Sermones in Cantica canticorum (page 59)

Bernard de Clairvaux · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 183 · 81 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Sed quia non ex omni interim parte adhuc ad petram forandam Ecclesia accedere potest (neque enim omnium est, qui in Ecclesia sunt, sacramenta divinae voluntatis inspicere, aut apprehendere per semetipsos profunda Dei); ideo non solum in foraminibus petrae, sed et in cavernis maceriae habitare ostenditur. Ergo in perfectis quidem, qui rimari ac penetrare arcana sapientiae et puritate conscientiae audent, et intelligentiae acumine possunt, habitat in foraminibus petrae. De reliquo in cavernis maceriae: ut qui in petra per semetipsos fodere aut non

sufficiunt, aut non praesumunt; in maceria fodiant, contenti vel gloriam sanctorum mente intueri. Si cui ne hoc quidem possibile sit, huic sane proponet Jesum, et hunc crucifixum: ut et ipse absque suo labore habitet in foraminibus petrae, in quibus non laboravit. Judaei in his laboraverunt, et ipse in labores infidelium introibit, ut sit fidelis. Nec verendum quod patiatur repulsam, qui et vocatur ut intret. Ingredere, inquit, in petram, abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus . Infirmae adhuc et inerti animae (quae juxta quod in Evangelio quidam de semetipso confitetur, fodere non valet, et mendicare erubescit) fossa ostenditur humus ubi lateat, donec convalescat et proficiat, ut possit et ipsa per

se cavare sibi foramina in petra, per quae intret ad interiora Verbi, animi utique vigore et puritate.

Et si intelleximus fossam humum, illam quae ait: Foderunt manus meas, et pedes meos ; non erit ambigendum de sanitate in ea citius adipiscenda animae vulneratae, quae in ea demorabitur. Quid enim tam efficax ad curanda conscientiae vulnera, nec non ad purgandam mentis aciem, quam Christi vulnerum sedula meditatio? Verum donec purgata et sanata perfecte fuerit, non video qualiter illi aptari 1481 possit quod dicitur: Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis. Quomodo denique faciem suam ostendere audeat, vel levare vocem suam, cui et latere indicitur? Abscondere, inquit, in fossa humo. Quare? Quia non est pulchra

facie, nec digna quae videatur. Non erit digna videri, quandiu non erit videre idonea. Cum autem per inhabitationem fossae humi in sanando oculo interiori tantum profecerit, ut revelata facie speculari gloriam Dei et ipsa possit; tunc demum quae videbit, fiducialiter jam loquetur, voce et facie placens. Placeat necesse est facies, quae in Dei claritatem intendere potest. Neque enim id posset, nisi clara ipsa quoque esset et pura, utique transformata in eamdem quam conspicit claritatis imaginem. Alioquin ipsa dissimilitudine resiliret, insolito reverberata fulgore. Ergo cum pura puram intueri potueri veritatem, tunc faciem ipsius sponsus videre cupiet, consequenter et vocem ejus audire.

Nam quantum illi placeat cum puritate quidem mentis praedicatio veritatis, ostendit cum subinde infert: Vox enim tua dulcis. Quia enim non placeat vox si displiceat facies, demonstrat cum illico subdit: Et facies tua decora. Quid internae decor faciei, nisi puritas? In pluribus haec absque praedicationis voce complacuit; illa absque ista, in nemine. Impuris non se ostendit Veritas, non se credit Sapientia. Quod ergo loquuntur quam non viderunt? Quod scimus, inquit, loquimur, et quae vidimus testamur . I ergo tu, et aude testari quod non vidisti, et loqui quod ignoras. Quaeris quem dicam impurum? Qui laudes requirit humanas, qui non ponit sine sumptu Evangelium, qui evangelizat ut manducet, qui quaestum aestimat pietatem, qui non requirit

