De animalibus (page 7)
3 Alb. U. 6 Thom. (Solin. 19, 9-18 10 Plin.8, 118; Isid. XII1,18 17 Solin. ll. 12, Jac. 1113,14; 33 experim. 36 Plin. 8, 97).
22 oriente pro del. apparente m. 1 23 silesys —= seselis Plin, u. 36-37 dytamno = dietamnus.
u
=
32
30
5
10
15
20
30
40
| Dieunt autem haec animalia vitam immunem febribus habere et ideo sanas valde esse carnes cervorum si mane ante omnes alios cibos comedantur per duas horas in aliqua quantitate quae totum in- fundere possit corpus.
| Dieunt etiam quod Alexander probavit amplius per centum annos vixisse cervos circulis aureis insertis in naribus, qui post mortem Alexandri per centum annos et amplius capti nullum dederunt senectutis vestigium.
| Venenata autem fugiunt, ita quod si etiam venenata iacula in loca eorum iaciuntur, recedunt. Agitati contra ventum currunt ut ventus ab eis auferat voces canum. Unguentum etiam ex eorum medullis confectum immunem ut dicunt servat a febribus.
| Cornua eieiunt in aquis ut dicunt ne cornu dextrum inveniatur quasi aliquid in illo sentiant iuvamenti. || Hoc tamen ego comperi non generaliter esse verum: ego enim alibi abiectum in silva sub fron- dibus absconsum inveni cornu sinistrum.
| Cervi pugnantes in pascuis victori ut domino oboediunt. || In partu observant locum ad quem non nisi in una parte sit introitus ut ibi pugnando contra adversarium defendatur.
| Dieunt autem quod abortivum cervi intra uterum maternum oceisi multum valet contra venenum si carnes eius comedantur. ||
| Dieunt etiam quod in spondili colli ubi caput collo iungitur quod’ basis capitis vocatur, vermes esse numero viginti.
| Dieunt etiam in senectute in capite eius intra os oculi vespas et formicas generari et aliquando progredi. Dentes autem quaternos habet in utraque mandibula et inferius quatuor alios qui in masculo maiores sunt quam in femina. ||
Os autem cordis eius exsiccatum et pulverizatum contra cardia- cam dieit valere Plathearius. Ysaac dicit quod caro eius est melanco- lica dura ad digerendum. Cerebrum autem eius et sepum contra pulsum cordis valere dicitur et dolorem ancharum et laterum et confert ad reparationem fracturae et lenificat eam. Sepum autem si cum eo fiat unctio, vermes fugat. Sanguis autem cervi frietus cum oleo si fiat ex eo clistere valet contra intestinorum ulcera et removet fluxum antiquum. Si potetur cum vino, valet contra apostemata vene- nata. Cerebrum lenificat apostemata dura si sunt in musculis et cordis iuncturarum. Serpentes etiam fugiunt odorem cornu cervi si inde et üngue caput domus suffumigetur.
Dicunt etiam quod cornu cervi decoctum cum aceto si moveatur in ore, sedat dolorem dentium et consolidat gingivas. Si sumatur pulvis eius et fiat inde dentifrigium, emundat dentes. Combustum
9 ib. rer. 20 Solin. ll. 16 29 Platearius de med. simplici f. XXX 7 Isaac dietarum partieul. s. v. fol. 135v 39 cf. Galen. de theriae. 9 (XIV 240).
Beitr. XVI. Albertus Magnus de animalibus ed. H. Stadler. 87
44
fol. 366v 46
autem bibitum ad pondus unciae et duorum aureorum restringit fluxum sanguinis sine putredine et valet contra fluxum intestinorum anti- quum et contra dolorem vesicae, et abscidit humiditates provenientes ex matrieibus, et valet contra ycteritiam. Cornu cervi combustum si potetur cum modico melle, expellit vermes. Virga cervi desiccata 5 potata valet contra morsum serpentum qui dieuntur tyri, ex quibus fit tyriaca. Virga cervi desiccata data homini patienti difficultatem mingendi aut colicam hoc modo ut abluatur et potetur aqua ablutionis, removet mingendi difficultatem et sedat colicam.
| Viscera autem cervi fetida sunt valde: cuius causam dieit Plinius 10 esse quia fel diffusum est in eis. Alii autem in auribus cervi dieunt diffundi et alii in cauda. || Plura autem de cervis in antehabitis dieta sunt.
