De animalibus (page 8)
34.| Dampnia sive damula bestiola parvula est et debilis sicut dieit Ysydorus vocata, quia de manu fugit. Haec cum parit, subito devorat secundinam antequam ad terram cadat, et est hoc animal praeda animalibus aliis.
35. | Daxus animal est || pingue valde et anxungia eius valet ad renum dolores. Est autem animal latum in dorso, | brevibus cruribus multum mordax, pilo plus albo quam nigro, || sed in dorso plures habet nigros et in lateribus plures albos: et caput in medio nigrum etin lateribus habet album: et quando est domesticum, multum est lusivum.
3 Thom. (25 Solin. 27,26 corocottas et Jacob.) (crocotta Plin. 8, 72; 107) [Vine. 19, 34]. Hyaena crocata Erel.
8 Thom. (Plin. 8,77 et Solin. 30, 22 catoblepas) [Vinc. 19, 38). Con- nochaetes gnu Zim.
12 Thom. (3 Plin. XI 1242). Gazella dorcas L.
29 Thom. (31 Isid. XII 1,22 experim.) [Vinc. 18,45). Dama dama L.
33 Thom. (35 lib. rer.) [Vinc. 19, 110 taxus] Meles meles L.
31 post antequam del. de manu m. 1. g7*
48
49
fol. 367 r 50
51
1376 nr Alberti Magni de animalibus
| Dieunt cerura sinistri lateris breviora esse quam dextri. || Et hoc ego non deprehendi cum tamen saepius hoc animal consideraverim. | Sed durum habet pilum et est spissae pellis et est ad quantitatem vulpis. ||
Et est duorum generum: dieitur enim daxus caninus qui in multa 5 findit pedem sicut canis et dieitur daxus porcinus qui in duo findit ungulam sicut porcus.
| Morsus aliquando habet venenosos sed non semper. Dieitur quod scrabonibus et aliis vermibus vivit quia non est velox ad venandum. ||
36.| Durau dicunt esse bestiam crudelem velocem fortem in 10 venatores et canes stercus intorquentem et fetore stercoris et vis- cositate, impedire venatores et canes ab insecutione sui. ||
37.| Elefas est animal || maius inter quadrupedia de cuius qui- dem figura et coitu et generatione satis in antehabitis dietum est, | promuscidam enim habens longitudine decem cubitorum utitur ea ı5 loco manus tam in bello quam in cibo quam in aliis operibus; et sonans aliquando sonat per os et tunc terribilis est sonus, aliquando autem sonat per promuscidam: et tune effieitur duleis sieut est sonus in concavo magnae fistulae.
| Dieitur autem hoc animal timere murem et abhorrere grunnitum 20 porcorum ita ut aliquando fugiat ex hiis. Infestum autem dieitur esse thauris silvestribus. Dracones autem ut quidam dieunt, magni corpore pugnant cum elefantis et devictis eis bibunt sanguinem eorum, ex quo ut dicunt refrigerantur ex aestu. || Sed hoc puto esse fabulosum.
| Hoc autem propter pondus sui corporis testiculos habet intra 25 ut sit velocioris coitus: tamen tempore coitus emittit eos. Pellem habet nigram quasi pumiceam et scabiosam in quam cadunt muscae, quas in rugas contrahendo pellem interfieit. Dicuntur etiam animalia casta esse et adulteria nescire || et combinata incedere tempore libi- dinis. | Fortia autem sunt adeo quod in turre lignea super se ferant 30 homines duodecim et amplius ita quod aliqui magni quadraginta homines dieuntur posse portare. Duorum enim generum esse dicuntur, et nobiliores eorum corporis ostendit magnitudo.
Crura autem sunt magna et inferius et superius fere aequalis magnitudinis sieut columnae: et licet in multa dividat pedem, tamen 35 natura coniunxit digitos ut ex hoc pes fortificetur: et hac de causa etiam flexuras post genua in cruribus dieuntur non habere: et forte habet flexuras non laxas, sed strictas: et ideo putatur non habere ab imperitis: quia si nullas haberet flexuras, non posset habere gressum ordinatum.
10 Tur? Thom. [= bonacus Vince. 19, 36] vid. ind. 13 Thom. (16 Jacob 1101,30 20 Solin. 25,9 egs.) [Vinc. 19, 38—52]. 14 Alb. IT 5 VII 57, 118 VIII 30,208 XII 180 al.
30 turre P. cf. Jacob. 1101, 29 non liquetin C, intra lignea D,
1
2
2
3
3
4
or
o
15
Est autem caro eius frigida sicca abhominabilis: et qui gustat de ea cum aqua et sale et seminibus ferulae, curatur a tussi antiqua. Decocta autem et liquefacta cum aceto et semine ferulae, si praegnans hanc gustaverit decoctionem, proicit quidquid habet in utero. Fel eius ad pondus aurei per nares immissum, diceitur conferre contra caducum morbum. Extremitas epatis comesta cum aqua et foliis citranguli, valet doloribus epatis. Stercus elefantis si inungatur corium in quo sunt pediculi apparentes et dimittatur donec desiccetur super ipsum, non remanebunt in eo pediculi, sed statim egredientur. Sepum ele- fantis si cum eo ungatur patiens dolorem capitis, dieitur curare do- lorem. Dieitur etiam quod si uncia de osse elefantis cum decem unciis mentastri montani potetur ab eo quem primum tetigit lepra, confert ei plurimum. Si cum stercore elefantis suffumigetur domus aut locus in quo sunt cinifes, fugantur et moriuntur.