fructum, sed datum. Impuri sunt tales; et cum non habeant unde videant veritatem propter impuritatem, habent tamen unde illam loquantur. Quid praepropere agitis? cur lucem non exspectatis; cur opus lucis ante lucem praesumitis? Vanum est vobis ante lucem surgere. Lux est puritas, lux charitas, quae non quaerit quae sua sunt . Haec praecedat, et pes linguae in incerto non ponitur. Superbo oculo veritas non videtur, sincero patet. Non est quod se veritas deneget intuendam puro cordi, ac per hoc nec eloquendam. Peccatori autem dicit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Multi puritate neglecta, ante loqui quam videre conati sunt; et aut graviter erraverunt nescientes de quibus loquerentur,

neque de quibus affirmarent; aut turpiter viluerunt, dum qui alios docerent, se ipsos non docuissent. A quo nos gemino malo semper custodiat exoratus a vobis Sponsus Ecclesiae, Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO LXIII. De vinea viro pio et sapienti, id est sua cuique vita, seu mente et conscientia, serio colenda; et de duobus vulpium generibus, scilicet adulatoribus et detractoribus; et de tentationibus monachorum novitiorum.

Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit . Liquet quod non otiose ad vineas itum sit, quando ibi inventae sunt vulpes demolientes eas. Littera quidem

istud. Spiritus autem quid? Ante omnia sane, ut communem et usitatum litterae sensum ab hac explanatione penitus respuamus, utpote ineptum et insulsum, indignumque plane, qui recipiatur in Scriptura tam sancta, tam authentica. Nisi quis forte ita vecors et animo stolidus sit, ut pro magno habeat didicisse ex ea, instar filiorum hujus saeculi, curam gerere terrenarum possessionum, custodire et defensare vineas ab incursantibus bestiis, ne forte contingat amittere fructum vini, in quo est luxuria; simulque pereat opera et impensa. Grande scilicet damnum, ut propterea librum 1482 sanctum tanto studio et tanta cum veneratione legamus, quod docemur in eo a vulpibus vineas custodire, ne in excolendis

illis frustra marsupia vacuentur, si in custodiendis pigri fuerimus! Non estis tam rudes, neque adeo spiritualis gratiae expertes, ut ita carnaliter sapiatis. Ergo in spiritu ista quaeramus. Ibi sane invenimus, sano quidem intellectu, sensuque nihilominus digno, et vineas florentes, et vulpes demolientes, in quibus capiendis vel amovendis et honestius laboratur, et fructuosius. An vos dubitatis longe vigilantius insistendum mentibus servandis, quam frugibus; longe curiosius invigilandum cavendis propter illas spiritualibus nequitiis, quam capiendis propter istas fraudulentis vulpeculis?

Sed jam a me demonstrandae sunt spirituales istae tam vites, quam vulpes. Vestra intererit, filii, suae quemque vineae providere, cum me disputante

adverterit, in quibus sibi et a quibus maxime sit cavendum. Viro sapienti sua vita vinea est, sua mens, sua conscientia. Nil quippe incultum desertumve in se sapiens derelinquet. Stultus non ita. Cuncta apud eum neglecta invenies, cuncta jacentia, cuncta inculta et sordida. Non est vinea stulto. Quomodo vinea, ubi nil plantatum, nil elaboratum uspiam paret? Tota spinis silvescit et tribulis stulti vita: et vinea est? Etsi fuit, jam non est, redacta nimirum in solitudinem. Ubi vitis virtutis? ubi botrus boni operis? ubi vinum laetitiae spiritualis? Per agrum hominis pigri transivi, inquit, et per vineam viri stulti: et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem ejus spinae, et maceria lapidum destructa erat . Audis sapientem irridentem

stultum, quod bona naturae et dona gratiae, quae forte per lavacrum regenerationis acceperat, tanquam illam, quam plantavit Deus et non homo, primam suam vineam, in non vineam, negligendo redegit. Denique non potest vinea esse, ubi vita non est. Nam stultus quod vivit, mortem potius, quam vitam esse censuerim. Quomodo vita cum sterilitate? Arborarida et in sterilitatem versa, nonne mortua judicatur? Et sarmenta mortua sunt. Et occidit, inquit, in grandine vineas eorum ; monstrans vita privatas, quae sterilitate damnatae sunt. Sic stultus eo ipso quod inutiliter vivit, vivens mortuus est.