27.| Chymeram dicunt esse bestiam monstruose anterius altam et posterius demissam in partibus Babiloniae || in Caldea | inventam, 15 motus hystrionum plures exprimentem: et ideo vestitur et dieitur in vestitu gloriari quando pretiosis induitur.
28.| Cyrogrillus est animal parvum debile in terrae foveis habitans et animalibus parvulis terrenis, hoc est in terra habitantibus in quae potest, infestum. || 20
29.| Cuniculus est animal minus lepore, sed fortius, in antris |
“sub terra habitans, vineis ubi potest infestum et colore et figura
47
fere sicut lepus. Quaerit autem antra in collibus terreis et antra adaequat pulvere ne deprehendatur: in vespere autem et mane ante antra sedet. 25
| Coit autem posterioribus adversis eo quod porus seminis et virga maris ad posterius dirigitur: et valde est sui generis multiplicativum.
| Est autem albae carnis et animal timidum: et ideo iniuriatum relinquit habitationem, quod videns grex totus de loco transit ac si indignetur ad iniurias sociorum. || 30
30.| Cricetus ut dieunt animal est parvulum in antris in terra habitans, capite vario, dorso rubeo, ventre candente, pilum adeo tena- eiter pelli habens infixum, quod eitius pars pellis de carne recedit, quam pilus possit avelli. De antro etiam non extrahitur de facili nisi aqua ferventi vel alia in antrum infusa: || et in hoc convenit cum 35 eunieulo et cycello de qua in superioribus huius scientiae diximus quod habet pilum fere sicut euniculus et non habet aures, sed vias auditus habet sicut avis.
10 Plin. 11,192 [Vinc. 18, 34—43] 12 Alb. II 32 VIII 29, 36 al. 14 Thom. (Jacob. 1103, 21).
18 Thom. [Vine. 19, 35 (aliter)] goıooyoöiluos Procavia syriaca Schreb. 21 Thom. [Vine. 18,44]. Oryctolagus Cuniculus L..
31 Thom. (lib. rer.) Cricelus Cricetus L. 36 Alb. II 63.
1 ante uncie numerus quidam deletus esse videtur.
a
15
3
=]
35
Cricetus autem est animal quod nos hamester Germanice vo- camus et est animal mordax valde et iracundum.
31.| Cyrocrothes ut dieit Solinus, bestia est quae ut hyena voces hominum imitatur, oculos numquam claudit, in ore nullam habens gingivam, sed dentem habet os unum continuum, ne retundatur, capsulis elausum. Tantae est virtutis ut omnia mcx comminuat, et de lupo et cane generari dieitur. ||
32.| Cathapleba animal est modicum etiners caput aegre ferens propter gravitatem, in ripis Nili iuxta iontem qui Niger dicitur habitans, adeo subtilis spiritus venenosi in oculis ut qui in oculos eius oifenderit, statim moriatur. ||
33. | Damma bestia est magnitudinis capreae figurae et pili sicut cervus cornua habens non ramosa, sed plana longa et acuta. Est autem cursu velox, vitae provida, cornupeta in adversas sibi bestias. ||
Haec bestia Arabice vocatur algazel, cuius caro frigida est et sicca emorroydarum generativa, nisi cum pipere et cinamomo con- ficiatur et sinapi. Stercus huius animalis crescere facit capillos et meliorat eos praeparatum cum oleo.
Dieunt etiam quod si cum eo ungatur virga virilis et sic coeat cum uxore sua, semper diliget eum. Si cum lingua desiccata suffumi- getur guttur in quo est sanguisuga, cadet: calecaneus combustus- im- pletus in concavum fistulae, confert.
Dieunt etiam quod si fel huius animalis et semen testiculorum vulpis et piper et semen erucae de quolibet aequale acceptum ad pondus aurei et mellis duae unciae et fiat ex eo electuarium, et ip- sum teneat mulier in lana quando cum viro concumbit, coneipit: et si fel sit ex femina coneipit feminam: si autem ex masculo, coneipit masculum.