Contra Faustum manichaeum (page 4)
Significatio mystica exitus ex Aegypto, petrae, mannae, nubes.
Iam de exitu Israel ex Aegypto, non ego, sed Apostolus loquatur: Nolo autem vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt. Bibebant enim de spiritali sequente petra: petra autem erat Christus 107. Exponendo unum, in caetera introduxit intellectum. Si enim petra Christus propter firmitatem, cur non et manna Christus, tamquam panis vivus qui de coelo descendit 108? quo vere qui vescuntur, spiritaliter vivunt. Nam illi veterem figuram carnaliter accipientes, mortui sunt. Sed cum dicit Apostolus: Eumdem cibum spiritalem manducaverunt, ostendit et illud spiritaliter intellegi in Christo; sicut et potum cur spiritalem dixisset, aperuit cum subiunxit: Petra autem erat Christus: quo aperto cuncta fulserunt. Cur ergo non et nubes Christus, et columna, quia rectus et firmus et fulciens infirmitatem nostram: per noctem lucens, per diem non lucens; ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant 109? Rubet et mare Rubrum; Baptismus utique Christi sanguine consecratus. Hostes sequentes a tergo moriuntur: peccata praeterita.
Desertum, palmae, duodecim fontes, aeneus serpens, agnus paschalis. Lex Moysi data.
Ducitur populus per desertum 110; baptizati omnes nondum perfruentes promissa patria, sed quod non vident, sperando et per patientiam exspectando 111, tamquam in deserto sunt. Et illic laboriosae et periculosae tentationes, ne revertantur corde in Aegyptum. Nec ibi tamen Christus deserit: nam et illa columna non recedit 112. Et amarae aquae ligno dulcescunt: quia inimici populi signo crucis Christi honorificato mansuescunt. Et duodecim fontes, septuaginta palmae arbores irrigantes 113, apostolicam gratiam praefigurant, populos in septenario numero decuplato rigantem, ut per septiforme Spiritus donum Legis decalogus impleatur. Et hostis intercludere molitus viam, extensis Moysi manibus signo crucis dominicae superatur 114. Et morsus mortiferi serpentum exaltato et respecto aeneo serpente sanantur: quod verbis ipsius Domini declaratur: Sicut exaltavit, inquit, Moyses serpentem in eremo, sic oportet exaltari Filium hominis; ut omnis qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam 115. Itane etiam ista non clamant? Tantane est surditas in cordibus duris? Fit Pascha in occisione ovis: occiditur Christus, de quo in Evangelio dicitur: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi 116. Prohibentur qui Pascha faciunt, ossa frangere: non franguntur in cruce ossa Domini. Attestatur Evangelista hinc esse dictum: Os eius non comminuetis 117. Sanguine illiniuntur postes, ut pernicies depellatur 118: signantur signo dominicae passionis in frontibus populi ad tutelam salutis. Datur ibi Lex quinquagesimo die post actum Pascha 119: venit Spiritus sanctus quinquagesimo die post Domini passionem 120. Dicitur illic scripta Lex digito Dei 121: dicit Dominus de Spiritu sancto: In digito Dei eicio daemonia 122. Et clamat Faustus oculis clausis, nihil se in Litteris illis invenisse, quod ad praenuntiationem Christi pertineat! Quid autem mirum si oculos habet ad legendum, et cor ad intellegendum non habet, qui positus ante ostium clausum divini secreti, non fide pietatis pulsat, sed elatione impietatis insultat? Plane ita sit, ita fiat: iustum enim est. Claudatur superbis ianua salutis: veniat mansuetus, quem docet Dominus vias suas 123, videat et haec in illis Libris, et caetera vel omnia, vel quaedam, qualia credat, in omnibus.
Introductio in terram promissionis.
Videat Iesum introducentem populum in terram promissionis 124: neque enim hoc temere ab initio vocabatur, sed ex ipsa dispensatione nomine mutato Iesus appellatus est. Videat botrum de terra promissionis in ligno pendentem 125. Videat in Iericho tamquam in hoc mortali saeculo meretricem, de qualibus ait Dominus quod praecedant superbos in regnum coelorum 126, per fenestram domus suae tamquam per os corporis sui coccum mittentem 127, quod est utique sanguinis signum, propter remissionem peccatorum confiteri ad salutem. Videat muros ipsius civitatis, tamquam munitiones mortales saeculi, septies circumacta Testamenti arca cecidisse 128: sicut nunc per tempora, quae septem dierum vicissitudine dilabuntur, Testamentum Dei circuit totum orbem terrarum; ut in fine temporum mors novissima inimica destruatur 129, et ex impiorum perditione unica domus tamquam unica Ecclesia liberetur, mundata a turpitudine fornicationis, per fenestram confessionis, in sanguine remissionis.
Aetas Iudicum et Regum: Samso, Iahel, Gedeo.
Videat tempora, primo Iudicum, postea Regum; sicut erit primo iudicium, deinde postea regnum: inque ipsis temporibus Iudicum et Regum iterum atque iterum multis et variis modis Christum et Ecclesiam figurari. Quis erat in Samson obvium leonem necans, cum petendae uxoris causa ad alienigenas tenderet 130, nisi qui Ecclesiam vocaturus ex Gentibus dixit: Gaudete, quia ego vici saeculum 131? Quid sibi vult in ore ipsius leonis occisi favus exstructus 132, nisi quia ecce conspicimus leges ipsas regni terreni, quae adversus Christum ante fremuerant, nunc iam perempta feritate dulcedini evangelicae praedicandae etiam munimenta praebere? Quid est illa mulier plena fiduciae, hostis tempora ligno transfigens 133, nisi fides Ecclesiae, cruce Christi regna diaboli perimens? Quid vellus complutum area sicca, et postea compluta area sicco vellere 134, nisi primo una gens Hebraeorum, habens occulte in sanctis mysterium Dei, quod est Christus, quo mysterio totus orbis vacuus erat; nunc autem in manifestatione totus orbis id habet, illa vacuata est?
Annuntiantur novum sacerdotium et nova regalitas; nova tribuum divisio.
Quid iam Regum temporibus, ut et inde pauca commemorem, nonne ab ipso exordio commutatum sacerdotium in Samuelem, reprobato Heli 135, et commutatum regnum in David, reprobato Saule 136, clamat praenuntiari novum sacerdotium novumque regnum, reprobato vetere, quod umbra erat futuri, in Domino nostro Iesu Christo venturum? Nonne ipse David, cum panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare nisi solis sacerdotibus 137, in una persona utrumque futurum, id est, in uno Iesu Christo regnum et sacerdotium figuravit? Nonne cum decem tribus a templo separatae sunt, et duae derelictae 138, satis indicat quod de tota ipsa gente Apostolus ait: Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt 139.
Facta Eliae erant signa Christi.
