Sermones in Cantica canticorum (page 42)
. Quid enim? tu te depretiaris in secreto apud te ipsum, veritatis trutina ponderatus; et foris alterius pretii mentiens, majori te pondere vendis nobis, quam ab ipsa accepisti? Time Deum, et noli hanc rem pessimam facere, ut quem humiliat veritas, extollat
voluntas: hoc enim resistere est veritati, hoc pugnare contra Deum. Magis 1417 autem acquiesce Deo, et sit voluntas subdita veritati; nec tantum subdita, sed et devota. Nonne Deo, inquit, subjecta erit anima mea?
At parum est esse subjectum Deo, nisi sis et omni humanae creaturae propter Deum; sive abbati, tanquam praecellenti; sive prioribus, tanquam ab eo constitutis. Ego plus dico, subdere paribus, subdere et minoribus. Sic enim decet nos, inquit, omnem implere justitiam . Vade et tu ad minorem, si vis in justitia esse perfectus; defer inferiori
juniori te inclinato. Hoc enim faciens, trahes et ipse ad te sponsae sermonem quem dixit: Quia nardus mea dedit odorem suum. Odor devotio est, odor bona opinio, quae ad omnes pervenit, ut Christi sis bonus odor in omni loco, spectabilis omnibus, amabilis omnibus. Non potest hoc ille humilis, quem veritas ad humilitatem cogit; quoniam sibi habet illam, et exire non patitur, ut sparsa foris redoleat. Magis autem non habet odorem, quia non habet devotionem, utpote qui non sponte, neque libenter se humiliat. Sponsae vero humilitas, tanquam nardus, spargit odorem suum, amore calens, devotione vigens, opinione redolens. Sponsae humilitas voluntaria est, perpetua est, fructifera est. Odor ejus nec reprehensione exterminatur, nec laude. Audierat: Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis, et collum tuum sicut monilia
. Acceperat et repromissionem ornatus aurei, et nihilominus tamen cum humilitate respondet: et quanto majorem se audit, tanto humiliat se in omnibus. Non gloriatur in meritis, nec inter laudes suas humilitatis obliviscitur, quam et humiliter confitetur sub nardi nomine; ac si voce virginis Mariae dicat: Nullius mihi meriti conscia sum ad tantam dignationem, nisi quod respexit Deus humilitatem ancillae suae . Nam quid est aliud, nardus mea dedit odorem suum, quam: Placuit mea humilitas? Non mea, inquit, sapientia, non mea nobilitas, non mea pulchritudo, quae nulla erant mihi, sed quae sola inerat humilitas dedit odorem suum, id est solitum. Solito
placet Deo humilitas; solito plane atque ex consueto excelsus Dominus humilia respicit: et ideo, cum esset rex in accubitu, id est in excelso habitaculo suo, illuc quoque humilitatis odor ascendit. In altis habitat, inquit, et humilia respicit in coelo et in terra .
Ergo, cum esset rex in accubitu suo, nardus sponsae dedit odorem suum. Accubitus regis, sinus est Patris; quia semper in Patre Filius. Nec dubites regem hunc esse clementem, cui perennis accubitus est paternae benignitatis diversorium. Merito clamor humilium ascendit ad eum, cui fons pietatis est mansio, cui familiaris suavitas, cui substantialis, vel potius consubstantialis bonitas est: cui ideo
totum quod est, de Patre est, ut nil prorsus in regia majestate, nisi paternum, humilium trepidatio suspicetur. Denique: Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus . Horum igitur conscia sponsa, utpote domestica atque charissima, non se putat arcendam [ alias, arctandam] sponsi gratia penuria meritorum, sola de humilitate praesumens. Regem denique nominat, nam sponsum interim territa increpatione non audet; et in alto habitare fatetur, nec sic tamen diffidit humilitas.
sine aptare sermonem, si recordaris dies illos, quibus, assumpto Domino ubi erat prius, et sedente in dextera Patris, illo suo antiquo nobili atque glorioso accubitu, discipuli erant congregati in loco uno, perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Jesu, et fratribus ejus . Nonne tibi videtur revera tunc temporis nardum parvulae et trepidantis sponsae dare odorem suum? Denique, cum factus est repente de coelo sonus, tanquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes , an non merito paupercula tunc dicere potuit: Cum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum? Patuit pro certo omnibus in loco manentibus, quam gratus humiliatis, et
quam beneplacitus odor ascenderat, cui mox tam 1418 copiosa et gloriosa remuneratione responsum est. Caeterum illa non ingrata beneficii fuit. Audi enim quomodo mox repleta devotione parat se ad omnia mala perferenda pro nomine ejus: nam sequitur: Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Infirmitas mea, quam nostis, non sinit ulterius progredi. Hoc solum dico, quia tribulationum amaritudines sub myrrhae nomine dicit se subire paratam amore dilecti. Reliquum capituli alias prosequemur, si tamen exoratus a vobis Spiritus sanctus adfuerit, qui nos intelligere faciat verba sponsae, quae ipse inspirando formavit, sicut novit illius, cujus ipse Spiritus est, laudibus convenire, sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri,
SERMO XLIII. Qualiter consideratio passionis et laborum Christi faciat sponsam, id est animam, pergere illaesam inter prospera et adversa hujus mundi.
Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur . Ante rex, modo dilectus; ante in accubitu regio, modo inter sponsae ubera. Magna humilitatis virtus, cui etiam Deitatis majestas tam facile se inclinat. Cito reverentiae nomen in vocabulum amicitiae mutatum est: et qui longe erat, in brevi factus est prope. Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi. Myrrha, amara res,
dura et aspera tribulationum significat. Ea sibi dilecti causa imminere prospiciens, gratulabunda id loquitur, confidens se omnia viriliter subituram. Ibant, inquit, gaudentes discipuli a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati . Propterea denique non fascem, sed fasciculum dilectum dicit, quod leve prae amore ipsius ducat, quidquid laboris immineat et doloris. Bene fasciculus, quia parvulus natus est nobis . Bene fasciculus, quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis . Id enim, inquit, quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum pondus gloriae operatur in nobis (II Cor. IV,
17). Erit ergo quandoque nobis ingens cumulus gloriae, qui modo est fasciculus myrrhae. An non fasciculus, cujus jugum suave est, et onus leve? Non quia levis in se (nec enim levis passionis asperitas, mortis amaritudo), sed levis tamen amanti. Et ideo non ait tantum: Fasciculus myrrhae dilectus meus; sed: Mihi, inquit, quae diligo, fasciculus est. Unde et dilectum nominat, monstrans dilectionis vim omnium amaritudinum superare molestiam, et quia fortis est ut mors dilectio . Et ut scias non in se illam, sed in Domino gloriari, neque de propria virtute, sed de Domini adjutorio praesumere fortitudinem; dicit illum inter ubera sua commoraturum, cui secura decantet: Etiamsi ambulavero in medio umbrae mortis,
Memini me in uno superiorum sermonum duo sponsae ubera congratulationem definisse atque compassionem, juxta Pauli doctrinam, dicentis: Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus . Quia vero inter adversa et prospera versans, novit utrobique pericula non deesse; medium hujuscemodi uberum suorum vult habere dilectum, cujus adversus utraque continua protectione munitam nec laeta extollant, nec tristia dejiciant. Tu quoque, si sapis, imitaberis sponsae prudentiam, atque hunc myrrhae tam charum fasciculum de principali tui pectoris, nec ad horam patieris avelli; amara illa omnia quae pro te
pertulit, semper in memoria retinens, et assidua meditatione revolvens, quo possis dicere et tu: Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.
Et ego, fratres, ab ineunte mea conversione, pro acervo meritorum, quae mihi deesse sciebam, hunc mihi fasciculum colligare, et inter ubera mea collocare curavi, collectum ex omnibus anxietatibus et amaritudinibus Domini mei: primum videlicet, infantilium 1419 illarum necessitatum; deinde, laborum quos pertulit in praedicando, fatigationum in discurrendo, vigiliarum in orando, tentationum in jejunando, lacrymarum in compatiendo, insidiarum in colloquendo; postremo, periculorum in falsis
fratribus, conviciorum, sputorum, colaphorum, subsannationum, exprobrationum, clavorum, horumque similium, quae in salutem nostri generis silva evangelica copiosissime noscitur protulisse. Ubi sane inter tot odoriferae myrrhae hujus ramusculos minime praetermittendam putavi etiam illam myrrham, qua in cruce potatus est; sed neque illam, qua unctus est in sepultura. Quarum in prima applicuit sibi meorum amaritudinem peccatorum; in secunda futuram incorruptionem mei corporis dedicavit. Memoriam abundantiae suavitatis horum eructabo, quoad vixero; in aeternum non obliviscar miserationes istas, quia in ipsis vivificatus sum.
Has olim sanctus David cum lacrymis requirebat: Veniant mihi, inquiens, miserationes tuae, et vivam . Has et alius quidam sanctorum cum gemitu memorabat, dicens: Misericordiae Domini multae. Quam multi reges et prophetae voluerunt videre, et non viderunt. Ipsi laboraverunt, et ego in labores eorum introivi; ego messui myrrham, quam illi plantaverunt; mihi hic salutaris fasciculus servatus est; nemo tollet eum a me, inter ubera mea commorabitur. Haec meditari dixi sapientiam, in his justitiae mihi perfectionem constitui, in his plenitudinem scientiae, in his divitias salutis, in his copias meritorum. Ex his mihi interdum potus salutaris amaritudinis, ex his rursum suavis unctio consolationis. Haec me erigunt in adversis, in prosperis reprimunt, et inter laeta tristiaque vitae praesentis
via regia incedenti tutum praebent utrobique ducatum, hinc inde mala imminentia propulsando. Haec mihi conciliant mundi judicem, dum tremendum potestatibus mitem humilemque figurant; dum non solum placabilem, sed et imitabilem repraesentat eum, qui inaccessibilis est priucipatibus, terribilis apud reges terrae. Propterea haec mihi in ore frequenter, sicut vos scitis; haec in corde semper, sicut Deus scit; haec stylo meo admodum familiaria, sicut apparet; haec mea sublimior interim philosophia, scire Jesum, et hunc crucifixum. Non requiro, sicut sponsa, ubi cubet in meridie , quem taetus amplector mea inter ubera commorantem. Non requiro ubi pascat in meridie, quem intueor Salvatorem in cruce. Illud sublimius, istud suavius;
panis illud, hoc lac; hoc viscera reficit parvulorum, hoc replet ubera matrum: et ideo inter ubera mea commorabitur.
