Contra Faustum manichaeum (page 13)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Contra Faustum Manichaeum · 15 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Interemptionem fabricatorum vituli aurei iussit Moyses ad idolatriae condemnationem.

Iam porro de bellis quae per Moysen gesta sunt, nimis longum est omnia pertractare. Satis ergo sit quod de illo bello gesto cum Amalech 301, iam superius in hoc ipso opere, quo Fausto respondeo, quantum satis pro suscepto negotio videbatur, quid prophetiae praemitteret, quid mysterii contineret, exposui. Nunc illud videamus, in quo crudelitatis vitium solent obicere Moysi, vel inimici harum Litterarum, vel expertes omnium litterarum: quod quidem Faustus non expresse posuit, cum diceret quod crudelia multa et mandarit et fecerit. Sed quia novi quid maxime et invidiose iactare consueverint, ideo ipse hoc commemoravi, superiusque defendi, ne quidquam in eo facto esse criminis, vel ipsi Manichaei qui corrigi vellent, vel quisquam alius imperitorum aut impiorum putaret. Nunc autem quid etiam propheticae significationis habuerit requirendum est, quod ex eis multos, qui sibi absente ipso idolum fabricaverunt, sine ulla cuiusquam necessitudinis distinctione iussit interimi 302. Facile est ut in tellegatur hominum illorum interemptionem, significare vitiorum talium insecutionem, qualibus illi ad eamdem idololatriam defluxerunt. In talia quippe vitia saevire nos iubet Psalmus, cum dicit: Irascimini, et nolite peccare 303. In talia vitia saevire nos iubet Apostolus, cum dicit: Mortificate membra vestra quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam, luxuriam, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus 304.

Moyses vitulum aureum destruens Christum Gentes liberaturum ab idolatria praefiguravit.

Sed quid sibi velit, quod prius fecit, ut ipsum vitulum igne combureret, minutatimque concideret, et in aquam spargeret, et potum populo daret; maiorem intentionem perscrutandae significationis inquirit. Si enim tabulas, quas digito Dei, hoc est operatione Spiritus sancti, scriptas acceperat, ideo fregit, quia indignos eos quibus eas legeret, iudicavit: si denique ut ab eis ille vitulus penitus aboleretur, incendit eum, contrivit, in aqua sparsit atque submersit, utquid et potum hoc populo dedit? Quem non excitet factum hoc ad inquirendam et intellegendam propheticam significationem? Occurrat ergo iam intentis mentibus, tamquam diaboli corpus in vitulo, id est, homines in omnibus gentibus, quibus ad haec sacrilegia caput, hoc est, auctor est diabolus. Aureum propterea, quia videntur idololatriae ritus velut a sapientibus instituti: de quibus dicit Apostolus: Quoniam cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium 305. Ex hac quasi sapientia iste vitulus aureus, qualia solebant Aegyptiorum etiam ipsi primates et tamquam docti homines adorare figmenta. Hoc ergo vitulo significatum est omne corpus, id est, omnis societas Gentilium idololatriae deditorum. Hanc sacrilegam societatem Dominus Christus illo igne comburit, de quo in Evangelio dicit: Ignem veni mittere in terram 306: ut quoniam non est qui se abscondat a calore eius 307, dum in eum credunt Gentes, igne virtutis eius diabolica in eis forma solvatur. Totum deinde corpus illud comminuitur, id est, ab illa malae conspirationis conflatione discissum, verbo veritatis humiliatur: et comminutum in aquam mittitur, ut eos Israelitae, id est, Evangelii praedicatores, ex Baptismo in sua membra, hoc est, in corpus dominicum transferant. Quorum Israelitarum Petro de ipsis Gentibus dictum est: Macta et manduca 308. Si: Macta et manduca; quare non etiam: Concide et bibe? Ita ille vitulus per ignem zeli et aciem verbi et aquam Baptismi, ab eis potius quos absorbere conabatur, absorptus est.

Christum sonant libri prophetici omnes.

Si ergo haec quoque loca Scripturarum, de quibus eisdem Scripturis calumniantur haeretici, perscrutata, et quodam modo interrogata, quanto videntur obscuriora, tanto mirabiliores in se mysteriorum thesauros latere respondent; quanto magis impiorum blasphema ora obmutescere omnino debent; cum oppilantur apertissima veritate, contra quam praefocato spiritu quid mussitent, non inveniunt; et malunt miseri manifestatione eius suas fauces obturari, quam suavitate pectus impleri? Christum igitur sonant haec omnia; caput illud quod iam ascendit in coelum, et hoc corpus eius quod usque in finem laborat in terra, scribentium Litteras vere sacras omnis parturivit intentio: nec esse quidquam credendum est Librorum propheticorum contextione narratum, quod non significet aliquid futurorum; nisi quae ideo posita sunt, ut ex eis quodam modo religentur ea, quae illum regem populumque eius, sive propriis, sive figuratis locutionibus rebusve praenuntient. Sicut enim in citharis et huiuscemodi organis musicis, non quidem omnia quae tanguntur, canorum aliquid resonant, sed tantum chordae; caetera tamen in toto citharae corpore ideo fabricata sunt, ut esset ubi vincirentur, unde et quo tenderentur illae, quas ad cantilenae suavitatem modulaturus et percussurus est artifex: ita in his propheticis narrationibus, quae de rebus gestis hominum prophetico spiritu deliguntur, aut aliquid iam sonant significatione futurorum; aut si nihil tale significant, ad hoc interponuntur, ut sit unde illa significantia tamquam sonantia connectantur.

Accipiant Manichaei facta Patruum etiam figurate aliquid significare.

Has autem rerum gestarum allegoricas narrationes, si nolunt haeretici, sicut a nobis exponuntur, accipere, vel etiam nihil eas, nisi quod proprie sonant, significare contendunt; non est luctandum cum hominibus, qui dicunt: Non sapit palato meo, quod sapere dicis tuo: dum tamen ea quae divinitus praecipiuntur, aut mores pietatemque formare, aut aliquid figurate significare vel credantur vel intellegantur, aut utrumque potius quam neutrum: dum tamen et ipsa, quae figurate dicta vel facta intelleguntur, ad eosdem mores bonos pietatemque referantur. Ac per hoc etiam si Manichaeis, vel quibusque aliis, de his figuris rerum gestarum noster displicet intellectus, vel ratio, vel opinio; illud sufficiat, quod patres nostri, quibus Deus perhibet bonae vitae atque in suis praeceptis obedientiae testimonium, ea veritatis regula defenduntur, quae nisi pravis et distortis cordibus displicere non possit; et quod ea Scriptura, cui perversitas erroris illius inimica est, in quibuslibet hominum factis, quae vel laudavit vel redarguit vel tantum narrata nobis iudicanda proposuit, ipsa inculpabilis venerabilisque persistit.

Facta Patriarcharum et mores pietatemque formant, et aliquid futuri praenuntiant.

Quid vero utilius atque salubrius pie legentibus vel audientibus illas sacras Litteras consuli ac prospici potuit, quam ut non solum in eis laudabiles homines ad imitandum, et reprehensibiles ad cavendum proponerentur; verum etiam quaedam bonorum declinationes et lapsus in malum, sive itidem denuo correcti in viam redeant, sive irrevocabiles maneant; et rursus quaedam malorum mutationes et provectus in bonum, sive perseveraturi, sive in pristina iterum relapsuri; ut neque iusti in superbiam securitate extollantur, nec iniqui contra medicinam desperatione obdurentur? At illa quae neque ad imitandum neque ad cavendum facta hominum pertinent, et tamen in sancta Scriptura reperiuntur; aut ad illam connexionem posita sunt, quibus occasionibus ad res necessarias veniatur, aut eo ipso quo videntur superflua, satis admonent, in eis quaeri oportere mysticae alicuius significationis oraculum. Neque enim de his libris loquimur, in quibus nulla, vel pauca ac non multa apertissima prophetico spiritu praenuntiata, iam quoque ipsis rebus impletis, auctoritatem divinam fidelissima et praeclarissima veritatis luce testantur: ut omnino desipiat, quisquis eos superflue vel quasi fatue locutos aliquid putat, quibus non solum omnia hominum ingeniorumque genera subdita videt, verum etiam hoc ab eis praedictum legit, perfectumque cognoscit.

Si quis peccata Patriarcharum imitetur, Scripturis culpa tribuenda non est.

