Cur Deus homo (Pourquoi un Dieu homme) (page 8)

Anselme de Cantorbéry · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 158 · 10 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Ignorantia namque ad nihilum illi utilis esset, sed ad multa noxia: quomodo enim tot et tanta opera, quae facturus est, faciet sine summa sapientia, aut quomodo illi homines credent, si eum scient nescium? Si autem nesciunt, ad quid erit ei utilis ignorantia illa? Deinde, si nihil amatur nisi quod cognoscitur: sicut nihil erit boni quod non amet, ita nullum bonum erit quod ignoret. Bonum autem nemo perfecte novit, nisi qui illud a malo scit discernere: hanc quoque discretionem nullus scit facere, qui malum ignorat. Sicut igitur ille, de quo loquimur, omne perfecte sciet bonum: ita nullum ignorabit malum. Omnem igitur habebit scientiam, quamvis eam publice in hominum conversatione non ostendat. BOS. Hoc in majori aetate

ita videtur, sicut dicis: sed in infantia, sicut non erit tempus congruum, ut in illo appareat sapientia, ita non erit opus, et ideo nec congruum ut illam habeat. ANS. Nonne dixi quia sapienter fiet illa incarnatio? Sapienter namque assumet Deus mortalitatem; qua sapienter, quia valde utiliter, utetur. Ignorantiam vero non poterit assumere sapienter: quia nunquam est utilis, sed semper noxia: nisi forte cum per eam mala voluntas, quae nunquam in illo erit, ab effectu restringitur. Nam, etsi aliquando ad aliud non nocet, hoc solo tamen nocet, quia scientiae bonum aufert: et ut breviter absolvam quod quaeris: ex quo homo ille erit, plenus Deo semper, ut seipso erit, unde nunquam

BOS. Quamvis hoc in Christo semper fuisse non dubitarem, ideo tamen quaesivi ut de hoc quoque rationem audirem. Saepe namque aliquid esse certi sumus; et tamen hoc ratione probare nescimus.

Quomodo mors ejus praevaleat numero et magnitudini peccatorum omnium.

Nunc rogo ut doceas me quomodo mors ejus praevaleat numero et magnitudini peccatorum omnium; cum unum (quod putamus levissimum) peccatum tam infinitum monstres, ut si numerus obtendatur infinitus mundorum, qui sic pleni sint creaturis, sicut iste est, nec possint servari quin redigantur in nihilum, nisi faciat aliquis aspectum unum contra voluntatem Dei, non tamen fieri debeat.

ANS. Si praesens esset homo ille, et quis esset scires, et diceretur tibi: Nisi occideris hominem illum, peribit mundus iste totus, et quidquid Deus non est: faceres hoc pro conservanda omni alia creatura? BOS. Non facerem; etiamsi mihi infinitus numerus mundorum obtenderetur. ANS. Qui, si iterum tibi diceretur: Aut eum occidas, aut omnia peccata mundi venient super te? BOS. Responderem me potius alia omnia peccata velle suscipere, non solum hujus mundi, quae fuerunt et quae futura sunt, sed et quaecunque super haec cogitari possunt, quam istud solum. Quod non solum de occisione ejus, sed et de qualibet parva laesione quae illum tangeret, respondere me existimo debere. ANS. Recte existimas: sed dic mihi cur ita cor tuum judicat,

ut plus horreat unum peccatum in laesione hujus hominis, quam alia omnia quae cogitari possunt: cum omnia quaecunque fiunt peccata, contra illum sint? BOS. Quoniam peccatum quod in persona ejus fit, incomparabiliter superat omnia illa, quae extra personam illius cogitari possunt. ANS. Quid dices ad hoc, quia saepe libenter aliquis patitur quasdam in sua persona molestias, ne majores patiatur in rebus suis? BOS. Quia Deus non eget hac patientia, cujus potestati omnia subjacent, sicut tu supra cuidam meae interrogationi respondisti. ANS. Bene respondes; videmus ergo quia violationi vitae corporalis hujus hominis nulla immensitas vel multitudo peccatorum extra personam Dei comparari

