Sermones in Cantica canticorum (page 77)
nihilominus Verbo similis quidem, sed non aequalis. Nam in tantum superexcellit immortalitas Deitatis, ut Apostolus dicat de Deo: Qui solus habet immortalitatem . Quod ego reor pro eo dictum, quod solus sit natura incommutabilis Deus, qui ait: Ego Dominus, et non mutor . Vera namque et integra immortalitas tam non recipit mutationem, quam nec finem, quod omnis mutatio quaedam mortis imitatio sit. Omne etenim quod mutatur, dum de uno ad aliud transit esse, quodam modo necesse est moriatur quod est, ut esse incipiat quod non est. Quod si tot mortes quot mutationes, ubi immortalitas? Et huic vanitati subjecta est ipsa creatura non volens, sed propter eum
qui subjecit eam in spe . Attamen immortalis anima est; quoniam cum ipsa sibi vita sit; sicut non est quo cadat a se, sic non est quo cadat a vita. Verum cum constet suis affectibus mutari eam; agnoscat ita se Deo in immortalitate similem, ut sciat sibi deesse non modicam immortalitatis partem, soli cedens absolutam perfectamque immortalitatem, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Non mediocris tamen animae dignitas praesenti disputatione comperta est, quae gemina quadam vicinitate naturae Verbo appropiare videtur, simplicitate essentiae, et perpetuitate vitae.
Sed enim adhuc unum occurrit, quod minime praeteribo: nec enim minus insignem similemve minus Verbo animam facit, et forte etiam plus. Arbitrii
libertas haec est, plane divinum quiddam praefulgens in anima, tanquam gemma in auro. Ex hac nempe inest illi inter bonum quidem et malum, nec non inter vitam et mortem, sed et nihilominus inter lucem et tenebras, et cognitio judicii, et optio eligendi; et si qua sunt alia, quae similiter circa animi habitum sese e regione respicere videantur. Nihilominus inter ipsa censorius quidam arbiter (is animae oculus) dijudicat et discernit, sicut arbiter in discernendo, ita in eligendo liber. Unde et liberum nominatur arbitrium, quod liceat versari in his pro arbitrio voluntatis. Inde homo ad promerendum potis. Omne etenim quod feceris bonum malumve, quod
quidem non facere liberum fuit, merito ad meritum reputatur. Et, ut merito laudatur, non is tantum qui potuit facere mala, et non fecit, sed et qui potuit non facere bona, et fecit; ita malo non caret merito tam is qui potuit non facere mala, et fecit, quam is qui potuit facere bona, et non fecit. Ubi autem non est libertas, nec meritum. Propterea quae sunt carentia ratione animalia, nihil merentur; quia sicut deliberatione, ita et libertate carent. Sensu aguntur, feruntur impetu, rapiuntur appetitu. Neque enim judicium habent, quo se dijudicent sive regant, sed ne instrumentum quidem judicii, id est rationem. Inde est quod non judicantur, quia non judicant. Quanam quippe ratione ab his exigatur ratio, quam non acceperunt?
Hanc vim a natura solus homo non patitur, et ideo solus inter animantia liber. Et tamen interveniente peccato patitur quamdam vim et ipse, sed a voluntate, non a natura, ut ne sic quidem ingenita libertate privetur. Quod enim voluntarium, et liberum. Et quidem peccato factum est ut corpus quod corrumpitur, aggravet animam; sed amore, non mole. Nam quod surgere anima per se jam non potest quae per se cadere potuit, voluntas in causa est, quae corrupti corporis vitiato ac vitioso amore languescens et jacens, amorem pariter justitiae non admittit. Ita nescio quo pravo et miro modo ipsa sibi voluntas, peccato quidem in deterius mutata, necessitatem facit: ut nec necessitas, cum voluntaria sit, excusare valeat voluntatem; 1552
nec voluntas cum sit illecta, excludere necessitatem. Est enim necessitas haec quodammodo voluntaria. Est favorabilis vis quaedam, premendo blandiens, et blandiendo premens: unde sese rea voluntas, ubi semel peccato consenserit, nec excutere jam per se, nec excusare tamen ullatenus de ratione queat. Inde querula illa vox veluti gementis sub onere necessitatis hujus: Domine, inquit, vim patior, responde pro me. Sed rursus sciens quod non juste causaretur adversus Dominum, cum voluntas sua ipsius potius in causa foret, attende quid secutus intulerit: Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerim?
