De animalibus (page 6)
Collirio facto ex felle caprarum silvestrium vel domesticarum valet contra telam oculi. Ungues caprarum combusti facto emplastro cum aceto forti fortem curant allopieiam. | Cornu caprarum ineine- ratum si ex hoc coniricentur dentes et gingivae, confortantur ambo. ||
30 | Etiam dieunt quod qui comedit duos testiculos capri et coit, ex super- fluo digestionis eiusdem cibi generabit filium masculum nisi sit impe- dimentum in femina cum qua coit: et si comedit unum, habebit puer tantum unum testiculum. Sepum etiam capri cum stercore caprae confeetum fricatum super podagram lenit dolorem: stercus etiam ca-
35 prarum combustum, commixtum cum aceto aut oximelle coniricando sanat allopiciam. ||
Diximus autem in antehabitis libris quod est aliud genus illius ani- malis quod non magnum ‹est)› est et curva ad modum unci habet cornua, quibus tenet se quando cadit per devexa montium: et tertium genus
2 Serapion vid. ind. auct. 32 Thom. 28 Avicen. can. II 2, 182 [Vine. 18, 27—31] 37. AIDS 1022.
26 Collirio facto— 29 confortantur ambo in marg. sinistra m.1 30 Etiam dieunt—36 sanat allopieciam in marg. deztr. m. 1 35 acct C acie B acte P.
fol. 365 r
38
39
40
fol. 365V
1370 | Alberti Magni de animalibus
quod caper montanus et alio nomine ybex vocatur. Et de hiis satis diectum est in aliis libris.
21. Capreolus autem in cornibus magis praetendit speciem cervi et dicitur visu esse acutum vocem habens debilem quam venator imitatur sibilo folii: et tunce capreolum quasi ad sui generis aliquod animal prosiliens, interficit vel deprehendit. De capro montano dietum est alibi, nec hie repeti oportet.
22. | Castor est animal posteriores pedes habens anserinos ad natandum et anteriores ut canis, eo quod in terra frequenter ambulat. ||
| Dieitur autem castor a castrando, non quod seipsum castret ut dieit Ysidorus, sed quia ob castrationem maxime quaeritur. || Falsum enim est quod agitatus a venatore castret seipsum dentibus et proi- ciat castoreum et quod si alia vice castratus exagitetur, erigendo se ostendat castoreo se carere sicut frequentissime in partibus nostris est compertum.
| Hoc animal dente deiecit satis mensuratae quantitatis arbores et casas construit in ripis aquarum ante antra in quibus frequenter ha- bitat, | quas etiam bicameratas vel tricameratas cum solariis faeit, ut crescente vel decrescente aqua ascendat vel descendat. | Comportans autem ligna ad huiusmodi structuras dieitur peregrinos castores in
15
servitutem redigere et resupinos impositis inter cerura lignis et supra
ventrem diligenter aptatis per caudam ad locum aedificii trahere et sic domos exstruere. ||
Pellis autem castoris cinerea est ad nigredinem declinans: et aliquando fuit pretiosa, sed nunc parum valet. Spissi autem est et eurti pili. Cibus eius melica est piscis: comedit etiam arborum cortices.
Castoreum autem interius habet in corpore quod calidum est et sic- cum, nervosconfortans, etideo contra tremorem membrorum et paralisim bene operatur, est enim divisivum et exsiccativum fleumatici humoris.
Caudam habet latam quasi corio squamoso pinguem valde: et
25
30
hanc in aquam vult quasi semper dependere. Est autem cauda apta
ad natandum sicut gubernaculum in navi: sed non est verum quod numquam retrahat eam ab aqua quia ex nimio frigore glacialis aquae retrahit eam ab aqua: et ideo falsum est quod | hoc animal luterem cogat ut aquam hyeme circa caudam suam moveat ne congeletur: |j sed praevalet luthery et expellit eum vel oceidit: est enim acutissimi morsus. Tota autem caro eius abhominabilis est praeter caudam.
| Est autem castoreum quod in quantitate aequale compari et
2 Alb. XII 222, 226. Rupicapra rupicapra L et Capra ibes L.
3 Thom. Capra silvestris /Vince. 18,32] ef. Alb. VIII 41. Capreolus capreolus L.
8 Thom. (17 Jacob 1102, 32 et Solin 13,2 = Isid. XII 2,21 19 er- perim. 30 experim.) 38 Avicen. canon. II 2, 126 [Vinc. 19, 28]. Castor fiber L.
38 post castoreum ras. 5 lit.
