Sermones in Cantica canticorum (page 78)
mortis apparere cernatur. Cur non enim quae immortalis est, similia sibi immortalia appetit et aeterna, ut quod est appareat, et quod facta est vivat? Caeterum, contraria sapit et quaerit, et mortalitas sese degeneri conversatione conformans, immortalitatis candorem quodam mortiferae consuetudinis piceo colore denigrat. Quidni mortalium appetitus immortalem mortali similem, immortali dissimilem faciet? Qui tangit picem, ait Sapiens, inquinabitur ab ea
mortalitatem se induit, et vestem immortalitatis incidente mortis similitudine decoloravit, non exuit.
Evam attende, quomodo ejus anima immortalis, immortalitatis suae gloriae fucum mortalitatis invexit, mortalia utique affectando. Utquid enim, cum immortalis esset, mortalia non contempsit et transitoria, contenta sibi similibus, immortalibus et aeternis? Vidit, inquit, lignum quod esset pulchrum oculis, et aspectu delectabile, ac suave ad vescendum . Non est tua, o mulier, ista suavitas, ista delectatio, istaque pulchritudo: et si tua pro parte luti, non tua solius, sed communis cunctis animantibus terrae. Tua, quae vere tua est, aliunde, et alia est: nam aeterna est de aeternitate. Quid tu
animae tuae aliam formam, imo deformitatem imprimis alienam? Enimvero quod delectat habere, id etiam perdere timet: et timor color est. Is libertatem dum tingit, tegit, et eam nihilominus sibimet reddit dissimilem. Quam dignius sua origine nihil cuperet, ubi nihil metueret, ac per hoc a servili timore isto ingenitam sibi defenderet libertatem, manentem in vigore et decore suo! Heu! non ita est! mutatus est color optimus. Fugitas, et latitas: audis vocem Domini Dei, et abscondis te. Cur hoc, nisi quia quem amabas times, et libertatis speciem forma servilis exclusit?
Sed et voluntaria illa necessitas, et contraria lex inflicta membris, de qua proximo sermone disserui, eidem incubat libertati, et liberam natura
creaturam per propriam ipsius voluntatem, dum allicit, subjicit servituti, implens faciem ejus ignominia, ita ut vel carne serviat legi peccati, et non volens. Quia ergo naturae ingenuitatem morum probitate defensare neglexit; justo auctoris judicio factum est, non quidem ut libertate propria nudaretur; sed tamen superindueretur, sicut diploide, confusione sua . Et bene sicut diploide, ubi veste veluti duplicata, manente libertate propter voluntatem, servilis nihilominus conversatio necessitatem probat. Hoc de simplicitate, hoc de immortalitate animae advertere est: et nil tibi in ea, si bene consideres, apparebit, quod non sit istiusmodi similitudinis pariter et dissimilitudinis diploide
adopertum. Annon diplois, ubi non innata, sed affixa, et quadam quasi acu peccati assuta est simplicitati fraus, immortalitati mors, necessitas libertati? Neque enim essentiae simplicitati praescribit duplicitas cordis; non naturae immortalitati mors, aut voluntaria peccati, aut necessaria corporis; non arbitrii libertati necessitas voluntariae servitutis. Ita bonis naturae mala adventitia, dum non succedunt, sed accedunt, turpant utique ea, non exterminant; conturbant, non deturbant. Inde anima dissimilis Deo, inde dissimilis est et sibi; inde comparata jumentis insipientibus, et similis facta est illis; inde quod legitur commutasse gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fenum; inde homines, tanquam vulpes, duplicitatis et fraudis foveas habent,
et quia pares vulpibus se fecerunt, partes vulpium erunt; inde juxta Salomonem, unus exitus homini, et jumento . Quidni 1556 similiter exeat, qui similiter vixit? More bestiali incubuit terrenis, morte bestiali excedet terris. Audi aliud. Quid mirum si similem sortimur exitum, qui et similem habemus introitum? Unde enim hominibus, nisi de similitudine bestiali, ille tam intemperans ardor in coitu, tam immoderatus dolor in partu? Ita homo in conceptu et ortu, in vita et morte comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.
