Sermones in Cantica canticorum (page 76)

Bernard de Clairvaux · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 183 · 81 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Imagini enim non modo id rectum est esse, quod magnum esse, sed etiam id magnum rectumque esse, quod esse. Animae non ita. Et magnitudo ejus, et rectitudo ipsius diversae ab ea, diversae ab invicem sunt. Si enim, ut supra docui, eo anima magna est, quo capax aeternorum; eo recta, quo appetens supernorum: quae non quaerit nec sapit quae sursum sunt, sed quae super terram, non plane est recta, sed curva, cum tamen pro hujusmodi magna esse non desinat, manens utique etiam sic aeternitatis capax. Neque enim illius aliquando non capax erit, etiamsi nunquam capiens fuerit, ut sit quomodo scriptum est: Verumtamen in imagine pertransit homo ; ex parte tamen, ut eminentia Verbi appareat de ipsa integritate. Quo enim

a magno rectove Verbum cadat, quod sic ea utique habet, ut sit quae habet? Vel ideo ex parte, ne si toto privaretur, non superesset spes salutis. Nam si desinat magna esse, et capax. Quippe de capacitate, ut dixi, aestimatur animae magnitudo. Quid vero sperare posset, cujus capax non foret.

Itaque per magnitudinem, quam retentat etiam perdita rectitudine, in imagine pertransit homo, uno quasi claudicans pede, et factus filius alienus. De talibus enim reor dictum: Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis . Pulchre appellati sunt filii alieni: nam filii, propter retentam magnitudinem; alieni, propter amissam rectitudinem. Nec dixisset, claudicaverunt, sed: Corruerunt, aut

quidpiam simile, si ex toto homines [ alias hominis] imaginem exuissent. Nunc vero secundum magnitudinem quidem in imagine pertransit homo; quantum vero ad rectitudinem, veluti claudicans, conturbatur et deturbatur ab imagine, Scriptura ita dicente: Verumtamen in imagine pertransit homo; sed et frustra conturbatur. Frustra omnino: nam sequitur: Thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea . Cur ignorat, nisi quia inclinans se ad haec infima et terrena, thesaurizat sibi terram? Prorsus ignorat de his quae terrae committit, cui congregabit ea, tineaene demolienti, an furi effodienti; hosti diripienti, an igni devoranti. Et inde misero homini incurvanti se, et incubanti his quae in terra sunt, flebilis vox illa de psalmo: Miser

factus sum, et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar . In semetipso siquidem experitur veritatem illius sententiae Sapientis: Deus rectum hominem fecit, ipse autem se implicuit doloribus multis . Et continuo vox ludibrii ad eum: Incurvare ut transeamus .

Sed unde venimus huc? Nempe inde, cum docere vellemus, rectum magnumque (quo gemino bono definieramus imaginem) nec in anima esse unum, nec cum anima, quemadmodum in Verbo et cum Verbo ea unum esse fideli aeque assertione docuimus. Et de rectitudine quidem ex his quae dicta sunt, liquet quod diversa et ab anima sit, et ab

animae magnitudine: quandoquidem ea etiam non existente, et anima manet, et magna. Verum magnitudinis animaeque diversitas unde docebitur? Non enim inde potest, unde rectitudinis animaeque monstrata est, cum non sicut rectitudine, ita et magnitudine sua privari anima possit. Non est tamen sua magnitudo anima. Nam etsi anima non invenitur absque magnitudine sua, ipsa tamen et extra animam reperitur. Quaeris ubi? In angelis. Inde quippe magni sunt angeli, unde animae magnitudo comprobatur, ex captu videlicet aeternitatis. Quod si eo constitit animam discrepare a rectitudine sua, quod ea carere possit: quidni aeque liqueat esse diversam et a sua magnitudine, quam sibi propriam vindicare non possit? Cum itaque nec illa in omni,

