Sermones in Cantica canticorum (page 75)

Bernard de Clairvaux · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 183 · 81 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Domini matri ipsius. Nisi enim et ipsa inventa esset habens de Spiritu sancto, nequaquam ab inventoribus suis tam familiariter requisisset de eo, cujus Spiritus est ille. Non sustinuit ut illi effarentur ad quid venissent; ipsa locuta est, et quidem ex abundantia cordis: Num quem diligit anima mea vidistis? Sciebat quia beati oculi qui vidissent, et admirans eos qui viderant, aiebat: Num vos estis, quibus videre donatum est, quem tot reges et prophetae voluerunt videre, et non viderunt? Num vos estis qui meruistis in carne aspicere Sapientiam, in corpore Veritatem, in homine Deum? Multi dicunt, Ecce hic est, et ecce illic: sed ego tutius mihi arbitror fidem accommodare vobis, qui manducastis et bibistis cum eo, postquam resurrexit a mortuis.

Et hoc dictum sit de eo, quod sponsa sciscitata est a vigilibus. Si quo minus, supplebitur sermone alio. Nunc autem ex hoc vel maxime liquet praeventam fuisse a Spiritu sancto; ab his vero qui custodiunt civitatem inventam compertamque, quod vere ipsa sit quam praescivit et praedestinavit ante saecula Deus, praeparavitque dilecto Filio suo delicias sempiternas in saeculis aeternis, ut sit sancta et immaculata in conspectu ejus, germinans sicut lilium, et florens in aeternum ante Dominum Patrem Domini mei Jesu Christi, sponsi Ecclesiae, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO LXXIX. De amore tenaci et indissolubili, quo anima tenet sponsum: item de reditu sponsi in fine saeculi ad Synagogam Judaeorum salvandam.

Num quem diligit anima mea vidistis? O amor praeceps, vehemens, flagrans, impetuose, qui praeter te aliud cogitare non sinis, fastidis caetera, contemnis omnia praeter te, te contentus! Confundis ordines, dissimulas usum, modum ignoras; totum quod opportunitatis, quod rationis, quod pudoris, quod consilii judiciive esse videtur, triumphas in temetipso, et redigis in captivitatem. En omne quod cogitat ista, et quod loquitur, te sonat, te redolet, et aliud nihil: ita tibi ipsius et cor vindicasti, et linguam. Ait: Num quem diligit anima

mea vidistis? Quasi vero hi sciant quid cogitet ipsa. Quem diligit anima tua, de ipso sciscitaris? Et non habet nomen? Quaenam vero tu, et ille quis? Et haec ita dixerim propter singularitatem eloquii, et insignem vorborum incuriam, qua praesens scriptura caeteris dissimilis satis apparet. Unde in epithalamio hoc non verba pensanda sunt, sed affectus. Cur ita, nisi quod amor sanctus, quem totius hujus voluminis unam constat esse materiam, non verbo sit aestimandus, aut lingua, sed opere et veritate? 1544 Amor ubique loquitur: et si quis horum quae leguntur cupit adipisci notitiam, amet. Alioquin frustra ad audiendum legendumve amoris carmen, qui non amat, accedit: quoniam omnino non potest capere ignitum eloquium frigidum pectus. Quomodo enim

Graece loquentem non intelligit qui Graecum non novit, nec Latine loquentem, qui Latinus non est, et ita de caeteris; sic lingua amoris ei qui non amat, barbara erit, eritque sicut aes sonans, aut cymbalum tinniens . Isti vero (vigiles loquor) quoniam de Spiritu et ipsi acceperunt ut ament, sciunt quid loquitur Spiritus, et amoris vocibus optime compertis sibi, in promptu habent respondere in simili lingua, id est studiis amoris pietatisque officiis.

