Sermones in Cantica canticorum (page 43)

Bernard de Clairvaux · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 183 · 81 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

mansuetudine, et patientia negligentiorem fieri, et in peccato suo etiam securius obdormire: frustrato tam suavium oleo monitorum, oportebit sane mordacioribus uti medicamentis, et vinum compunctionis infundere; duris videlicet cum eo increpationibus atque invectionibus agere, et, si causa requirit, et duritia tanta est, etiam censurae ecclesiasticae baculo percellere contemptorem. Sed unde illi hoc vinum? Nec enim in vineis Engaddi vinum invenitur, sed oleum. Quaerat ergo in Cypro: nam illa insula ferax est vini, et vini optimi; tollensque 1421 inde sibi ingentem botrum, quem olim exploratores de Israel in vecte ferebant , chorum propheticum praecedentem, et subsequentem apostolicum, medium autem Jesum pulchro schemate figurantes:

hunc ergo botrum accipiens sibi dicat: Botrus Cypri dilectus meus mihi.

Vidimus botrum; videamus qualiter zeli vinum exprimatur ex eo. Etenim si peccanti homini homo peccator minime indignatur, sed magis quasi quemdam ei suavissimi balsami rorem sudans pium exhibet compassionis affectum; hoc scimus unde venit, et jam audistis, sed non advertistis forsitan. Dictum namque est, quod ex consideratione sui ipsius cuique veniat mansuetum esse ad omnes, dum homo consilio sapientissimi Pauli, ut pie condescendere sciat praeoccupatis in peccato, considerat se ipsum, ne et ipse tentetur? . An non hinc denique amor proximi radicem trahit, de quo in lege mandatur: Diliges proximum tuum sicut te ipsum?

Ex intimis sane humanis affectibus primordia ducit sui ortus fraterna dilectio, et de insita homini ad se ipsum naturali quadam dulcedine, tanquam de humore terreno, sumit procul dubio vegetationem et vim, per quam, spirante quidem gratia desuper, fructus parturit pietatis: ut quod sibi anima naturaliter appetit, naturae consorti, id est alteri homini, jure quodam humanitatis, ubi poterit et oportuerit, non existimet denegandum, sed sponte ac libens impertiat. Inest ergo naturae, si peccato non obsolescat, istiusmodi gratae et egregiae quasi suavitatis liquor, ut molliorem magis ad compatiendum peccantibus, quam ad indignandum asperiorem sese sentiat et exhibeat.

Verum quia, juxta Sapientis sententiam, muscae moriturae exterminant hoc suavitatis unguentum , et minime habet in se natura unde id reparet sibi semel amissum, sentit se dolenda mutatione corruere in illud, quod vercaiter ait Scriptura: Proni sunt sensus hominis et cogitationes in malum ab adolescentia

. Non bona adolescentia, in qua filius junior portionem sibi paternae substantiae postulat sequestrari, et bonum incipit velle dividere, quod in commune dulcius possidetur; et habere solus, quod participatione non minuitur, partitione amittitur. Denique: Omnia, inquit, bona sua dissipavit vivendo luxuriose cum meretricibus . Quaenam hae meretrices? Vide ne ipsae sint quae exterminant suavitatis unguentum, carnales videlicet

concupiscentiae, de quibus saluberrime Scriptura te admonens: Post concupiscentias, inquit, tuas non eas . Et merito morituras describit Sapiens; quoniam et mundus transit, et concupiscentia ejus . His ergo, dum satisfacere singulariter volumus, boni nos socialis atque communis singulari suavitate privamus. Hae prorsus muscae sordidae et pungentes, quae in nobis decorem naturae foedant, mentem curis et sollicitudinibus lacerant, socialis gratiae suavitatem exterminant. Hinc homo junior filius appellatur, quod natura, quodam insensatae lubrico adolescentiae depravata, omnem virilis maturitatis ac sapientiae succum amiserit; et, versus in asperum, arente animo praeter se universos despiciat, factus sine affectione.

Igitur ab ineunte adolescentia ista pessima atque miserrima proni sunt sensus hominis et cogitationes in malum, et natura ad indignandum quam ad compatiendum paratior. Inde homo tanquam omnino exutus hominem, in quo vult sibi, cum opus habet, ab hominibus subveniri, non vult ipse hominibus opus habentibus subvenire. Magis autem judicat, spernit, irridet homo homines, delinquentes peccator, non considerans se ipsum, ne et ipse tentetur. A quo malo minime per se, ut dixi, natura resurget, neque recuperabit oleum ingenitae mansuetudinis, quod semel est exterminatum in ea. Verumtamen quod non potest natura, potest gratia. Quem ergo hominum unctio spiritus miserata, perfundere denuo sua benignitate dignabitur, is continuo revertetur in

hominem, insuper et aliquid melius a gratia quam a natura 1422 recipiet. In fide et lenitate sanctum faciet illum, et dabit illi non oleum, sed balsamum in vineis Engaddi.

