Contra Faustum manichaeum (page 12)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Contra Faustum Manichaeum · 15 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Veneratio Scripturarum non est approbatio vitiorum quae illa commemorat.

Quod ita nobis Faustus, vel ipsa Manichaea perversitas arbitratur adversum, quasi nobis in illius Scripturae veneratione dignoque praeconio vitia hominum, quae illa commemorat, necesse sit approbare: quin potius necesse est ut quanto illam religiosius accipimus, tanto fidentius illa culpemus, quae per eius veritatem certius culpanda didicimus. Ibi enim fornicatio et omnis illicitus concubitus divino iure damnatur 163: ac per hoc, cum talia quorumdam facta commemorat, de quibus eo loco suam taceat sententiam, iudicanda nobis permittit, non laudanda praescribit. Quis enim nostrum in ipso Evangelio non detestatur Herodis crudelitatem, cum de Christi nativitate sollicitus tot infantes iussit occidi 164? At hoc factum ibi non vituperatur, sed tantum narratur. Sed ne hoc Manichaei vesana impudentia falsum esse contendant, quia et ipsam Christi nativitatem, qua Herodes perturbatus est, negant; ipsorum Iudaeorum immanitatem et caecitatem legant, quemadmodum illic tantummodo narretur, non vituperetur, et tamen ab omnibus detestetur.

Iacob benedictio et prophetia non ad Iudam, sed ad Christum ex eius tribu venturum pertinebat.

Sed, inquiunt, iste Iudas, qui cum sua nuru concubuit, inter duodecim Patriarchas computatur 165. Quid enim, et ille Iudas, qui Dominum tradidit, nonne inter duodecim Apostolos numeratus est, et cum eis unus ex eis ad praedicandum Evangelium diabolus missus est 166? Sed adhuc respondent et dicunt: Ille post tale facinus laqueo suo peremptus et Apostolorum numero exemptus est 167; iste autem post hanc turpitudinem, inter fratres suos ab illo patre, cui tam magnum testimonium Deus perhibet, praecipue benedictus et super omnes laudatus est 168. Quin immo hinc expressius apparet, non ad ipsum, sed ad Christum, qui ex eius tribu praenuntiabatur in carne venturus, illam pertinere prophetiam: et ideo magis flagitium eius divina Scriptura tacere non debuit, sicut non tacuit, ut in verbis patris eius, quibus post illud dedecus ita laudatur, quia ipse non agnoscitur, alius requiratur.

Faustus non stirpem Iacob, sed Christi generationem reprehendit.

Quamquam Faustus dente maledico hoc ipsum intellegatur mordere voluisse, quod Christus a nobis ex eius tribu venisse praedicatur: maxime quia in generationibus patrum eius, quas Matthaeus evangelista commemorat, etiam Zara, quem Thamar illa ex illo conceptu peperit, invenitur 169. Nam si stirpem Iacob, non Christi generationem vellet reprehendere, habebat magis primitivum Ruben, qui paternum thorum nefaria libidine violavit 170: qualem fornicationem Apostolus nec in Gentibus dicit auditam 171. Quod factum etiam ipse pater Iacob, cum eos benediceret, super caput eius accusando et detestando non tacuit 172. Hoc ergo crimen potius Faustus obiceret, ubi non error ex habitu meretricio, sed omnino voluntaria contaminatio paterni lectuli apparet; nisi et ipsam Thamar plus odisset, quod illo concubitu nihil aliud quam parere cuperet, quam si sola libidine carnalis voluptatis arsisset; et Christi progenitores culpando Incarnationi eius fidem derogari voluisset: ignorans miser verissimum et veracissimum Salvatorem, non solum loquendo, sed etiam nascendo magistrum exstitisse. Fideles enim eius venturi ex omnibus gentibus etiam exemplo carnis ipsius discere debuerunt, parentum suorum iniquitates sibi obesse non posse. Proinde sponsus ille suis congruens invitatis, qui vocaturus erat ad nuptias bonos et malos 173, etiam nasci voluit de bonis et malis: ut prophetiam Paschae qua praeceptus est manducari agnus acceptus ex ovibus et capris 174, tamquam iustis et iniustis, ad se praefigurandum praecessisse firmaret. Documenta quippe Dei et hominis ubique conservans parentes et bonos et malos propter convenientiam humanitatis non sprevit, partum autem virginis propter miraculum divinitatis elegit.

Saepe in Scripturis legimus eiusdem hominis et recte et male facta.

Inaniter ergo Faustus, in se ipsum potius dente sacrilego saeviens, sanctam Scripturam, quam totus iam mundus merito veneratur, accusat: quae, ut supra dixi, tamquam speculi fidelis nitor, nullius accipit adulandam personam, sed et laudanda et vituperanda hominum facta vel ipsa iudicat, vel legentibus iudicanda proponit; nec solum homines ipsos vel vituperabiles vel laudabiles intimans, verum etiam quaedam in vituperabilibus laudanda, et in laudabilibus vituperanda non tacens. Neque enim quia vituperabilis homo erat Saul, ideo non est laudabile factum eius, quod gustatum de anathemate tam diligenter scrutatus, tam severe vindicare conatus est, obediens Deo, qui hoc fieri prohibuerat 175; vel quod pythones et ventriloquos de regno suo delevit 176: aut quia laudabilis erat David, ideo peccata eius, quae Deus quoque arguit per prophetam 177, vel approbanda vel imitanda sunt. Sicut nec in Pontio Pilato vituperandum est, quod adversus accusationes Iudaeorum innocentem Dominum iudicavit 178: nec in Petro laudandum est, quod eumdem Dominum ter negavit 179; vel unde ab ipso satanas appellatus est, quod non sapiendo quae Dei sunt, eum voluit a passione, hoc est, a nostra salute revocare: paulo ante ergo dictus beatus 180, paulo post dictus est satanas 181. Sed quid in illo obtinuerit, apostolatus eius et martyrii corona testatur.

Multa in rege David laudanda et imitanda reperiuntur.

Sic itaque et regis David legimus peccata, sed legimus etiam recte facta. In quo autem praevaluerit, et unde quid vicerit, satis in promptu est, non malevolae caecitati, qua in sanctos Libros et viros Faustus irruebat, sed religiosae prudentiae, qua et auctoritas divina, et merita humana possunt cerni atque discerni. Nam legant isti et videant, in David plura Deum redarguisse quam Faustum 182: sed ibi est et poenitentiae sacrificium, ibi est illa incomparabilis mansuetudo usque ad immanissimum et atrocissimum inimicum, qui quoties illi est in manus fortissimas datus, toties ab illo est de manibus piissimis dimissus illaesus 183. Ibi memorabilis humilitas sub flagello Dei, et cervix regia dominico iugo ita subdita, ut armatus et comitatus armatis, amara ex inimici ore convicia patientissime sustineret; suumque comitem accensum iracundia, quod talia rex eius audiret, et iam iamque in conviciatoris caput dextera ultrice pergentem, modestissime refrenaret, regali suae iussioni divini timoris pondus adiciens, et dicens meritis suis hoc redditum superno iudicio, quo ille iniuriosus missus esset, ut in eum talia iacularetur opprobria 184. Ibi in gregem sibi commissum tanta dilectio pastoralis, ut pro eis ipse vellet mori, quando populo numerato peccatum elationis eius sic punire placuit Deo, ut eumdem numerum minueret morte multorum, cuius multitudine cor regis fuerat superbia pertentatum: in quo occulto iudicio Deus, apud quem non est iniquitas 185, et quos noverat indignos hac vita, subtraxit huic vitae; et in illo qui de hominum copia se extulerat, tumorem animi humani eiusdem copiae diminutione sanavit. Ibi tam religiosus Dei timor, sacramentum Christi in sancta unctione servabat, ut cor eius pia sollicitudine trepidaverit, quando exiguam particulam de veste ipsius Saulis latenter abscidit, ut haberet unde illi fidem faceret quam nollet eum, cum posset, occidere. Ibi tam prudens in filios et tanta clementia, ut cum innocentem puerum, pro quo aegrotante multis lacrymis et humilitatis sordibus sese abiciens Dominum fuerat deprecatus, mortuum non luxerit; idem iuvenem filium parricidali furore praecipitem, qui et paternum cubile stupris nefariis maculaverat, et contra patrem scelestum bellum gerebat, et vellet conservatum, et fleret occisum: animae scilicet tantis criminibus involutae sempiternas praevidens poenas, quibus evadendis eum per poenitentiam corrigendum vivere cupiebat humiliatum 186. Haec et alia multa laudanda et imitanda in illo sancto reperiuntur viro, si non perversus animus eam Scripturam, quae de illo loquitur, perscrutetur, maxime si mente subdita et pia et plane fideli sequamur sententiam Dei, qui eius noverat occulta cordis, ubi in conspectu eius qui falli non potest, ita placuit, ut etiam filiis suis imitandus ab illo proponeretur.