Denique, ita in brevi edoctam emittunt de eo quod quaerit, ut dicat: Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea. Bene paululum, quia verbum abbreviatum fecerunt ei, Symbolum

fidei tradentes. Et quod sequitur, tale est. Oportebat quidem sponsam transire per eos, per quos cognosceret veritatem; sed tamen et pertransire. Nisi enim pertransisset et ipsos, non invenisset quem quaerebat. Atque hoc ipsum suasam ab illis non ambigas. Non enim praedicabant semetipsos, sed Dominum suum Jesum, qui absque dubio et supra ipsos est, et ultra. Unde et ait: Transite ad me, omnes qui concupiscitis me . Nec sufficiebat transire, sed et pertransire docetur. Siquidem pertransierat is quem vestigabat. Non modo enim de morte ad vitam transierat, sed pertransierat ad gloriam. Quidni etiam hanc oportuit pariter pertransire? Alioquin non poterat apprehendere, quem non

Et ut quod dico clarius sit, si Dominus meus Jesus surrexisset quidem a mortuis, sed ad coelos minime ascendisset, non poterat dici de eo, quod pertransierit, sed tantum transierit; ac per hoc sponsam illum quaerentem transire solummodo oporteret, non pertransire. Nunc vero, quoniam jam resurgendo transierat, et adjecerat pertransire, utique ascendendo; merito se etiam ista non transisse, sed pertransisse perhibuit, quae hunc quidem fide et devotione ad coelos usque secuta est. Igitur credere resurrectionem transire est, credere etiam ascensionem pertransire. Et fortasse noverat illam, istam non noverat.

Ergo, quod sibi deerat instructa ab illis, quia scilicet qui resurrexerat, etiam ascendisset; ascendit et ipsa pariter, hoc est pertransiit, et invenit. Quidni invenerit pertingens mente [ alias, fide], ubi ille corpore est? Paululum cum pertransissem eos. Et bene eos: nam tam ipsos, quam caetera membra sua, quae sunt super terram, caput nostrum punctis praecessit duobus atque transcendit, resurrectione, ut jam diximus, et ascensione. Etenim primitiae Christus. Quod si ille praecessit; et fides nostra. Ubi enim illa eum non sequeretur? Si ascenderit in coelum, ipsa illic est; si descenderit in infernum, adest; et si sumpserit pennas suas diluculo, et habitaverit in extremis maris, illuc, ait, manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua . Nonne denique

secundum hanc omnipotens et summe bonus Pater sponsi consuscitavit, et consedere nos fecit in dextera sua [ alias additur in coelestibus]? Atque hoc pro eo quod dixit Ecclesia, quia pertransivi eos; quoniam et semet pertransiit, fide stans, quo necdum re ipsa pervenit. Arbitror et illud planum, cur se pertransisse potius, quam transisse dicere maluit. Et nos transeamus ad ea quae sequuntur.

Tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genitricis meae. Ita est, ex tunc et deinceps non deficit genus Christianum, nec fides de terra, nec charitas de Ecclesia. Venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in eam, et non cecidit, eo quod fundata

esset supra petram . Petra autem est Christus. Itaque nec verbositate philosophorum, nec cavillationibus haereticorum, nec gladiis persecutorum potuit ista, aut poterit aliquando separari a charitate Dei quae est in Christo Jesu : adeo fortiter 1545 tenet quem diligit anima sua, adeo illi adhaerere Deo bonum est. Glutino bonum est, ait Isaias . Quid hoc tenacius glutino, quod nec aquis eluitur, nec ventis dissolvitur, nec scinditur gladiis? Denique, aquae multae non poterunt exstinguere charitatem . Tenui eum, nec dimittam. Et sanctus patriarcha: Non te, inquit, dimittam, nisi benedixeris mihi . Ita ista non vult eum dimittere, et forte

magis quam patriarcha id non vult, quia nec pro benedictione quidem: siquidem ille benedictione accepta dimisit eum, haec autem non sic. Nolo, inquit, benedictionem tuam, sed te. Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram . Non dimittam te, nec si benedixeris mihi.