nec ista in sola sit anima, 1548 patet utramque indifferenter differre ab ea. Item, Nulla forma est id cujus est forma. Est autem magnitudo forma animae. Nec enim ideo non forma, quia inseparabilis est illi. Hoc siquidem sunt substantiales differentiae omnes, hoc non modo proprie propria, sed et propria quaedam, hoc etiam aliae innumerabiles formae. Non igitur sua magnitudo anima, non magis quam sua nigredo corvus, quam suus candor nix, quam sua risibilitas seu rationalitas homo: cum tamen nec corvum sine nigredine, nec sine candore nivem, nec hominem, qui non et risibilis sit et rationalis, unquam reperias. Ita et anima, et animae magnitudo, etsi inseparabiles, diversae tamen ab invicem sunt. Quomodo non diversae, cum haec in subjecto, illa

subjectum et substantia sit? Sola summa et increata natura, quae est Trinitas Deus, hanc sibi vindicat meram singularemque suae essentiae simplicitatem, ut non aliud et aliud, non alibi quoque et alibi, sed ne modo quidem et modo inveniatur in ea. Nempe in semet manens, quod habet est, et quod est, semper et uno modo est. In ea et multa in unum, et diversa in idem rediguntur, ut nec de numerositate rerum sumat pluralitatem, nec alterationem de varietate sentiat. Loca omnia continet, et quaeque suis ordinat locis nusquam contenta locorum. Tempora sub ea transeunt, non ei. Futura non exspectat, praeterita non recogitat, praesentia non experitur.

Recedant a nobis, charissimi, recedant novelli, non dialectici, sed haeretici, qui magnitudinem,

qua magnus est Deus, et item, bonitatem, qua bonus, sed et sapientiam, qua sapiens et justitiam, qua justus, postremo divinitatem, qua Deus est, Deum non esse impiissime disputant. Divinitate, inquiunt, Deus est, sed divinitas non est Deus. Forsitan non dignatur Deus esse, quae tanta est ut faciat Deum. Sed si Deus non est, quid est? Aut enim Deus est, aut aliquid quod non est Deus, aut nihil. Equidem non das Deum esse, sed ne nihilum quidem, ut opinor, dabis, quam usque adeo necessariam Deo esse fateris, ut non modo absque ea Deus esse non possit, sed ea sit. Quod si aliquid est quod non est Deus: aut minor erit Deo, aut major, aut par. At quomodo minor, qua Deus est? Restat ut aut majorem fatearis,

aut parem. Sed si major, ipsa est summum bonum, non Deus; si par, duo sunt summa bona, non unum: quod utrumque catholicus refugit sensus. Jam de magnitudine, bonitate, justitia, sapientiaque, idem per omnia, quod de divinitate, sentimus: unum in Deo sunt, et cum Deo. Nec enim aliunde bonus quam unde magnus, nec aliunde justus aut sapiens quam unde magnus et bonus, nec aliunde denique simul haec omnia est quam unde Deus, et hoc quoque nonnisi se ipso.

esse negas? Non, sed eamdem divinitatem, qua est, Deum nihilominus assero, ne Deo excellentius aliquid esse assentiar. Nam et magnitudine dico magnum, sed quae ipse est, ne majus aliquid Deo ponam; et bonitate fateor bonum, sed non alia quam ipse est, ne melius ipso aliquid mihi videar invenisse; et de caeteris in hunc modum. Securus et libens pergo inoffenso, ut aiunt, pede in ejus sententiam qui dicebat: « Deus nonnisi ea magnitudine magnus est quae est quod ipse. Alioquin illa erit major magnitudo quam Deus. » Augustinus hic est, validissimus malleus haereticorum. Si quid itaque de Deo proprie dici possit, rectius congruentiusque dicetur: Deus est magnitudo, bonitas, justitia, sapientia, quam: Deus est magnus, bonus, justus aut