Cordium profunda solus Spiritus Dei cernet. De meritis David.

Quid enim aliud quam cordis eius profunda cernebat Spiritus Dei, quando correptus per Prophetam dixit: Peccavi; continuoque ad hoc unum verbum audire meruit quod acceperit veniam? Ad quam rem, nisi ad sempiternam salutem? Neque enim praetermissa est in illo, secundum Dei comminationem, flagelli paterni disciplina, ut et confessus in aeternum liberaretur, et afflictus temporaliter probaretur. Haud vero mediocre fidei robur fuit, aut parvum mitis et obedientis animi indicium, cum audisset a Propheta quod sibi Deus ignovisset, et tamen quae fuerat comminatus consequenter evenissent, non se dicere Prophetae deceptum esse mendacio, nec murmurare adversus Deum, quasi falsam peccatorum eius indulgentiam pronuntiaverit. Intellegebat enim vir alte sanctus, et non contra Deum, sed ad Deum levans animam suam, nisi Dominus esset confitenti poenitentique propitius, quantum poenarum aeternarum eius essent digna peccata: pro quibus cum temporalibus emendationibus ureretur, videbat erga se et manere veniam, et non negligi medicinam. Cur autem Saul per Samuelem correptus, cum diceret etiam ipse: Peccavi 187, non meruit audire quod David, quod ei Dominus ignovisset? Num personarum acceptio est apud Deum? Absit 188. Sed in simili voce quam sensus humanus audiebat, dissimile pectus erat quod divinus oculus discernebat. Quid talibus docemur exemplis, nisi regnum coelorum intra nos esse 189, et de intimis nostris Deum colere nos debere, ut ex abundantia cordis os loquatur 190; non autem ut populus eum labiis honoret, cor autem eorum longe sit ab eo 191: neque iudicare aliter audeamus de hominibus, quorum interiora videre non possumus, quam Deus qui hoc potest, et falli aut corrumpi non potest; cuius evidentissimam sententiam de David cum divinae Scripturae contineat tam sublimis auctoritas, multum ridenda, vel potius dolenda est aliter sentiens humana temeritas? Eis quippe divinis libris de antiquis viris credendum est, qui tam longe futura dixerunt, quae praesentia nunc videntur.

De meritis Petri.

Quid aliud in Evangelio discimus, cum eadem vox Petri auditur confitentis Christum Filium Dei 192, quae etiam daemoniorum, paria verba, sed longe impari corde emittentium 193? Proinde in simili voce fides Petri laudatur, daemoniorum immunditia cohibetur: a quo, nisi ab illo qui non aure humana, sed divina mente radices internas vocum illarum nosset inspicere, et sine ulla falsitate discernere? Quam multi enim et alii homines dicunt Christum Filium Dei vivi, nec tamen Petri meritis comparantur: non solum illi, qui dicturi sunt in illo die: Domine, Domine, et audituri: Discedite a me 194; sed etiam illi, qui segregabuntur ad dexteram 195, in quibus plurimi nec umquam Christum vel semel negaverunt, nec eius pro nostra salute passionem improbaverunt, nec Gentes iudaizare coegerunt 196; et tamen Petro qui haec fecit, sedenti in duodecim sedibus, et non solum duodecim tribus, verum et angelos iudicanti impares apparebunt? Ita etiam multi nullius appetentes uxorem, nullum maritum appetitae usque ad mortem persequentes, tamen Davidicum meritum, cum iste illa fecisset, apud Deum habere non possunt. Tantum interest quid cuique in se ipso, quantumque displiceat, ut penitus exstirpetur; et quid pro eo fructiferum et opulentum ingenti feracitate consurgat: quia et agricolae plus placent agri, qui spinis etiam magnis eradicatis centenum proferunt, quam qui nullas umquam spinas habuerunt et vix ad tricenum perveniunt.

De meritis Moysis.

Sic et Moysen famulum Dei fidelissimum in tota domo eius, ministrum legis sanctae, et mandati sancti, iusti, et boni, cui Apostolus attestatur 197; nam eius haec verba sunt quae commemoravi: ministrum etiam sacramentorum, non iam praestantium salutem, sed adhuc promittentium Salvatorem: quod et Salvator ipse confirmat, dicens: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit 198: unde suo loco, quantum satis visum est, contra impudentes Manichaeorum calumnias disseruimus; hunc ergo Moysen famulum Dei vivi, Dei veri, Dei summi, fabricatoris coeli et terrae, non de alieno, sed de nihilo, non premente necessitate, sed affluente bonitate, non per sui membri poenam, sed per sui verbi potentiam: hunc, inquam, Moysen, humilem in recusando tam magnum ministerium 199, subditum in suscipiendo, fidelem in servando, strenuum in exsequendo; in regendo populo vigilantem, in corrigendo vehementem, in amando ardentem, in sustinendo patientem; qui pro eis quibus praefuit, Deo se interposuit consulenti, opposuit irascenti: hunc itaque talem ac tantum virum, absit a nobis ut ex maledico Fausti ore pensemus; sed ex ore plane veridici Dei, qui veraciter hominem, quem fecerat, noverat: quandoquidem etiam peccata hominum, quae ipse non facit, et in diffitentibus ut iudex agnoscit, et in confitentibus ut pater ignoscit. Ex ore omnino eius Moysen servum eius et amamus, et admiramur, et quantum possumus imitamur, cum simus longe illius meritis inferiores, etiam nullo Aegyptio vel occiso, vel exspoliato, nullo bello gesto, quorum ille aliud futuri indole defensoris, alia imposito imperio Dei fecit.

De Moyses et Aegyptio: vitia cordis magni signa sunt futurae virtutis.

Ut interim omittam, quod cum percussisset Aegyptium 200, quamquam illi Deus non praeceperit, in persona tamen prophetica ad hoc divinitus fieri permissum est, ut futurum aliquid praesignaret: unde nunc non ago, sed omnino tamquam nihil significaverint facta illa discutio; consultaque illa aeterna lege reperio non debuisse hominem ab illo, qui nullam ordinatam potestatem gerebat, quamvis iniuriosum et improbum, occidi. Verumtamen animae virtutis capaces ac fertiles praemittunt saepe vitia, quibus hoc ipsum indicent, cui virtuti sint potissimum accommodatae, si fuerint praeceptis excultae. Sicut enim et agricolae quam terram viderint, quamvis inutiles, tamen ingentes herbas progignere, frumentis aptam esse pronuntiant; et ubi filicem aspexerint, licet eradicandam sciant, validis vitibus habilem intellegunt; et quem montem oleastris silvescere aspexerint, oleis esse utilem cultura accedente non dubitant: sic ille animi motus, quo Moyses peregrinum fratrem a cive improbo iniuriam perpetientem, non observato ordine potestatis, inultum esse non pertulit, non virtutum fructibus inutilis erat, sed adhuc incultus, vitiosa quidem, sed magnae fertilitatis signa fundebat. Ipse denique per angelum suum divinis Moysen vocibus evocavit in monte Sina, per quem liberaretur ex Aegypto populus Israel; eumque miraculo visionis in rubo flammante et non ardente, verbisque dominicis ad frugem obedientiae praeparavit 201: qui etiam Saulum Ecclesiam persequentem, de coelo vocavit, prostravit, erexit, implevit; tamquam percussit, amputavit, inseruit, fecundavit 202. Illa namque Pauli saevitia, cum secundum aemulationem paternarum traditionum persequebatur Ecclesiam 203, putans officium Deo se facere, tamquam silvestre erat vitium, sed magnae feracitatis indicium. Hinc erat etiam illud Petri, cum evaginato gladio volens defendere Dominum, aurem persecutoris abscidit: quod factum Dominus satis minaciter cohibuit, dicens: Reconde gladium; qui enim gladio usus fuerit, gladio cadet 204. Ille autem utitur gladio, qui nulla superiore ac legitima potestate vel iubente vel concedente, in sanguinem alicuius armatur. Nam utique Dominus iusserat ut ferrum discipuli eius ferrent, sed non iusserat ut ferirent. Quid ergo incongruum, si Petrus post hoc peccatum factus est pastor Ecclesiae, sicut Moyses post percussum Aegyptium factus est rector illius Synagogae? Uterque enim non detestabili immanitate, sed emendabili animositate iustitiae regulam excessit: uterque odio improbitatis alienae, sed ille fraterno, iste dominico, licet adhuc carnali, tamen amore peccavit. Resecandum hoc vitium vel eradicandum; sed tamen tam magnum cor, tamquam terra frugibus, ita ferendis virtutibus excolendum.

