Cur Deus homo (Pourquoi un Dieu homme) (page 7)

Anselme de Cantorbéry · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 158 · 10 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

autem de virgine, aut de non virgine dignius hoc fiat, non est opus disputare; sed sine omni dubitatione asserendum est quia de virgine Deum hominem nasci oportet. BOS. Secundum placitum cordis mei loqueris. ANS. Estne solidum hoc quod diximus; aut vanum aliquid, sicut nubes: quod dixisti nobis infideles objicere? BOS. Nihil solidius. ANS. Pinge igitur non super fictam vanitatem, sed super solidam veritatem, et dic quia valde convenit ut quemadmodum hominis peccatum et causa nostrae damnationis initium sumpsit a femina; ita medicina peccati, et causa nostrae salvationis nascatur de femina: ac ne mulieres desperent se pertinere ad sortem beatorum, quoniam de femina tantum malum processit, oportet ut ad reformandam

spem earum, de muliere tantum bonum procedat. Pinge et hoc: Si virgo erat, quae causa fuit humano generi totius mali; multo magis decet ut virgo sit, quae causa erit totius boni. Hoc quoque pinge: Si mulier, quam fecit Deus de viro sine femina, facta est de virgine; convenit valde ut vir quoque, qui fiet de femina, sine viro fiat de virgine. Sed de picturis, quae possunt pingi super hoc, quia Deus homo de virgine muliere nasci debet, ista nunc sufficiant. BOS. Valde pulchrae et rationabiles sunt istae picturae. 89

Quod necesse sit Verbum solum, et hominem in unam convenire personam.

Deus, qui est tres personae, hominem assumat. Plures enim personae nequeunt unum eumdemque hominem assumere in unitatem personae. Quare in una persona tantum hoc fieri necesse est. Sed de hac unitate personae Dei et hominis et in qua persona Dei hoc magis fieri oporteat, in [V, al. IV] epistola de Incarnatione Verbi ad dominum papam Urbanum directa, quantum ad praesentem investigationem sufficere puto, locutus sum. BOS. Breviter tamen hic tange cur potius persona Filii debeat incarnari, quam Patris aut Spiritus sancti? ANS. Si quaelibet alia persona incarnetur, erunt duo filii in Trinitate, Filius scilicet Dei, qui et ante incarnationem Filius est; et ille, qui per incarnationem filius erit Virginis: et erit in personis,

quae semper aequales esse debent, inaequalitas secundum dignitatem nativitatum. Digniorem namque nativitatem habebit natus ex Deo, quam natus ex Virgine. Item: si Pater fuerit incarnatus, erunt duo nepotes in Trinitate; quia Pater erit nepos parentum Virginis per hominem assumptum; et Verbum, cum nihil habeat de homine, nepos tamen erit Virginis, quia filii ejus erit filius: quae omnia inconvenientia sunt, nec in incarnatione Verbi contingunt. Est et aliud cur magis conveniat incarnari Filio, quam aliis personis: quia convenientius sonat Filium supplicare Patri, quam aliam personam alii. Item: Homo, pro quo erat oraturus; diabolus, quem erat expugnaturus; ambo falsam similitudinem Dei per propriam voluntatem praesumpserant.

Filii peccaverunt, qui vera Patris similitudo creditur. Illi itaque, cui specialius fit injuria, convenientius attribuitur culpae vindicta, aut indulgentia. Quapropter, cum ratio nos inevitabilis perduxerit ad hoc, ut necesse sit divinam et humanam naturam in unam convenire personam: nec hoc fieri possit in pluribus personis Dei, et hoc convenientius fieri pateat in persona Verbi, quam in aliis, necesse est Verbum Deum et hominem in unam convenire personam. BOS. Sic est via, qua me ducis, undique munita ratione, ut neque ad dexteram, neque ad sinistram videam me ab illa posse declinare. ANS. Non ego te duco; sed ille, de quo loquimur, sine quo nihil possumus, nos ducit ubicunque viam veritatis tenemus.

Quod idem homo non ex debito moriatur: et quomodo possit vel non possit peccare: et cur ille, vel angelus de sua justitia laudandus sit; cum peccare non possint.