Hunc et vos, dilectissimi, tam dilectum fasciculum colligite vobis, hunc medullis inserite cordis, hoc munite aditum pectoris, ut et vobis inter ubera commoretur. Habete illum semper non retro in humeris, sed ante prae oculis, ne portantes et non odorantes, et onus premat, et odor non erigat. Mementote quia accepit eum Simeon in ulnis suis ; Maria gestavit in utero, fovit in gremio, sponsa sibi inter ubera collocavit. Et, ne quid praetermittam, factum est verbum in manu Zachariae prophetae, nec non et quorumdam aliorum. Arbitror et Joseph virum Mariae super genua frequenter illi
arrisisse. Hi omnes ante se eum habuerunt, et nullus retro. Exemplo ergo sint vobis, ut et similiter faciatis. Si enim ante oculos habueritis quem portatis, pro certo videntes angustias Domini, levius vestras portabitis, ipso auxiliante Ecclesiae sponso, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
1420 SERMO XLIV. De correptione pro ingenio peccantium moderanda ut nempe humiles et morigeri leniter, duri et obstinati austere corrigantur.
Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi . Si dilectus in myrrha, multo magis in botri suavitate. Ergo Dominus meus Jesus
myrrha mihi in morte, botrus in resurrectione, se ipsum mihi saluberrimum temperavit in potum, in lacrymis in mensura. Mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram , ut peccatis mortui justitiae vivamus . Itaque tu, si peccata luxisti, bibisti amaritudinem; si autem jam respirasti in spem vitae vita sanctiori, mutata est tibi myrrhae amaritudo in vinum, quod laetificat cor hominis. Et fortassis hoc illud significaverit, quod Salvatori oblatum est in cruce [ alias additur vinum] myrrhatum, et ideo noluit bibere, quoniam istud sitiebat. Tu ergo post myrrhae, ut dixi, amaritudines, vinum jucunditatis experiens, haud temere et ipse dicere poteris: Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis
Engaddi. Engaddi duplicem habet interpretationem, et uni ambae intellectui serviunt. Dicitur namque fons haedi, et baptisma gentium; lacrymasque peccantium aperte designat. Dicitur et oculus tentationis, qui et lacrymas aeque fundat; et tentationes, quae minime unquam desunt vitae hominis super terram, prospiciat. Sed et populus gentium, qui ambulabat in tenebris, nunquam per se laqueos tentationum agnoscere, ac per hoc nec evadere potuit, donec per gratiam illius qui illuminat caecos, recepit oculos fidei, donec venit ad Ecclesiam, quae habet oculum tentationis; donec se tradidit viris spiritualibus instruendum, qui illuminati spiritu sapientiae, suo et experimento docti, possunt veraciter dicere quia non ignoramus astutias diaboli, et cogitationes ejus .
Ferunt in Engaddi arbusculas balsami crescere, quae in modum vinearum ab indigenis excoluntur: et inde forsitan vineas appellavit. Alioquin quid faceret botrus Cypri in vineis Engaddi? quis unquam botros de vineis in vineas transportavit? solet siquidem vinum, ubi deest, aliunde evehi, non ubi adest. Ergo vineas Engaddi dicit plebes Ecclesiae, quae habet balsami liquorem, spiritum mansuetudinis, in quo parvulorum adhuc in Christo teneritudinem blande fovet, et dolores poenitentium consolatur. Sed et si quis frater in aliquo delicto praeoccupatus fuerit, vir ecclesiasticus, qui hunc spiritum jam accepit, curabit hujusmodi mox instruere in eodem spiritu lenitatis, considerans se ipsum, ne et ipse
tentetur . In hoc typo quotquot baptizandi sunt, etiam corporaliter Ecclesia oleo materiali ungere consuevit.
Quia vero vulnera illius qui incidit in latrones, et jumento corporis pii Samaritani, Ecclesiae est deportatus in stabulum, non in solo oleo, sed in vino simul et oleo sanitatem recipiunt : necessarium habet spiritualis medicus etiam vinum fervidi zeli cum oleo mansuetudinis, cui sane convenit non modo consolari pusillanimes, sed et corripere inquietos. Si enim viderit illum qui vulneratus est, id est qui peccavit, blandis ac lenibus hortamentis, quae in eum praerogata sunt, minime emendatum, magis autem forte etiam abutentem sua