De Aegyptiis exspoliatis: Moyses Dei voluntati obtemperavit.

Quid ergo iam de exspoliatis Aegyptiis Faustus obicit, nesciens quid loquatur? Quod faciendo Moyses usque adeo non peccavit, ut non faciendo peccaret. Deus enim iusserat 205, qui utique novit non solum secundum facta, verum etiam secundum cor hominis, quid unusquisque, vel per quem perpeti debeat. Carnalis itaque adhuc ille populus erat, et rerum terrenarum cupiditate occupatus: Aegyptii vero sacrilegi et iniqui; nam et auro illo, hoc est, Dei creatura male utentes ad Creatoris iniuriam, suis idolis serviebant, et homines peregrinos labore gratuito iniuste ac vehementer afflixerant. Digni ergo erant et isti quibus talia iuberentur, et illi qui talia paterentur: et forte secundum suas voluntates et cogitationes Hebraei magis permissi sunt facere ista, quam iussi; sed eis Deus permissionem suam per famulum suum Moysen innotescere voluit, quando mandavit ut diceret. Fieri autem potest ut sint aliae causae occultissimae, cur hoc illi populo divinitus dictum sit: sed divinis imperiis cedendum obtemperando, non resistendum est disputando. Apostolus dixit: Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius eius fuit? 206 Sive ergo ista sit causa, quam dixi, sive alia quaelibet in secreta et abdita dispositione Dei lateat, cur hoc per Moysen illi populo dixerit, ut ab Aegyptiis sibi commodanda peterent quae auferrent; hoc tamen confirmo, nec frustra nec inique dictum esse, nec licuisse Moysen aliter quam Deus dixerat facere, ut penes Dominum esset consilium iubendi, penes famulum autem obsequium peragendi.

Iusto semper moderamine Deus verus et bonus aliquid ordinat vel permittit.

Sed Deus, inquit, verus et bonus nullo modo talia iussisse credendus est. Imo vero talia recte non iubet, nisi Deus verus et bonus, qui et solus novit quid cuique iubendum sit, et solus neminem quidquam incongruum perpeti sinit. Caeterum ista imperita et falsa bonitas cordis humani contradicat et Christo, ne Deo bono iubente impii mali aliquid patiantur, cum dicturus est Angelis: Colligite primum zizania, et alligate fasciculos ad comburendum. Qui tamen hoc ipsum inopportune facere volentes servos prohibuit, dicens: Ne forte, cum vultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum 207. Ita solus Deus verus et bonus novit quid, quando, quibus, per quos fieri aliquid vel iubeat vel permittat. Poterat etiam ista humana, non bonitas, sed plane vanitas eidem Domino contradicere, cum desiderio noxio daemones in porcos ire volentes petentesque permisit 208: praesertim quia Manichaei non solum porcos, verum etiam minuta et abiecta animalia, hominum animas habere crediderunt. Qua vanitate improbata et abiecta, illud tamen constat, Dominum nostrum Iesum Christum Dei unicum Filium, ac per hoc Deum verum et bonum, mortem pecorum alienorum, perniciem qualiumcumque animantium, et grave damnum hominum, desiderio daemonum concessisse. Quis autem dementissimus dixerit quod eos ab hominibus non potuisset excludere, etiamsi eorum noxiae voluntati nec porcorum exitium praestare voluisset? Porro si spirituum damnatorum et igni aeterno iam destinatorum, quamvis saeva et iniqua cupiditas, a Creatore atque ordinatore omnium naturarum, occulto quidem, sed ubique iusto moderamine, in id quo se inclinaverat, relaxata est; quid absurdum est, si Aegyptii ab Hebraeis, homines inique dominantes ab hominibus liberis, quorum etiam mercedis pro eorum tam duris et iniustis laboribus fuerant debitores, rebus terrenis, quibus etiam ritu sacrilego in iniuriam Creatoris utebantur, privari meruerunt? Quod tamen si Moyses sua sponte iussisset, aut hoc Hebraei sua sponte fecissent, profecto peccassent: quamquam illi, non quidem hoc faciendo, quod vel iusserat vel permiserat Deus, sed tamen talia fortasse cupiendo peccaverunt. Quod autem hoc facere divina dispensatione permissi sunt, illius iudicio iusto bonoque permissi sunt, qui novit et poenis vel coercere improbos, vel erudire subiectos; et praecepta validiora dare sanioribus, et quosdam medicinales gradus infirmioribus ordinare. Moyses vero nec cupiditatis arguendus est in illis rebus desideratis, nec contumaciae in divinis imperiis quibuscumque contemptis.

Oboediens et non improbus fuit Moyses, sicut et Abraham.

Quaedam enim facta, lex illa aeterna quae ordinem naturalem conservari iubet, perturbari vetat, ita medio quodam loco posuit hominibus, ut in eis usurpandis merito reprehendatur audacia, in exsequendis autem obedientia iure laudetur. Tantum interest in ordine naturali, quid a quo agatur, et sub quo quisque agat. Abraham si filium sponte immolaret, quid, nisi horribilis et insanus? Deo autem iubente, quid, nisi fidelis et devotus apparuit 209? Quod usque adeo ipsa veritas clamat, ut eius voce deterritus Faustus, cum in ipsum Abraham quid diceret, unguibus et dentibus quaerens, usque ad calumniosum mendacium perveniret, hoc tamen reprehendere non auderet: nisi forte non ei veniret in mentem factum ita nobile, ut non lectum, nec quaesitum animo occurreret, ut denique tot linguis cantatum, tot locis pictum, et aures et oculos dissimulantis feriret. Quapropter, si in occidendo filio spontaneus motus exsecrabilis, Deo autem iubente obsecundans famulatus, non solum inculpabilis, verum etiam laudabilis invenitur; quid Moysen, Fauste, reprehendis, quod exspoliarit Aegyptios? Si te irritat velut humana facientis improbitas, divina terreat iubentis auctoritas. An talia fieri volentem etiam ipsum Deum vituperare paratus es? Redi ergo retro, satanas; neque enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum 210. Atque utinam hoc sicut Petrus audire dignus fuisses, atque id quod in Deo sensu infirmo reprehendis, postea praedicasses; quemadmodum ille glorioso praeconio postea gentibus annuntiabat, quod ei primo, cum Dominus vellet fieri, displicebat.

Bella gessit Moyses oboediens Deo recte iubenti.

Quamobrem, si iam tandem intellegit humana duritia atque in rebus rectis voluntas prava atque perversa, plurimum interesse, utrum aliquid humana cupiditate vel temeritate admittatur, an Dei pareatur imperio, qui novit quid, quando, quibus permittat aut iubeat, quid cuique facere patique conveniat; nec bella per Moysen gesta miretur aut horreat, quia et in illis divina secutus imperia, non saeviens, sed obediens fuit: nec Deus, cum iubebat ista, saeviebat: sed digna dignis retribuebat, dignosque terrebat. Quid enim culpatur in bello? An quia moriuntur quandoque morituri, ut domentur in pace victuri? Hoc reprehendere timidorum est, non religiosorum. Nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, impacatus atque implacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi, et si qua similia, haec sunt quae in bellis iure culpantur; quae plerumque ut etiam iure puniantur, adversus violentiam resistentium, sive Deo, sive aliquo legitimo imperio iubente, gerenda ipsa bella suscipiuntur a bonis, cum in eo rerum humanarum ordine inveniuntur, ubi eos vel iubere tale aliquid, vel in talibus obedire iuste ordo ipse constringit. Alioquin Ioannes, cum ad eum baptizandi milites venirent, dicentes: Et nos quid faciemus? responderet eis: Arma abicite, militiam istam deserite; neminem percutite, vulnerate, prosternite. Sed quia sciebat eos, cum haec militando facerent, non esse homicidas, sed ministros legis; et non ultores iniuriarum suarum, sed salutis publicae defensores: respondit eis: Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat vobis stipendium vestrum 211. Sed quia Manichaei Ioannem aperte blasphemare consueverunt, ipsum Dominum Iesum Christum audiant hoc stipendium iubentem reddi Caesari, quod Ioannes dicit debere sufficere militi. Reddite, inquit, Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt 212. Et ad hoc enim tributa praestantur, ut propter bella necessario militi stipendium praebeatur. Merito et illius Centurionis dicentis: Et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites; et dico huic: Vade, et vadit; et alii: Veni, et venit; et servo meo: Fac hoc, et facit; fidem laudavit 213, non illius militiae desertionem imperavit. Sed de iustis quidem iniustisque bellis nunc disputare longum est, et non necessarium.