38. | Equi dicuntur ab ‹a»equalitate sive paritate eo quod pares antiquitus curribus iungebantur. Est autem animal notum fere ubique terrarum generationem accipiens: sed illi dieuntur excellere qui in Siria et Capadocia generantur. Secundum äautem quod videre
- possumus temporibus nostris maiores corpore a tertio climate usque
oO
ö
(=›)
B)
oO
ad finem sexti climatis procreantur, et praecipue in Hyspania. Fortiores autem et satis magnos etiam in septimo climate procreari videmus: et sunt plus durantes in laboribus quam hii qui a tertio climate vel quarto veniunt.
| In equis autem considerantur quatuor, forma videlicet, pulcri- tudo, meritum et color.
| Forma autem est quando corpus est validum et robustum et robori respondens altitudo, latera longa, clunes rotundi, corpus totum musculorum densitate et plenitudine quasi nodosum, crura fortia sicca et aequaliter a genu usque ad pedem porrecta sine nodositate et sine tumore et mollitie aliqua nullas habentia nascentias. Pes autem aequalis et planae superficiei, hoc est non asperae, rotundus tamen, cornu concavo undique terram tangens.
| Puleritudo autem est ut sit caput parvum respectu corporis et sicecum valde ita quod pellis quasi ossibus immineat, oculi magni quasi ante caput iacentes, aures breves et argutae quasi in ante porrectae, nares apertae quas cum bibit profunde in aquam mergat, cervix erecta, coma densa, cauda magna et longa, et toto corpore soliditate fixa rotunditas.
| Ad meritum autem deputatur ut sit audax valde, pedibus terram fodiens et terens, ginniens, membris tremens: hoc enim fortitudinis est
15 Isid. XII 1, 41,16 Thom. (18 Solin. 45,5, 24 egs. Isid. XII, 1.45) [Vine. 18,47 egqs.].
fal. 367v
4
indieium:!: et quod ex quiete summa facile concitetur, et ex maxima conecitatione facile sistatur et quiescat. ||
Color autem naturalis equi est qui in silvestribus deprehenditur cinereus, per dorsum linea fusca a capite usque ad caudam protracta. | In domesticis tamen boni inveniuntur nigri et rufi et albi aliquando et similiter grisei, || qui quasi circulis parvis interpositis nigros albis immixtos habent pilos. | Dieitur autem quod in pullo equi quando nas- citur caruncula quaedam in fronte connascitur quae adeo efficax est venenum, quod statim interfieit: sed equa mater illam lambendo statim annichilat et abstrahit a pullo. || 10
Sunt autem aput nos inter domitos equos quatuor g modi equo- rum, belliei videlicet qui dextrarii vocantur, et palefridi et curriles equi et runeini vocati.
Bellicorum autem equorum est non castrari quia ex castratione efficiuntur timidi:! | et horum equorum est sonis musicis gaudere, et 15
[2,0
sonis armorum excitari et cum aliis dextrariis congredi. Horum etiam est dare saltus et irrumpere acies mordendo et calce feriendo et ali- quando adeo diligunt dominos et ministros suos, quod perditis eis ieiunant et tristantur usque ad mortem. Aliquando etiam in tristitia lacrimantur et ex hoc etiam quidam pronosticantur de victoria futura vel quod succumbere debeant hostibus. ||
Palefridorum autem usus est vectio quae equitatio dieitur:! et
DD
0
horum etiam est non castrari ne effeminentur.
Sed currilium equorum usus est ad fugas et insecutiones prae- cipue:! et ne indurescant eis nervi nimis ex calore cursus, castrantur 25 ut frigiditate et humore oceurratur siccitati quae ex calore motus et ceursus indueitur.
Runeini autem sunt qui habentur ad labores onerum vel tractus quadrigarum et redarum: licet etiam alii aliquando illis laboribus deputentur. 30.
Similiter sunt quatuor equorum motus: cursus qui ex saltibus in equo componitur, trotatio, ambulatio et peditatio. Cursus autem per- ficitur quando simul anteriores pedes elevantur, et posterioribus simul equus se impingit anterius. Trotatio autem quando velocius quam ordinato gressu in oppositis lateribus simul unum anteriorem cum 35 uno posteriori levat pedem. Et hoc modo fit peditatio, sed est praeter equi coneitationem. Ampbulatio autem fit quando simul in eodem latere unum anteriorem et unum posteriorem levat pedem: sed suavius illa perfieitur siiuxta terram non alte levando sed quasitrahendo dueit pedes et aliquantulum citius anteriorem quam posteriorem figit pedem: 40 diffieilius autem, quo magis a tali modo motus deviaverit. Unde ne-
15 ef. Isid. XII 1,43.
cesse est optime ambulantes equos, frequentius cespitare praecipue
in via aspera.
Est autem equorum magis conveniens pabulum durum quidem 5 non ventosum et hoc est avena, vel triticum et aliquando spelta: minus autem convenit ordeum et minime siligo propter ventositates. Hii autem qui eito impinguare equos desiderant, tortucas cum pabulo molli decoquunt et ex hoc equi falsam et magnam accipiunt pinguedinem.