Premebatur jugo, non alio tamen, quam voluntariae cujusdam servitutis;
et erat pro servitute quidem miserabilis, sed pro voluntate inexcusabilis. Voluntas enim est, quae se, cum esset libera, servam fecit peccati, peccato assentiendo: voluntas nihilominus est, quae se sub peccato tenet, voluntarie serviendo.
Vide quid dicas, ait aliquis mihi. Tune voluntarium dicis, quod jam necessarium constat esse? Verum quidem est, quod voluntas se ipsam addixerit: sed non ipsa se retinet; magis retinetur et nolens. Bene hoc saltem das, quia retinetur. Sed vigilanter retine voluntatem esse, quam retineri fateris. Itaque voluntatem nolentem dicis? Non utique voluntas retinetur non volens. Voluntas enim volenti
est, non nolentis. Quod si volens retinetur, ipsa se retinet. Quid ergo dicet, aut quid respondebit ei, cum ipsa fecerit? Quid fecit? Servam se fecit: unde dicitur: Qui facit peccatum servus est peccati . Propterea, cum peccavit (peccavit autem cum peccato obedire decrevit), servam se fecit. Sed fit libera, si non adhuc facit. Facit autem, in eadem servitute se retinens. Neque enim non volens voluntas tenetur: voluntas enim est. Ergo quia volens, servam se ipsam non modo fecit, sed et facit. Merito proinde quod saepe memorandum est, quid respondebit illi, cum ipsa fecerit, ipsa et faciat.
Sed non me, inquis, decredere facies necessitatem quam patior, quam in memetipso experior, contra quam et assidue luctor. Ubinam, quaeso,
hanc necessitatem sentis? Nonne in voluntate? Non ergo parum firmiter vis, quod et necessario vis. Multum vis quod nolle nequeas, nec multum obluctans. Porro ubi voluntas, et libertas. Quod tamen dico de naturali, non de spirituali, qua libertate, ut dicit Apostolus, Christus nos liberavit . Nam de illa idem ipse dicit: Ubi spiritus Domini, ibi libertas . Ita anima miro quodam et malo modo sub hac voluntaria quadam ac male libera necessitate, et ancilla tenetur, et libera: ancilla, propter necessitatem; libera, propter voluntatem: et quod magis mirum, magisque miserum est, eo rea quo libera, eoque ancilla quo rea, ac per hoc eo ancilla quo libera. Miser ego homo, quis me liberabit a calumnia hujus pudendae servitutis?
Miser, sed liber. Liber, quia homo; miser, quia servus. Liber, quia similis Deo; miser, quia contrarius Deo. O custos hominum, quare posuisti me contrarium tibi? Posuisti enim, cum non prohibuisti. Alioquin ipse me posui, et factus sum mihimetipsi gravis . Justissime quidem, ut hostis tuus hostis sit et meus; et qui tibi repugnat, repugnet et mihi. Ego vero qui tibi, ego qui mihimet contrarius factus sum, atque in membris meis invenio quod contradicat, et menti meae, et legi tuae; quis me liberabit de manibus meis? Non enim quod volo, hoc ago, sed me, non alio prohibente, et quod odi, illud facio , sed me, non alio compellente. Atque utinam prohibitio haec, et haec
compulsio, ita esset violenta, ut non esset voluntaria; forsitan enim sic possem excusari: aut certe ita esset voluntaria, ut non violenta; profecto enim sic possem corrigi. Nunc vero nusquam exitus misero patet, quem et voluntas, ut dixi, inexcusabilem, et incorrigibilem necessitas facit. 1553 Quis me eripiet de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis et iniqui?