Numquidnam ergo, si quisquam legens factum David, cuius eum Domino arguente ac minante poenituit, inde sibi ad peccandum fomitem praebeat, illa Scriptura culpanda est; ac non tanto severius ille damnandus, quanto potius ad se vulnerandum aut occidendum abuti voluit ea re, quae ad sanandum liberandumque conscripta est? Quia enim homines in peccatum lapsi, vel superbia negligunt poenitentiae medicinam, vel recipiendae salutis veniaeque promerendae diffidentia penitus pereunt, de tanto viro exemplum propositum est, quo sanentur aegroti, non quo hi qui sani sunt saucientur. Neque enim medicinae vitium est, si vel insani se ipsos, vel maligni alios ferramentis medicinalibus perimant.

Patriarchae atque Prophetae meliores non modo electis Manichaeorum, sed etiam ipso deo eorum fuerunt.

Sed tamen hi patres nostri Patriarchae atque Prophetae quibus tam illustre testimonium sanctitatis atque pietatis ea Scriptura perhibet, quam saluti generis humani divinitus dispensatam non negat, nisi quisquis aut eam nescit, aut omnem sensum rationalis considerationis amisit, etiamsi libidinosi et crudeles fuissent, sicut eos Manichaeorum error, vel potius furor accusat; nonne etiam sic, non dico Electis eorum, sed ipso etiam deo illorum demonstrarentur esse meliores? Nonne melius est cum pellice volutari virum cum femina, quam esse sincerissimam lucem et miscendo se tenebris inquinari? Ecce homo avaritiae ac ventris causa uxorem suam sororem mentitus, in aliorum concubitum vendidit: quanto ille peior et exsecrabilior est, qui naturam suam ad libidinem desiderantium simulando coaptatam, gratis eis polluendam corrumpendamque subiecit! Iam cum filiabus qui etiam sciens concubuerit, nonne minus mali perpetrat, quam qui membra sua omnium talium peiorumque turpitudinum libidinibus miscet? Quid enim tale ab immundis flagitiosisque committitur, ubi non deus vester, Manichaei, turpitudinibus omnibus polluatur? Denique, si vere Iacob, ut ait Faustus, inter quatuor uxores foeda concupiscentia tamquam hircus erraret, nullam propaginis curam gerens, sed lascivae solius voluptatis; quanto minus miser esset deo vestro, qui non solum in ipso et in eius quatuor uxoribus omne illud dedecus luxuriae pateretur, omnibus eorum corporibus motibusque concretus; sed in ipso hirco, quem viro illi sordidus comparavit, omnem illum genitalem motum caloremque perpetitur, et ubique turpi conditione permixtus, in capro inflammatur, in capra seminatur, in haedo generatur? Ac per hoc etsi Iudas non tantum fornicator, sed etiam sciens nurus suae nefarius incestator existeret, in illius quoque incesti libidine deus vester haereret, sorderet, arderet. David autem iniquitatis poenituit, quod uxorem adamaverit alienam, virumque eius mandarit occidi: at vero deum vestrum quando poenitebit, quod a tartareo genere masculino ac feminino principum tenebrarum adamatus, eorum libidini sua membra concessit; nec maritum, cuius coniugem adamaverat, sed suos filios in membris daemonum, a quibus daemonibus ipse fuerat adamatus, occidit? Sed etsi non poenituisset David, nec iustitiae sanitatem tali medicina recepisset, etiam sic isto deo Manichaeorum melior exstitisset. Iste quippe uno ipso facto putemus, et aliis talibus quotquotlibet, quam multa unus homo posset admittere; ille autem in omnibus omnium talibus factis commixtione illa membrorum suorum turpari polluique convincitur. Et Osee propheta accusatur a Fausto: qui si meretricem turpi concupiscentia captivatus adamasset atque duxisset, animas certe amborum, et lascivi amatoris, et obscoenae meretricis, partes et membra naturamque dei vestri esse praedicatis: illa ergo meretrix; quid enim ambiam verbis, et non plane dicam? illa meretrix esset deus vester. Neque enim potestis dicere quod servata atque incorrupta suae sanctitate naturae, illi meretricio corpori non ligatus, sed praesentatus incideret: sed et inquinatissima esse ista membra dei vestri, et ob hoc magna purgatione indigere fatemini. Illa ergo meretrix, de qua hominem Dei audetis arguere, deus vester esset, etiamsi non esset in melius casto coniugio commutata: aut si non vultis, particulam certe dei vestri, licet minimam, non negatis illam animam meretricis. Hoc ergo iam melior deo vestro, quoniam ipsa una meretrix esset, ille autem conditione suae illius commixtionis universo generi tenebrarum, in omnibus meretricibus prostituitur, in omnibus denique maribus ac feminis late varieque fornicantibus et sese corrumpentibus, volutatur, solvitur, illigatur, rursus in eorum fetibus volutandus, solvendus, ligandus, donec ad ultimum globum pars immundissima dei vestri, tamquam inexpiabilis meretrix perducatur. Haec scilicet mala, has turpitudines, haec dedecora a membris suis deus vester amovere non potuit, et hostis immanis necessitate compulsus ad ista pervenit: neque enim potuit interimere iniuriosum atque violentum, suis vel civibus vel partibus salvis. Quanto ergo ille melior, qui occiso Aegyptio fratrem defendit, illaesum, quem mirabili vanitate Faustus arguit, et deum suum mirabiliore caecitate non respicit? Quanto melius ipse vasa aurea et argentea abstulisset de gente Aegyptiorum, quam eius membra depraedaretur gens tenebrarum? Et tamen cum bellum tam miserum ipse gessisset, cultores eius famulo Dei nostri obiciunt quod bella gesserit, in quibus semper cum suis omnibus victor de hostibus triumphavit, qui captivi vel captivae Moyse belligerante, de populo Israel duci potuerunt: quod et deus vester si potuisset, utique fecisset. Hoc ergo non est malos arguere, sed felicioribus invidere. Quae autem crudelitas Moysi, quod in populum, qui graviter in Deum peccaverat, gladio vindicavit? Cuius tamen peccati veniam, se pro illis etiam divinae vindictae offerens, deprecatus est. Verumtamen si et hoc non misericorditer, sed crudeliter fecisset, etiam sic melior deo vestro esset. Neque enim quemquam suorum innocentium et obedientium, si ad hostis cuneum disrumpendum missus fuisset et captivatus, ullo modo eum postea, si vicisset, ipse damnaret: quod facturus est deus iste de sua parte, quam configet in globo, quia obedivit iubenti, quia in hostiles cuneos pro salute regni eius proposita sua morte processit. Sed in hac, inquit, serie saeculorum iam malis permixta atque concreta non obtemperavit praeceptis. Quaeramus, quare. Si propria voluntate, vera culpa et iusta poena: sed iam si voluntas est rea, nulla est ad peccandum natura contraria, et ideo Manichaeorum omnis convicta est et eversa fallacia. Si autem ab hoste oppressa quo missa est, si alieno malo superata cui resistere non valuerat, iniqua poena et magna crudelitas. Sed ad excusandum profertur dei necessitas. Talem colant deum, qui nolunt colere Deum. Sane quod fatendum est, etiam ipsi cultores eius, quamvis talem deum colendo sint pessimi, meliores tamen illo sunt, quia saltem sunt: ille autem nihil est, nisi fictio falsitatis et cogitatio vanitatis. Sed iam caetera Fausti arguta deliramenta videamus.

0Contra Faustum Manichaeum00 Sine Nomine Contra Faustum Manichaeum Liber XXIII

XXII XXIV

LIBER VIGESIMUS TERTIUS

recensere

Quid sentiant Manichaei de generatione Iesu secundum Matthaeum.

FAUSTUS dixit: Disputanti mihi aliquando, quidam ex numerosa plebe respondens ait: Accipis Iesum de Maria natum? Cui ego: Quemnam, inquam, dicis Iesum? Nam plures in Hebraismo fuerunt Iesus: unus quidem Nave filius, discipulus Moysi 1; alter vero filius Iosedech sacerdotis magni 2; item alius qui dictus est filius David 3, alius vero Filius Dei 4: quemnam ergo istorum de Maria natum quaeris ex me utrum accipiam? Utique, inquit, Filium Dei. Cui ego: Et quo auctore quove magistro docente istud accipiam? At ille: Matthaeo, inquit. Cui rursum ego: Quid enim Matthaeus scripsit? Et ille: Liber generationis Iesu Christi filii David, filii Abraham, etc. 5. Tum ego: Putaveram, inquam, quia esses dicturus, Liber generationis Iesu Christi Filii Dei; et me paraveram ad praescribendum: sed quia nunc fideliter capitulum memorasti, admonendus tantum es, ut id quod recitasti, consideres. Neque enim Matthaeus hic se Dei Filii generationem scribere fatetur instituisse, sed filii David.