Tenui eum, nec dimittam. Nec minus forsitan ille teneri vult, cum perhibeat dicens: Deliciae meae esse cum filiis hominum : quodque pollicens ait: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi . Quid hac copula fortius, quae una duorum tam vehementi voluntate firmata est? Tenui eum, inquit. Sed nihilominus ipsa vicissim tenetur ab eo quem

tenet, cui alibi dicit: Tenuisti manum dexteram meam . Quae tenetur et tenet, quomodo jam cadere potest? Tenet fidei firmitate, tenet devotionis affectu. At nequaquam diu teneret, si non teneretur. Tenetur autem potentia et misericordia Domini. Tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genitricis meae. Magna Ecclesiae charitas, quae ne aemulae quidem Synagogae suas delicias invidet. Quid benignius, quam ut, quem diligit anima sua, ipsum communicare parata sit et inimicae? Nec mirum tamen, quia salus ex Judaeis est . Ad locum unde exierat, revertatur Salvator, ut reliquiae Israel salvae fiant. Non rami radici, non matri filii ingrati sint. Non rami radici invideant quod ex ea sumpsere:

non filii matri, quod de ejus suxere uberibus. Teneat itaque Ecclesia firmiter salutem, quam Judaea perdidit, ipsa apprehendit, donec plenitudo gentium introeat, et sic omnis Israel salvus fiat. Velit in commune communem venire salutem, quae sic ab omnibus capitur, ut nil singulis minuatur. Utique hoc facit, et plus. Quid plus? Quod et nomen sponsae illi optat, et gratiam. Prorsus super salutem hoc.

Incredibilis charitas, si non sermo quem locuta est ipsa, fecisset fidem. Dixit enim, si advertisti, velle se introducere quem tenebat, non modo in domum matris, sed et in cubiculum quoque, quod est praerogativae indicium. Sufficiebat ad salutem, si domum

intraret: at secretum cubiculi signat gratiam. Hodie, ait, huic domui salus facta est . Quidni sit domesticis salus, Salvatore ingresso domum? Sed quae in cubiculum meretur recipere, seorsum habet secretum suum sibi. Salus domui fit; thalamo deliciae reconduntur. In domum matris meae introducam eum, inquit. In quam domum, nisi de qua olim praenuntiarat Judaeis: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta? Fecit quod dixit, sicut habes et de hoc testimonium ejus in propheta: Reliqui, ait, domum meam, dimisi haereditatem meam : et nunc ista pollicetur reducere illum, et domni matris suae perditam salutem restituere. Et si hoc parum videtur, audi quid boni

adjiciat: Et in cubiculum genitricis meae. Qui ingreditur thalamum, sponsus est. Magna amoris potentia! Salvator indignabundus exierat de domo et haereditate sua: et nunc ad hujus gratiam mitigatus inflectitur ita, ut redeat non modo Salvator, sed et sponsus. Benedicta tu a Domino filia, quae et indignationem compescis, et haereditatem restituistis. Benedicta tu matri tuae, cujus beneficio avertitur ira, revertitur salus, revertitur qui dicat illi: Salus tua ego sum . Non sufficit hoc; addat et dicat: Desponsabo te mihi in fide, desponsabo te mihi in judicio et justitia, desponsabo te mihi in misericordia et miserationibus . Sed memento quia, quae has conciliat amicitias, sponsa est. Quomodo ergo sponsum, et hunc sponsum alteri

cedit, ne dicam cupit? Non est ita. Cupit quidem illum matri filia bona, non tamen ut cedat illi, sed ut communicet. Sufficit unus duabus, nisi quod jam non erant duae, sed una 1546 in ipso. Ipse est enim pax nostra, qui facit utramque unam, ut sit una sponsa, et sponsus unus Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO LXXX. De imagine sive Verbo Dei, et anima quae ad imaginem est, subtilis disputatio: et de errore Gilleberti Pictavensis episcopi.