De bellis legitimis.

Interest enim quibus causis quibusque auctoribus homines gerenda bella suscipiant: ordo tamen ille naturalis mortalium paci accommodatus hoc poscit, ut suscipiendi belli auctoritas atque consilium penes Principem sit; exsequendi autem iussa bellica ministerium milites debeant paci salutique communi. Bellum autem quod gerendum Deo auctore suscipitur, recte suscipi, dubitare fas non est, vel ad terrendam, vel ad obterendam, vel ad subiugandam mortalium superbiam: quando ne illud quidem quod humana cupiditate geritur, non solum incorruptibili Deo, sed nec sanctis eius obesse aliquid potest; quibus potius ad exercendam patientiam, et ad humiliandam animam, ferendamque paternam disciplinam etiam prodesse invenitur. Neque enim habet in eos quisquam ullam potestatem, nisi cui data fuerit desuper. Non est enim potestas nisi a Deo 214, sive iubente, sive sinente. Cum ergo vir iustus, si forte sub rege homine etiam sacrilego militet, recte poscit illo iubente bellare civicae pacis ordinem servans; cui quod iubetur, vel non esse contra Dei praeceptum certum est, vel utrum sit, certum non est, ita ut fortasse reum regem faciat iniquitas imperandi, innocentem autem militem ostendat ordo serviendi: quanto magis in administratione bellorum innocentissime diversatur, qui Deo iubente belligerat, quem male aliquid iubere non posse, nemo qui ei servit ignorat.

Et legitima bella et martyria unius Dei veri potestatem ostendunt.

Si autem propterea putant non potuisse Deum bellum gerendum iubere, quia Dominus postea Iesus Christus: Ego, inquit, dico vobis, non resistere adversus malum; sed si quis te percusserit in maxillam tuam dextram, praebe illi et sinistram 215; intellegant hanc praeparationem non esse in corpore, sed in corde: ibi est enim sanctum cubile virtutis, quae in illis quoque antiquis iustis nostris patribus habitavit; sed eam rerum dispensationem ac distributionem temporum ordo poscebat, ut prius appareret etiam ipsa bona terrena, in quibus et humana regna et ex hostibus victoriae deputantur, propter quae maxime civitas impiorum diffusa per mundum supplicare idolis et daemonibus solet, non nisi ad unius Dei veri potestatem atque arbitrium pertinere. Unde et Vetus Testamentum secretum regni coelorum tempore opportuno aperiendum promissionibus terrenis operuit, et quodam modo umbrosius opacavit. Ubi autem venit plenitudo temporis, ut Novum Testamentum revelaretur, quod figuris Veteris velabatur, evidenti testificatione iam demonstrandum erat, esse aliam vitam pro qua debet haec vita contemni, et aliud regnum pro quo oportet omnium terrenorum regnorum adversitatem patientissime sustineri. Proinde per quorum confessiones, passiones, et mortes hoc Deo placuit attestari, martyres appellantur, qui latine testes interpretantur: quorum numerus tantus effloruit, ut si eos Christus, qui de coelo Saulum vocavit, et ex lupo factum ovem, in medium luporum misit 216, congregatos vellet armare atque adiuvare pugnantes, sicut Hebraeos patres adiuvit, quae gentes resisterent? quae regna non cederent? Sed ut praeclarissimum testimonium veritati perhiberetur, qua iam docendum erat, non propter temporalem in hac vita, sed propter aeternam post hanc vitam felicitatem Deo esse serviendum, ea quae vulgo infelicitas dicitur, pro illa felicitate subeunda fuerat et ferenda. Itaque in plenitudine temporum Filius Dei factus ex muliere, factus sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret 217, factus ex semine David secundum carnem 218, mittit discipulos velut oves in medium luporum, et monet ne timeant eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; promittit etiam ipsius corporis renovandam integritatem usque ad capilli reparationem 219; Petri gladium revocat in vaginam; aurem inimici praecisam reparat ad pristinam formam: dicit se legionibus Angelorum imperare potuisse ad delendos inimicos, nisi calix bibendus esset, quem paterna voluntas dedisset 220; bibit praecedens, propinat sequentibus; virtutem patientiae suo revelat praecepto, suo confirmat exemplo. Propter quod Deus illum suscitavit a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen: ut in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum; et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus in gloria est Dei Patris 221. Regnaverunt hic ergo Patriarchae et Prophetae, ut et ista regna Deum dare et auferre ostenderetur: non hic regnaverunt Apostoli et martyres, ut regnum coelorum desiderandum potius panderetur. Illi reges bella gesserunt, ut tales quoque victorias appareret Dei voluntate praestari: isti non resistendo interfecti sunt, ut potiorem esse docerent victoriam pro fide veritatis occidi. Quamquam et illic Prophetae noverant mori pro veritate, sicut ipse Dominus dicit: A sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae 222: et hic posteaquam coepit impleri, quod sub figura Salomonis (qui latine interpretatur Pacificus) de Domino Christo (ipse est enim pax nostra 223) in Psalmo prophetatum est: Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi 224; christiani quoque imperatores plenam gerentes fiduciam pietatis in Christo, de inimicis sacrilegis, qui spem suam in sacramentis idolorum daemonumque posuerant, gloriosissimam victoriam perceperunt; cum apertissimis notissimisque documentis, de quibus nonnulli iam scriptum memoriae commendarunt, illos fallerent vaticinia daemoniorum, hos firmarent praedicta sanctorum.

De bello et de virtute patientiae duo Testamenta inter se non repugnant.

Si autem hoc mirum istis vanis videtur, quod aliud tunc Deus praecepit dispensatoribus Veteris Testamenti ubi Novi gratia velabatur, aliud praedicatoribus Novi Testamenti ubi Veteris obscuritas revelatur, attendant ipsum Dominum Christum mutantem quae dixerat, et aliud dicentem: Quando misi vos, inquit, sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? At illi dixerunt: Nihil. Dicit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium. Isti certe si ista diversa in Testamentis singulis invenirent, Vetere et Novo, etiam ex hoc clamarent, duo sibi Testamenta esse contraria. Quid ergo nunc respondebunt, cum idem ipse dicit: Antea misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, et nihil vobis defuit: nunc autem qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et qui habet tunicam, vendat et emat gladium? Iamne intellegunt quemadmodum nulla inconstantia praecipientis, sed ratione dispensantis, pro temporum diversitate, praecepta, vel consilia, vel permissa mutentur? Nam si dicunt certi mysterii gratia hoc de tollendo sacculo et pera et emendo gladio locutum fuisse, cur non admittunt certi mysterii gratia eumdem unum Deum tunc Prophetas gerere bella iussisse, nunc Apostolos prohibuisse? Neque enim in eo quod ex Evangelio commemoravimus, verba tantum Domini fuerunt: sed et obtemperantium quoque discipulorum facta secuta sunt. Nam et tunc sine sacculo et pera ierunt, et nihil eis defuit; sicut eius interrogatio et eorum responsio declaravit. Et nunc dixerunt ei, cum de gladio emendo iussisset: Ecce sunt hic duo gladii. Et ille respondit: Sufficit. Hinc et Petrus armatus inventus est, cum aurem persecutoris abscidit: ubi spontanea eius coercetur audacia 225; quia non ut iussus fuerat ferrum tollere, ita iussus fuerat et ferire. Latebat certe Domini voluntas, cur arma portari praecepisset, quibus eos uti noluisset. Verumtamen ad illum cum ratione praecipere, ad istos autem sine retractatione praecepta facere pertinebat.

Non crudelis Deus, sed iustus et bonus: omnia disponit in suo quaeque ordine.

