunc sub pilis corrumpitur ei pellis et convertitur in fetorem et scabiem. = Aceidunt autem cani ut frequenter novem infirmitates, scilicet scabies sive impetigo vel forte lepra quod totum pro una computamus infirmitate, vermes in ulceribus, tumor, spina in membro aliquo, ra-
35 bies, macies inordinata, pigrities, pulices et constipatio ventris.
Si ergo impetigine vel lepra vel scabie tactus fuerit canis, prius fiat minutio de omnibus cruribus in vena maiori quae in exteriori erurium descendit: postea fac unguentum de argento vivo sulfure, semine acalipis trito, aequalia de quolibet aceipiendo cum duplo anxun-