Unde non immerito nuper in concilio quod papa Eugenius Remis celebravit, tam ipsi quam caeteris episcopis perversa visa est et omnino suspecta expositio illa in libro Gilleberti episcopi Pictavensis quo super verba Boetii de Trinitate, sanissima quidem atque catholica, commentabatur hoc modo: 1549 « Pater est veritas, id est verus; Filius est veritas, id est verus; Spiritus sanctus est veritas, id est verus. Et hi tres simul non tres veritates, sed una veritas, id est unus verus. » O obscuram perversamque explanationem! Quam verius saniusque per contrarium ita dixisset: Pater est verus, id est veritas; Filius est verus, id est veritas; Spiritus sanctus est verus, id est veritas. Et hi tres

unus verus, id est una veritas. Quod quidem fecisset, si sanctum dignaretur Fulgentium imitari, qui ait: « Una quippe veritas unius Dei, imo una veritas unus Deus non patitur servitium atque culturam creatoris creaturaeque conjungi. » Bonus corrector, qui veracissime de veritate loqueretur, qui pie catholiceque sentiret de vera et mera divinae simplicitate substantiae, in qua nihil esse possit, quod ipsa non sit, et ipsa Deus. Quanquam manifestius in nonnullis locis aliis a rectitudine fidei liber ille praefati episcopi visus est discrepare; quorum, verbi causa, adhuc unum pono. Nam dicente auctore, « Cum dicitur, Deus, Deus, Deus, pertinet ad substantiam: » noster commentator intulit, « Non

quae est, sed qua est. » Quod absit, ut assentiat catholica Ecclesia, esse videlicet substantiam, vel aliquam omnino rem qua Deus sit, et quae non sit Deus!

Sed haec minime jam contra ipsum loquimur; quippe qui in eodem conventu sententiae episcoporum humiliter acquiescens, tam haec quam caetera digna reprehensione inventa proprio ore damnavit; sed propter eos qui adhuc librum illum, contra apostolicum utique promulgatum ibidem interdictum, transcribere et lectitare feruntur, contentiosius persistentes

sequi episcopum, in quo ipse non stetit, et erroris quam correctionis magistrum habere malentes. Non solum autem sed et propter vos, occasione accepta de differentia imaginis et animae, quae ad imaginem facta est, operae pretium credidi excursum hunc facere: ut si qui forte ex aquis furtivis, quae dulciores videntur , aliquando aliquid biberint, sumpto antidoto, evomant illud, et purgato mentis stomacho, ad id quod secundum promissionem nostram dicendum de similitudine superest accedentes, puriora jam in gaudio non de nostris hauriant, sed de fontibus Salvatoris, sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO LXXXI. De convenientia et similitudine animae cum Verbo secundum identitatem essentiae, et vitae immortalitatem, et arbitrii libertatem.

Quaesitum est ante de affinitate animae ad Verbum, atque id quidem necessarie. Quae enim conventio tantae majestati et tantae paupertati, ut more et amore sponsorum, veluti ex aequo, sese complecti referantur sublimitas illa, et illa humilitas? Nam si vere id dicimus, valde laeta fiducia est; si falso, valde punienda audacia. Propterea ergo de convenientia horum quaerendum fuit: quae quidem jam multa inventa est, sed non omnis. Quis enim, vel nimis hebes, non videat quam se e vicino respiciant imago et quod ad imaginem est? Quorum utique unum uni,

et alterum alteri sermo, si recolitis, assignavit hesternus. Nec de imagine tantum, sed etiam de similitudine demonstrata ibidem propinquitas est, nisi quod ipsa similitudo in quo vel in quibus potissimum constet necdum a nobis est declaratum. Age, jam intendamus declarationi huic, ut quo anima plenius suam agnoscet originem, eo amplius erubescat vitam habere degenerem; imo vero quod peccato vitiatum deprehenderit in natura, studeat reformare industria; ut digne suo genere, Dei quidem munere, sese regens, ad amplexus Verbi fidenter accedat.

Advertat igitur ex hac divinae ingenuitate similitudinis inesse sibi illam suae substantiae naturalem

simplicitatem, qua hoc est illi esse quod vivere, etsi 1550 non quod bene, quodve beate vivere, ut sit similitudo, non aequalitas. Gradus propinquus, gradus tamen. Neque enim unius excellentiae parisve fastigii sunt, hoc habere esse quod vivere, et item habere hoc esse quod beate vivere. Ergo si Verbi est illud propter sublimitatem, hoc animae propter similitudinem, salva quidem eminentia Verbi, palam est affinitas naturarum, palam animae praerogativa. Et ut quod dicitur planius fiat, soli Deo id est esse, quod beatum esse: atque hoc primum et purissimum simplex. Secundum autem simile est huic, id videlicet habere esse quod vivere; atque hoc animae