Calumniosa ergo imperitia Moyses reprehenditur quod bella gesserit, qui minus reprehendi debuit, si sua sponte gereret, quam si Deo iubente non gereret: ipsum vero Deum, quod talia iusserit, audere reprehendere, vel Deum iustum et bonum talia iubere potuisse non credere, hominis est, ut mitius loquar, cogitare non valentis divinae providentiae per cuncta summa atque ima tendenti nec novum esse quod oritur, nec perire quod moritur; sed in suo singula quaeque ordine sive naturarum sive meritorum vel cedere, vel succedere, vel manere: hominum autem rectam voluntatem divinae legi coniungi, inordinatam vero cupiditatem divinae legis ordine coerceri; ut nec bonus aliud quam praecipitur velit, nec malus amplius quam permittitur possit; ita sane, ut non impune possit quod iniuste voluerit. Ac per hoc in omnibus quae humana infirmitas horret aut timet, sola iniquitas iure damnatur: caetera sunt vel tributa naturarum, vel merita culparum. Fit autem homo iniquus, cum propter se ipsas diligit res propter aliud assumendas, et propter aliud appetit res propter se ipsas diligendas. Sic enim, quantum in ipso est, perturbat in se ordinem naturalem, quem lex aeterna conservari iubet. Fit autem homo iustus, cum ob aliud non appetit rebus uti, nisi propter quod divinitus institutae sunt; ipso autem Deo frui propter ipsum, seque et amico in ipso Deo propter eumdem ipsum Deum. Propter Deum enim amat amicum, qui Dei amorem amat in amico. Sive autem iniquitas, sive iustitia, nisi esset in voluntate, non esset in potestate. Porro si in potestate non esset, nullum praemium, nulla poena iusta esset: quod nemo sapit, nisi qui desipit. Ignorantia vero et infirmitas, ut vel nesciat homo quid velle debeat, vel non omne quod voluerit possit, ex occulto poenarum ordine venit, et illis inscrutabilibus iudiciis Dei, apud quem non est iniquitas 226. Proditum est enim nobis peccatum Adam fideli eloquio Dei; et quia in illo omnes moriuntur, et quia per illum peccatum intravit in hunc mundum, et per peccatum mors, veraciter scriptum est 227. Et quia ex hac poena corpus corrumpitur et aggravat animam, et deprimit terrena habitatio sensum multa cogitantem 228, verissimum nobisque notissimum est: et quia de hac iusta poena non liberat nisi misericors gratia, certum est. Et hinc Apostolus gemebundus exclamat: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 229. Sed quae sit distributio iudicantis et miserentis Dei, cur alius sic, alius autem sic; occultis fit causis, iustis tamen. Non tamen ideo nescimus omnia ista iudicio aut misericordia Dei fieri, licet in abdito positis mensuris et numeris et ponderibus, quibus omnia disponuntur a Deo creatore omnium quae naturaliter sunt 230; nec auctore, sed tamen ordinatore etiam peccatorum; ut ea quae peccata non essent, nisi contra naturam essent, sic iudicentur et ordinentur, ne universitatis naturam turbare vel turpare permittantur, meritorum suorum locis et conditionibus deputata. Quae cum ita sint, et cum per hoc secretum iudiciorum Dei motusque humanarum voluntatum eisdem prosperitatibus alii corrumpantur, alii temperanter utantur; et eisdem adversitatibus alii deficiant, alii proficiant; cumque ipsa humana mortalisque vita tentatio sit super terram 231: quis hominum novit cui prosit aut obsit in pace regnare vel servire, vel vacare, vel mori; in bello autem vel imperare, vel pugnare, vel vincere, vel occidi? cum hoc tamen constet, et cui prodest, non nisi per divinum prodesse beneficium; et cui obest, non nisi per divinum obesse iudicium.

Non crudelitate sed dilectione Moyses idoli fabricatores gladio prostravit.

Quid ergo insilimus in temerarias reprehensiones, atque utinam hominum, et non Dei? Servierint dispensatores Veteris Testamenti, iidemque praenuntiatores Novi Testamenti, peccatores occidendo; servierint dispensatores Novi Testamenti, iidemque expositores Veteris Testamenti, a peccatoribus moriendo: Deo tamen uni utrique servierunt, per diversa et congrua tempora docenti bona temporalia et a se petenda et propter se contemnenda, molestias temporales et a se posse imperari et propter se debere tolerari. Quid ergo crudele Moyses aut mandavit aut fecit, cum commissum sibi populum sancte zelans et uni vero Deo subditum cupiens, posteaquam cognovit ad fabricandum et colendum idolum defluxisse mentemque impudicam prostituisse daemonibus, in paucos eorum vindicans gladio, quos Deus ipse quem offenderant, alto et secreto iudicio feriendos voluisset mox feriri, et in praesenti salubriter terruit, et disciplinam in posterum sanxit? Nam eum nulla crudelitate, sed magna dilectione fecisse quod fecit, quis non in verbis eius agnoscat orantis pro peccato eorum, et dicentis: Si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo 232? Comparans ergo unusquisque pie prudens illam caedem et hanc precem, videt profecto apertissime, videt quantum malum sit animae per simulacra daemonum fornicari, quando sic saevit qui sic amat. Sic plane et Apostolus, non crudeliter, sed amabiliter tradidit hominem satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu 233. Tradidit et alios, ut discerent non blasphemare 234. Legunt scripturas apocryphas Manichaei, a nescio quibus sutoribus fabularum sub Apostolorum nomine scriptas: quae suorum scriptorum temporibus in auctoritatem sanctae Ecclesiae recipi mererentur, si sancti et docti homines, qui tunc in hac vita erant et examinare talia poterant, eos vera locutos esse cognoscerent. Ibi tamen legunt apostolum Thomam, cum esset in quodam nuptiarum convivio peregrinus et prorsus incognitus, a quodam ministro palma percussum, imprecatum fuisse homini continuam saevamque vindictam. Nam cum egressus fuisset ad fontem, unde aquam convivantibus ministraret, eum leo irruens interemit, manumque eius, qua caput apostoli levi ictu percusserat, a corpore avulsam, secundum verbum eiusdem apostoli id optantis atque imprecantis, canis intulit mensis, in quibus ipse discumbebat apostolus. Quid hoc videri crudelius potest? Verum quia ibi, nisi tamen fallor, hoc etiam scriptum est, quod ei veniam in saeculo futuro petiverit, facta est compensatio beneficii maioris; ut et apostolus quam carus Deo esset, per hunc timorem commendaretur ignotis, et illi post hanc vitam quandoque finiendam in aeternum consuleretur. Utrum illa vera sit aut conficta narratio, nihil mea nunc interest. Certe enim Manichaei, a quibus illae scripturae, quas Canon ecclesiasticus respuit, tamquam verae atque sincerae acceptantur, saltem hinc coguntur fateri, virtutem illam patientiae, quam docet Dominus, dicens: Si quis te percusserit in maxillam tuam dexteram, praebe illi et sinistram 235, posse esse in praeparatione cordis, etiamsi non exhibeatur gestu corporis, et expressione verborum: quandoquidem apostolus palma percussus, potius Deum rogavit ut iniurioso homini in futuro saeculo parceretur, in praesenti autem illa iniuria non inulta relinqueretur, quam vel praebuit ferienti alteram partem, aut ut iterum feriret admonuit. Tenebat certe interius dilectionis affectum, et exterius requirebat correctionis exemplum. Sive hoc verum sit, sive confictum, cur nolunt credere tali animo famulum Dei Moysen idoli fabricatores et adoratores gladio prostravisse; cum et in eius verbis satis appareat, ita huiusmodi peccato eum veniam deprecatum, ut nisi impetraret, deleri se vellet de libro Dei? Et quid simile, ignotus homo palma percussus et Deus ex Aegypti servitute liberans, per divisum mare traiciens, fluctibus persequentes inimicos operiens, idolo sibi praelato derelictus atque contemptus? Si autem poenas ipsas comparemus, quid simile ferro interimi; et a feris trucidari atque laniari? quandoquidem iudices publicis legibus servientes, maioris criminis reos bestiis subrigi, quam gladio percuti iubent.

De Osee propheta et de meretrice.