Soli itaque convenit sapienti habere, vel potius esse vineam, qui vitam habet. Est lignum fructiferum in domo Dei, ac per hoc lignum vivens. Siquidem

et ipsa sapientia, qua sapiens dicitur et est, lignum vitae est apprehendentibus eam . Quidni vivat apprehensor ejus? Vivit, sed ex fide. Justus nempe est sapiens, et justus ex fide vivit . Et si anima justi sedes est sapientiae, sicut est; profecto is sapiens, qui justus. Is ergo sive justum nomines, sive sapientem, nunquam absque vinea vivet, quia nunquam non vivet. Hoc quippe est illi vinea quod vita. Et bona vinea justi, imo bona vinea justus, cui virtus vitis, cui actio palmes, cui vinum testimonium conscientiae, cui lingua torcular expressionis. Denique: Gloria nostra haec est, inquit, testimonium conscientiae nostrae . Vides apud sapientem vacare nihil?

Sermo, cogitatio, conversatio, et si quid aliud est ex eo, quidni totum Dei agricultura, Dei aedificatio est, et vinea Domini sabaoth? Quid denique illi de se perire possit, quando et folium ejus non defluet?

Caeterum, tali vineae nunquam infestationes, nunquam insidiae deerunt. Nempe ubi multae opes, multi sunt et qui comedunt eas . Sapiens erit sollicitus servare vineam suam non minus quam excolere, nec sinet eam vorari a vulpibus. Pessima vulpes occultus detractor, sed non minus nequam adulator blandus. Cavebit sapiens ab his. Dabit operam, sane quod in ipso est, capere illos

qui talia agunt; sed capere beneficiis atque obsequiis, monitisque salutaribus, et orationibus pro eis ad Deum. Non cessabit istiusmodi carbones ignis congerere super caput maledici , et item super adulatoris, quousque, si fieri potest, et illi invidiam, et isti simulationem de corde tollat, faciens 1483 mandatum sponsi dicentis: Capite nobis vulpes parvulas quae demoliuntur vineas. An non tibi captus ille videtur, qui suffusus ora rubore, quippe proprium erubescens judicium, ipse suae confusionis et poenitudinis testis est; sive quod oderit hominem amore dignissimum; sive quod dilexerit tantum verbo et lingua eum, a quo se diligi opere et veritate vel sero expertus est? Captus plane, et captus Domino, secundum quod nominatim ipse expressit: Capite,

inquiens, nobis. Utinam ego omnes adversantes mihi sine causa ita capere possim, ut Christo eos vel restituam, vel acquiram! Sic, sic confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam, avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi mala: quatenus inveniar et ipse obediens sponso, ut capiam et ipse vulpes, non mihi, sed ipsi. Sed reflectatur sermo ad sui principium, ut suo ordine series explanationis procedat.

Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas. Locus moralis est; et juxta morum disciplinam nos jam ostendimus, spirituales has vineas nonnisi spirituales viros esse, quorum cum omnia interiora culta sint, omniaque germinantia, omnia fructificantia et parturientia spiritum salutis, quomodo

de regno Dei dictum est; ita de his vineis Domini sabaoth aeque dicere possumus, quoniam intra nos sunt . Denique, in Evangelio legitur, datum iri gentibus regnum Dei facientibus fructus ejus . Hi sunt quos Paulus enumerat, dicens: Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas . Fructus isti, profectus nostri. Hi accepti sponso, quia ipsi cura est de nobis. Num de virgultis cura est Deo? Homines, non arbores amat Homo Deus, et nostros profectus suos fructus reputat. Tempus horum diligenter observat, arridet apparentibus, et sollicitus satagit ne

pereant nobis, cum apparuerint; imo vero ne pereant sibi: se enim reputat tanquam nos. Ideoque providens capi sibi jubet insidiantes vulpeculas, ne novellos fructus ipsae praeripiant. Capite, inquit, nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas. Et quasi quis dicat: Praepropere times, nondum venit fructuum tempus: Non est ita, inquit: nam vinea nostra floruit. Post flores non est fructuum mora; adhuc illis cadentibus isti erumpunt illico, illico incipiunt apparere.