Pascitur Elias tempore famis; corvis mane afferentibus panem, et ad vesperam carnes 140: et Manichaei non intellegunt in illis Libris Christum, cui quodam modo salutem nostram esurienti confitentur peccatores, fidem primitias spiritus nunc habentes, in fine autem, velut ad vesperam saeculi, etiam carnis resurrectionem. Mittitur Elias pascendus ad alienigenam viduam, quae volebat duo ligna colligere, priusquam moreretur: non hic solo ligni nomine, sed etiam numero lignorum signum crucis exprimitur. Benedicitur farina eius et oleum 141: fructus et hilaritas caritatis, quae cum impenditur, non deficit; hilarem enim datorem diligit Deus 142.
Eliseus. Ferrum asciae, imago passionis et resurrectionis Iesu Christi.
Elisaeo pueros insultantes et clamantes: Calve, calve, bestiae comedunt 143: puerili stultitia deridentes Christum in loco Calvariae crucifixum, invasi a daemonibus pereunt. Mittit Elisaeus per servum baculum super mortuum, et non reviviscit; venit ipse, coniungit et coaptat se morti eius, et reviviscit 144: misit sermo Dei Legem per servum suum, nec profuit in peccatis mortuo generi humano; quae tamen non sine causa missa est; ille enim misit, qui sciret eam prius esse mittendam: venit ipse, conformavit se nobis, factus particeps mortis nostrae, et vivificati sumus. Cum securibus ligna caederentur, de ligno ferrum exsiliens, in profundum fluminis mersum est, atque in lignum desuper ab Elisaeo proiectum, reversum est 145; ita cum impios Iudaeos per corpus operata praesentia Christi tamquam infructuosas arbores caederet, quia de illo Ioannes dixerat: Ecce securis ad radices arboris posita est 146, ab eis interveniente passione, corpus ipsum deseruit, in inferni profunda descendens, quo in sepultura desuper posito, tamquam ad manubrium suum spiritu redeunte surrexit. Quam multa praeteream brevitatis necessitate constrictus, norunt qui legunt.
Sensus propheticus carceris Babyloniensis et reconstructionis tem
Iam ipsa in Babyloniam transmigratio, quo etiam Spiritus Dei per Ieremiam prophetam iubet ut pergant, et orent pro eis ipsis in quorum regno peregrinantur, quod in illorum pace etiam pax esset istorum, et aedificarent domos, et novellarent vineas, et plantarent hortos 147, quis non agnoscat quid praefiguraverit, qui attenderit veros Israelitas, in quibus dolus non est 148, per apostolicam dispensationem cum evangelico sacramento ad regnum Gentium transmigrasse? Unde nobis Apostolus, tamquam Ieremiam replicans, dicit: Volo ergo primo omnium fieri deprecationes, adorationes, interpellationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et his qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus, in omni pietate et caritate: hoc enim bonum et acceptum est coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire 149. Ex hoc quippe etiam illis credentibus constructa sunt domicilia pacis, basilicae christianarum congregationum, et novellatae vineae populi fidelium, et plantati horti; ubi etiam inter omnia olera granum illud sinapis regnat, sub cuius umbraculis longe lateque porrectis, etiam altipetax superbia Gentium tamquam in coeli volatilibus confugiendo requiescit 150. Nam quod etiam post septuaginta annos, secundum eiusdem Ieremiae prophetiam, reditur ex captivitate, et templum renovatur 151; quis fidelis Christi non intellegat, post evoluta tempora, quae septenarii dierum numeri repetitione transcurrunt, etiam nobis, id est Ecclesiae Dei, ad illam coelestem Ierusalem ex huius saeculi peregrinatione redeundum? Per quem, nisi per Iesum Christum, vere sacerdotem magnum, cuius figuram gerebat ille Iesus sacerdos magnus illius temporis, quo templum aedificatum est post captivitatem? Quem propheta Zacharias vidit in sordido habitu, devictoque diabolo, qui ad eius accusationem stabat, ablatam illi sordidam vestem, et datum indumentum honoris et gloriae 152: sicut corpus Iesu Christi quod est Ecclesia, adversario in fine temporum per iudicium superato, a luctu peregrinationis in gloriam sempiternae salutis assumitur. Quod etiam in Psalmo dedicationis domus apertissime canitur: Convertisti luctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum, et accinxisti me laetitia; ut cantet tibi gloria mea, et non compungar 153.
Omnia, testante Paulo, consentiunt in Testamento Vetere.
Quis potest ex occasione alterius operis, omnia quae in illis veteribus Legis et Prophetarum libris figurate Christum annuntiant, quantalibet brevitate perstringere? Nisi forte quis putat ingenio fieri, ut ea quae rerum ordine per sua tempora cucurrerunt, ad Christi significationes interpretando vertantur. Hoc forte Iudaei possunt dicere, sive Pagani: eis autem qui se Christianos putari volunt, premit cervicem apostolica auctoritas, dicens: Omnia haec in figura contingebant illis; et: Haec omnia figurae nostrae fuerunt 154. Nam si Ismael et Isaac homines nati, duo Testamenta significant 155; quid credendum est de tot factis, quae nullo naturali usu, nulla negotii necessitate facta sunt? Nihilne significant? Si quis nostrum, qui Hebraeas litteras ignoramus, id est ipsos vocum characteres, videret eas in pariete conscriptas, honorato aliquo loco; quis esset tam excors, ut eo modo pictum parietem putaret? annon potius intellegeret scriptum, ut si legere non valeret, non tamen illos apices aliquid significare dubitaret? Ita prius illa omnia, quae sunt in veteri instrumento Scripturarum sanctarum, quisquis non perverso animo legerit, sic oportet moveatur, ut aliquid ea significare non ambigat.
Exempli gratia creatio feminae, arca Noë. Isaac sacrificium.
Verbi enim gratia; numquid, si oportebat adiutorium viro feminam fieri; etiam hoc necessitas ulla cogebat, vel ulla suadebat utilitas, ut de dormientis latere fieret 156? si causa evadendi diluvii opus erat fabricari arcam; quid opus erat mensuras eius, aut ipsas potissimum fieri, aut etiam scriptis ad religionem posteritati propagandis commemorari? Si propter genus reparandum animalia includi oportebat; quid opus erat illo potissimum numero septena de mundis, bina de immundis? Aditum ad arcam fieri necessitas utique cogebat; in latere autem fieri, vel etiam memoriae commendari per litteras 157, quid cogebat? Immolare filium iubetur Abraham: iussus hoc fuerit, ut eius obedientia tali etiam examine probata, posteris innotesceret; convenientius ligna portaverit filius, ne pater senexque portaret; non sit postea filium ferire permissus, ne orbitate gravissima se feriret: numquid etiam si nullo effuso sanguine rediretur, minus esset probatus Abraham? Aut si iam opus erat perfici sacrificium, etiamne, ut ille aries in vepre adhaerens cornibus appareret 158, ad ullum augmentum victimae pertinebat? Sic omnia cum considerantur, et quasi superflua necessariis contexta inveniuntur, admonent humanum animum, id est animum rationalem, prius aliquid significare, deinde quid significent quaerere.