Aut Iesus filius David non erat Filius Dei, aut capitulum non est Matthaei.

Ut ergo huic interim dicenti credam, filius David erit mihi de Maria natus: adhuc de Dei Filio in hoc omni generationis textu nulla fit mentio, usque ad baptismum scilicet, frustraque calumniam vos ingeritis scriptori, tamquam Dei ille Filium in utero mulieris incluserit. At vero hic clamitat, ut videtur, et inscriptione ipsa sua se prorsus ab hoc sacrilegio vindicat, David filium perhibens ex illa stirpe oriundum se scripsisse, non Filium Dei. Nam Iesum quidem eum, qui sit Filius Dei, si scriptoris huius mentem propositumque consideres, non tam ille de Maria virgine vult nos accipere procreatum, quam factum aliquando per baptismum apud fluenta Iordanis. Illic enim dicit baptizatum a Ioanne eum, quem David in exordio filium designavit, factum aliquando esse Filium Dei 6, post annos duntaxat, secundum Lucae fidem, ferme triginta, ubi et vox tunc audita est, dicens ad eum: Filius meus es tu; ego hodie genui te 7. Vides ergo id quod ante annos triginta, ut huic videtur, de Maria natum est, non esse ipsum Filium Dei, sed id quod de baptismo postea factum est ad Iordanem, id est hominem novum, tamquam in nobis cum credimus ad Deum ex Gentilitatis errore conversi: quod ipsum tamen nescio utrum satis cum ea fide faciat, quam vos catholicam nominatis; sed interim sic Matthaeo videtur, si sunt ipsius haec. Neque enim usquam in parturitionibus Mariae dictum legitur illud: Filius meus es tu, ego hodie genui te; aut: Hic est Filius meus dilectissimus, in quo bene complacui: sed in expiatione eius apud Iordanem. Quod si et tu credas ita ut scriptum est, eris iam quidem Matthaeanus; sic enim mihi dicendum est: catholicus vero nequaquam. Nam catholicam fidem novimus; quae tanto longe abest ab hac professione Matthaei, quanto procul est et a vero. Siquidem symbolum vestrum ita se habeat, ut credatis in Iesum Christum Filium Dei, qui sit natus ex virgine Maria: vestrum est ergo, de Maria accipere Filium Dei; Matthaei, ab Iordane; nostrum, ex Deo: ac per hoc tam vobis Matthaeus, si haec eius pro certo sunt, contrarius est in professione ista sua, quam nobis; nisi quod paulo prudentior vobis inventus est, ut ortum ex femineo sexu, David filio ascriberet magis, quam Filio Dei. Quapropter de duobus vos unum fateri oportet, aut hunc non esse Matthaeum, qui haec videtur asserere; aut vos non tenere apostolicam fidem.

Ne Filius David quidem recte appellari potest Iesus.

Nos vero quamvis de hac sententia nemo prorsus deiciat, ex Deo accipiendi Filium Dei, tamen ut multum imprudentiae concedamus, ut adigamur et falsis credere, ex Iordane nobis erit factus Iesus Dei Filius, quam natus ex utero mulieris. Quamquam nec ipse quidem ille quem Maria peperit, si ullus erat, recte David filius appelletur, nisi eum constet ex patre Ioseph seminatum. Quod quia negatis, illud etiam fateamini necesse est, ne ipsum quidem esse David filium. Quoniam quidem generatio ab Abraham usque ad David, et a David Ioseph adusque deducitur, per omnes scilicet Hebraeorum patres: ex quo quia Iesus conceptus non est, ut legitur, nec filius erit David: longeque demens est, qui quem sine coitu Ioseph de Maria natum dicturus erat, hunc in principio posuerit esse filium David. Cum ergo ne ipse quidem, qui sit ex Maria genitus, David recte filius appelletur, quia non sit natus ex Ioseph; quanto magis Filius Dei?

Mariae originem ex tribu David Matthaeus non dicit.

Proinde nec virginis ipsius origo ex hac tribu fuisse monstratur, unde constat esse David; dico autem Iudam, de quo Iudaei reges: sed ex tribu Levi, unde sacerdotes: quod ipsum palam est, quia eadem patrem habuerit sacerdotem quemdam nomine Ioachim, cuius tamen in hac generatione nulla usquam habita mentio est. Quomodo ergo ad hanc Davidicae cognationis prosapiam Maria pertinere dicetur, in qua eam nec patrem habere videas, nec maritum? Ac per hoc nec ille David filius erit, quisquis ex eadem nascitur: nisi eius hanc genitricem sic admoveas Ioseph, ut eius aut filia probetur aut coniux.

Iesus Filius David ex Maria natus unus et idem ac Iesus Filius Dei est.

AUGUSTINUS respondit: Fides catholica eademque apostolica est, Dominum nostrum et Salvatorem Iesum Christum, et Filium Dei esse secundum divinitatem, et filium David secundum carnem: quod ita probamus ex evangelicis et apostolicis Litteris, ut nemo possit contradicere probationibus nostris, nisi qui ipsis Litteris contradicit: non sicut sibi Faustus iste proposuit, nescio quem pauca verba dixisse, et contra eiusdem Fausti versipellis astutias nulla postea testimonia protulisse. Quod ego cum fecero, nihil ei quod respondeat remanebit, nisi illud quo vim manifestissimae veritatis in Scripturis sanctis expresse illudere atque evitare conatur, ut falsa illa et divinis codicibus immissa respondeat. Quam dementiam, furiosamque praesumptionem et audaciam, iam superius in hoc opere, quantum sufficere visum est, refutavi: nec eadem repetere oportet, ut modum sermonis etiam cogitemus. Quid igitur opus est dispersa per Scripturas omnes quaerere atque colligere testimonia, quibus contra istum probemus, in Libris maximae divinaeque auctoritatis, eumdem dici Filium Dei unigenitum semper Deum apud Deum, qui dicitur etiam filius David propter acceptam formam servi ex virgine Maria coniuge Ioseph? Nunc interim, quia de Matthaeo voluit disputare, nec a me totus Matthaei liber huic sermoni inseri potest, legat qui voluerit, et videat quemadmodum Matthaeus eum, quem parentes eius enumeraturus dicit filium David, narrando usque ad passionem resurrectionemque perducat; nec alium quam ipsum dicat a virgine Maria de Spiritu sancto conceptum et natum. Cui rei adhibet et testimonium de propheta: Ecce virgo accipiet in utero, et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum: Nobiscum Deus 8. Eumdemque baptizatum a Ioanne, audisse de coelo: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui 9: de quo dictum erat iam ex partu virginis: Nobiscum Deus. Nisi forte visum sit Fausto minus esse quod dictus est Deus, quam quod dictus est Filius Dei. Ex hoc enim conicere conatus est, Matthaeo non esse visum quod Filius Dei factus sit nisi ex baptismo, quia ibi facta est vox de coelo: Hic est Filius meus: cum idem evangelista iam superius adhibuerit divinum ex propheta testimonium, ubi ipse partus virginis appellatus est: Nobiscum Deus.

De Fausti inscientia Scripturarum.

Hunc sane miserum delire garrulum debemus intueri atque observare, non praetermittentem, ubi potuerit, lectori vaniloquiorum suorum etiam de Scripturarum testimoniis nebulas offundere falsitatis: sicut de Abraham dixit, quod Deo non crediderat de Sara sibi filium promittenti, quando cum ancilla concubuit; cum Scriptura testetur, nondum illi partum Sarae fuisse promissum 10: vel quod uxorem suam sororem mentitus sit; cum genus Sarae nusquam in illis Litteris legerit, quibus de hac re fides habenda est 11: et de filio eius Isaac, quod etiam ipse Rebeccam falso dixerit sororem suam; cum genus eius ibi aperte scriptum sit 12: et de Iacob, quod quotidie certamen esset inter quatuor eius uxores, quaenam illum de agro venientem prior ad concubitum raperet; quod illic omnino nusquam legisse convincitur. Ecce qualis homo mendaces divinorum Librorum scriptores se odisse gloriatur, qui etiam de evangelico tantae auctoritatis culmine omnibus noto, mentiri sic audet, ut non Matthaeum, ne apostolici nominis pondere comprimatur, sed nescio quem alium sub Matthaei nomine velit putari scripsisse de Christo, quod non vult credere, et quod calumniosa versutia refutare conatur.