35
or
10
15
20
XD
B)
oO
35
extractum cum humore qui circa ipsum est, et sic exsiccatum et cum sieeum fuerit, debet esse subtilis substantiae declinans ad colorem non nigrum, sed obscuri sanguinis. Si autem est varium declinans ad nigredinem, venenum est et quandoque interficit eodem die, et ali- quando convertit ad aliam malam aegritudinem. Quando autem bo- num est, est calidum et siccum subtilissimae exsiccationis, et ideo con- fert nervis et paraliticis quando cum saliva calidum bibitur. Bibitum etiam a pariente cum calamento et melle ad pondus duarum uncia- rum, post minutionem saphenae quae est vena epatis in inferiori parte brächii, salubriter eicit fetum et secundinam: et hoc etiam modo pro- vocat menstrua salubriter, || quia si vena non minueretur, forte minus provocaret: | hoc etiam modo bibitum a viris calere facit testiculos. ||
23.| Cacum ferunt esse animal in Archadia || super ripam flu- minis Tyberis habitans | in antris, infestum bobus, ita ut tres aliquando simul per caudas ad antrum trahat: timet autem hominem multum, et tamen interficit et insidiatur ei. Est autem spiritus pulmonis eius adeo calidi et subtilis veneni ut ad modum flammae consumat ea quae tetigerit. ||
24.| Cathus est animal a capiendo dietum, muribus infestum |] et dieitur moribus esse verecundum et pulcritudinis amativum. Habet autem colorem griseum glaciei fortiter congelatae similem: hunc enim colorem habet naturalem, et alios habet ex accidentali cibi, et praeci- pue qui domesticus est. Est autem mordax valde in multis simile leoni seeundum figuram, unguibus et dentibus armatum sicut leo et
5 intrahit et emittit ungues sicut leo.
Carnem autem habet laxam calidam et mollem et dicitur valere podagrae caro cati agrestis quando desuper inungitur. Fel autem cati agrestis magni iuvamenti est contra oris torturam. Aceipitur autem jel cati nigri medietas unciae et miscetur cum zambach et sic fit ex eo sternutorium. Fel etiam cati praecipue agrestis extrahit fetum mortuum de matrice, quando fit ex eo suffumigatio subtus mu- lierem in os vulvae et fuerit commixtum cum stercore nigro cati ali- cuius vel eiusdem cuius est fel. Idem etiam operatur fel cati quando miscetur aquae coloquintidae et humectatur inde spongia, et teneat penes se mulier et praecipue si tenet subtus iuxta extrinsecum os matricis.
25. | Ceiusam dicit Solinus esse bestiam monstruosam cuius anteriora crura praetendunt similitudinem brachiorum et manuum ho- minis, et posteriora praetendunt similitudinem erurium et pedum ho-
13 Thom. (Adelin. 12) cf. Livius I 7, Verg. Aen. 8, 194, H. Stadler, Archiv f. d. Gesch. d. Naturw. u. d. Technik II 137 (1909).
19 Isid. XII 2,38. Felix ocreata domestiea Briss.
37 Thom. (Solin. 30, 20 cephus.) /[Vine. 19, 34] Gorilla?
41
42
43
fol. 366r
minis: quam bestiam dicit tempore Caesaris Romam esse deductam || et hanc etiam temporibus nostris vidimus in silvis Sclaviae depre- hensam masculum et feminam sicut in antehabitis diximus: et haec procedente tempore voces quasdam expressit: et est hoc animal de genere symiarum.
26.| Cervus animal notum est pro aetate culmos augens in cornibus et hoc usque ad sex annos, ut dieit Solinus: tunc enim non ultra culmos ut dieit producunt, sed in spissum cornua grandescunt. || Quot autem producant, non est certum. Ego enim vidi cornu quod undecim in uno et undecim habuit in alio. | Plinius autem narrat quod cum sentit se cervus gravari senectute, spiritu per nares serpentes de cavernis attrahit: || et cum veneno diffuso per corpus aestuare se sentit, fontem petens limpidum bibit et sic a vetustate pellis paulatim expoliatus iuvenescit: et hoc puto ego verum non esse. | Senectutis autem eius indicium certissimum est multitudo vel paucitas dentium vel nullos habere dentes si est antiquissimus. ||
| Natantes cervi per flumen propter pastum si magna est lati- tudo quam transnatare cupiunt, caput unius super clunes alterius ponunt propter pondus cornuum, fortissimum in primo et debilissimum in ultimo statuentes ordine, et sic se invicem subportant.
| Coeuntes ad coitum insaniunt et pugnant pro feminis usque ad mortis vulnera: et hoc facere in fine Augusti oriente Arcturi sydere cum sole: et tunce feminae herbae silesys vocatae uterum per esum praeparant ut facilius concipiant, eo quod propter duritiam virgae maris non accipiunt semen nisi fugiendo. Agitatus autem cervus magis fugit ad vias hominum publicas, quam ad latibula ne sua oc- ceulta prodantur.
| Geminos etiam cerva aliquando parit: et eius partus casti- gatione pedum infra irutecta latenter abscondit ne egrediantur: et cum maturi fiunt ad cursum, assiduitatem ad currendum et fructecta transeunda docet ne per condensa currentes cornibus haereant et capiantur.
| Dieitur etiam de hoc animali quod omnia visa rara miratur et audita, et ideo frequenter etiam videri propius volens et in fistulis et cantu delectatum, incidit in periculum capturae vel mortis.
| Dieunt etiam experti quod tam cervus quam aliae bestiae dy- tamno tela et spinas membris infixas eiciunt, quando edunt eum. Percussi autem a phalangio quod genus aranearum est, cancros Si habere possunt, comedunt et sic vincunt veneni virtutem.