bonum tibi videtur, cujus interemptio tam mala est? BOS. Si esse ejus tam bonum est, quam mala est ejus destructio, plus est bonum incomparabiliter, quam sint ea peccata mala, quae sine aestimatione superat ejus interemptio. ANS. Verum dicis. Cogita etiam quia peccata tantum sunt odibilia, quantum sunt mala: et vita ista tantum amabilis est, quantum est bona. Unde sequitur quia vita ista plus est amabilis quam sint peccata odibilia. BOS. Non possum hoc non intelligere. ANS. Putasne tantum bonum tam amabile posse sufficere ad solvendum quod debetur pro peccatis totius mundi? BOS. Imo plus potest in infinitum. ANS. Vides igitur quomodo vita haec vincat omnia peccata, si pro illis detur. BOS. Aperte. ANS. Si ergo dare vitam,

est mortem accipere: sicut datio hujus vitae praevalet omnibus hominum peccatis, ita et acceptio mortis.

BOS. Ita esse de omnibus peccatis, quae personam Dei non tangunt, constat. Sed nunc video aliud quaerendum. Nam si tam malum est eum occidere quam bona est vita ejus, quomodo potest mors ejus superare et delere peccata eorum qui eum occiderunt? Aut si alicujus eorum peccatum delet, quomodo non potest aliorum quoque hominum aliquod delere? Credimus enim quia et multi ex illis salvati sunt, et innumerabiles alii non salvantur . ANS. Hanc quaestionem solvit Apostolus, qui dixit: quia si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent . Tantum namque differunt scienter factum peccatum, et quod per ignorantiam fit: ut malum, quod nunquam facere possent pro nimietate sua, si cognosceretur, veniale sit, quia ignoranter factum est. Deum enim occidere nullus homo unquam, scienter saltem, velle posset: et ideo qui illum occiderunt ignoranter, non in illud infinitum peccatum, cui nulla alia comparari possunt peccata, proruerunt. Nam non consideravimus ejus magnitudinem ad videndum quam bona esset vita illa, secundum hoc quod ignoranter

factum est; sed quasi scienter fieret quod nec unquam fecit aliquis, nec facere potuit. BOS. Rationabiliter interemptores Christi ad veniam peccati sui pertingere potuisse monstrasti. ANS. Quid jam quaeris amplius? Ecce jam dives quomodo rationabilis necessitas ostendat ex hominibus perficiendam esse supernam civitatem, nec hoc posse fieri nisi per remissionem peccatorum, quam homo nullus habere potest nisi per hominem, qui idem ipse sit Deus, atque sua morte homines peccatores Deo reconciliet. Aperte igitur invenimus Christum, quem Deum et hominem confitemur, esse mortuum propter nos: hoc autem absque omni dubietate cognito; cuncta quae ipse dicit, certa esse, quoniam Deus mentiri nequit,

et sapienter esse facta quae fecit, dubitandum non est, quamvis eorum ratio non intelligatur a nobis. BOS. Verum est quod dicis: nec aliquatenus quod dixit, esse verum; aut quod fecit, rationabiliter esse factum, dubito. Sed hoc postulo, ut quod quasi non debere: aut non posse fieri videtur infidelibus; in fide Christiana hoc mihi qua ratione fieri debeat, aut possit, aperias: non ut me in fide confirmes, sed ut confirmatum veritatis ipsius intellectu laetifices. 92

Qualiter Deus de massa peccatrice assumpsit hominem sine peccato; et de salvatione Adae et Evae.

Quapropter sicut eorum, quae supra dicta sunt, rationem aperuisti: sic peto ut eorum, quae sum

adhuc quaesiturus, rationem ostendas. Primum, scilicet, qualiter de massa peccatrice, id est de humano genere, quod totum infectum erat peccato, hominem sine peccato, quasi azymum de sermentato, Deus assumpsit. Nam licet ipsa hominis ejusdem conceptio sit munda, et absque carnalis delectationis peccato; Virgo tamen ipsa, unde assumptus est, est in iniquitatibus concepta, et in peccatis concepit eam mater ejus, et cum originali peccato nata est, quoniam et ipsa in Adam peccavit, in quo omnes peccaverunt. ANS. Postquam constat hominem illum esse Deum, et peccatorum reconciliatorem, dubium non est eum omnino