Parabola ista instantis est temporis. Videtis istos novitios? Nuper venerunt, nuper conversi sunt.

Non possumus de ipsis dicere, quia vinea nostra floruit: floret enim. Interim, quod in eis apparere videtis, flos est: fructuum tempus nondum advenit. Flos novella conversatio est, flos formula recens vitae emendatioris est. Induerunt sibi faciem disciplinatam, et bonam totius corporis compositionem. Placent, fateor, quae in facie sunt: negligentior utique is qui foris apparet corporum cultus est vestium, sermo rarior, vultus hilarior, aspectus verecundior, incessus maturior. Verum quia haec, noviter coepere, ipsa sui novitate flores censenda sunt, et spes fructuum, magis quam fructus. Vobis, filioli, non timemus a fraude vulpium, quae fructibus magis, quam floribus invidere noscuntur. Vestrum aliunde periculum est. Ustionem certe metuo floribus;

non subreptionem, sed ustionem a frigore. Aquilo mihi suspectus est, et frigora matutina, quae intempestivos flores solent perdere, fructus praeripere. Iraque ab aquilone panditur vestrum malum. A facie frigoris ejus quis sustinebit? Hoc frigus si semel animam (animae quidem, ut assolet, incuria spiritu dormitante) pervaserit, ac nemine deinde, quod absit! inhibente ad interiora ejus pervenerit, descenderit in viscera cordis et sinum mentis, concusserit affectiones, occupaverit consilii semitas, perturbaverit judicii lumen, libertatem 1484 addixerit spiritus: mox, ut in corpore solet evenire febricitantibus, subit quidam animi rigor, et vigor lentescit, languor fingitur virium, horror austeritatis intenditur, timor sollicitat paupertatis,

contrahitur animus, subtrahitur gratia, protrahitur longitudo vitae, sopitur ratio, spiritus exstinguitur, defervescit novitius fervor, ingravescit tepor fastidiosus, refrigescit fraterna charitas, blanditur voluptas, fallit securitas, revocat consuetudo. Quid plura? Dissimulatur lex, abdicatur jus [ alias, adjudicatur jus], fas proscribitur derelinquitur timor Domini. Dantur postremo impudentiae manus; praesumitur ille temerarius, ille pudendus, ille turpissimus, plenus ille ignominia et confusione saltus de excelso in abyssum, de pavimento in sterquilinium, de solio in cloacam, de coelo in coenum, de claustro in saeculum, de paradiso in infernum. Principium et originem hujus pestis, et vel qua arte vitetur, vel qua superetur virtute, non est hujus temporis demonstrare:

Ad provectiores et firmiores sermo est retorquendus, ad vineam quae jam floruit, cui quidem etsi non est quod floribus formidet a frigore, sed non fructus securi sunt a vulpibus. Dicendum apertius quid sint spiritualiter hae vulpes, cur pusillae dicantur, cur jubeantur potissimum capi, et non abigi, vel occidi: etiam introducenda diversa genera harum bestiarum ad majorem audientium notitiam et cautelam; non sane sermone isto, ut fastidio consulamus, et nostrae devotionis alacritas perpetuetur in gratia et confessione gloriae magni Ecclesiae Sponsi Domini nostri Jesu Christi, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen

SERMO LXIV De tentationibus monachorum provectorum, quas patiantur vulpes, seu tentationes magis sibi infestas. Item de haereticis, vulpibus Ecclesiae, capiendis.

Tous les livres