Iesum Filium Dei usque ab utero Mariae Evangelium apertissime dicit.

Sic ergo de coelo dictum est super aquam Iordanis: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui; quemadmodum dictum est et in monte 13. Neque enim quia et ibi de coelo vox ipsa sonuit, Filius Dei ante non fuit: quandoquidem ex utero virginis ille accepit formam servi, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 14. Denique idem ipse apostolus Paulus alio loco apertissime dicit: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub Lege 15: mulierem scilicet more locutionis hebraicae feminam appellans. Ipse ergo est Filius Dei, qui et Dominus David secundum divinitatem; et idem ipse filius David, ex semine David secundum carnem. Quod si nobis credere non prodesset, non hoc tam attente idem Apostolus Timotheo commendaret, dicens: Memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis, ex semine David, secundum Evangelium meum 16. Contra quod Evangelium quisquis aliud annuntiaverit, ut anathema sit, magna cura fideles admonuit 17.

De Maria virgine et de Ioseph.

Quid ergo iam moveat sancti Evangelii sectatorem, quod sine concubitu Ioseph Christus natus ex virgine, filius tamen David appellatur, cum generationum seriem non usque ad Mariam, sed usque ad Ioseph Matthaeus evangelista perducat? Primo, quia mariti eius fuerat, propter virilem sexum, potius honoranda persona: neque enim quia concubitu non permixtus, ideo non maritus, cum ipse Matthaeus narret ab angelo Mariam coniugem ipsius appellatam, qui narrat quod non ipsius concubitu, sed de Spiritu sancto conceperat. Quod si non Matthaeus apostolus ista vera, sed aliquis alius sub eius nomine, sicut Manichaei putant, ea falsa conscriberet; itane sibi etiam ipse in rebus apertissimis et tam de proximo contextis contraria loqueretur, ut quem diceret David Filium de Maria virgine sine cuiusquam viri concubitu natum, eiusdem parentes gradatim enumerans, usque ad eum sine aliqua ratione perduceret, quem non commixtum Mariae ipse dixisset? Si enim alius enumeraret progeneratores Christi a David usque ad Ioseph, dicens eum filium David, et alius eum sine ullius viri concubitu ex Maria virgine natum diceret, nec eum filium David appellaret; nec sic continuo putare deberemus, eos sibi haec contraria locutos fuisse, ut vel ambo vel unus eorum falsitatis convinceretur. Cogitare enim deberemus fieri potuisse ut ambo vera dicerent, ut et Ioseph maritus Mariae diceretur, habens eam coniugem continenter, non concubitu, sed affectu; non commixtione corporum, sed copulatione, quod est carius, animorum: et ideo non debuisse virum virginis matris Christi separari a serie parentum Christi; et ipsam Mariam aliquam de stirpe David venam sanguinis ducere, ut caro Christi etiam ex virgine procreata sine David semine esse non posset. Cum vero unus idemque narrator utrumque dicat, utrumque commendet, et virum Mariae Ioseph et Christi virginem matrem, et Christum ex semine David et Ioseph in serie progeneratorum Christi ex David: quid restat ut credat, qui vult divino Evangelio, quam haereticorum fabulis credere, nisi et Mariam non fuisse extraneam a cognatione David, et eam Ioseph coniugem non frustra appellatam, propter ordinem sexus et animorum confoederationem, quamvis ei non fuerit carne commixtus; et Ioseph potius propter dignitatem virilem ab ordine generationum illarum non fuisse separandum, ne hoc ipso videretur ab illa femina separatus, cui eum coniungebat mentis affectus; et ne homines fideles Christi, id quod sibi coniuges carne miscentur, tam magnum in coniugio deputarent, ut sine hoc coniuges esse non crederent: sed potius discerent fidelia coniugia, multo familiarius se adhaerere membris Christi, quanto potuissent imitari parentes Christi?

Mariae generationem ex tribu David Scripturae canonicae ostendunt.

Nos ergo credimus etiam Mariam fuisse in cognatione David, quia Scripturis eis credimus, quae utrumque dicunt, et Christum ex semine David secundum carnem 18, et eius matrem Mariam, non cum viro concumbendo, sed virginem 19. Quisquis itaque dicit Mariam ad consanguinitatem David non pertinuisse, manifestum est quod istarum Scripturarum tam excellenti auctoritati obluctetur: ipse ergo convincat non eam pertinuisse ad semen David, et hoc ostendat, non ex quibuscumque litteris, sed ecclesiasticis, canonicis, catholicis. Aliae quippe apud nos non habent ad has res ullum pondus auctoritatis: ipsae sunt enim quas recipit et tenet Ecclesia toto orbe diffusa, quae per illas est etiam prophetata; et quemadmodum promissa, sic reddita. Ac per hoc illud quod de generatione Mariae Faustus posuit, quod patrem habuerit ex tribu Levi sacerdotem quemdam nomine Ioachim, quia canonicum non est, non me constringit: sed etiamsi hoc crederem, ipsum potius Ioachim dicerem aliquo modo ad David sanguinem pertinuisse, et aliquo modo ex tribu Iuda in tribum Levi fuisse adoptatum, vel ipsum vel eius aliquem progeneratorem, vel certe in tribu Levi ita natum, ut de stirpe David consanguinitatem aliquam duceret: sicut fieri potuisse idem Faustus fatetur, ut Maria de tribu Levi esset, quam tamen constat traditam viro qui fuerit de stirpe David, id est de tribu Iuda; et ita dicit potuisse accipi, Christum filium David, si Maria filia Ioseph fuisset. Proinde si filia Ioseph nupsisset in tribu Levi, non absurde diceretur etiam filius David, quisquis de illa et in tribu Levi natus fuisset: ita si mater illius Ioachim, quem patrem Mariae Faustus commemorat, de tribu Iuda et genere David nupsit in tribu Levi, non immerito et Ioachim, et Maria, et filius Mariae etiam sic ex David semine veraciter perhibentur. Hoc ergo potius, vel tale aliquid crederem, si illius apocryphae scripturae, ubi Ioachim pater Mariae legitur, auctoritate detinerer, quam mentiri Evangelium in quo scriptum est, et Iesum Christum Filium Dei Salvatorem nostrum ex semine David secundum carnem, et per virginem Mariam procreatum. Sufficit ergo nobis quod Scripturae quae hoc dicunt, et quibus credimus, ab inimicis suis de nulla possunt falsitate convinci.

Quae sit dispositio Dei de incarnatione Manichaei non intellegunt.

Non mihi ergo vicissim dicat: " Etsi ego non ostendo Mariam non fuisse de cognatione David, tu quod inde fuerit ostende ". Hoc enim ostendo clarissimo plane atque fortissimo documento, quod Scriptura confirmatissimae auctoritatis et Christum dicit ex semine David, et eius matrem sine ullius concubitu virginem Mariam. Quam vero sibi Faustus cuiusdam quasi turpitudinis visus est verecundissimus detestator, cum diceret: " Frustra vos calumniam ingeritis scriptori, tamquam Dei ille Filium in utero mulieris incluserit! ". Non plane catholica fides, quae Christum Dei Filium natum secundum carnem credit ex virgine, ullo modo eumdem Dei Filium sic in utero mulieris includit, quasi extra non sit, quasi coeli et terrae administrationem deseruerit, quasi a Patre recesserit: sed vos, Manichaei, corde illo, quo nihil potestis nisi corporalia phantasmata cogitare, ista omnino non capitis, quomodo Dei Verbum, Dei Virtus atque Sapientia, et in se manens et apud Patrem, et universam creaturam regens, pertendat a fine usque ad finem fortiter, et disponat omnia suaviter 20. In cuius dispositionis admirabili et ineffabili facilitate sibi etiam matrem in terra disposuit, et propter servos suos de corruptionis servitute liberandos in ea formam servi, hoc est, mortale corpus accepit, acceptum monstravit, monstratumque et morte prostratum, resurrectione sursum erexit, et tamquam templum solutum iterum aedificavit. Vos tamen qui haec credere quasi sacrilega formidatis, non membra dei vestri in utero virginis, sed in uteris omnium feminarum carnalium ab elephantis usque ad muscas includitis. An ideo vobis videtur vilior verus Christus, quia sic Verbum dicimus carnem factum in utero virginali, ut nulla sui commutatione in natura propria inviolabiliter permanens, templum sibi hominem coaptarit; et ideo vobis carus est deus vester, quia tot vinculis carnium colligatus et inquinatus in illa parte qua etiam in globo figendus est, sine causa suppetias deprecatur, aut etiam penitus oppressus deprecari non sinitur?