Non consentiunt Iudaei de absurda Philonis opinione.
Itaque etiam ipsi Iudaei, qui Christum, cuius passionem nos agnovimus, illi derident, nolunt talibus rerum, non tantum dictarum, sed etiam gestarum figuris praenuntiatum videri, coguntur a nobis discere quid illa significent: quae nisi aliquid significare concedant, tam divinae auctoritatis Libros ab ineptarum fabularum ignominia non defendunt. Vidit hoc Philo quidam, vir liberaliter eruditissimus, unus illorum, cuius eloquium Graeci Platoni aequare non dubitant: et conatus est aliqua interpretari, non ad Christum intellegendum, in quem non crediderat; sed ut inde magis appareret quantum intersit, utrum ad Christum referas omnia, propter quem vere sic dicta sunt, an praeter illum quaslibet coniecturas quolibet mentis acumine persequaris; quantumque valeat quod Apostolus ait: Cum transieris ad Dominum, auferetur velamen 159. Ut enim quiddam eiusdem Philonis commemorem, arcam diluvii secundum rationem humani corporis fabricatam volens intellegi, tamquam membratim omnia pertractabat. Cui subtilissime numerorum etiam regulas consulenti, congruenter occurrebant omnia, quae ad intellegendum Christum nihil impedirent, quoniam in corpore humano etiam ille humani generis Salvator apparuit; nec tamen cogerent, quia corpus humanum est utique et hominum caeterorum. At ubi ventum est ad ostium, quod in arcae latere factum est, omnis humani ingenii coniectura defecit. Ut tamen aliquid diceret, inferiores corporis partes, per quas urina et fimus egeruntur, illo ostio significari ausus est credere, ausus et dicere, ausus et scribere. Non mirum, si ostio non invento sic erravit. Quod si ad Christum transisset, ablato velamine, Sacramenta Ecclesiae manantia ex latere hominis illius invenisset 160. Nam quia praedictum est: Erunt duo in carne una 161, propterea et in arca quaedam ibi ad Christum, quaedam vero ad Ecclesiam referuntur, quod totum Christus est. Sic et in caeteris interpretationibus figurarum per universum textum divinae Scripturae licet considerare, et comparare sensus eorum qui Christum ibi intellegunt, et eorum qui praeter Christum ad alia quaelibet ea detorquere conantur.
Paganorum opinio de hoc argumento.
Nec Pagani nobis in hoc obstrepunt; neque enim audent contradicere, ne illa non solum dicta, sed etiam facta, figurate accepta interpretemur ad Christum intellegendum: praesertim quia ea quae praenuntiata intellegimus, etiam demonstramus impleta; cum fabulas suas ut aliquo modo commendent, ad nescio quas physiologias vel theologias, id est, rationes naturales, vel divinas, interpretando referre conentur: ex parte plane satis indicantes, qualia sint; ex parte autem dissimulantes, dum ea rident in theatris quae venerantur in templis, in turpitudine nimium liberi, in superstitione nimium servi.
Evidentiores prophetiae; benedictio stirpis Abraham.
Nobis autem quisquis dixerit, non ideo illa vel gesta vel scripta, ut Christus in eis intellegatur; excepta ipsa tanta consonantia rerum praefiguratarum et nunc impletarum, aliis praesagiis propheticis apertis manifestisque ferietur: sicuti est illud: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Hoc dictum est ad Abraham, hoc ad Isaac, hoc ad Iacob 162. Unde non immerito dicit: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob 163: completurus utique in benedictione omnium gentium, quod ex eorum semine promisit. Nec immerito ipse Abraham, cum eius servus ei iurasset, sub femore suo iussit eum ponere manum 164, sciens inde venturam carnem Christi, in quo benedici omnes gentes non nunc a praenuntiamus, sed quod tunc praenuntiatum est, nunc videmus.
Prophetia Iacob et eius explicatio.
Vellem scire, imo melius nescierim, qua caecitate animi legerit Faustus, ubi vocavit Iacob filios suos, et dixit: Congregamini ut annuntiem vobis quae occursura sunt vobis in novissimis diebus 165: congregamini et audite, filii Iacob; audite, Israel, patrem vestrum. Hic certe nemo dubitat prophetantis personam esse dilucidatam. Audiamus ergo quid dicat filio suo Iudae, de cuius tribu Christus venit ex semine David secundum carnem, sicut apostolica doctrina testatur 166. Iuda, inquit, te laudent fratres tui; manus tuae super dorsa inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Iuda, de germinatione filius meus, ascendisti recumbens, dormisti ut leo, et ut catulus leonis, quis suscitabit eum? Non deerit princeps ex Iuda, et dux de femoribus eius, donec veniant quae reposita sunt ei; et ipse exspectatio gentium, alligans ad vineam pullum suum, et cilicio pullum asinae: lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae amictum suum: fulgentes oculi eius a vino, et dentes candidiores lacte 167. Falsa sint ista, obscura sint ista, si non in Christo evidentissima luce claruerunt; si non eum laudant fratres eius Apostoli, et omnes cohaeredes eius, non suam gloriam quaerentes, sed ipsius: si non sunt manus eius super dorsa inimicorum eius; si non deprimuntur atque curvantur ad terram, crescentibus populis christianis, quicumque illi adhuc adversantur: si non eum adoraverunt filii Iacob in reliquiis, quae per electionem gratiae salvae factae sunt 168: si non ipse catulus est leonis, quoniam nascendo parvulus factus est; propter hoc additum: De germinatione filius meus. Causa quippe reddita est quare catulus, in cuius laude alibi scriptum est: Catulus leonis fortior iumentis 169; hoc est, etiam parvulus fortior maioribus: si non ascendit in cruce recumbens, cum inclinato capite reddidit spiritum: si non dormivit ut leo, quia et in ipsa morte non est victus, sed vicit; et ut catulus leonis, inde enim mortuus unde et natus: si non ille eum suscitavit a mortuis, quem nemo hominum vidit, nec videre potest 170. Eo enim quod dictum est: Quis suscitabit eum? satis expressa est tamquam ignoti significatio. Si defuit princeps ex Iuda, et dux de femoribus eius, donec venirent opportuno tempore, quae promissa tamquam reposita fuerant. Sunt enim litterae certissimae historiae ipsorum quoque Iudaeorum, quibus ostenditur primum alienigenam Herodem regem fuisse in gente Iudaeorum, quo tempore natus Christus est 171. Ita non defuit rex de semine Iuda, donec venirent quae reposita erant illi. Sed quia non solis Iudaeis fidelibus profuit quod promissum est, vide quid sequatur: Et ipse exspectatio gentium. Ipse alligavit ad vineam pullum suum, id est, populum suum, in cilicio praedicans et clamans: Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum 172. Populum autem Gentium illi subditum cognoscimus pullo asinae comparatum, in quo etiam sedit ducens eum in Ierusalem 173, id est, in visionem pacis, docens mansuetos vias suas. Si non lavit in vino stolam suam: ipsa est enim gloriosa Ecclesia, quam sibi exhibet, non habentem maculam aut rugam 174: cui dicitur etiam per Isaiam: Si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, tamquam nivem dealbabo 175. Unde, nisi dedimissis peccatis? In quo ergo vino, nisi illo de quo dicitur, quod pro multis effundetur in remissionem peccatorum 176? Ipse est enim botrus ille qui pependit in ligno 177. Propterea et hic vide quid adiungat: Et in sanguine uvae amictum suum. Iam vero fulgere oculos eius a vino, illa in corpore eius membra cognoscunt, quibus donatum est sancta quadam ebrietate alienatae mentis ab infra labentibus temporalibus aeternam lucem sapientiae contueri. Unde quiddam paulo ante commemoravimus, dicente Paulo: Sive enim mente excessimus, Deo. Hi sunt fulgentes oculi a vino. Sed tamen quia sequitur: Sive temperantes sumus, vobis 178; nec parvuli relinquuntur adhuc lacte nutriendi 179, quia et hic sequitur: Et dentes eius s candidiores lacte.