Restat in maledicis et sacrilegis reprehensionibus Fausti, quibus nunc respondeo, quod locutus Dominus ad Osee prophetam dixit: Accipe tibi uxorem fornicariam, et fac filios de fornicaria 236. In qua Scriptura sic excaecatum est immundum cor eorum, ut nec apertissima verba evangelica intellegant Domini dicentis ad Iudaeos: Meretrices et publicani praecedent vos in regno coelorum 237. Quid enim adversum clementiae veritatis, quid inimicum fidei christianae, si meretrix relicta fornicatione, in castum coniugium commutetur? Et quid tam incongruum et alienum a fide Prophetae, quam si non crederet omnia peccata impudicae dimissa esse in melius commutatae? Itaque cum meretricem Propheta fecit uxorem, et ad vitam corrigendam mulieri consultum est, et figurae sacramentum, de quo mox loquemur, expressum. Sed quis non videat in hoc facto quid potius Manichaeorum offendat errorem? Scilicet, quia solent dare operam meretrices ne gravidae fiant. Proinde istis fornicaria magis permanens placebat ut deum ipsorum non ligaret, quam unius viri facta uxor ut pareret.

De peccatis Salomonis.

De Salomone autem quid dicam, nisi quia gravius ipsius fidelis et sanctae Scripturae testimonio redarguitur, quam petulantibus et nugacibus Fausti conviciis? Illa enim de illo et quid boni prius habuisset, et quid mali faciendo, bonum in quo primum fuerat, reliquisset, veraciter fideliterque locuta est 238: iste autem oculis clausis, vel potius exstinctis, non quo lumine manifestante ducebatur, ibat; sed quo malevolentia praecipitante ferebatur, irruebat. Hoc ipso enim magis insinuaverunt sancti Libri religiosis lectoribus et electoribus suis, quam caste habuerint sancti viri plures uxores; quod Salomon, qui eas non illo modo, sed magis ad libidinem quam ad propaginem habuit, improbatus est et reprehensus his verbis, ut appellaretur amator mulierum; et inde ad profundum idololatriae lapsus atque demersus, eadem veritate personam nullius acceptante proderetur.

Facta Patriarcharum quid prophetiae gerant.

Nunc ergo iam pertractatis personis omnibus, per quas Faustus putavit scripturas Veteris Testamenti esse culpandas, redditoque suo cuique sermone congruo, quo vel defensi sunt homines Dei adversus haereticorum carnaliumque calumnias, vel reprehensis hominibus, tamen Scriptura laudabilis venerabilisque monstrata est: videamus deinceps ex ordine, quo eos homines Faustus accusando commemoravit, quid etiam significent ipsa facta hominum, quid prophetiae gerant, quae futura praenuntient: quod iam fecimus de Abraham et Isaac et Iacob, quorum se Deus ita dici voluit 239, tamquam solorum esset Deus, qui Deus est universae creaturae: non frustra utique tantum eis tribuens honorem, nisi quia noverat in eis, quod solus etiam perfecte summeque nosse poterat, sinceram praecipuamque caritatem: et quia in eis tribus Patribus quodam modo consummavit magnum ac mirabile sacramentum futuri populi sui, quod per liberas genuerunt, non solum in libertatem, sicut per Saram 240 et Rebeccam 241 et Liam et Rachel 242; verum etiam in servitutem, sicut per eamdem Rebeccam natus est Esau, cui dictum est: Eris servus fratris tui 243; et per ancillas non solum in servitutem, sicut per Agar 244; verum etiam in libertatem, sicut per Balam et Zelpham 245. Ita enim et in populo Dei et per spiritales liberos nascuntur non solum in laudabilem libertatem, quemadmodum illi quibus dicitur: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi 246; verum etiam in damnabilem servitutem, sicut per Philippum Simon 247; et per carnales servos, nascuntur non solum in damnabilem servitutem, qui eos imitantur; verum etiam in laudabilem libertatem, quibus dicitur: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite 248. Hoc magnum sacramentum quisquis in Dei populo prudenter agnoverit, unitatem Spiritus in vinculo pacis usque in finem quibusdam cohaerendo, quosdam tolerando custodit. Fecimus hoc et de Loth; quid eius laudandum, quid culpandum Scriptura narraverit, quid intellegendum de tota illa re gesta significaverit 249, demonstrantes.

Mala hominum opera bona futura significant. De Iuda et de Tamar.

Sequitur ut Iudae factum consideremus, quod cum sua nuru concubuit 250, quid significaverit futurorum. Sed prius praeloquendum est, ne quemquam parvae considerationis offendat, quod de quibusdam malis operibus hominum in Scripturis sanctis, quaedam non mala, sed bona futura significantur. Servat enim ubique divina providentia virtutem bonitatis suae, ut quemadmodum ex adulterorum concubitu formatur et nascitur homo, de hominum opere malo bonum opus Dei, sicut in praecedenti sermone iam diximus 251, de fecunditate seminum, non de turpitudine vitiorum; ita in Scripturis propheticis, non tantum bona hominum, verum etiam et mala facta narrantibus, quoniam prophetica est ipsa narratio, significetur aliquid de malis operibus hominum etiam futurorum bonorum, non peccantis opere, sed scribentis. Neque enim Iudas, cum ad Thamar concupiscentia victus intraret, hanc suae libidinis intentionem gerebat, ut inde aliquid significaretur, quod ad salutem hominum pertineret: sicut nec Iudas ille qui Dominum tradidit, hoc intendit, ut aliquid inde gereretur, quod ad eamdem salutem hominum pertineret. Porro, si de tam malo opere Iudae illius tam bonum opus Dominus fecit, ut eiusdem suae passionis sanguine nos redimeret; quid mirum si Propheta eius, de quo ipse ait: De me enim ille scripsit 252, ex malo facto Iudae istius, boni aliquid significavit, ut suo ministerio nos doceret? Ea quippe hominum facta, sancto Spiritu disponente atque inspirante, collegit Propheta narrator, quorum interpositio non vacaret a praesignatione rerum quas intenderat prophetare: ad significanda autem aliqua bona, nihil interest, facta illa quibus ea significantur, seu bona, seu mala sint. Quid enim mea interest, cum volo aliquid legendo cognoscere, utrum ex minio reperiam scriptos nigros Aethiopes, et ex atramento candidos Gallos? Verumtamen si, non scripturam, sed picturam talem viderem, sine dubitatione reprehenderem. Ita in factis hominum, quae ad imitandum vitandumve proponuntur, magni interest bonane an mala sint: quae autem ad significandum scribuntur, sive dicuntur, nihil refert in moribus facientium, quam laudem reprehensionemve mereantur, si modo habent aliquam rei, de qua agitur, necessariam praefigurandi congruentiam. Sicut enim Caiphae in Evangelio, quantum ad eius noxium perniciosumque animum pertinebat, quantum denique ad ipsa verba, si in eis voluntatem dicentis attendas, quibus agebat ut iustus iniuste necaretur, utique mala erant: tamen magnum bonum illo nesciente significabant, quando ait: Expedit ut unus moriatur homo, et non tota gens pereat: dictumque de illo est: Hoc autem a se non dixit, sed cum esset pontifex, prophetavit quia oportebat Iesum mori pro gente 253. Ita factum Iudae secundum illius libidinem malum fuit, sed illo nesciente magnum bonum significavit: a se ipso quippe malum fecit, sed non a se ipso bonum significavit. Hoc autem, quod necessario praeloquendum putavi, non ad hoc tantummodo Iudae factum, sed etiam ad caetera valeat, si qua occurrerint mala opera hominum, quibus bonum aliquid a narrante prophetatum est.

Thamar mariti reges de tribu Iuda significant.