0Contra Faustum Manichaeum00 Sine Nomine Contra Faustum Manichaeum Liber XXIV

XXIII XXV

LIBER VIGESIMUS QUARTUS

recensere

Interiorem spiritalemque hominem tantum fieri a Deo Faustus putat.

FAUSTUS dixit: Quid ita hominem negatis fieri a Deo? Non quidem nos omnifariam hominem a Deo fieri pernegamus: sed quis, et quando, et quemadmodum fiat, hoc quaerimus. Quoniam quidem sunt secundum Apostolum homines duo, quorum alterum quidem interdum exteriorem vocat, plerumque vero terrenum, nonnumquam etiam veterem; alterum vero interiorem et coelestem dicit ac novum 1. Horum ergo uter fiat a Deo, quaerimus. Quoniam quidem et nativitatis nostrae tempora duo sunt; unum illud, quo nos irretitos carnalibus vinculis, in lucem hanc natura produxit; alterum vero, cum veritas nos ex errore conversos, ad se regeneravit initiatos ad fidem. Quod tempus secundae nativitatis in Evangelio Iesu significans, dicit: Nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Quod cum Nicodemus parum intellegens haesitaret, et qualiter id fieri posset percontaretur: neque enim posse hominem senem in uterum matris introire, et iterum nasci: Iesus ei respondens: Nisi quis natus fuerit, inquit, ex aqua et Spiritu sancto, non potest videre regnum Dei. Et sequitur: Quod nascitur de carne, caro est; et quod nascitur de spiritu, spiritus est 2. Quapropter si et nativitas non ea sola est qua in corpore gignimur, sed et illa alia qua renascimur spiritu, non minor aeque cura est et hoc ipsum quaerere, in quanam earum nos faciat Deus. Modus quoque nascendi duplex est, unus ille furoris et intemperantiae proprius, quo sumus a generatoribus turpiter et per libidinem sati; alter vero honestatis et sanctimoniae, quo in Christo Iesu per Spiritum sanctum sub bonorum doctrinis disciplinati sumus ad fidem: unde etiam omnis religio, et maxime christiana, ad sacramentum rudes infantes appellat. Quod et ipsum significans Apostolus ait: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis 3. Quare iam non quaeritur, utrum Deus hominem faciat; sed quando, et quem, et quemadmodum faciat: nam si cum in utero fingimur, ut fere Gentibus placet et Iudaeis et ipsis vobis, tunc nos Deus format ad imaginem suam; et veteres nos facit, et per furorem ac libidinem creat, quod haud scio utrum divinitati eius conveniat. Si vero cum credimus et ad meliorem vitae convertimur statum tunc formamur a Deo, ut fere Christo placet et eius Apostolis et nobis; profecto et novos nos facit Deus, et honeste facit ac pure: quo quid consentaneum quidve conveniens magis sanctae eius est ac venerabili maiestati? Quod si et vos auctoritatem Pauli non spernitis, ex ipso vobis quemnam, et quando, et quemadmodum Deus hominem faciat, ostendemus. Dicit ad Ephesios: Ut deponatis secundum priorem conversationem veterem hominem, qui corrumpitur per desideria erroris: renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis 4. Vides ergo quando creatur homo ad imaginem Dei, vides hic et hominem ostendi alterum, et nativitatem aliam, et alium nascendi modum. Nam cum: " Exuite vos et induite ", dicit, tempus utique credulitatis significat: cum vero hominem novum a Deo creari testatur, tum indicat veterem nec ab ipso esse, nec secundum eum formatum. Et cum prosequitur dicens illum quidem fieri in sanctitate et iustitia et veritate, tunc designat atque demonstrat alterum illum nativitatis morem, quem dixi longe dissimilem huic, qui corpora nostra furiosis genitorum complexibus seminavit; quemque etiam ostendit ex Deo non esse, cum illum solum monstravit esse ex Deo. Necnon et ad Colossenses idipsum denuo dicit: Exspoliate veterem hominem cum actibus suis, et induite novum, qui renovatur in agnitione Dei, secundum imaginem eius qui creavit eum in vobis. Et hinc ergo non solum hominem novum ostendit eum esse quem Deus faciat, sed quando etiam et quibus modis formetur, edocuit, id est: In agnitione Dei, quo significatur credulitatis tempus. Et adhuc: Secundum imaginem, inquit, eius qui creavit eum: ut ex hoc liqueat veterem hominem nec imaginem esse Dei, nec ab ipso formatum. Nam et illud quidem quod sequitur, dicens: Ubi non est masculus et femina, Iudaeus et Graecus, Barbarus et Scytha 5, magis ac magis ostendit nativitatem hanc, quae nos mares fecit ac feminas, Graecos et Iudaeos, Scythas et Barbaros, non eam esse in qua Deus operatur, cum hominem format; sed illam quae nos omni exutos nationum varietate sexusque et conditionis unum reddit, ad instar eius qui unus est, id est, Christus: sicut idem rursus Apostolus dicit: Quotquot in Christo baptizati sunt, Christum induerunt: non est Iudaeus neque Graecus, non est masculus neque femina, non est servus et liber; sed omnes in Christo unum sunt 6. Ergo tunc fit homo a Deo, cum fit unus ex multis, non cum ex uno divisus est in multa. Divisit autem nos primus ortus, id est, corporalis; secundus adunat, intellegibilis ac divinus: eoque rectissime nos hunc quidem corporis naturae ascribendum putavimus, illum vero supernae maiestati. Quapropter idem rursum apostolus ad Corinthios dicit: In Christo Iesu per Evangelium ego vos genui 7: et ad Galatas de semetipso: Cum placuit ei, qui me segregavit de utero matris meae, ut revelaret Filium suum in me, ut eum annuntiarem in Gentes, continuo non acquievi carni et sanguini 8. Vides ergo ubique eum in hac altera nativitate nostra, spiritali duntaxat, asseverantem nos a Deo formari; non in priore illa obscoena ac propudiosa, quae nos nihilo praestantius neque mundius animalibus caeteris in utero materno et concepit et formavit et genuit. Qua de re animadvertere si volueritis, invenietis hac in parte nos non tam professione a vobis distare, quam intellectu. Siquidem vobis placuerit hoc veteri et exteriori homini ac terreno tribuere, ut sit a Deo formatus; nos vero contra coelesti hoc dederimus, et interiori ac novo homini deferamus: neque id temere aut praesumptive, sed a Christo discentes, et eius Apostolis, qui primi eadem in mundo docuisse monstrantur.

Homines vero duo non sunt sed unus, quem totum fecit Deus.