Non omnia prophetiae genera considerari possunt. Christus prophetizatus in Psalmis.
Quid ad haec respondetis, insani? Nempe ista manifesta sunt; nempe omnes, non dico calumnias contradictionis, sed etiam nebulas dubitationis expellunt. Talia quaerite primo in illis Libris, talibus primo credite, quae nunc a me nec omnia commemorari possunt, quia nimium est; nec multa, quia longum est; nec pauca vellem, ne sola existimentur ab eis qui illa non legunt, et ne fidelis ac diligens lector me reprehendat, cum plura evidentiora repererit, quod ista potissimum posuerim quae mihi occurrere in praesentia potuerunt: invenietis enim multa quae omnino nec tali saltem indigeant admonitione, quali modo usus sum in verbis Iacob. Quis enim iam quaerat expositorem dum legit: Velut ovis ad victimam ductus est 180; et omnia quae illic multipliciter et evidenter dicuntur: Quia livore eius sanati sumus: Quia peccata nostra ipse portavit 181? Quis non quasi Evangelium cantari arbitretur: Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me: diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem? Quis nisi nimium caecus iam impleri non cernat: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium 182? Quid illud in Evangelio: Tristis est anima mea usque ad mortem 183; et: Nunc anima mea turbata est 184? Nonne prius in Psalmo sonuit: Dormivi conturbatus? Et unde factum est ut dormiret? quorum vocibus acclamatum est: Crucifige, crucifige 185; nonne et in Psalmo secutus praenuntiat: Filii hominum, dentes eorum arma, et sagittae, et lingua eorum gladius acutus? Quid autem fecerunt, quid nocuerunt resurrecturo, et super coelos ascensuro, et totum orbem terrarum gloria sui nominis possessuro? Vide utrum hoc Psalmus ante tacuerit: sequitur enim: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua 186. Quis umquam de Christo dictum dubitavit: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi Gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae 187? Quis alium intellegere permissus est, ubi Ieremias dicit, nimirum de Sapientia: Tradidit illam Iacob puero suo, et Israel electo suo: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est 188?
De Danielis prophetia.
Quis non eumdem Salvatorem agnoscat apud Danielem, cum antiquo dierum offertur filius hominis, et accipit regnum sine fine, ut serviant ei omnes gentes 189? Iam vero si locum illum quem commemoravit Dominus ex eiusdem Danielis prophetia: Cum videritis abominationem vastationis quae dicta est a Daniele, stantem in loco sancto; qui legit, intellegat 190, si supputatis etiam temporibus hebdomadum, ille numerus pertractetur; non solum Christus, sed etiam tempus reperitur, quo eum oportuit venire passurum. Quamquam, et sine computatione temporum, manifestis rerum effectibus Iudaeos urgere soleamus, cum quibus nobis, non utrum in Christo sit salus nostra, sed utrum iam venerit, passusque fuerit disceptatio est. Convincuntur autem rebus ipsis apertissimis, non solum de fide omnium gentium, quas ei servituras eadem, cui cedere coguntur, Scriptura praedixit, quae ita clarescit toto orbe terrarum, ut omnium tergiversantium oculos feriat; verum etiam de iis quae in ipsa Iudaeorum gente iam facta sunt, quod sacrarium eversum est, quod cessavit hostia, et sacerdos, et unctio pristina: quae omnia Daniel tunc praenuntiavit futura, quando ungi Sanctum sanctorum liquide prophetavit 191. Cum igitur illa omnia iam facta sint, exigitur ab eis etiam unctus Sanctus sanctorum, et quid respondeant non inveniunt. Quomodo autem nobiscum non de Christo, sed tantum de adventu eius disceptarent, nisi bene nossent eum in suis Libris prophetatum? Cur a Ioanne quaerunt, utrum ipse sit Christus 192? Cur ipsi Domino dicunt: Quamdiu animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam 193? Cur Petrus et Andreas et Philippus dicunt Nathanaeli: Invenimus Messiam, quod interpretatur Christus 194, nisi quia hoc nomen in illa gente per illas Litteras et sciebatur, et exspectabatur? Nam nulla alia gens reges et sacerdotes suos christos habuit et vocavit, quorum significativam unctionem cessare fas non fuit, nisi cum ille venisset qui in eis praenuntiabatur 195. Sic enim Iudaei noverant illos christos suos, ut tamen unum sperarent, per quem demum liberarentur: sed excaecati occulta iustitia Dei, dum solam eius virtutem cogitant, infirmitatem, in qua pro nobis mortuus est, non intellexerunt. Hinc illa verba in libro Sapientiae de illis praedicta cognoscimus: Morte turpissima condemnemus illum; erit enim respectus in sermonibus illius: si vere Filius Dei est, suscipiet illum, et liberabit illum de manibus contrariorum. Haec cogitaverunt et erraverunt; excaecavit enim illos malitia eorum 196. Quod etiam de istis verissime dici potest, qui in tanta multitudine testimoniorum, in tanta dispositione praenuntiatarum rerum, in tanta manifestatione completarum, adhuc dicunt Scripturis illis Christum non esse prophetatum. Quod si iterum atque iterum dicant, nos iterum atque iterum possumus documenta proferre, adiuvante illo qui tantam copiam praebuit adversus calumnias erroris humani, ut ea quae iam commemoravimus, non repetamus.
Confutatur Fausti sententia, enervis esse fidei Christo sine teste non credere.