Quaerit quis, de quo querar? De me. Ego ille peccator, ille exlex, ille iniquus. Peccator, quia peccavi; exlex, quia voluntate persisto agere contra legem. Nam mea voluntas ipsa est lex in membris meis, legi divinae recalcitrans. Et quoniam lex Domini lex mentis meae, sicut scriptum est: Lex Dei ejus in corde ipsius ; per hoc et
mihi ipsi mea ipsius voluntas contraria invenitur, quae est iniquitas maxima. Cui enim non iniquus, qui mihi sum? Qui sibi nequam, ait, cui bonus?
Fateor, non sum bonus, quia non est in me bonum. Consolabor me tamen, quia et sanctorum vox ista est: Scio quia non est in me bonum, inquit. Discernit tamen quod dicit: In se. In carne sua interpretans, propter contradictoriam legem, quae in ea est. Nam habet legem et in mente, eaque melior. Annon lex Dei bona? Quod si malus propter legem malam, quomodo non propter bonam bonus? An mala sua est quae est in carne sua, et ideo de mala malus; et minime bonus de bona? Non est ita. Lex Dei ejus in mente ipsius, atque ita in mente, ut sit et mentis. Testis est ipse qui ait: Invenio aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae. Nunquid suum quod carnis suae est, et non suum quod mentis suae est? Ego dico et plus. Quidni dicam, quod idem ipse magister dicit? Nam mente quidem serviens legi Dei, carne autem legi peccati; quid magis suum fateatur evidenter ostendit, cum malum quod in carne est, ita a se alienum censet, ut dicat: Itaque jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Et ideo fortassis signanter aliam dixerit legem inventam in membris suis, quod alienam hanc, et quasi adventitiam reputaret. Unde et adhuc ego aliquid audeo amplius, haud temere quidem: Paulum videlicet non jam malum, propter malum quod in carne habet;
magis autem bonum, propter bonum quod in mente habet. Annon bonus, qui consentit legi Dei, quoniam bona est? Nam, etsi se itidem fateatur servire legi peccati, carne hoc facit, non mente. Cum autem mente quidem serviat legi Dei, carne autem legi peccati; quidnam potissimum horum Paulo imputandum putes, tu videris. Nam mihi fateor facile persuasum, quod mentis quam quod carnis est, pluris esse, non solum mihi, sed et ipsi Paulo, ut jam dictum est, qui ait: Si autem quod nolo, illud facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum .
quem de Gratia et Libero Arbitrio scripsi, diversa fortassis de imagine et similitudine disputata leguntur; sed, ut arbitror, non adversa. Legistis illa, ista audistis: quaenam magis probetis [ alias probanda], vestro judicio derelinquo; vel si quid melius utrisque sapitis, in hoc gaudeo et gaudebo. At quoquo modo illa se habeant, tria quaedam impraesentiarum praecipua commendata tenetis; simplicitatem, immortalitatem, libertatem. Et hoc vobis liquido apparere jam arbitror, animam pro ingenita atque ingenua similitudine, quae in his tam eximie claret, non parvam cum Verbo habere affinitatem, sponso Ecclesiae Jesu Christo Domino nostro, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
SERMO LXXXII. Qualiter anima similis Deo manens, per peccatum tamen dissimilis facta est in simplicitate, immortalitate et libertate.
Quid vobis videtur? possumusne jam regredi ad exponendi ordinem unde digressi sumus; quia patet propinquitas Verbi et animae, pro qua utique demonstranda digressio ipsa facta est? Possemus, ut mihi videtur, nisi parum quid dubietatis in his, quae dicta sunt, adhuc residere sentirem. Nil furari volo. Non libenter 1554 praetereo quod vobis utile putem. Et quomodo id audeam, de his praesertim quae vobis accipio? Scio hominem aliquid aliquando inter loquendum ex his quae suggerebat Spiritus, etsi non infideli, minus tamen fidenti
animo retentantem et reservantem sibi, ut haberet quod diceret denuo tractaturus; et ecce vox ad eum, ut quidem ei visum est: « Donec istud tenebis, aliud non accipies. » Quid si retinuisset, non providendo suae inopiae, sed fraternis profectibus invidendo? nonne merito et hoc ipsum, quod videbatur habere, auferretur ab eo? Quod quidem longe a servo vestro semper faciat Deus, sicut et semper fecit. Sic mihi jugiter abundare dignetur fons ille indeficiens sapientiae salutaris, quomodo sine invidia vobis communicavi, et refudi quidquid mihi infundere hactenus dignatus est ipse. Si ego vos fraudo, a quo jam non verear ipse fraudari? Ne a Deo quidem.