AUGUSTINUS respondit: Paulus quidem apostolus interiorem hominem in spiritu mentis, exteriorem vero in corpore atque ista mortali vita vult intellegi: non tamen utrumque horum simul duos homines eum dixisse aliquando in eius Litteris legitur; sed unum, quem totum Deus fecerit, id est, et id quod interius est, et id quod exterius est: sed eum ad imaginem suam non fecit, nisi secundum id quod interius est, non solum incorporeum, verum etiam rationale, quod pecoribus non inest. Non itaque unum hominem fecit ad imaginem suam, et alterum fecit non ad imaginem suam: sed quia hoc utrumque interius et exterius simul unus homo est, hunc unum hominem ad imaginem suam fecit, non secundum id quod habet corpus corporalemque vitam; sed secundum id quod habet rationalem mentem, qua cognoscat Deum, et omnibus irrationalibus eadem rationis excellentia praeponatur. Sed illud interius concedit Faustus a Deo fieri: Cum " renovatur ", inquit, " in agnitione Dei, secundum imaginem eius qui creavit eum ". Hanc apostolicam plane agnosco sententiam 9, quare ipse alteram non agnoscit: Deus posuit membra, singulum quodque eorum in corpore prout voluit 10? Ecce Deus etiam exterioris hominis effector ab eodem apostolo praedicatur: quare inde eligit quod pro se putat, et tacet aut respuit quod Manichaei fabulas amputat? Item cum de terreno et coelesti homine dissereret idem Paulus, inter mortalem immortalemque discernens, inter id quod in Adam sumus, et illud quod in Christo erimus, ex ipsa Lege, ex ipso libro et ex ipso loco adhibuit terreni, id est, animalis corporis testimonium, ubi scriptum est quod Deus etiam terrenum hominem fecit. Nam cum ageret quomodo resurgent mortui, et quo corpore venient, cum dedisset similitudinem de seminibus frumentorum, quod nuda grana seminentur, et Deus illis det corpus quomodo voluerit, unicuique seminum proprium corpus: ubi nihilominus Manichaei evertit errorem, qui et grana et herbas et omnes radices ac frutices gentem tenebrarum dicit creare, non Deum; et in eis formis atque generibus rerum Deum potius credit alligari, quam horum aliquid operari: cum ergo contra Manichaei sacrilegam vanitatem etiam ista dixisset, venit ad carnium differentias: Non omnis, inquit, caro eadem caro: inde ad corporum coelestium atque terrestrium, inde ad mutationem corporis nostri qua fieri possit spiritale atque coeleste: Seminatur, inquit, in contumelia, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute: seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Atque inde volens ostendere originem corporis animalis: Si est, inquit, corpus animale, est et spiritale; sicut scriptum est: Factus est primus homo Adam in animam viventem 11. Hoc autem in Genesi scriptum est 12, ubi narratur, quomodo Deus hominem fecerit, et corpus quod de terra formaverat animaverit. Veterem autem hominem nihil aliud Apostolus quam vitam veterem dicit, quae in peccato est, in quo secundum Adam vivitur: de quo dicit: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt 13. Ergo totus ille homo, id est, et interiore et exteriore sui parte, inveteravit propter peccatum, et poenae mortalitatis addictus est: renovatur autem nunc secundum interiorem hominem, ubi secundum sui Creatoris imaginem reformatur, exuens se iniustitiam, hoc est, veterem hominem; et induens iustitiam, hoc est, novum hominem. Tunc autem cum resurget corpus spiritale, quod seminatur animale, etiam exterior percipiet coelestis habitudinis dignitatem: ut totum quod creatum est recreetur, et totum quod factum est reficiatur, illo recreante qui creavit, et reficiente qui fecit. Quod breviter explicat, ubi ait: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam. Si autem Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum eius in vobis 14. Nam quis catholica veritate instructus ignorat, secundum corpus esse alios homines masculos, alios feminas, non secundum spiritum mentis, in quo renovamur secundum imaginem Dei? Verumtamen quia utrumque Deus fecit, rursum idem apostolus testis est, ubi dicit: Neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino: sicut enim mulier ex viro, ita et vir per mulierem; omnia autem ex Deo 15. Quid ad haec dicit inepta fallacia hominum alienatorum a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis eorum 16, nisi: " In apostolicis Litteris quod volumus verum est, quod nolumus falsum est "? Sic delirant Manichaei: sed resipiscant, et non sint Manichaei. A quibus si quaeritur (quoniam interiorem hominem renovari ad imaginem Dei fatentur, et hoc testimonium ultro etiam proferunt: tunc autem dicit Faustus quod Deus faciat hominem, quando interior in Dei agnitione renovatur), utrum eum ipse fecerit qui reficit, ipse condiderit qui renovat; respondebunt: Ipse. Cui responsioni eorum, si adiciamus, quaerentes quando eum formaverit quem nunc reformat: quaerent ubi se abscondant, ne fabulae suae dedecus aperire cogantur. Neque enim dicunt a Deo formatum vel conditum vel institutum, sed de substantia eius partem prorsus eius adversus hostes missam: nec peccato inveteratum, sed necessitate captivatum et deformatum ab inimicis, et caetera quae iam taedet dicere. Ibi enim et primum hominem commemorant, non quem dicit Apostolus de terra terrenum 17, sed nescio quem suum proprium ex arca mendaciorum prosilientem: de quo Faustus tacet omnino, cum de homine sibi proposuerit quaestionem; timens ne aliquo modo eis contra quos disputat, innotescat.

0Contra Faustum Manichaeum00 Sine Nomine Contra Faustum Manichaeum Liber XXIX

XXVIII XXX

LIBER VIGESIMUS NONUS

recensere

Christus non natus, et passus mortuusque specie tenus est.

FAUSTUS dixit: Ergo magia erat, quod visus ac passus est, si natus non est. Eadem in te vicissim argumentatio retorquetur, ut magia et illud fuerit, quod utero portatus, aut quod editus sit, si seminatus non fuit. Extra legem naturae esse constat virginem peperisse, multoque magis inventam etiam post partum virginem. Quare ergo et hoc praeter naturam non vis ut contigerit, pati eum potuisse volentem, sine sorte nativitatis? Mihi crede; quantum ad rem attinet, utrique in hoc naturae contraria profitemur: sed hoc interest, quod nos honeste, vos turpiter: nos passionis eius rationem aliquam reddimus et probabilem; vos nativitatis aut nullam praestatis, aut falsam: denique nos specie tenus passum confitemur, nec vere mortuum; vos pro certo puerperium fuisse creditis, et utero muliebri portatum. Aut si ita non est, fateamini et vos quia hoc etiam imaginarie sit factum, ut videretur natus, et omnis nobis erit profligata contentio. Nam illud quidem, quod saepe affirmare soletis, necessario eum esse natum, quia alias hominibus videri aut loqui non posset, ridiculum est; cum multoties, ut iam probatum a nostris est, Angeli et visi hominibus et locuti esse monstrentur.

Christi nativitas eiusque resurrectio vere miracula Dei et non magia fuerunt.

AUGUSTINUS respondit: Non vobis dicitur magia esse, ut qui natus non fuerit, moriatur; nam hoc in Adam factum esse iam supra commemoravimus: sed et si numquam factum fuisset, et Dominus Christus ita venire voluisset, ut non ex virgine assumpta, sed tamen in vera carne apparens, nos vera morte redimeret, quis eum non potuisse dicere auderet? Sed illud melius erat quod fecit, ut etiam de virgine nasceretur, et utrumque sexum, pro quo liberando moriturus erat, dignaretur etiam commendare nascendo, masculino suo corpore ex femina procreato: contra vos ipsos maxime facto ipso loquens, vosque subvertens, qui masculum et feminam non Dei, sed diaboli opus esse praedicatis. Sed illud est quod magiae simile dicimini asserere, quod passionem mortemque eius specie tenus factam, et fallaciter dicitis adumbratam, ut mori videretur qui non moriebatur. Ex quo fit ut eius quoque resurrectionem umbraticam, imaginariam, fallacemque dicatis: neque enim eius qui non vere mortuus est, vera esse resurrectio potest. Ita fit ut et cicatrices discipulis dubitantibus falsas ostenderit; nec Thomas veritate confirmatus, sed fallacia deceptus clamarit: Dominus meus et Deus meus 1: et tamen persuadere conamini, lingua vos loqui verum, cum Christum dicatis toto corpore fuisse mentitum. Haec sunt quae vobis obiciuntur, qui talem Christum vobis finxistis, cuius discipuli veri non sitis, nisi mendaces vos quoque fueritis. Non autem ideo magia videri potest nata ex virgine hominis caro, quia caro Christi sola ita nata est: sicut nec illa magia est, quia sola Christi caro die tertio resurrexit, numquam ulterius moritura. Alioquin omnia miracula Dei magica erunt, quia singulariter facta sunt: sed vere facta sunt, verumque ostenderunt, non oculos hominum praestigiis fallacibus illuserunt: quae quidem contra naturam plerumque appellantur, non quod naturae adversentur, sed quod naturae modum, qui nobis est usitatus, excedant. Repellat ergo Dominus a parvulorum suorum mentibus, quod quasi admonendo Faustus persuadere conatus est, ut etiam nos imaginariam, non veram nativitatem Christi profiteamur: atque ita inter nos omnis contentio finiatur; imo vero maneat nobis adversus illos potius pro veritate certamen, quam cum illis in falsitate concordia.

Manichaei Christi mortem non veram sed imaginariam affirmant, nativitatem autem non saltem talem, sed prorsum nullam.