Quid, quod libera creatura sibi subditum appetitum non regit ut domina, sed sequitur et obsequitur ut ancilla? Nonne et in hoc se assimilat et annumerat
caeteris animantibus, quae natura non in libertatem vocavit, sed condidit in servitutem servire suo ventri, appetitui obedire? Nonne tali merito confunditur perhiberi vel existimari similis Deus? Ideoque ait: Existimasti inique, quod ero tui similis; et infert: Arguam te, et statuam contra faciem tuam . Non est sese videntis animae, Deum existimare similem sibi, animae duntaxat, qualis mea est, peccatricis et iniquae. Ejusmodi namque arguitur: Existimasti inique, ait; et non dicit: Existimasti, anima; vel, existimasti, homo, quod ero tui similis. Sed, si statuatur iniquus ante faciem suam, et contra vultum quemdam morbidum putidumque interioris hominis sui sistatur, ut dissimulare aut declinare non queat impuritatem
conscientiae suae, sed videat vel invitus sordes peccatorum suorum, vitiorum inspiciat deformitatem; nequaquam jam poterit existimare Deum fore similem sibi, sed quasi diffidens pro tanta dissimilitudine quam videbit, puto exclamabit, et dicet: Domine, quis similis tibi? quod quidem dictum pro voluntaria illa et novitia dissimilitudine. Nam manet prima similitudo: et ideo illa plus displicet, quod ista manet. O quantum bonum ista, quantumque malum illa! Ex mutua tamen collatione utraque res in genere suo plus eminet.
Cum ergo anima tantam in se una rerum distantiam cernit, quidni clamet, inter spem et desperationem utique posita: Domine, quis similis tui? Trahitur in desperationem pro tanto malo; sed revocatur
in spem a tanto bono. Inde est ut quo sibi plus displicet in malo quod in se videt, eo se ardentius ad bonum, quod aeque in se conspicit, trahat, cupiatque fieri ad quod facta est, simplex et recta, et timens Deum, ac recedens a malo. Quidni recedere possit, ad quod accedere potuit? quidni accedere, a quo recedere potuit? Quod tamen utrumque dixerim de gratia praesumendum, non de natura, sed ne de industria quidem. Nempe sapientia vincit malitiam , non industria, vel natura. Nec deest occasio praesumendi: ad Verbum est conversio ejus. Non est apud Verbum otiosa animae generosa cognatio, de qua triduo jam tractamus, et cognationis testis similitudo perseverans. Dignanter
admittit in societatem Spiritus similem in natura. Et certe de ratione naturae, similis similem quaerit. Vox requirentis: Revertere, Sunamitis; revertere, ut intueamur te . Intuebitur similem, qui dissimilem non videbat; sed et se intuendum praestabit. Scimus quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est . Puta ergo de difficultate magis, quam de impossibilitate venire illam percunctationem: Domine, quis similis tibi?
Aut, si hoc magis probas, vox est admirantis. Admiranda prorsus et stupenda illa similitudo, quam Dei visio comitatur, imo quae Dei visio est; ego autem dico in charitate. Charitas illa visio, illa similitudo est. Quis non stupeat charitatem Dei
spreti et revocantis? Merito iniquus arguitur ille, qui supra inductus est, Dei similitudinem usurpans sibi, cum diligendo iniquitatem, neque possit se diligere, neque Deum: sic enim habes: Qui diligit iniquitatem, odit animam suam . Facta igitur de medio iniquitate, quae eam quae ex parte est dissimilitudinem facit, erit unio spiritus, erit mutua visio, mutuaque dilectio. Siquidem veniente quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est; eritque ad alterutrum casta et consummata 1557 dilectio, agnitio plena, visio manifesta, conjunctio firma, societas individua, similitudo perfecta. Tunc cognoscet anima, sicut cognita est ; tunc amabit, sicut amata est; et gaudebit
sponsus super sponsam, cognoscens et cognitus, diligens et dilectus, Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
SERMO LXXXIII. Qualiter anima, quantumcunque vitiis corrupta, adhuc per amorem castum et sanctum potest redire ad similitudinem sponsi, id est Christi.