Iam porro aliam Fausti tergiversationem, quam credo cum et ipse praeclarissima prophetiae luce repercuteretur, callidissimam se invenisse arbitratus est, etiam refellere piget, ne propterea putetur aliquid dixisse, quia ei responderi dignum habitum est. Quis enim dementissimus diceret, enervis esse fidei, de Christo sine teste non credere? Vellem mihi isti responderent, cuinam de Christo ipsi credidissent: an illam vocem de coelo audierunt: Hic est Filius meus 197? Ei quippe voci potius Faustus nos iubet credere, qui de Christo non vult testibus hominibus credi, quasi ad nos etiam eiusdem vocis notitia sine homine teste pervenerit, cum et manifestum sit sic eam pervenisse, ut Apostolus dicat: Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? aut quomodo praedicabunt, si non mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi eorum pedes qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona! 198 Videtis certe quemadmodum praedicationem doctrinae apostolicae, propheticum testimonium comitetur. Ut enim non contemnerentur, neque fabulosa ducerentur quae Apostoli annuntiabant, demonstrabantur haec a Prophetis ante fuisse praedicta: quia etsi attestabantur miracula, non defuissent (sicut etiam nunc adhuc quidam mussitant) qui magicae potentiae cuncta illa tribuerent, nisi talis eorum cogitatio contestatione prophetica vinceretur. Magicis enim artibus longe antequam nascerentur, Prophetas sibi constituere a quibus praenuntiarentur, nemo utique diceret. Sed videlicet vetat nos Faustus de vero Christo Hebraeis Prophetis testibus credere, qui de falso Christo Persarum erroribus credidit.
De simplici fide.
Verum disciplina catholica propterea simplici fide prius nutriri oportere docet mentem christianam, ut eam capacem faciat ad intellegenda superna et aeterna. Sic etenim et propheta dicit: Nisi credideritis, non intellegetis 199. At ea ipsa est simplex fides, qua credimus, antequam cognoscamus supereminentem scientiam caritatis Christi, ut impleamur in omnem plenitudinem Dei 200, non sine causa dispensationem humilitatis eius, qua humanitus natus et passus est, a Prophetis, per propheticam gentem, per propheticum populum, per propheticum regnum tanto ante praedictam; nisi quia in illa stultitia quae sapientior est hominibus, et in illa infirmitate quae fortior est hominibus 201 magnum aliquid latet ad iustificationem et glorificationem nostram. Et ibi sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi 202, qui nulli aperiuntur, si sibi per maternam carnem traiectum cibum, id est, per apostolica et prophetica ubera lactis alimenta contempserit; et tamquam infantilem victum quasi praegrandi aetate fastidiens, prius in venena haereticorum quam in sapientiae cibum, cui se idoneum temere arbitratur, irruerit. Non ergo quod dicimus necessariam simplicem fidem, contrarium est ei quod dicimus ut Prophetis credatur: magis enim ad hoc pertinet, ut Prophetis credatur, priusquam purgata et roborata mente possit intellegi qui per Prophetas sic loquebatur.
Confutatur haec Fausti sententia: "Si Christum prophetaverunt, non digne neque congruenter suae prophetationi vixerunt".
At enim si Christum prophetaverunt, non digne neque congruenter sua prophetatione vixerunt. Unde hoc scitis? An quid sit vel bene vel male vivere, iudicare vos potestis, quorum iustitia est potius succurrendum esse meloni non sentienti, ut eum vos manducetis, quam mendico esurienti, ut manducandum aliquid detis? Catholicis autem parvulis, antequam sciant quae sit animae humanae perfecta iustitia, et quantum intersit inter ipsam cui suspiratur, et istam qua hic vivitur, sufficit de illis viris hoc existimare, quod commendat apostolicae doctrinae sanitas, quia iustus ex fide vivit 203. Credidit autem Abraham Deo, et deputatum est illi ad iustitiam. Praevidens enim Scriptura, quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae, dicens: Quia in semine tuo benedicentur omnes gentes 204. Apostoli verba sunt. Ad cuius tam claram tamque omnibus notissimam vocem, si a vestris fallacissimis somniis evigilaretis, sequeremini vestigia patris nostri Abraham, et in eius semine benediceremini cum omnibus gentibus. Ipse enim accepit, sicut dicit Apostolus, signum circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae est in praeputio, ut sit pater omnium credentium per praeputium; ut deputetur et illis ad iustitiam: ut sit pater circumcisionis, non his solum qui ex circumcisione sunt, sed et iis qui sequuntur vestigia, quae est in praeputio fidei patris nostri Abraham 205. Cuius ergo iustitia fidei nobis ad exemplum imitanda proposita est, ut et nos iustificati ex fide, pacem habeamus ad Deum, intellegere debemus quemadmodum vixerit, non reprehendere: ne ante per abortum labamur ex utero matris Ecclesiae, quam per stabilem conceptum formati perfectique nascamur.
Conclusio.
Hoc Fausto pro moribus Patriarcharum et Prophetarum ex voce parvulorum nostrorum breviter responderim: inter quos et me ipsum deputaverim, dum tamen non reprehendam vitam sanctorum antiquorum, etiam si non intellegam quam mystice vixerint, quorum vitam nobis laudabiliter Apostoli Evangelio suo praedicarunt, sicut illi sua prophetia futuros Apostolos praedixerunt, ut clament ad se invicem duo Testamenta, sicut duo Seraphim: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth 206. Cum vero coeperit Faustus Patriarchas et Prophetas, non generali atque indefinita reprehensione, sicut hic fecit, sed proprie facta eorum commemorando criminari, adiuvabit me Dominus Deus eorum, qui est etiam noster, ut ad singula congruenter apteque respondeam. Nunc vero illos homines Faustus Manichaeus vituperat, Paulus autem apostolus laudat: eligat quisque cui credat.
0Contra Faustum Manichaeum00 Sine Nomine Contra Faustum Manichaeum Liber XIII
XII XIV
LIBER TERTIUS DECIMUS
recensere
Faustus reicit prophetias de Christo: non licet enim eas accipere et servare veritatem.