ANS. Utrum autem homo ille sit moriturus ex debito, sicut omnes alii homines ex debito moriuntur, non investigare debemus: sed si Adam moriturus non erat, si non peccasset, multo magis iste mortem pati non debebit, in quo peccatum esse non poterit, quia Deus erit. BOS. In hoc volo te aliquantulum morari; sive enim dicatur posse, sive non posse peccare, in utroque mihi non parva nascitur quaestio. Nam si non posse peccare dicitur, difficile credi debere videtur: ut enim aliquantulum

loquar non quasi de illo, qui nunquam fuerit, sicut hactenus fecimus, sed velut de eo, quem et cujus facta novimus, quis neget illum multa potuisse facere, quae peccata dicimus? Quippe, ut alia taceam, quomodo dicemus eum non potuisse mentiri: quod semper peccatum est? Cum enim dicat Judaeis de Patre: Si dixero quia non scio eum, ero similis vobis mendax : et inter haec verba dicat: non scio eum: quis eum dicat easdem tres nequivisse proferre dictiones, sive aliis verbis, ut sic diceret, non scio eum? Quod si faceret, ut ipse ait, esset mendax, quod est esse peccatorem. Quare, quoniam hoc potuit, peccare potuit. ANS. Et hoc dicere potuit; et peccare non potuit. BOS. Hoc ostende. ANS.

dico quia possum loqui vel ambulare, subauditur, si volo. Si enim non subintelligitur voluntas, non est potestas, sed necessitas. Nam cum dico quia nolens possum trahi aut vinci, non est haec mea potestas, sed necessitas, et potestas alterius. Quippe non est aliud, possum trahi vel vinci, quam, alius me trahere vel vincere potest. Possumus itaque dicere de Christo, quia potuit mentiri, si subaudiatur, si vellet: et quoniam mentiri non potuit nolens, nec potuit velle mentiri; non minus dici potest nequivisse mentiri. Sic itaque potuit, et non potuit mentiri. BOS. Nunc redeamus ad investigandum de illo quasi nondum sit, sicut incoepimus. Dico igitur, si peccare non poterit, quia sicut dicis, non poterit velle; ex necessitate

servabit justitiam: quare non ex libertate arbitrii justus erit. Quae igitur gratia illi pro justitia sua debebitur? Solemus namque dicere Deum idcirco fecisse angelum et hominem tales qui peccare possent; quatenus cum possent deserere justitiam, et ex libertate arbitrii servarent, gratiam et laudem mererentur, quae illis, si necessitato justi essent, non deberentur. ANS. Nonne angeli, qui modo peccare nequeunt, laudandi sunt. BOS. Sunt utique; quia hoc, quod modo non possunt, meruerunt per hoc quod potuerunt et noluerunt. ANS. Quid dicis de Deo, qui peccare non potest: nec hoc meruit per potestatem peccandi, qua non peccavit: nonne laudandus est pro justitia sua? BOS. Hic volo ut respondeas pro me: nam si dico eum non esse laudandum, scio

me mentiri. Si autem dico laudandum, timeo infirmare rationem, quam dixi de angelis. ANS. Angeli non sunt laudandi de justitia sua, quia peccare potuerunt; sed quia per hoc quodammodo a se habent quod peccare nequeunt: in quo aliquatenus similes sunt Deo, qui a se habet quidquid habet. Dicitur enim dare aliquid, qui non aufert quando potest; et facere esse aliquid, qui cum possit idipsum facere non esse, non facit. Sic itaque cum angelus potuit auferre sibi justitiam, et non abstulit; et facere se non esse justum, et non fecit; recte asseritur ipse sibi dedisse justitiam, et seipsum justum fecisse. Hoc igitur modo habet a se justitiam (quia creatura eam aliter a se habere nequit): et idcirco laudandus est de sua justitia, nec necessitate, sed libertate

justus est: quia improprie dicitur necessitas, ubi nec coactio ulla est, nec prohibitio. Quapropter quoniam Deus perfecte habet a se quidquid habet;