Verumtamen quaero ab eis, si nostra contentio terminatur cum hoc dixerimus, cur hoc ipsi non dicunt? Cur hoc ipsi mortem non veram, sed imaginariam Christi affirmant; nativitatem autem non saltem talem, sed prorsus nullam dicere delegerunt? Si auctoritatis evangelicae pondere erubuerunt, et ideo non ausi sunt Christum non saltem imaginarie passum dicere: nativitatem quoque eius eadem evangelica testatur auctoritas. Etsi enim duo evangelistae ipsum partum Mariae narraverunt 2; nullus tamen Evangelistarum tacuit, quod habuerit matrem Iesus 3. An ideo piguit etiam hoc praedicare simulatum, quia generationes alias Matthaeus, alias Lucas exsequitur, unde videntur non sibi convenire? Sed da hominem qui non intellegat, putabit etiam in multis quae ad Christi passionem pertinent, Evangelistas sibi non convenire: da vero qui intellegat, et ubique conveniunt. An quia mortem simulare honestum est, nativitatem autem etiam simulare turpe est? Cur ergo nos hortatur hoc confiteri, quo possit nostra contentio profligari? Unde ergo mihi videatur nativitatem Christi, nec saltem sicut mortem simulatam, sed prorsus nullam praedicare voluisse, in consequenti sermone apparebit, ubi alteri respondebimus quaestioni.

Manichaei Christi nativitatem negant generationem spernentes. Mariae sanctitas et integritas.

Absit autem ut sit in membris sanctorum etiam genitalibus aliqua turpitudo. Dicuntur quidem inhonesta, quia non habent eam speciem decoris, quam membra quae in promptu locata sunt. Sed videte quid dicat Apostolus, cum ex ipsa membrorum corporis nostri unitate atque compage caritatem persuadet Ecclesiae. Multo magis, inquit, quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt; et quae videntur viliora esse corporis, iis abundantiorem honorem circumponimus: et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent; quae autem honesta sunt nostra, non opus habent: sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, maiorem honorem dans, ut non essent scissurae in corpore 4. Illicitus itaque, et temperantiae legibus non subiectus membrorum illorum usus est turpis; non ipsa membra, quae non solum in excellenti integritate caelibes et virgines servant, sed ipsi coniugati sancti patres ac matres, sic eis generationi tantummodo consulentes utebantur, ut ille naturalis motus nullo modo turpis esset, qui non libidini, sed rationi serviret. Quanto magis ergo in sancta virgine Maria, quae Christi carnem fide concepit, nihil habuerunt turpitudinis membra, quae nec humano licitoque conceptui, sed divino tantum partui servierunt? Merito plane sic honestata, ut nobis Christum, quem cordibus integris credendo conciperemus, et confitendo quodammodo pareremus, etiam corporaliter servata integritate transfunderet. Nullo modo enim Christus matrem nascendo faceret deteriorem; ut cui munus fecunditatis attulerat, decus virginitatis auferret. Haec veraciter, non fallaciter facta sunt: sed nova sunt, sed insolita sunt, sed contra naturae cursum notissimum sunt, quia magna, quia mira, quia divina; et eo magis vera, certa, firmata.

" Et Angeli ", inquit, " visi et locuti sunt, quamvis nati non fuerint ". Quasi nos dicamus Christum, nisi nasceretur ex femina, nec videri, nec loqui potuisse. Potuit, sed noluit: et hoc melius est quod voluit. Hoc autem eum voluisse ideo certum est, quia hoc fecit, qui nihil necessitate, sicut deus vester, faceret, sed omnia voluntate. Hoc vero eum fecisse, ideo non dubitamus, quia non cuiquam haeretico, sed eius Evangelio credimus.

0Contra Faustum Manichaeum00 Sine Nomine Contra Faustum Manichaeum Liber XXV

XXIV XXVI

LIBER VIGESIMUS QUINTUS

recensere

Deum finem habere Faustus putat, quoniam circoncisorum tantum deus sit.

FAUSTUS dixit: Deus finem habet, aut infinitus est? Si oratio vestra non fallit, quae dicit, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob 1, habet finem Deus: nisi forte alter est hic de quo perrogas, et alter quem oratis: alioquin circumcisionis terminus, qui Abraham et Isaac et Iacob a gentium caeterarum societate dissignat 2, etiam Dei ipsius circa eos terminat potestatem. Cuius autem finita potestas est, et ipse non caret fine. Denique ne antiquorum quidem hac oratione mentionem facitis, qui ante Abraham fuerunt; Enoch dico, et Noe, et Sem 3, ac reliquos eorum similes, quos fuisse quidem iustos in praeputio non negatis, sed quia iidem circumcisionis insigni carebant, ne ipsorum quidem vultis esse Deum, sed solius Abrahae et seminis eius. Igitur si est unus et infinitus Deus, quid sibi vult haec invocationis vestrae tam diligens et sollicita cautio, ut non contenti nominasse Deum, adiciatis et cuius, Abraham scilicet, et Isaac et Iacob: tamquam in turba aliqua deorum erratura aut naufragium passura vestra oratione, nisi ad signum naviget Abrahae? Et hunc quidem certa de causa Iudaeos orare haud absurdum est, utpote circumcisos; sic enim circumcisionis se invocare designant Deum, propter deos praeputii: vos vero cur hoc ipsum faciatis, parum intellego; cum minime geratis signum quod habuerit Abraham, cuius vos invocatis Deum. Vere enim, quod intellegi datur, cognitionis mutuae causa, ne a se scilicet invicem oberrarent, notas sibimet huiusmodi alternis imposuisse videntur Iudaei, ac Iudaeorum Deus: atque ipse quidem eos circumcisionis obscoeno charactere signavit, quo ubicumque terrarum fuerint, ubicumque gentium, per circumcisionem tamen, ipsius esse noscantur; iidem vero suum vicissim Deum parentum suorum cognomine signaverunt, quo ubicumque et ipse fuerit, in magna quamvis deorum frequentia, cum Deus Abraham audierit, et Deus Isaac, et Deus Iacob, protinus se invocari cognoscat. Quod fere in multis fieri solet unum habentibus nomen, ut eorum nemo appellatus respondeat, nisi audito cognomine. Sic namque et pastor atque armentarius pecoribus notas inurunt, ne eorum quisque pro suo usurpet alienum. Quibus quia et vos similiter facitis, Deum Abraham dicentes, et Deum Isaac et Deum Iacob, non solum finem ostenditis habere Deum, sed quod sitis etiam vos ab eodem alieni, signi eius ac sacramenti expertes, quod est virilium mutilatio, per quam idem suos agnoscit. Quapropter hic si est Deus quem colitis, liquet ex hoc admodum quod habeat finem. Si vero infinitum Deum esse vultis, huic vos ante renuntiare necesse est, et oratione mutata erroris praeteriti vestri poenitudinem gerere. Et hoc quidem dictum ita est, ut de vestro vos vicisse videamur: alioquin summus et verus Deus, utrum sit idem infinitus necne, si quaeritur, de hoc vero nos boni et mali contrarietas breviter poterit edocere. Quoniam quidem si non est malum, profecto infinitus est Deus; habet autem finem, si malum est: constat autem esse malum: non igitur infinitus est Deus: illinc enim esse mala accipiunt, ubi bonorum est finis.

Manichaei spiritalia ne cogitare quidem possunt.

AUGUSTINUS respondit: Absit ut hoc vos quisquam interroget, qui vos novit, aut de hac omnino re cum talibus disputet. Prius enim estis a figmento carnalium corporaliumque cogitationum pia fide et quantulacumque veritatis ratione mundandi, ut spiritalia quoquo modo et ex quantacumque parte cogitare possitis. Quod quamdiu non potestis (haeresis quippe vestra nihil aliud novit, quam et corpus et animam et Deum per locorum spatia vel finita vel infinita distendere, cum solum corpus talia occupet spatia, vel spatiis talibus occupetur), consultius feceritis, si vos huic quaestioni non commiscueritis, ubi nec docere potestis aliquid veri, sicut nec in caeteris; nec discere estis idonei, quod fortasse potestis in caeteris, si superbi litigiosique non sitis. Cum enim quaeri coeperit, quomodo sit Deus finitus, quem nullus locus capit; quomodo infinitus, quem totum Filius novit: quomodo finitus, immensus; quomodo infinitus, perfectus: quomodo finitus, nullum habens modum; quomodo infinitus, modus omnium: omnis cogitatio carnalis evanescit; et si vult se fieri quod nondum est, prius ex eo quod est erubescit. Quapropter hoc quod nobis proponitis de Deo finito et infinito, melius tacendo finitis, donec a fine Legis, quod est Christus, tam longe aberrare desinatis. De Deo autem Abraham et Isaac et Iacob, cum ipse sit omnis creaturae verus Deus, cur illo nomine se populo suo insinuare voluerit, iam quantum sat erat diximus. De circumcisione etiam in superioribus operis partibus contra calumnias imperitas saepe respondimus. Isti autem signum in parte corporis congrua divinitus datum, quo carnis exspoliatio figurata est, si quemadmodum dictum sit: Omnia munda mundis, christiana, non haeretica mente cogitarent, nullo modo irriderent. Sed quia verum est et quod sequitur: Immundis autem et infidelibus nihil est mundum; sed polluta sunt eorum et mens et conscientia 4: ridentes eos, et dicaciter insultantes, leniter admonemus, si secundum ipsos circumcisio turpis est, non eos habere quod ibi rideant, sed quod lugeant; quia deus eorum et illi particulae quae praeciditur, et illi sanguini qui distillat, illigatus et inquinatus admixtus est.