FAUSTUS dixit: Quomodo Christum colitis, Prophetas repudiantes, quorum ex praesagiis accipitur fuisse venturus? Christum quidem nostrum, id est, filium Dei, Hebraeorum aliquos annuntiasse Prophetas, nescio an probare quis possit, cum res coeperit examinari. Verumtamen etiam si hoc ita se habeat, quid ad nos? Illos manet haec reprehensio, qui ex Iudaismo forte ad Christianismum conversi sub testimoniis, ut perhibes, Prophetarum, postea neglexerint eos, ut beneficiorum ingrati. Porro autem nos natura Gentiles sumus, id est, quod Paulus praeputium vocat 1, sub alia nati lege, et praefatoribus aliis quos Gentilitas vates appellat, atque ex his postea sumus ad Christianismum conversi: non ante effecti Iudaei, ut merito Hebraicorum Prophetarum sequeremur fidem, euntes ad Christianismum, sed sola exciti fama, et virtutum opinione, atque sapientia Liberatoris nostri Christi Iesu. Unde si mihi adhuc in paterna religione moranti, praedicator adveniens, Christum vellet ex Prophetis insinuare, hunc ego protinus dementem putarem, qui Gentili mihi, et longe alterius religionis homini, de magis dubiis dubia conaretur astruere. Quid ergo opus erat, nisi ut ante Prophetis mihi credendum esse persuaderet, et tunc per Prophetas Christo? Quod ipsum ut fieret, opus item erat aliis Prophetis, qui pro istis facerent fidem. Quapropter si tu Christum per Prophetas accipiendum putas, Prophetas per quem accipies? An dicturus eris: Per Christum, ut vicissim, id est, ut alter alterum commendet, Christus prophetas, et Prophetae Christum? Sed Paganus utriusque eorum conditione liber, nec Prophetis de Christo dicentibus crederet, nec Christo de Prophetis. Ita totum nulli alii, quam suae fidei debet, quicumque fit ex Gentibus Christianus. Atque ut exemplo fiat id quod dicimus apertius, ponamus aliquem nunc a nobis catechizari Gentilem, cui assidentes dicamus: Crede Christo, quia Deus est. Ille vero: Unde hoc mihi probatis, dicat? Et nos respondentes dicamus: Ex prophetis. Rursum illo quaerente: Quibus Prophetis? nos respondeamus: Hebraeis. Atque ille subridens dicat: Sed his ego minime credo. Nos autem respondeamus: Quid, quod eos Christus confirmat? Idem vero multo magis ridens, dicat: Quid, quod ego nec ipsi credo? Quid fiet, his ita transactis? nonne haerebimus, et ille risis nobis tamquam imprudentibus, remeabit ad sua? Ita nihil, ut dixi, Ecclesiae Christianae Hebraeorum testimonia conferunt, quae magis constet ex Gentibus quam ex Iudaeis. Sane si sunt aliqua, ut fama est, Sibyllae de Christo praesagia, aut Hermetis, quem dicunt Trismegistum, aut Orphei, aliorumque in Gentilitate vatum, haec nos aliquanto ad fidem iuvare poterunt, qui ex Gentibus efficimur Christiani: Hebraeorum vero testimonia nobis, etiamsi sint vera, ante fidem inutilia sunt, post fidem supervacua; quia ante quidem eis credere non poteramus, nunc vero ex superfluo credimus.
Obiectio Fausti est ridicula iudicanti.
AUGUSTINUS respondit: Prosit hoc nobis loco ad brevitatem respondendi superior tam prolixa responsio. Puto enim iam qui illam legerit, ridet istum talia delirantem, et adhuc dicentem, Christum Filium Dei Hebraeos non praenuntiasse Prophetas: in qua sola gente nomen ipsum quod dicitur Christus, et in rege, et in sacerdote sacratissimum fuit 2; nec inde sublatum, antequam ipse venisset, qui in illis figurabatur 3. Respondeant autem ipsi, Christi nomen unde didicerint. Si a Manichaeo, quaero ipsi Manichaeo quomodo crediderint, ut alios taceam, homines Afri homini Persae: cum Faustus reprehendat Romanos, et Graecos, vel alias Gentes, si Hebraeis Prophetis tamquam alienigenis de Christo crediderint; dicatque illis accommodatiora esse vaticinia Sybillae et Orphei, vel si qua forte alia sunt vatum Gentilium, ut credatur in Christum: nec attendat in nullis Ecclesiis illa recitari, cum Hebraei Prophetae in omnibus gentibus clareant, atque ad Christianam salutem tanta fidelium examina adducant. Dicere autem non esse aptam Gentibus Hebraeam prophetiam, ut credant in Christum, cum videat omnes gentes per Hebraeam prophetiam credere in Christum, ridicula insania est.
Christus quem nuntiant prophetiae est verus Christus.
Displicet vobis talis Christus, qualis per Hebraeos praenuntiatus est: et tamen omnes populi Gentium, apud quos Hebraeam prophetiam nullum pondus auctoritatis habere arbitramini, in talem Christum credunt, qualis per Hebraeos praenuntiatus est; accipiendo scilicet Evangelium, quod Deus ante promiserat, sicut Apostolus commemorat, per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem 4. Unde propheta Isaias dixit: Erit radix Iesse, qui exsurget regnare in gentibus: in eum gentes sperabunt 5; et: Ecce Virgo concipiet, et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel 6, quod interpretatur, Nobiscum Deus 7: nec putent isti, hominem tantummodo Christum ab Hebraeis Prophetis praenuntiatum; hoc enim videtur tetigisse Faustus, cum ait " Christum quidem nostrum Filium Dei "; quasi Hebraei Christum suum non Filium Dei dicerent. Ecce nos ostendimus Deum Christum virginis Filium ex Hebraea prophetia. Nam utique et Iudaei carnales, ne hoc solum putarent esse Christum, quod propter nos factus est homo ex semine David, admonet eos ipse Dominus ex prophetia eiusdem David, quaerens ab eis quid eis videretur de Christo, cuius eum dicerent esse Filium. Qui cum respondissent, David; ne hoc solum, ut dixi, putaretur, et non respicerent ad Emmanuel, quod est interpretatum: Nobiscum Deus, et: Quomodo, inquit, ipse David in spiritu dicit eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum 8? Ecce, inquam, nos ostendimus ex Hebraea prophetia Christum Deum: vos ostendite aliquam prophetiam vestram, unde nomen Christi didiceritis.
Manichaeus non est apostolus Christi nec ulla fruitur auctoritate.
Manichaeus enim vester non fuit propheta venturi Christi: apostolum quippe eius se dicit, impudentissima quidem fallacia; nam constat non solum post Tertullianum, verum etiam post Cyprianum hanc haeresim exortam. Omnes tamen eius epistolae ita exordiuntur " Manichaeus apostolus Iesu Christi ". Huic vos de Christo quare credidistis? Quemnam testem vobis sui apostolatus adduxit? nomenque ipsum Christi, quod non scimus nisi in regno Iudaeorum in sacerdotibus et regibus institutum, ut non solum ille aut ille homo, sed universa ipsa gens totumque regnum propheta fieret Christi christianique regni, cur iste invasit, cur usurpavit, qui Prophetis Hebraeis vos vetat credere, ut vos falsi Christi fallaces discipulos falsus et fallax apostolus faciat? Postremo, ne diceretur ei: Mentiris, protulerit vobis aliquos et prophetas, secundum assertionem suam Christum praenuntiantes: quid facietis ei, qualem Faustus catechizandum sub exemplo proposuit, qui neque ipsis neque illi credere voluerit? An Apostolos nostros pro se testes vocabit? Non, opinor, homines producet, sed Libros aperiet: quos non pro se, sed contra se apertos reperiet. Ibi enim Christum natum ex Maria virgine, ibi Filium Dei factum ex semine David secundum carnem legimus et docemus 9. Quod si eos infalsatos dixerit, ipse testium suorum fidem oppugnabit: si autem alios, quos dicat Apostolorum nostrorum, codices protulerit, quomodo eis ipse auctoritatem dabit, quam per Ecclesias Christi ab ipsis Apostolis constitutas non accepit, ut inde ad posteros firmata commendatione transcurreret? Quomodo ille, cui non credo, profert mihi Scripturas quibus de illo credam; et eis ipse conatur dare auctoritatem, cum ego ipsi non credam?