Nec enim dubium ex fonte haedi profluere charismata meliora, cujus utique unctio haedos verti in agnos, et de sinistra transfert in dexteram peccatores, abundantius quidem ante perfusos unctione misericordiae, ut, ubi abundaverunt delicta, superabundet et gratia . An non vere videtur tibi redisse quodammodo is homo in hominem, qui animae saecularis feritate deposita, et recuperata, etiam cum fenore gratiae, humanae unctione mansuetudinis, quam in ipso muscae carnalium cupiditatum

penitus exterminarant; de suo quem gestat homine, imo qui ipse est, et materiam sumit, et formant miserendi hominibus aliis, ita ut tanquam feralem quemdam rictum exhorreat [ alias, ritum exhorreat], non solum cuiquam facere hominum quod pati ipse nolit, sed etiam non facere omnia omnibus quaecunque sibi fieri velit?

En unde oleum. Vinum unde? Profecto ex botro Cypri. Etenim, si amas Dominum Jesum toto corde, tota anima, tota virtute tua; nunquid si videris ejus injurias, contemptumque, ferre ullatenus aequo animo poteris? Minime: sed mox arreptus spiritu judicii et spiritu ardoris, et tanquam potens crapulatus a vino , repletus zelo Phinees, dices cum David: Tabescere me fecit zelus meus, quia

obliti sunt verba tua inimici mei ; et cum Domino: Zelus domus tuae comedit me . Vinum est ergo fervidissimus zelus iste, expressum de botro Cypri, et calix inebrians Christi amor. Denique Deus noster ignis consumens est , et propheta ignem dicebat de excelso missum in ossibus suis , eo quod divino amore flagraret. Hebens itaque ex fraterno oleum mansuetudinis, et ex divino amore vinum aemulationis, securus accede ad sananda vulnera illius qui incidit in latrones, piissimi Samaritani optimus imitator. Secure quoque dicito et tu cum sponsa, Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi: hoc est, Zelus justitiae, amor dilecti mei mihi in affectibus pietatis. Et de hoc satis. Nam

et infirmitas mea pausandum indicit, sicut et saepe facit; ita ut plerumque cogar imperfectas, ut ipsi scitis, relinquere disputationes, residuaque capitulorum in diem alterum reservare. Sed quid? Ego in flagella paratus sum , sciens me adhuc recipere longe imparia meritis. Vapulem sane, vapulem ut male operans, si forte verbera in merita reputentur: fortassis miserebitur flagellato, qui bonum in me non invenit quod remuneret, sponsus Ecclesiae Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO XLV. De duplici pulchritudine animae; et qualiter anima loquitur ad Dei-Verbum, et Verbum ad animam: et quae sint eorum linguae.

Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra; oculi tui columbarum . Pulchre, optime, ex amore, sponsae praesumptio; ex amore, indignatio sponsi. Hoc rei exitus probat. Etenim praesumptionem correptio, correptionem emendatio, emendationem remuneratio secuta est. Adest dilectus, amovetur magister, rex disparet, dignitas exuitur, reverentia ponitur. Cedit quippe fastus, ubi invalescit affectus. Et sicut quondam quasi amicus ad amicum Moyses loquebatur , et Dominus respondebat: ita et nunc inter Verbum et animam, ac si inter duos vicinos, familiaris admodum celebratur confabulatio. Nec mirum. Ex uno amoris fonte utrique influit diligere invicem, confoveri pariter. Ergo dulciora melle volant hinc inde verba, mutui

in se totius suavitatis feruntur aspectus, sancti indices amoris. Denique is iilam amicam nuncupat, pulchram pronuntiat, pulchram iterat, eadem ab illa vicissim recipiens. Nec otiosa iteratio, quae amoris confirmatio est, et fortassis aliquid innuit requirendum. 1423

Quaeramus geminam animae pulchritudinem: hoc enim mihi videtur innuere. Decor animae humilitas est. Non a me ipso hoc dico, cum propheta prior dixerit: Asperges me hyssopo, et mundabor ; humili herba et pectoris purgativa humilitatem significans. Hac se post gravem lapsum rex et propheta lavari confidit, et sic niveum quemdam innocentiae recuperare candorem. Verum in eo qui

graviter peccavit, etsi amanda, non tamen admiranda humilitas. At si quis innocentiam retinet, et nihilominus humilitatem jungit, nonne is tibi videtur geminum animae possidere decorem? Sancta Maria sanctimoniam non amisit, et humilitate non caruit: et ideo concupivit Rex decorem ejus, quia humilitatem innocentiae sociavit; denique: Respexit, inquit, humilitatem ancillae suae

. Ergo beati qui custodiunt vestimenta sua munda, videlicet simplicitatis et innocentiae, si tamen et decorem induere humilitatis adjiciant. Profecto audiet quae hujusmodi invenitur: Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra. Utinam vel semel dicas animae meae, Domine Jesu: Ecce tu pulchra es. Utinam mihi humilitatem custodias! nam primam vestem ego male servavi.