Quantum quidem regularis hora permisit, quam nobis constituimus ad loquendum, triduum [ alias, biduum] hoc in demonstranda Verbi animaeque affinitate expensum est. Quae utilitas in omni labore isto? Nempe haec. Docuimus omnem animam, licet oneratam peccatis, vitiis irretitam, captam illecebris, exsilio captivam, corpore carceratam, luto
haerentem, infixam limo, affixam membris, confixam suris, distentam negotiis, contractam timoribus, afflictam doloribus, erroribus vagam, sollicitudinibus anxiam, suspicionibus inquietam, et postremo advenam in terra inimicorum, juxta prophetae vocem, coinquinatam cum mortuis, deputatam cum his qui in inferno sunt ; licet, inquam, sic damnatam, et sic desperatam, docuimus tamen hanc in sese posse advertere, non modo unde respirare in spem veniae, in spem misericordiae queat; sed etiam unde audeat aspirare ad nuptias Verbi, cum Deo inire foedus societatis non trepidet, suave amoris jugum cum Rege ducere angelorum non vereatur. Quid enim non tute audeat apud eum, cujus se insignem cernit imagine, illustrem similitudine
novit? quid, inquam, vereatur de majestate, cui de origine fiducia datur? Tantum est ut curet naturae ingenuitatem vitae honestate servare, imo caeleste decus, quod sibi originaliter inest, dignis quibusdam studeat morum affectuumque venustare et decorare coloribus.
Utquid enim dormitet industria? Grande profecto in nobis donum naturae ipsa est: quae si minus suas exsequatur partes, nonne quod reliquum habet natura in nobis, totum turbabitur, totum quasi quadam vetustatis operietur rubigine? Id quidem injuria auctori. Et utique ad hoc auctor ipse Deus divinae insigne generositatis perpetuo voluit in anima conservari, ut semper haec in sese ex Verbo habeat, quo admoneatur semper, aut stare cum Verbo,
aut redire, si mota fuerit. Non mota quasi locis migrans, aut pedibus gradiens, sed mota (sicut substantiae utique spirituali moveri est cum suis affectibus, imo defectibus) a se quodam modo in pejus vadit, cum se sibi vitae et morum pravitate dissimilem facit, reddit degenerem: quae tamen dissimilitudo non naturae abolitio, sed vitium est, bonum ipsum naturae quantum sui comparatione attollens, tantum foedans conjunctione. Jam vero animae reditus, conversio ejus ad Verbum, reformandae per ipsum, conformandae ipsi. In quo? In charitate. Ait enim: Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi; et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit vos .
Talis conformitas maritat animam Verbo, cum cui videlicet similis est per naturam, similem nihilominus ipsi se exhibet per voluntatem, diligens sicut dilecta est. Ergo, si perfecte diligit, nupsit. Quid hac conformitate jucundius? quid optabilius charitate, qua fit ut humano magisterio non contenta, per temet, o anima, fiducialiter accedas ad Verbum, Verbo constanter inhaereas, Verbum familiariter percuncteris, consultesque de omni re, quantum intellectu capax, tantum audax desiderio? Vere spiritualis, sanctique connubii contractus est iste. Parum dixi, contractus: complexus est. Complexus plane, ubi idem velle, et nolle idem, unum facit spiritum de duobus. Nec verendum ne disparitas personarum claudicare in aliquo 1558 faciat convenientiam
[ alias, conniventiam] voluntatum, quia amor reverentiam nescit. Ab amando quippe amor, non ab honorando denominatur. Honoret sane qui horret, qui stupet, qui metuit, qui miratur: vacant haec omnia penes amantem. Amor sibi abundat, amor ubi venerit, caeteros in se omnes traducit et captivat affectus. Propterea quae amat, amat, et aliud novit nihil. Ipse qui honori merito, merito stupori et miraculo est: amari tamen plus amat. Sponsus et sponsa sunt. Quam quaeris aliam inter sponsos necessitudinem vel connexionem, praeter amari, et amare? Hic nexus vincit etiam quod natura arctius vinxit, vinculum parentum ad filios. Denique, propter hoc, ait, relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit sponsae . Vides iste
affectus quam sit in sponsis, non caeteris tantum affectibus, sed etiam se ipso potentior.