Fama quam evocat Faustus, Faustum confundit si comparatur cum Christo.
Si autem famae de Christo credidistis; hoc enim et Faustus magnis angustiis coarctatus, transeunter attigit, ne scilicet aut eos libros proferre cogeretur, quorum auctoritas nulla est, aut ad eos ligaretur, quorum auctoritas ei contraria est: ergo si de Christo famae credidistis, videte utrum fama idonea testis sit, diligenter considerate quo vos praecipitetis. Mala enim multa de vobis fama disseminat, cui credi non vultis. Quae igitur ratio est, hanc de Christo velle veracem, quam de vobis vultis esse mendacem? Quid quod etiam famae Christi contradicitis? Ea quippe clarior, ea praepollentior, aures et mentes et linguas omnium gentium tenet, quae Christo ex semine David secundum Scripturas Hebraeas disseminato, implet, quod ibi scriptum est, promissum Abrahae, et Isaac, et Iacob: In semine tuo benedicentur omnes gentes 10. Quid ergo respondetis, cuinam de Christo credideritis, quibus testes alienigenae non placent? Nostrorum porro Librorum auctoritas, tot gentium consensione, per successiones Apostolorum, episcoporum, conciliorumque roborata, vobis adversa est: vestrorum autem nulla est, quia et a tam paucis profertur, et ab iis qui Deum et Christum mendacem colunt. Unde contra eorum mendacem doctrinam fit, nisi et ipsi tamquam imitatores Dei et Christi sui mendaces habeantur. Fama vero etiam ipsa consulta, et vos pessimos iactat, et Christum ex semine David contra vos praedicare non cessat. Vocem Patris de coelo non audistis 11, opera Christi quibus de seipso testificabatur, non vidistis: codices in quibus haec scripta sunt, ut specie christiana fallatis, velut accipitis; ne tamen contra vos legantur, infalsatos dicitis. Profertis inde Christum dicentem: Si mihi non creditis, operibus credite 12; et: Ego sum qui testimonium perhibeo de me, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater 13: et non vultis contra vos inde proferri: Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me; et: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit 14; et: Habent ibi Moysen et Prophetas, audiant eos 15; et: Si Moysen et Prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis resurrexerit, credent ei 16! Unde huc existis? unde confiditis? Scripturas tanta auctoritate firmatas commendatasque respuitis, miracula non facitis: quae si faceretis, etiam ipsa in vobis caveremus, praeinstruente nos Domino et dicente: Exsurgent multi pseudochristi et pseudoprophetae, et facient signa et prodigia multa, ut fallant, si fieri potest, etiam electos: ecce praedixi vobis 17. Usque adeo nihil credi voluit adversus confirmatam Scripturarum auctoritatem, quae fidem suam rebus ipsis probat, quae per temporum successiones haec impleri et effici ostendit, quae tanto antequam fierent, praenuntiavit.
Insulsitas Manichaearum fabularum et invitatio ad Ecclesiam.
Restat ut rationem vos exhibere dicatis, tam certam et invictam, ut per seipsam declarata veritate, nullam testis auctoritatem, nullam miraculi veritatem requirat. Quid dicitis? quid profertis? quam rationem, quam veritatem? Fabula illa est longa et vana, puerile ludibrium, et muliebre iocamentum, et aniculare deliramentum, continens initium truncum, et medium putridum, et finem ruinosum. Cum enim vobis ex eius initio dictum fuerit: Immortali, invisibili, incorruptibili Deo, quid factura erat gens tenebrarum, si cum ea pugnare noluisset? et de medio eius: Quomodo est incorruptibilis et incontaminabilis Deus, cuius membra in pomis et oleribus manducando et digerendo conteritis ut purgetis? et de fine eius: Quid fecit anima misera, ut in globo tenebrarum perpetuo vinculo puniatur, quae non suo vitio, sed alieno maculata, Deo suo deficiente mundari non potuit, quo mittente polluta est? haesitantibus vobis, et quid respondeatis non invenientibus, conspiciuntur tam multi et tam grandes et tam pretiosi codices vestri; et multum dolentur labores antiquariorum, et saccelli miserorum, et panis deceptorum. Si ergo nec Scripturarum auctoritatis antiquitas, nec miraculorum potestas, nec morum sanitas, nec rationis veritas, vos asserit; abite confusi, et redite confessi, ipsum esse Christum omnium in se credentium Salvatorem: cuius nomen et cuius Ecclesiam ita exhibent praesentia tempora, sicut praeterita nuntiarunt; non per quemlibet de cavernosis latebris procedentem, sed quadam gente, et quodam regno ad hoc propagato et instituto, ut ibi de illo cuncta figuris praenotarentur, quae nunc expressa rebus agnoscerentur, et ibi per Prophetas praedicta scriberentur, quae nunc per Apostolos praedicata praesentarentur?
Homo paganus facilius christianus fit si considerat quam saepe vices praesentes figurae sint veterum prophetiarum.