Servus tuus sum ego. Nec enim audeo profiteri amicum, qui testimonium decoris mei cum repetitione non audio. Sufficit mihi si semel audiam. Sed quid, si et hoc in quaestione sit? Scio quid faciam: venerabor amicam servus, cumulatum in ea decorem deformis homunculus admirabor; gaudebo ad vocem sponsi, tantam nihilominus pulchritudinem admirantis. Quis scit, si saltem ex hoc inventurus sim gratiam in oculis amicae, ut gratia ipsius et ipse inveniar inter amicos? Denique amicus sponsi stat, et gaudio gaudet propter vocem sponsi. En vox ejus in auribus dilectae: audiamus et gaudeamus. Adsunt sibi, loquuntur pariter; stemus simul: nulla nos huic subducat colloquio saeculi cura, nulla illecebra corporis.

Ecce, inquit, tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra. Ecce admirationis vox est, reliquum laudis. Merito admiranda, cui sanctitas amissa humilitatem non attulit, sed servata admisit. Merito pulchra reperitur, cui neutra defuit pulchritudo. Rara avis in terris, aut sanctitatem non perdere, aut humilitatem sanctimonia non excludi: et ideo beata quae utramque retinuit. Denique probatum est: nihil sibi conscia est, et correptionem non abnuit. Nos et cum magna delinquimus, vix ferimus reprehendi; haec autem aequo animo audit contra se amaritudines nihil peccans. Nam, si desiderat videre claritatem sponsi, quid mali est? magis et laudis est. Et tamen increpata poenitentiam agit, et dicit: Fasciculus

myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commo rabitur : hoc est: Sufficit mihi, nolo jam scire nisi Jesum, et hunc crucifixum. Magna humilitas! Actu innocens suscipit poenitentis affectum; et quae non habet unde poeniteat, habet tamen ut poeniteat. Cur ergo, inquis, increpata est, si nihil mali fecit? Sed enim audi nunc dispensationem et prudentiam sponsi. Sicut Abrahae olim obedientia sane tentata est, ita et nunc humilitas sponsae. Et quomodo ille impleta obedientia tunc audivit: Nunc cognovi quod timeas Deum

: sic et huic modo quasi sub aliis verbis dicitur: Nunc cognovi quod humilis sis; hoc enim est quod ait: Ecce tu pulchra es. Et ideo praeconium iterat, ut gloriae sanctitatis additum signet humilitatis decorem. Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra. Nunc cognovi quod pulchra sis, non solum ex meo amore, sed etiam ex tua humilitate. Non dico nunc pulchram inter mulieres, nec pulchram in genis, nec in collo, sicut ante dicebam: sed pulchram simpliciter fateor, non utique pulchram ex comparatione, non cum distinctione, non ex parte.

Et addit: Oculi tui columbarum. Aperte adhuc commendatur humilitas. Ad hoc siquidem respicit, quod illa reprehensa de alta inquisitione sua, continuo non cunctata est ad simpliciora descendere, ita ut diceret: Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi. Multum profecto distat inter vultum gloriae, et fasciculum 1424 myrrhae: et ideo magnum humilitatis insigne, inde huc acquiescere revocari.

Ergo oculi tui columbarum. Jam, inquit, non ambulas in magnis, neque in mirabilibus super te: sed instar simplicissimae volucris contenta es simplicioribus, nidificans in foraminibus petrae, meis vulneribus immorans, et libenter ea quae sunt de me duntaxat incarnato et passo, oculo intuens columbino.

Aut certe quia in specie avis hujus Spiritus sanctus apparuit , spiritualis magis quam simplex in ea intuitus columbae nomine commendatur. Et si hoc placeat, oportet referas capitulum praesens ad id quod paulo ante sodales muraenulas ei facere aureas promiserunt , non intendentes, ut tunc docui, ornare aures corporis, sed informare auditum cordis (supra, serm. 41, n.

2-4). Potuit itaque fieri, ut fide, quae est ex auditu, corde amplius mundato, ad videndum quod ante non poterat, instructior redderetur. Et quoniam de acceptis muraenulis in visu acutiori ad intelligentiam spiritualem visa est profecisse; placuit sponso, cui semper, quod in se est, placet magis videri in spiritu; et annumerans id quoque ejus laudibus, ait: Oculi tui columbarum. Jam me, inquit, intuere in spiritu, quia spiritus ante faciem tuam Christus Dominus . Et habes unde id possis, quia oculi tui columbarum. Ante non habebas, et ideo reprimenda fuisti: sed nunc copiam habeto vivendi, quia oculi tui columbarum, id est spirituales. Non sane copiam quam petebas: nec enim vel modo

adhuc ad illam potes, sed quae tamen interim sufficere possit. Sane ducenda es de claritate in claritatem: et propterea vide, ut potes, modo; et cum plus poteris, plus videbis.

Non puto, fratres, non puto mediocrem hanc, neque communem esse omnibus visionem, etsi sit inferior illa, qua videndus est in futuro. Denique ex his quae sequuntur advertite. Sequitur enim: Ecce tu pulcher es, dilecte mi, ecce tu pulcher. Vides quam in excelso stat, et in sublime mentis verticem extulit, quae universitatis Dominum quadam sibi proprietate vindicet in dilectum. Attende enim quomodo non simpliciter, Dilecte; sed, dilecte mi, inquit, ut proprium designaret. Magna visio prorsus, de qua ista in id fiduciae et auctoritatis excrevit, ut omnium

Tous les livres