ille maxime laudandus est de bonis quae habet et servat, non ulla necessitate; sed, sicut supra dixi, propria et aeterna immutabilitate. Sic ergo homo ille, qui idem ipse Deus erit, quoniam omne bonum quod ipse habebit, a se habebit, non necessitate, sed libertate, et a seipso justus, et idcirco laudandus erit. Quamvis enim humana natura a divina habeat quod habebit, idem tamen ipse a seipso (quoniam duae naturae una persona erunt) habebit. BOS. Satisfecisti mihi ex hoc; et aperte video quia et peccare non poterit; et tamen laudandus erit de justitia sua. Sed nunc quaerendum aestimo; cum Deus talem posset facere hominem, cur non tales fecit angelos et duos primos homines, ut similiter et peccare non possent, et de justitia sua laudandi

essent? ANS. Intelligis quae dicis? BOS. Videor mihi intelligere, et idcirco quaero cur eos tales non fecit? ANS. Quoniam nec potuit, nec debuit fieri ut 90 unusquisque eorum esset idem ipse qui Deus, sicut de homine isto dicimus: et si quaeris cur non de tot quot sunt personae Dei, vel saltem de uno hoc fecit, respondeo: quia ratio tunc fieri nullatenus hoc exigebat, sed omnino (quia Deus nihil sine ratione facit) prohibebat. BOS. Erubesco quia hoc quaesivi: dic quae dicturus eras. ANS. Dicamus ergo quia mori non debebit, quoniam non erit peccator. BOS. Concedere me oportet.

Quod moriatur ex sua potestate: et quod mortalitas non pertineat ad puram hominis naturam.

ANS. Nunc autem restat indagare utrum possit mori secundum humanam naturam: nam secundum divinam incorruptibilis semper erit. BOS. De hoc cur dubitare debemus; cum ipse vetus homo futurus sit, et omnis homo naturaliter mortalis sit? ANS. Non puto mortalitatem ad puram, sed ad corruptam hominis naturam pertinere. Quippe si nunquam peccasset homo, et immortalitas ipsius immutabiliter firmata esset; non tamen minus homo esset verus: et quando mortales in incorruptibilitate resurgent, non minus erunt veri homines: nam si pertineret ad veritatem humanae naturae mortalitas, nequaquam posset esse homo, qui esset immortalis: non ergo pertinet ad sinceritatem humanae naturae corruptibilitas, sive incorruptibilitas: quoniam

neutra facit aut destruit hominem; sed altera valet ad ejus miseriam, altera ad beatitudinem. Sed, quoniam nullus homo est, qui non moriatur: idcirco

mortale ponitur in hominis diffinitione a philosophis, qui non crediderunt totum hominem aliquando potuisse aut posse esse immortalem. Quare non sufficit, ad demonstrandum illum hominem debere mortalem esse, hoc quia verus homo erit. BOS. Quaere ergo tu aliam rationem, quia ego illam nescio si tu nescis, qua ille probetur posse mori. ANS. Dubium non est quia sicut Deus erit, ita omnipotens erit. BOS. Verum est. ANS. Si ergo volet, poterit animam suam ponere, et iterum sumere. BOS. Si hoc non potest, non videtur quod sit omnipotens. ANS. Poterit igitur nunquam mori, si volet; et poterit mori et resurgere. Sive autem animam suam ponat nullo alio faciente, sive alius hoc faciat ut eam ponat ipso permittente; quantum ad potestatem nihil differt.

BOS. Non est dubium. ANS. Si igitur voluerit permittere, poterit occidi: et, si noluerit, non poterit. BOS. Ad hoc nos indeclinabiliter perducit ratio. ANS. Ratio quoque nos docuit quia oportet eum majus aliquid habere, quam quidquid sub Deo est; quod sponte det, et non ex debito, Deo. BOS. Ita est. ANS. Hoc autem nec sub illo, nec extra illum inveniri potest. BOS. Verum est. ANS. In ipso igitur inveniendum est. BOS. Sic sequitur. ANS. Aut igitur seipsum, aut aliquid de se dabit. BOS. Non possum aliter intelligere. ANS. Quaerendum est nunc cujusmodi haec datio debebit esse. Dare namque se non poterit Deo, aut aliquid de se quasi non habenti, ut suus sit: quoniam omnis creatura Dei est. BOS. Sic est. ANS. Sic ergo intelligenda