Est itaque in his quae dicta sunt aliquid, quod, ut vereor ego, offendiculum dare queat, si non complanetur. Et, ni fallor, sunt de hic stantibus, quibus scrupulum movit quod dicere volo. Trina illa Verbi similitudo, quam animae assignavimus, imo qua insignitam advertimus, recolitisne quod etiam inseparabiliter inesse illi visa fuerit nobis? Id quidem videatur aliquibus Scripturarum testimoniis obviare, ut verbi gratia, est illud in psalmis: Homo, cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis
; et item illud: Mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fenum , sed et quod aperte dictum est in persona Dei: Existimasti inique, quod
ero tui similis : et pleraque alia, quae similitudinem Dei in homine post peccatum deletam concorditer asseverare videntur. Quid ergo dicemus ad haec? Tria illa in Deo minime esse, et sic alia quaerenda, in quibus similitudinem assignemus? aut esse quidem in Deo, sed non in anima, et ne sic quidem in his similitudinem inveniri? aut esse et in anima, sed posse etiam non inesse, ac per hoc non inseparabilia esse? Absit! Et in Deo, et in anima sunt, et semper insunt; nec est quod
nos aliquid horum dixisse poeniteat, ita totum subnixum est indubitata et absolutissima veritate. Sed quod Scriptura loquitur de dissimilitudine facta, non quia similitudo ista deleta sit loquitur, sed quia alia superducta. Non plane anima nativam se exuit formam, sed superinduit peregrinam. Illa addita, non ista perdita est: et quae supervenit, obscurare ingenitam potuit, sed non exterminare. Denique: Obscuratum est insipiens cor illorum, ait Apostolus ; et propheta: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus?
Obscuratum aurum plangit, sed aurum tamen; mutatum colorem optimum, sed non fundamentum coloris evulsum. Manet in fundamento prorsus inconcussa simplicitas, sed minime apparet duplicitate
Quam incongrue simplicitati duplicitas admiscetur! quam indigne tali fundamento talis structura committitur! Hujusmodi sibi versutiam serpens induerat, cum se, ut deciperet, consiliarium exhibebat, simulabat amicum. Hujusmodi quoque seducti ab eo paradisi incolae induerant sibi, cum pudendam jam nuditatem tegere conarentur, et umbra frondosi ligni, et frondium succinctoriis, et verbis excusatoriis . Quam late extunc et deinceps omnem posteritatem haereditarium hypocrisis virus infecit! Quem dabis de filiis Adam qui quod est, non dico velit, sed vel patiatur videri? Sed perseverat nihilominus in omni anima cum
originali duplicitate generalis simplicitas, ut de collatione confusio augeatur: perseverat aeque immortalitas, sed fusca et tetra, irruente tenebrosa corporeae mortis caligine. Nam, etsi non privatur vita, vitae tamen beneficium suo corpori jam non sufficit vindicare. 1555 Quid, quod ne suam quidem spiritualem duntaxat vitam retinet sibi? Anima nempe quae peccaverit, ipsa morietur . Nonne morte ista duplici incursante, illa qualiscunque immortalitas, quam retentat, tenebrosa satis redditur, et misella? Adde quod appetentia terrenorum, quae quidem omnia ad interitum sunt, densat tenebras, ita ut in anima sic vivente nilla parte aliqua nisi pallida facies et imago quaedam