Proinde constituite vobis aliquem catechizandum gentilem, in quo Faustus defecisse nos risit: ubi non ridendus, sed plangendus ipse defecit. Si enim dixerimus homini gentili, crede Christo, quia Deus est; et responderit: Unde credo? prolataque auctoritate Prophetarum, eis se non credere dixerit, quod illi Hebraei sint, ipse paganus; ostendimus fidem Prophetarum ex iis quae ventura cecinerunt et venisse cernuntur. Credo enim quod eum non lateret, quantas a regibus huius saeculi persecutiones prius pertulerit christiana religio: aut si lateret, per ipsam historiam gentium et imperiales leges litteris memoriaeque mandatas, ei facile probaretur: quod cum tanto ante praedictum ex propheta cognosceret dicente: Utquid fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversum Christum eius; quod non de ipso David fuisse dictum, in eodem ipso psalmo facile apparet. Ibi enim dicitur etiam illud, quod homines quamlibet pertinacissimos ipsa rerum manifestatione confundit: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae 18: quod genti Iudaeorum in qua regnavit David, non esse concessum; Christi autem nomine longe lateque omnes gentes occupante, nemo dubitat esse completum. Credo moveretur, cum hinc et alia multa ex prophetis audiret, quae nunc persequi longum est. Videret etiam ipsos reges terrae Christi imperio iam salubriter subiugatos, omnesque gentes eidem servientes: et legeretur ei de Psalmo tanto ante praedictum: Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei 19: totumque psalmum ipsum, qui figurate tamquam in Salomonem dicitur, si legere vellet, inveniret Christum vere regem pacificum; hoc enim Salomonis nomen interpretatur: in quo cognosceret completa omnia quae ibi dicuntur, longe remotissima ab illo homine Salomone rege Israel. Illum itidem psalmum, ubi Deus unctus a Deo dicitur, et utique Christus ipsa unctione declaratur; idemque Christus Deus apertissime ostenditur, cum Deus unctus insinuatur 20: si considerare vellet quae ibi de Christo, quae de ipsa Ecclesia dicta sunt, quae ibi quidem praedicta legeret, in orbe autem terrarum impleta conspiceret; videret quoque ipsa simulacra gentium per Christi nomen sic perire de orbe terrarum, idque ipsum a Prophetis praedictum esse disceret: audiret Ieremiam dicentem: Sic dicetis illis: Dii qui coelum et terram non fecerunt, pereant a terra, et de sub coelo 21. Item alio loco cum eumdem prophetam dicentem audiret: Domine, fortitudo mea, et adiutorium meum, et refugium meum in die malorum: ad te gentes venient ab extremo terrae, et dicent: Quam falsa possederunt patres nostri simulacra, et non est in eis utilitas! si faciet homo deos et ipsi non sunt dii. Propterea ecce ego ostendam illis in tempore illo; manum meam ostendam illis, et virtutem meam, et scient quoniam ego Dominus 22. Haec audiens de Scriptura prophetica, et cernens in universa terra, quid dicam quemadmodum moveretur ad fidem, quando et hoc rebus ipsis probamus, cum per prophetiam ante tempora conscriptam, et his temporibus impletam, corda fidelium sic firmari cognoscimus?
Deus-homo praedictus est a Prophetis.
Iam vero ne hominem, sicut magni quidam homines fuerunt, Christum putaret, idem propheta hoc illi de cogitatione excuteret. Ibi enim sequitur et dicit: Maledictus homo qui spem habet in homine, et firmat carnem brachii sui, et a Domino discedit cor eius: et erit sicut tamarix quae in deserto est; non videbit cum venient bona, et habitabit inter iniquos in terra deserta, in terra salsa quae non inhabitabitur; et: Benedictus homo qui confidit in Domino, et erit Dominus spes eius: eritque tamquam lignum fructiferum secus aquam, et in humore mittet radices suas; non timebit cum venerit aestus, et erunt in eo propagines nemorosae; in anno siccitatis non timebit, et non deficiet faciendo fructum 23. Hic certe cum maledictum diceret eum qui spem ponit in homine, eamque maledictionem propheticis similitudinibus explicaret; et benedictum qui in Domino confideret, eamque benedictionem congruis itidem similitudinibus texeret; turbaretur fortasse ille, quomodo ei, ne spem suam in hominem poneret, Deum Christum annuntiaremus, et rursum eum non ex propria natura, sed ex nostra mortalitate suscepta hominem diceremus. Sic enim quidam Deum credendo Christum, et hominem negando erraverunt: et rursus quidam hominem putando, et Deum negando, aut contempserunt, aut in homine spem suam ponentes, in illud maledictum inciderunt. Hic ergo iste gentilis si turbaretur, et diceret contra fidem nostram istum prophetam locutum fuisse: quia nos secundum apostolicam doctrinam non tantummodo Deum Christum diceremus, ut in eo spes securissime ponatur, sed etiam Mediatorem Dei et hominum hominem Iesum 24; istum autem Deum tantum dixisse, de natura vero humana nullam fecisse mentionem: ibidem eiusdem prophetae vocem audiret se admonentis et corrigentis: Grave cor per omnia, et homo est, et quis agnoscet eum? 25 Ideo quippe homo, ut graves corde per formam servi ex fide sanarentur, et eum agnoscerent Deum, qui propter eos factus est homo, ne in homine spes eorum esset, sed in homine Deo. Et tamen, grave cor per omnia, et homo est: formam servi accipiens. Et quis agnoscit eum? qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 26. Et homo est: quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 27. Et quis agnoscet eum? quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 28. Et vere grave cor per omnia; nam et in discipulis eius ipsum grave cor fuit, cum eis dicebat: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Quid est enim: Tanto tempore vobiscum sum, nisi quod hic dicitur: Et homo est? Quid est autem illud: Et non cognovistis me? nisi quod hic dicitur: Et quis agnoscet eum? Quem, nisi eum qui dicit: Qui me vidit, vidit et Patrem 29? Ut spes nostra non sit in homine, propter illud per prophetam editum maledictum: sed sit in homine Deo, id est, in Filio Dei Salvatore Iesu Christo, Mediatore Dei et hominum; et quo Pater maior est propter formam servi, et qui Patri aequalis est propter formam Dei.
Ruina idolorum secundum Prophetas.
Dicit et Isaias: Humiliabitur et cadet contumelia hominum, et exaltabitur Dominus solus in illa die: et manibus fabricata omnia abscondent in speluncis et in scissuris petrarum et in cavernis terrae, a facie timoris Domini et a maiestate virtutis eius, cum surrexerit confringere terram. Illa enim die proiiciet homo abominationes aureas et argenteas, quas fecerunt ut adorarent supervacanea et noxia 30. Et forte iste gentilis, quem catechizamus, quem dixit Faustus cum risu dicturum: " Non credo Prophetis Hebraeis ", aliqua manu fabricata idola abscondit in spelunca, aut in scissura petrae, aut in caverna terrae, aut aliquem amicum suum scit hoc fecisse, aut in civitate, vel in fundo suo scit factum esse a facie timoris Domini, qui per reges terrae, secundum eamdem prophetiam, iam sibi servientes seque adorantes, severissimis legibus terram confringit, id est, terreni cordis frangit audaciam. Quomodo ergo dicat: " Non credo Prophetis Hebraeis ", cum et in se ipso completum forte cognoscat, quod olim praedictum est a Prophetis Hebraeis.
Falsum est Christianos prophetias composuisse ut ante divinitus praedictae putarentur.
Magis verendum erat, ne tanta rerum evidentia circumfusus, fortasse diceret, posteaquam ista per mundum fieri coeperunt, Christianos has Litteras composuisse, ut ante divinitus praedicta putarentur, ne quasi temere humanitus facta contemnerentur. Hoc verendum erat, nisi esset late sparsus lateque notus populus Iudaeorum: Cain ille signo accepto, ne ab aliquo interficiatur 31, et ille Cham servus fratrum suorum 32 portando Libros, quibus illi erudiantur, ipse oneretur. Per eorum quippe codices probamus, non a nobis tamquam de rerum eventu commonitis ista esse conscripta, sed olim in illo regno praedicta atque servata, nunc autem manifestata et impleta: in quibus et ea quae ibi minus perspicua sunt, quia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit 33, iam nunc illustrata solvuntur; et quae umbris futurarum adhuc rerum opacabantur, iam factarum luce manifestantur.