In Thamar ergo nuru Iudae intellegitur plebs regni Iudaeorum, cui de tribu Iuda reges tamquam mariti adhibebantur: merito nomen eius Amaritudo interpretatur; ipsa enim Domino fellis poculum dedit 254. Duo autem genera principum qui non recte operabantur in plebe, unum eorum qui oberant, alterum eorum qui nihil proderant, significantur in duobus filiis Iudae: quorum unus erat malignus vel saevus ante Dominum, alter in terram fundebat, ne semen daret ad fecundandam Thamar. Nec sunt amplius quam duo genera hominum inutilia generi humano: unum nocentium, alterum praestare nolentium et si quid boni habent in hac terrena vita perdentium, tamquam in terram fundentium. Et quoniam in malo prior est qui nocet, quam ille qui non prodest, ideo maior dicitur malignus; ille autem sequens, qui fundebat in terram. Nomen quoque maioris, qui vocabatur Her, interpretatur Pellicius, qualibus tunicis induti sunt primi homines in poenam damnationis suae dimissi ex paradiso 255; sequentis nomen qui vocabatur Aynan, interpretatur Moeror eorum: quorum, nisi quibus nihil prodest, cum habeat unde prodesse possit, atque id perdat in terra? Maius porro malum est ablatae vitae, quod significat pellicius, quam non adiutae, quod significat moeror eorum: Deus tamen ambos occidisse dictus est, ubi figuratur regnum talibus hominibus abstulisse. Tertius vero filius Iudae, quod illi mulieri non iungitur, significat tempus ex quo reges plebi Iudaeorum coeperunt de tribu Iuda non fieri: et ideo erat quidem filius Iudae, sed eum maritum Thamar non accipiebat; quia erat eadem tribus Iuda, sed iam populo inde nemo regnabat. Unde et nomen eius, id est, Selom, interpretatur: Dimissio eius. Non pertinent sane ad hanc significationem viri sancti et iusti, qui licet illo tempore fuerint, ad Novum tamen pertinent Testamentum, cui prophetando scienter utiles fuerunt, qualis David fuit. Eo sane tempore, quo iam Iudaea coeperat reges ex tribu Iuda non habere, non est computandus Herodes maior in regibus eius, tamquam maritus Thamar: erat enim alienigena, nec ei sacramento illo mysticae unctionis tamquam coniugali foedere cohaerebat; sed tamquam extraneus dominabatur, quam potestatem a Romanis et a Caesare acceperat. Sic et eius filii tetrarchae, quorum erat unus Herodes patris nomine appellatus, qui cum Pilato in passione Domini concordavit 256: isti ergo alienigenae usque adeo non deputabantur in regno illo mystico Iudaeorum, ut ipsi Iudaei publice clamarent, frendentes adversum Christum: Nos non habemus regem, nisi Caesarem 257. Neque hoc verum, nisi illa universali dominatione Romanorum: quippe etiam Caesar rex erat non proprie Iudaeorum; sed ut Christum negarent, et huic adularent, ideo se tali voce damnarunt.

Iuda et pastor Odollamites Christum et Ioannem Baptistam significant.

Illo ergo tempore, quo iam de tribu Iudae regnum defecerat, veniendum erat Christo vero Salvatori Domino nostro, qui non obesset, multumque prodesset. Sic enim fuerat prophetatum: Non deficiet princeps ex Iuda, neque dux de femoribus eius, donec veniat cui repositum est. Et ipse exspectatio gentium 258. Iam isto tempore omne quoque magisterium Iudaeorum, et mystica, unde christi vocabantur, unctio ipsa defecerat secundum prophetiam Danielis. Tunc venit cui repositum erat, exspectatio gentium, et unctus est Sanctus santorum 259 oleo exsultationis prae participibus suis 260. Natus est enim Herodis maioris tempore 261, passus est autem minoris Herodis tetrarchae 262. Huius itaque venientis ad oves quae perierant domus Israel 263, figuram gessit ipse Iudas cum iret ad tondendas oves suas in Thamna, quod interpretatur Deficiens. Iam enim defecerat princeps ex Iuda, et omne magisterium atque unctio Iudaeorum, ut veniret cui repositum erat. Venit autem cum suo pastore Odollamite, cui nomen erat Iras; et interpretatur Odollamites, Testimonium in aqua. Cum hoc plane testimonio Dominus venit, habens quidem testimonium maius Ioanne 264; sed tamen propter oves infirmas hoc testimonio est usus in aqua. Nam et ipse Iras, quod nomen illius pastoris fuit, interpretatur Fratris mei visio. Vidit omnino fratrem suum Ioannes, fratrem secundum semen Abrahae, secundum cognationem Mariae matris eius et Elisabeth matris suae; eumdemque Dominum et Deum suum, quia, sicut ipse ait, ex plenitudine eius accepit 265. Vidit omnino, et ideo in natis mulierum maior illo non exsurrexit 266: quia ex omnibus praenuntiantibus Christum, ipse vidit quod multi iusti et Prophetae cupierunt videre, et non viderunt 267. Salutavit ex utero 268; agnovit perfectius ex columba, et ideo tamquam Odollamites vere testimonium perhibuit in aqua 269. Venit autem Dominus ad oves tondendas, hoc est, exonerandas sarcinis laboriosis, ex quibus Ecclesiae laudatae in Canticis canticorum dentes essent velut grex detonsarum 270.

Thamar habitus confessio peccatorum est.

Iam Thamar habitum mutet; nam et Commutans interpretatur Thamar: sed in ea prorsus nomen amaritudinis maneat; non illius amaritudinis in qua Domino fel ministravit, sed illius in qua Petrus amare flevit 271. Nam et Iudas latine Confessio est. Confessioni ergo amaritudo misceatur, ut vera poenitentia praesignetur. Hac poenitentia fecundatur Ecclesia in omnibus gentibus constituta. Oportebat enim Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 272. Nam et ipse habitus meretricius, confessio peccatorum est. Typum quippe iam Ecclesiae gerit Thamar, ex Gentibus evocatae, sedens cum hoc habitu ad portam Aenan, vel Aenaim, quod interpretatur Fontes. Cucurrit enim velut cervus ad fontes aquarum, pervenire ad semen Abrahae: illic a non agnoscente fetatur, quia de illa praedictum est: Populus quem non cognovi, servivit mihi 273. Accepit in occulto annulum, monile, et virgam: vocatione signatur, iustificatione decoratur, glorificatione exaltatur. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit: quos autem vocavit, illos et iustificavit: et quos iustificavit, illos et glorificavit 274. Sed haec, ut dixi, adhuc in occulto, ubi fit et conceptio sanctae ubertatis. Mittitur autem promissus haedus tamquam meretrici, haedus exprobratio peccati; per eumdem Odollamitem, tamquam increpantem et dicentem: Generatio viperarum 275. Sed non eam invenit peccati exprobratio, quam mutavit confessionis amaritudo. Post vero iam publicatis signis, annuli, monilis, et virgae, vicit temere iudicantes Iudaeos, quorum iam personam Iudas ipse gestabat, qui hodieque dicunt non hunc esse populum Christi, nec habere nos semen Abrahae: sed prolatis certissimis documentis nostrae vocationis, iustificationis, glorificationis, sine dubio confundentur, et nos magis quam se iustificatos esse fatebuntur. Enucleatius haec et membratim quodam modo articulatimque scrutarer atque dissererem, quantum intentionem meam Dominus adiuvaret, nisi me ab hac laboriosiore diligentia, finiendi huius operis, quod plus quam vellem iam prolixum est, cura prohiberet.

Quid in prophetia significaverit peccatum David.

Nunc peccatum David 276, quid in prophetia significaverit, quanta possum brevitate perstringam. Nomina quippe ipsa interpretata satis ostendunt quid etiam hoc factum praefiguraverit. David interpretatur Manu fortis, sive Desiderabilis: et quid fortius Leone illo de tribu Iuda, qui vicit mundum 277? et quid desiderabilius illo, de quo propheta dicit: Veniet desideratus omnibus gentibus 278? Bersabee interpretatur Puteus satietatis, sive Puteus septimus: quamlibet autem harum nominis huius interpretationum in id quod dicere intendimus, assumamus, satis congruit. Nam et in Canticis canticorum sponsa illa Ecclesia est, quae vocatur Puteus aquae vivae 279: et huic puteo septenarii numeri nomen in Spiritus sancti significatione coniungitur propter rationem Pentecostes, quo die de coelo missus Spiritus sanctus venit 280. De septimanis enim constare eumdem festum diem, Tobiae quoque Scriptura testatur 281. Ad quadraginta novem autem, quod est septies septem, unum additur, quo unitas commendatur. In hac ratione vivit apostolica illa sententia: Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis 282. Dono itaque spiritali, hoc est septenario, facta est Ecclesia puteus satietatis: quia factus est in ea Fons aquae salientis in vitam aeternam 283, quam qui habuerit: Non sitiet in aeternum 284. Urias vero qui fuerat maritus eius, quid aliud quam diabolum nominis sui interpretatione significat? Cuius erant pessimo coniugio deligati omnes quos gratia Dei liberat, ut Ecclesia sine macula et ruga Salvatori proprio copuletur 285. Urias namque interpretatur Lux mea Dei: Chettaeus autem, Abscisus, sive quod in veritate non stetit 286, sed a luce sua superna, quam de Deo habebat, superbiae merito abscisus est; sive quod cadendo veris viribus perditis, transfigurat se tamen in angelum lucis 287, audens adhuc dicere: Lux mea Dei est. Ergo iste quidem David graviter scelerateque peccavit; quod scelus eius etiam per prophetam Deus arguit increpando, et ipse abluit poenitendo: verumtamen ille desiderabilis omnibus gentibus, adamavit Ecclesiam super tectum se lavantem, id est, mundantem se a sordibus saeculi, et domum luteam spiritali contemplatione transcendentem atque calcantem; et inchoata cum illa primae conventionis notitia, post ab ea penitus separatum diabolum occidit, eamque sibi perpetuo connubio copulavit. Oderimus ergo peccatum, sed prophetiam non exstinguamus: amemus illum David quantum amandus est, qui nos a diabolo per misericordiam liberavit; amemus et istum David, qui tam grave in se vulnus iniquitatis poenitentiae humilitate sanavit.