Quidam vestrum, ut comperi, minus aequo animo ferunt, quod ecce jam per aliquot dies, dum stupori et admirationi sacramentorum inhaerere delectat,

sermo quem ministramus, aut nullo fuerit, aut exiguo admodum moralium sale conditus. Id quidem praeter solitum. Sed num quae dicta sunt, revisere licet? Non procedo, nisi prius revolvam omnia. Eia, dicite, si recordamini, a quonam Scripturae loco coeperit defraudatio haec, ut rursum inde adoriar. Meum est resarcire damna, imo Domini, de quo totum praesumimus. Quo itaque repetendum principio? An inde: In lectulo meo quaesivi per noctes quem diligit anima mea? Ni fallor, inde. Abhinc tantum et deincps cura una fuit mihi, harum allegoriarum densa discussa caligine, ponere in lucem Christi et Ecclesiae secretas delicias. Igitur redeamus ad indaganda moralia. Nec enim mihi poterit esse pigrum, quod vobis commodum fuerit.

Atque hoc ita congrue fiet, si quae dicta sunt in Christo et in Ecclesia, Verbo animaeque eadem nihilominus assignemus.

Sed dicit mihi aliquis: Quid tu duo ista conjungis? quid enim animae et Verbo? Multum per omnem modum. Primo quidem, quod naturarum tanta cognatio est, ut hoc imago, illa ad imaginem sit. Deinde, quod cognationem similitudo testetur. Nempe non ad imaginem tantum, sed ad similitudinem facta est. In quo similis sit quaeris? Audi de imagine prius. Verbum est veritas, est sapientia, est justitia: et haec imago. Cujus? Justitiae, sapientiae et veritatis. Est enim imago haec justitia de justitia,

sapientia de sapientia, veritas de veritate, quasi de lumine lumen, de Deo Deus. Harum rerum nihil est anima, quoniam non est imago. Est tamen earumdem capax, appetensque et inde fortassis ad imaginem. Celsa creatura, in capacitate quidem majestatis, in appetentia autem rectitudinis insigne praeferens. Legimus quia Deus hominem rectum fecit , quod et magnum capacitas, ut dictum est, probat. Oportet namque id quod ad imaginem est, cum imagine convenire, et non in vacuum participare nomen imaginis, quemadmodum nec imago ipsa solo vel vacuo nomine vocitatur imago. Habes vero de eo qui imago est, quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo . Ubi tibi utique ejus

et in forma Dei innuitur rectitudo, et in aequalitate majestas: ut dum rectitudini rectitudo, et magnitudo magnitudini comparatur, consonanter sibi altrinsecus respondere appareat quod ad imaginem est, et imaginem; sicut imago quoque nihilominus in utroque respondet illi cujus imago est. Nempe ipse est, de quo sanctum David audistis in psalmis canentem, nunc quidem: Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus ; nunc vero: Rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo

. Ab isto recto et magno Deo habet imago ejus, ut et ipsa recta, et magna sit: habet anima, quae ad imaginem est.

ab anima quae ad imaginem est, quia et huic magnum rectumque assignamus? Et plurimum. Haec ad mensuram accepit, illa ad aequalitatem. An non plus hoc? Adverte et aliud. Huic utrumque aut creatio, aut dignatio contulit; illi generatio. Atque id magnificentius esse non dubium est. Sed ne hoc quidem eminentius esse quis abnuat, quod cum a Deo huic, illi et de Deo utrumque sit, id est de Dei substantia. Est enim consubstantialis Deo imago sua, et omne quod eidem 1547 suae imagini impertiri videtur, ambobus est substantiale, non accidentale. Adhuc unum attende, in quo imago non parum eminet. Magnum et rectum (ista duo natura a sese discrepare quis nesciat?) in imagine unum sunt. Neque hoc solum: unum sunt et cum imagine.

Tous les livres