0Contra Faustum Manichaeum00 Sine Nomine Contra Faustum Manichaeum Liber XXVI

XXV XXVII

LIBER VIGESIMUS SEXTUS

recensere

Iesum vere nec natum nec mortuum esse Faustum putat. Comparatio cum Elias.

FAUSTUS dixit: Iesus si natus non est, quomodo mortuus est? Hoc iam sane coniectura est: coniecturis autem nemo, nisi quem probationes defecerint, utitur. Respondebimus tamen etiam ad hoc, nec aliunde quam de his quae credere soletis, afferentes exempla: quae, si vera sunt, confirmabunt et nos; si falsa, destruent et vos. Dicis ergo: Quomodo mortuus est Iesus, si homo non fuit? Et ego abs te requiro: Elias quomodo mortuus non est, cum fuerit homo? An huic mortali praeter conditionem suam licuit ius immortalitatis invadere, Christo non licuit immortali de morte, si necesse fuit, aliquid usurpare? Et si Elias in aeternum vivit contra naturam, Iesum ad triduum tantum cur non magis contra naturam mori potuisse concedas: praesertim cum etiam hoc non solum de Elia credatis, sed et de Moyse atque Enoch, quod sint immortales, et ipsi rapti cum corporibus suis in coelum? Qua propter si hoc argumento recte colligitur Iesum fuisse hominem, quia mortuus est; poterit eodem nihilominus argumento colligi et Eliam non fuisse hominem, quia mortuus non est. Falsum est autem non fuisse Eliam hominem, quamvis immortalis credatur: falsum aeque erit Iesum fuisse hominem, quamvis aestimetur mortuus. Et si mihi vera dicenti vis credere, uterque eorum apud Hebraeos falsam traxit opinionem, Iesus de morte, et de immortalitate Elias: nam nec hic mortuus est, nec ille non mortuus: sed vos quod vultis, creditis; quod non, redigitis ad naturam. Quapropter si quid naturae proprium sit quaeritur, illa quidem nec immortalem mori vult, nec non mori mortalem. Si vero potestatem in Deo atque homine ad efficienda quae velint quaerimus, magis puto Iesum mori potuisse, quam non mori Eliam: maior enim potestas in Iesu quam in Elia. Et si tu impotentiorem contra naturae licentiam levas in coelum, consecrasque perpetuitati, naturae et conditionis eius oblitus; ego Iesum, potuisse mori, si voluit, cur non concedam, etiamsi vere mortem illam fuisse, et non mortis figuram consentiam? Ut enim ab initio sumpta hominis similitudine omnes humanae conditionis simulavit affectus, sic ab re non erat, si in fine quoque consignandae oeconomiae gratia fuisset visus et mori.

Et miracula contra naturam et mors Iesu opus divinae virtutis eius fuerunt.

Praeterea illud quoque commemorandum, quia si quid cuique per naturam liceat quaeritur, circa omnia id quaeri deberet quae Iesus gessit, non circa mortem tantummodo ipsius. Nam et caecum a nativitate lumen videre natura non sinit; quod tamen Iesus potenter operatus videtur erga huius generis caecos, adeo ut Iudaei et ipsi exclamarent, ab initio saeculi numquam fuisse visum, ut aliquis aperuisset oculos caeci nati 1: manum aridam sanasse, vocem ac verbum privatis his per naturam, redonasse, mortuis et in tabem iam resolutis corporibus compage reddita vitalem redintegrasse spiritum, quem non ad stuporem adducat, et cogat quodam modo minime credere cogitantem quid liceat, quidve non liceat per naturam? Quae tamen omnia nos communiter facta ab eodem credimus Christiani, non consideratione iam naturae, sed potestatis tantum et virtutis Dei. Legitur id quoque, quod de supercilio montis iactatus aliquando a Iudaeis, illaesus abierit. Qui ergo de sublimi monte praecipitatus, mortuus non est, quia utique noluit; cur non potuerit etiam mori cum voluit? Et hoc quidem nunc a nobis ita responsum sit, quia vobis placet argumentari, et arma tentatis aliena, dialectice disputare volentes: alioquin nobis nec Iesus mortuus est, nec est immortalis Elias.

Numquam omnipotens Deus aliquid contrarium naturae sive veritati facit.

AUGUSTINUS respondit: Quidquid de Enoch et de Elia et de Moyse Scriptura sancta, certis et magnis suae fidei documentis in summo culmine auctoritatis locata testatur, hoc credimus, non quod Faustus nos credere suspicatur. Quid sit autem secundum naturam, quid contra naturam, homines qui sicut vos errant, nosse non possunt. Dici autem humano more contra naturam esse, quod est contra naturae usum mortalibus notum, nec nos negamus: sicut illud est quod Apostolus ait: Si tu ex naturali incisus oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam 2; id esse contra naturam dixit, quod est contra consuetudinem naturae, quam notitia humana comprehendit, ut oleaster insertus in olea, non oleastri baccas, sed olivae pinguedinem ferat. Deus autem creator et conditor omnium naturarum, nihil contra naturam facit: id enim erit cuique rei naturali, quod ille fecerit, a quo est omnis modus, numerus, ordo naturae. Sed nec ipse homo contra naturam quidquam facit, nisi cum peccat, qui tamen supplicio redigitur ad naturam. Ad naturalem quippe iustitiae ordinem pertinet, ut aut peccata non fiant, aut impunita esse non valeant: quodlibet horum sit, naturalis ordo servatur, si non ab anima, certe a Deo. Vexant enim peccata conscientiam, ipsique animo nocent, cum luce iustitiae peccando privatur, etiamsi non consequantur dolores, qui vel corrigendis ingeruntur, vel non correctis ultimi reservantur. Sed contra naturam non incongrue dicimus aliquid Deum facere, quod facit contra id quod novimus in natura. Hanc enim etiam appellamus naturam, cognitum nobis cursum solitumque naturae, contra quem Deus cum aliquid facit, magnalia vel mirabilia nominantur. Contra illam vero summam naturae legem, a notitia remotam, sive impiorum, sive adhuc infirmorum, tam Deus nullo modo facit, quam contra se ipsum non facit. Spiritalis autem eademque rationalis creatura, in quo genere et anima humana est, quanto amplius illius incommutabilis legis lucisque fit particeps, tanto magis videt quid fieri possit, quidve non possit: quanto autem remotior inde fuerit, eo magis miratur insolita, quo minus cernit futura.

De Elia.

Ac per hoc quid de Elia factum sit, nescimus: hoc de illo tamen credimus, quod verax Scriptura testatur. Illud sane scimus, hoc de illo factum quod Dei voluntas habet; quod autem Dei voluntas non habet, fieri de quoquam omnino non posse. Proinde, si mihi dicatur posse fieri ut caro, verbi gratia, huius vel illius hominis in corpus coeleste mutetur: concedo fieri posse, sed utrum futurum sit nescio; et ideo nescio, quia quid habeat de hac re Dei voluntas, me latet: illud me tamen non latet, sine dubio futurum, sic hoc Dei voluntas habet. Porro si audiam quod aliquid futurum erat, sed Deus fecit ne fieret; fidissime respondebo: Illud potius futurum erat quod Deus fecit, non illud, quod si futurum esset, hoc fecisset. Nam Deus quod facturus erat, utique sciebat, et ideo simul sciebat illud futurum non fuisse, quod ne fieret facturus erat: et procul dubio potius verum est quod scit Deus, quam quod opinatur homo. Unde tam non possunt futura non fieri, quam non fuisse facta praeterita: quoniam non est in Dei voluntate, ut eo sit aliquid falsum, quo verum est. Quapropter omnia quae vere futura sunt, sine dubio fient; si autem facta non fuerint, futura non erant: ita omnia quae vere praeterita sunt, sine dubio praeterierunt.

Tous les livres