Salomonis excellentia cum subversione fortasse bonos cum malis in Ecclesia significant.

Iam de Salomone quid dicam, quem vehementer arguit sancta Scriptura atque condemnat 288, nihilque de poenitentia eius vel in eum indulgentia Dei omnino commemorat? Nec mihi prorsus occurrit, quid saltem in allegoria boni significet haec eius flenda subversio; nisi forte quis dicat mulieres alienigenas, quarum amore exarserat, significare Ecclesias electas de Gentibus. Posset hoc fortasse non absurde intellegi, si illae propter Salomonem desererent deos suos, et colerent Deum eius: cum vero ipse propter illas offendit Deum suum, et coluit deos earum, non est quid inde boni coniectare possimus. Nec tamen nihil arbitror significare; sed malum, sicut de uxore filiabusque Loth diximus. Apparet enim in persona huius Salomonis et mira excellentia, et mira subversio. Quod igitur in illo diversis temporibus exstitit, prius bonum, et posterius malum, hoc in Ecclesia in isto adhuc saeculo simul uno tempore ostenditur. Nam bono illius, bonos Ecclesiae; malo autem illius, malos Ecclesiae significatos puto: tamquam in unitate unius areae, sicut in illo uno homine, bonos in granis, malos in palea; ut in unitate unius segetis, bonos in tritico, malos in zizaniis 289. Si quid hinc sane his quae de illo scripta sunt diligentius pertractatis, sivi mihi, sive doctioribus atque melioribus, aliud probabilius elucere potuerit, nunc tamen non eam rem ita dimisimus, ut intentionem nostram in alia properantem, tamquam interrupta series contextionis impediat.

Vita Osee electionem Gentium significat.

De Osee autem propheta, non a me opus est dici quid illa iussio factumve significet, quod dixit Dominus ad Osee: Vade, et accipe tibi uxorem fornicationis, et fac filios de fornicatione; cum satis hoc ipsa Scriptura demonstret unde et quare sit dictum. Sequitur enim: Quoniam fornicans fornicabitur terra a Domino. Et abiit, et accepit Gomer filiam Debelaim; et concepit, et peperit ei filium. Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen eius Iezrahel; quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iuda, et quiescere faciam et avertam regnum domus Israel. Et erit, in illa die conteram arcum Israel in valle Iezrahel. Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei Dominus: Voca nomen eius: Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israel, sed oblivione obliviscar eorum; et domui Iuda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo, et non salvabo eos in arcu, et in gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus. Et ablactavit eam quae erat absque misericordia, et concepit, et peperit filium. Et dixit ei Dominus: Voca nomen eius: Non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non ero vester Deus. Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est, et non numerabitur; et erit in loco, ubi dictum est eis: Non populus meus vos, dicetur eis: Filii Dei vivi. Et congregabuntur filii Iuda et filii Israel, et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra, quia magnus dies Iezrahel. Dicite fratribus vestris: Populus meus, et sorori vestrae: Misericordiam consecuta 290. Cum ergo iussi et facti huius figuram ipse Dominus per eamdem Scripturam evidenter aperiat, cumque apostolicae Litterae hanc prophetiam completam in Novi Testamenti praedicatione testentur: quis est qui audeat dicere, non propterea iussum et factum, propter quod se iussisse et Prophetam fecisse, ipse in sanctis Litteris qui iussit exponit? Ait enim Apostolus Paulus: Ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam; quos et vocavit nos, non solum ex Iudaeis, verum etiam ex Gentibus: sicut et Osee dicit: Vocabo Non plebem meam, plebem meam; et Non dilectam, dilectam: et erit in loco, ubi dictum est eis: Non Populus meus vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi 291. Hoc ergo de Gentibus prophetatum Paulus ostendit. Unde et Petrus scribens ad Gentes, Propheta quidem ipso non nominato, prophetiam tamen eius verbis suis inserit, dicens: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, quo virtutes eius annuntietis, qui de tenebris vos vocavit in illud admirabile lumen suum: qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; quorum aliquando non misertus est, nunc autem miseretur 292. Hinc evidenter apparet, quod per Prophetam dictum est: Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est, et non numerabitur; et quod consequenter adiunctum est: Et erit in loco, ubi dictum est eis: Non populus meus vos, dicetur eis: Filii Dei vivi: non omnino de illo Israel esse dictum, qui est secundum carnem; sed de illo de quo Apostolus Gentibus dicit: Vos ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes 293. Sed quoniam et de illo Iudaeorum multi crediderunt et credituri sunt (nam inde erant et Apostoli, inde tot millia quae in Ierusalem Apostolis sociata sunt 294, inde Ecclesiae de quibus ad Galatas dicit: Eram autem ignotus facie Ecclesiis Iudaeae quae sunt in Christo 295: unde et lapidem angularem in Psalmis appellatum Dominum 296 sic interpretatur, quod duos parietes in se ipso coniunxerit, circumcisionis videlicet et praeputii: Ut duos conderet in se unum novum hominem, faciens pacem, et commutaret utrosque in uno corpore Deo, per crucem interficiens inimicitias in semetipso, et veniens evangelizaret pacem iis qui longe et iis qui prope, id est, Gentibus longe et Iudaeis prope; ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum 297; merito et iste propheta, filios Iuda ponens pro Iudaeis, et filios Israel pro Gentibus: Et congregabuntur, inquit, filii Iuda et filii Israel pariter, et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra. Huic itaque prophetiae tam manifeste ipso rerum effectu declaratae, quisquis contradicit, non solum propheticis, verum etiam apostolicis Litteris; nec solum quibuslibet litteris, verum etiam rebus impletis et clarissima luce perfusis, impudentissime contradicit. Aliquid ergo fortassis diligentioris requirebat intentionis Iudae factum, ut haec fornicaria, quae significat Ecclesiam de gentilium superstitionum prostitutione collectam, in habitu mulieris illius quae Thamar appellata est, posset agnosci: hic autem cum ipsa Scriptura se aperiat, cumque Apostolorum consonantibus Litteris illustretur, quid hic ulterius immoramur, ac non iam videmus quod restat de famulo Dei Moyse, quid etiam ipsa significent quae Faustus obiecit?

Moyses Aegyptium occidens Christum diabolum vincentem praefiguravit.

Quod enim fratrem defendens, occidit Aegyptium, cuivis facillime occurrit, iniuriosum nobis in hac peregrinatione diabolum a Domino Christo nobis defensis occidi. Quod vero in arena obruit interemptum 298, manifestum est eius iam morticinam praesentiam in eis latere, qui non habent stabile fundamentum. Unde Ecclesiam Dominus super petram aedificat; et eos qui audiunt verbum eius et faciunt, comparat prudenti viro qui aedificat domum suam super petram, ne tentationibus cedat et corruat: illos autem qui audiunt, et non faciunt, comparat stulto aedificanti super arenam, cuius tentata domus, ruina fit magna 299.

Spolia Aegyptiorum Gentes adiuncturas populo Dei praefiguraverunt sive utiles doctrinas eorum.

Quod vero exspoliavit Aegyptios iussu Domini Dei sui 300, nihil nisi iustissime iubentis, quid praefiguraverit, iam in quibusdam libris, quos De Doctrina Christiana praenotavi, quantum mihi tunc occurrit, me recolo posuisse: quod auro et argento et veste Aegyptiorum significatae sint quaedam doctrinae, quae in ipsa consuetudine Gentium non inutili studio discantur. Sed sive hoc significet, sive illud quod ex ipsis Gentibus animae pretiosae tamquam vasa aurea et argentea, cum suis utique corporibus, quod vestes significant, adiungunt se populo Dei, ut simul de hoc saeculo tamquam de Aegypto liberentur; sive hoc ergo, sive illud, sive aliquid aliud hinc fuerit figuratum, certum est tamen eis qui has Litteras pie legunt, non frustra neque sine praenuntiatione futurorum esse illa iussa, facta, conscripta.

Tous les livres