sine peccato esse: hoc autem esse non valet, nisi absque peccato de massa peccatrice sit assumptus. Qua vero ratione sapientia Dei hoc fecit, si non possumus intelligere, non debemus mirari; sed cum veneratione tolerare aliquid esse in secretis tantae rei quod ignoremus. Quippe mirabilius Deus restauravit humanam naturam quam instauravit: aequaliter enim utrumque Deo facile est; sed homo antequam esset non peccavit, ut fieri non deberet. Postquam vero factus est, peccando meruit ut quod et ad quod factus erat perderet: quamvis non perdiderit omnino quod factus erat, ut esset qui puniretur, aut cui Deus misereretur: neutrum enim horum fieri posset, si in nihilum redactus esset. Tanto ergo mirabilius Deus illum restituit quam

instituit: quanto hoc de peccatore contra meritum; illud non de peccatore, nec contra meritum fecit. Quantum etiam est Deum et hominem sic in unum convenire, ut, servata integritate utriusque naturae, idem sit homo qui Deus. Quis ergo praesumat vel cogitare quod humanus intellectus valeat penetrare quam sapienter, quam mirabiliter tam inscrutabile opus factus sit? BOS. Assentior quia nullus homo potest in hac vita tantum secretum penitus aperire: nec peto ut facias, quod nullus homo facere potest; sed tantum, quantum potes. Plus enim persuadebis altiores in hac re rationes latere, si aliquam te monstraveris videre, quam si te nullam in ea rationem intelligere, nihil dicendo, probaveris. ANS. Video me ab importunitate tua non posse liberari:

sed si aliquatenus potero quod postulas ostendere, gratias agamus Deo. Si vero non potero, sufficiant ea quae supra probata sunt. Cum enim constat Deum hominem fieri oportere, dubium non est sapientiam et potentiam illi non deesse, ut hoc sine peccato fiat. BOS. Sic libenter accipio. ANS. Oportuit utique ut illa redemptio, quam Christus fecit, prodesset non solum illis qui eo tempore fuerunt, sed et aliis. Sit enim rex aliquis, cui totus populus suae cujusdam civitatis sic peccavit, excepto uno solo, qui tamen est de illorum genere; ut nullum eorum facere possit unde mortis damnationem evadat: ille autem, qui solus est innocens, tantam apud regem habeat gratiam, ut possit; et tantam dilectionem erga reos, ut velit omnes, qui credent

suo consilio, reconciliare quodam servitio ipsi regi valde placituro, quod facturus est die secundum voluntatem regis statuto. Et quoniam non omnes possunt, qui reconciliandi sunt, ad diem illam convenire,

concedit rex, propter magnitudinem servitii illius, ut quicunque vel ante, vel post diem illam, confessi fuerint, se velle per illud opus, quod ea die fiet, veniam impetrare, et ad pactum ibi constitutum accedere, ab omni culpa sint absoluti praeterita: et si contigerit ut post hanc veniam iterum peccent, si digne satisfacere et corrigi deinceps voluerint, per ejusdem pacti efficaciam iterum veniam recipiant: sic tamen, ut nullus palatium ejus ingrediatur; donec factum sit hoc unde culpae relaxentur. Secundum hanc similitudinem, quoniam non potuerunt omnes homines qui salvandi erant, praesentes esse, quando redemptionem illam Christus fecit; tanta fuit vis in ejus morte, ut etiam in absentes vel loco, vel tempore, ejus protendatur

effectus. Quo autem non solum praesentibus prodesse debeat, hinc facile cognoscitur; quia non tot praesentes esse ejus morti potuerunt, quot ad supernae civitatis constructionem necessarii sunt; etiamsi omnes, qui ejusdem mortis tempore ubicunque erant, ad illam redemptionem admitterentur. Plures enim sunt daemones, quam, de quibus restaurandus est numerus eorum, ea die viverent homines. Nec credendum est, ex quo factus est homo, ulium tempus fuisse, quo mundus iste cum creaturis quae factae sunt ad usus hominum, sic vacuus fuisset, ut nullus esset in illo ex humano genere ad hoc pertinens, propter quod factus est homo. Videtur enim inconveniens quod Deus vel uno momento permiserit humanum genus, et ea quae fecit propter