est haec datio: Quia aliquo modo ponet se ad honorem Dei, aut aliquid de se quo modo debitor non erit. BOS. Ita sequitur ex supradictis. ANS. Si dicimus quia dabit seipsum ad obediendum Deo, ut perseveranter servando justitiam subdat se ejus voluntati; non erit hoc dare, quod Deus ab illo non exigat ex debito. Omnis enim rationalis creatura debet hanc obedientiam Deo. BOS. Hoc negari nequit. ANS. Alio itaque modo oportet ut det se ipsum Deo, aut aliquid de se. BOS. Ad hoc nos impellit ratio. ANS. Videamus si forte hoc sit vitam suam dare, sive ponere animam suam, sive tradere seipsum morti ad honorem Dei. Hoc enim ex debito Deus non exiget ab illo: quoniam namque non erit peccatum in illo, non debebit mori, ut diximus.

BOS. Aliter nequeo intelligere. ANS. Consideremus adhuc utrum sic rationabiliter conveniat. BOS. Dic tu; et ego libenter audiam. ANS. Si homo per suavitatem peccavit, an non convenit ut per asperitatem

satisfaciat? Et si tam facile victus est a diabolo, ut Deum peccando exhonoraret, ut facilius non posset, nonne justum est ut homo satisfaciens Deo pro peccato, tanta difficultate vincat diabolum ad honorem Dei, ut majori non possit? An non est dignum quatenus, qui se sic abstulit Deo peccando, ut se plus auferre non posset, sic se det Deo satisfaciendo, ut magis se non possit dare? BOS. Non est aliquid rationabilius. ANS. Nihil autem asperius aut difficilius potest homo ad honorem Dei sponte et non ex debito pati, quam mortem: et nullatenus seipsum potest homo magis dare Deo, quam cum se morti tradit ad honorem illius. BOS. Vera sunt omnia haec. ANS. Talem ergo oportet eum esse, qui pro peccato hominis satisfacere

volet, ut mori possit, si velit. BOS. Video hominem illum plane, quem quaerimus, talem esse oportere, qui nec ex necessitate moriatur, quoniam erit omnipotens; nec ex debito, quia nunquam peccator erit; et mori possit ex libera voluntate, quia necessarium erit. ANS. Sunt et alia multa, cur eum valde conveniat hominum similitudinem et conversationem absque peccato habere; quae facilius et clarius per se patent in ejus vita et operibus, quam velut ante experimentum sola ratione monstrari possint. Quis enim explicet, quam neccessarie, quam sapienter factum est, ut ille, qui homines erat redempturus, et de via mortis et perditionis ad viam vitae et beatitudinis aeternae docendo reducturus, cum hominibus conversaretur; et in

ipsa conversatione, cum eos doceret verbo qualiter vivere deberent, seipsum exemplum praeberet? Exemplum autem seipsum quomodo daret infirmis et mortalibus, ut propter injurias, aut contumelias, aut dolores, aut mortem, a justitia non recederent; si ipsum haec omnia sentire non agnoscerent?

Quod quamvis incommodorum nostrorum particeps sit, miser tamen non sit.

BOS. Omnia haec patenter ostendunt eum mortalem, et incommodorum nostrorum participem esse oportere. Sed haec omnia miseriae nostrae sunt: nunquid ergo miser erit? ANS. Nequaquam: nam sicut ad beatitudinem non pertinet commodum, quod habet quis contra voluntatem; ita non est

miseria apprehendere sapienter nulla necessitate aliquod incommodum secundum voluntatem. BOS. Concedendum est.

Quod cum aliis infirmitatibus nostris ignorantiam non habeat.

BOS. Verum in hac similitudine, quam habere debet cum hominibus, dic utrum ignorantiam quoque, sicut alias infirmitates nostras, habiturus sit? ANS. Quid dubitas de Deo, utrum sit omnia sciens? BOS. Quia quamvis sit immortalis futurus ex divina natura, mortalis tamen erit ex humana. Nam cur non similiter poterit illis homo esse vere ignorans, sicut vere mortalis erit? ANS. Illa hominis assumptio in unitatem 91 personae Dei non nisi sapienter a summa sapientia fiet; et ideo non assumet in homine quod nullo modo utile, sed valde noxium est ad opus quod idem homo facturus est.

Tous les livres