est. Ex hoc, etsi inferiori gradu, ascendi potest, non modo ad bene, sed etiam ad beate vivendum: non quia vel tunc sit hoc esse, quod beatum esse illi qui eo pervenerit; quatenus ita glorietur pro similitudine, ut tamen pro disparitate habeat semper, unde omnia ossa ejus dicant: Domine, quis similis tibi? . Bonus tamen animae gradus, ex quo, et solo, ad beatam ascenditur vitam.

Sunt namque viventia, et horum genera duo, quae sentiunt, et quae non sentiunt. Porro insensibilibus sensibilia praeferuntur, atque utrisque vita, qua vivitur et sentitur. Non stabunt pariter in gradu uno vita et vivens; multo minus vita, et quae sunt sine vita. Vita anima est vivens quidem, sed non aliunde quam se ipsa; ac per hoc non tam vivens,

quam vita, ut proprie de ea loquamur. Inde est quod infusa corpori vivificat illud, ut sit corpus de vitae praesentia, non vita, sed vivens. Unde liquet, ne vivo quidem corpori id vivere esse, quod esse, cum esse et minime vivere possit. Multo minus quae vitae expertia sunt, ad hunc gradum assurgent. Sed nec omne quod vita dicitur, vel est, continuo valebit pertingere huc. Est pecorum, est et arborum vita, sensu altera vigens, altera carens. At neutri tamen idem esse quod vivere est: cum, ut quidem multorum opinio est, ante in elementis, quam vel illa in membris, vel ista in ramis exstiterint, At secundum hoc cum desinunt vivificare, simul vivere cessant, sed non et esse. Solvuntur pariter et dissolvuntur, tanquam non alligatae tantum, sed

et colligatae. Neque enim unum simplex est quaeque harum; sed ex pluribus constans. Et propterea non redigitur in nihilum, sed dissilit in partes, ut et ad suum quodque recurrat principium; verbi causa, aer ad aerem, ignis ad ignem, et reliqua in hunc modum. Nequaquam igitur tali vitae idem esse et vivere est, quae est et quando non vivit.

Porro nihil horum, quibus non hoc esse quod vivere sit, ad bene beateque vivendum quandoque proficiet vel emerget: quippe quod neque ad hunc inferiorem gradum potuit pervenire. Sola, quae in ipso stare cognoscitur anima hominis, in eo dignitatis creata est, vita a vita, simplex a simplici, immortalis ab immortali, ut non sit longe a summo

gradu, ubi scilicet id esse quod beate vivere est, in quo solus stat beatus, et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium. Accepit [ alias, accipit] itaque in sui conditione anima, etsi non esse, posse tamen esse beata; summo proinde gradui, quantum licet, appropians, non pertingens tamen. Neque enim vel ipsi, ut supra diximus, hoc erit aliquando esse quod beatam esse, nec quando beata erit. Fatemur similitudinem, aequalitatem renuimus. Verbi causa, vita Deus, vita et anima est; similis quidem, sed dispar. Porro similis, quod vita, quod se ipsa vivens, quod non tantum vivens, sed et vivificans, sicut et ille haec omnia est. Dispar vero, quantum

a creante creata. Dispar, quod, ut nisi creata ab illo non esset, sic nisi ab ipso vivificata non viveret. Non viveret dico, sed spirituali vita, non naturali. Nam naturali quidem, etiam quae non spiritualiter vivit, immortaliter vivat necesse est. At qualis vita, in qua satius foret non nasci, quam non ab ea mori! Mors potius est: et ideo gravior, quia peccati, non naturae Denique mors peccatorum pessima . Ita ergo quae secundum carnem vivit anima, 1551 vivens mortua est; quippe cui bonum erat omnino non vivere, quam sic vivere. A qua nimirum vitali quadam morte minime unquam resurget, nisi per verbum vitae, imo per Verbum vitam, viventem utique et vivificantem.

Tous les livres