usum eorum, de quibus superna civitas perficienda est, quasi frustra exstitisse. Nam aliquatenus in vanum esse viderentur, quandiu non ad hoc, propter quod maxime facta essent, viderentur subsistere. BOS. Congruenti ratione, et cui nihil repugnare videtur, monstras nullum unquam tempus fuisse, ex quo factus est homo, absque aliquo, qui ad eam pertineret (sine qua factus esset vane omnis homo) reconciliationem: quod non solum conveniens, sed etiam necessarium esse possumus concludere. Si enim convenientius et rationabilius est hoc, quam aliquando nullum fuisse, de quo intentio Dei, qua hominem fecit, perficeretur; nec est aliquid quod huic obviet rationi: necesse est semper aliquem ad praedictam reconciliationem pertinentem

fuisse. Unde Adam et Evam ad illam pertinuisse redemptionem dubitandum non est, quamvis hoc auctoritas divina aperte non pronuntiet. ANS. Incredibile quoque videtur, quando Deus illos fecit, et

proposuit immutabiliter facere de illis omnes homines, quos ad coelestem civitatem assumpturus erat; quod illos duos ab hoc excluserit proposito. BOS. Imo illos maxime ad hoc fecisse credi debet, ut essent de illis, propter quos facti sunt. ANS. Bene consideras. Nulla tamen anima ante mortem Christi, paradisum coelestem ingredi potuit; sicut supra dixi de regis palatio. BOS. Sic tenemus. ANS. Virgo autem illa, de qua ille homo assumptus est de quo loquimur, fuit de illis, qui ante nativitatem ejus per eum mundati sunt a peccatis; et in ejus ipsa munditia de illa assumptus est. BOS. Placeret mihi multum quod dicis; nisi cum ipse debeat a seipso habere munditiam a peccato, videtur eam habere a matre, et non per se mundus esse, sed per illam. ANS.

Non ita est. Sed quoniam matris munditia, per quam mundus est, non fuit nisi ab illo; ipse quoque per seipsum et a se mundus fuit.

Quomodo non necessitate mortuus est, qui non potuit esse nisi quia erat moriturus.

BOS. Bene est de hoc. Verum adhuc mihi aliud videtur quaerendum. Diximus enim supra quia non necessitate moriturus erat, et nunc videmus quia mater ejus per ejus mortem futuram munda fuit, quod nisi illa fuisset, ipse de illa esse non potuisset. Quomodo ergo non necessitate mortuus est, qui non nisi quia moriturus erat, potuit esse? Nam si moriturus non esset, Virgo, de qua assumptus est, munda non fuisset:

quoniam hoc nequaquam valuit esse, nisi veram ejus 93 mortem credendo; nec ille de illa potuit aliter assumi. Quare, si non mortuus est ex necessitate, postquam assumptus est de Virgine, potuit non esse assumptus de Virgine, postquam est assumptus: quod non est possibile. ANS. Si bene, quae supra dicta sunt, considerasses, sane quaestionem in illis, ut puto, solutam intellexisses. BOS. Non video quomodo. ANS. Nonne, quando quaesivimus utrum ille mentiri potuerit, monstravimus in mentiendo duas esse potestates; unam, videlicet, volendi mentiri, alteram mentiendi: et quoniam, cum mentiendi potestatem haberet, hoc a seipso habuit ut non posset velle mentiri; idcirco de sua justitia, qua veritatem servavit, cum esse laudandum? BOS. Ita est.

ANS. Similiter est, in servando vitam, potestas volendi servare, et potestas servandi. Cum ergo

quaeritur utrum idem Deus homo potuerit servare vitam suam, ut nunquam moreretur, dubitandum non est quia semper habuerit potestatem servandi, quamvis nequiverit velle servare, ut nunquam moreretur: et quoniam hoc a seipso habuit, ut, scilicet, velle non posset, non necessitate, sed libera potestate animam suam posuit. BOS. Non omnino similes fuerunt in illo istae potestates, mentiendi, scilicet, et servandi vitam. Ibi enim sequitur quia, si vellet, posset mentiri: hic autem videtur quia, si non vellet, non magis hoc posset, quam posset non esse quod erat. Nam ad hoc erat homo ut moreretur; et propter hujus futurae mortis fidem de Virgine potuit assumi, sicut supra dixisti. ANS. Quemadmodum putas illum non potuisse non mori

Tous les livres