Adde quod iste sponsus non modo amans, sed amor est. Nunquid honor? Contendat quis esse: ego non legi. Legi autem quia Deus charitas est ; et non quia honor est, vel dignitas, legi. Non quia honorem non vult Deus, qui ait: Si ego pater, ubi est honor meus? Verum id Pater. Sed, si sponsum exhibeat, puto quia mutabit vocem, et dicet: Si ego sponsus, ubi est amor meus? Nam et ante ita locutus est: Si ego Dominus, ubi est timor meus? Exigit ergo Deus timeri ut Dominus, honorari ut pater, et ut sponsus amari. Quid in his praestat, quid eminet? Nempe amor. Absque hoc et timor poenam habet, et honor non
habet gratiam. Servilis est timor, quandiu ab amore non manumittitur. Et qui de amore non venit honor, non honor, sed adulatio est. Et quidem soli Deo honor et gloria: sed horum neutrum acceptabit Deus, si melle amoris condita non fuerint. Is per se sufficit, is per se placet, et propter se. Ipse meritum, ipse praemium est sibi. Amor praeter se non requirit causam, non fructum. Fructus ejus, usus ejus. Amo, quia amo; amo, ut amem. Magna res amor, si tamen ad suum recurrat principium, si suae origini redditus, si refusus suo fonti semper ex eo sumat, unde jugiter fluat. Solus est amor ex omnibus animae motibus, sensibus atque affectibus, in quo potest creatura, etsi non ex aequo, respondere auctori, vel de simili mutuam rependere vicem. Verbi gratia,
si mihi irascatur Deus, num illi ego similiter reirascar? Non utique, sed pavebo, sed contremiscam, sed veniam deprecabor. Ita si me arguat, non redarguetur a me, sed ex me potius justificabitur. Nec, si me judicabit, judicabo ego eum, sed adorabo: et salvans me non quaerit a me ipse salvari, nec vicissim eget ab aliquo liberari, qui liberat omnes. Si dominatur, me oportet servire; si imperat, me oportet parere, et non vicissim a Domino vel servitium exigere, vel obsequium. Nunc jam videas de amore quam aliter sit. Nam, cum amat Deus, non aliud vult quam amari: quippe non ad aliud amat nisi ut ametur, sciens ipso amore beatos qui se amaverint.
in summo stat. Amant enim et filii, sed de haereditate cogitant: quam dum verentur quoquo modo amittere, ipsum a quo exspectatur haereditas, plus reverentur, minus amant. Suspectus est mihi amor cui aliud quid adipiscendi spes suffragari videtur. Infirmus est, qui forte spe subtracta, aut exstinguitur, aut minuitur. Impurus est, qui et aliud cupit. Purus amor mercenarius non est. Purus amor de spe vires non sumit, nec tamen diffidentiae damna sentit. Sponsae hic est, quia hoc sponsa est quaecunque est. Sponsae res et spes unus est amor. Hoc sponsa abundat, hoc contentus et sponsus. Nec is aliud quaerit, nec illa aliud habet. Hinc ille sponsus, et sponsa illa est. Is sponsis proprius est, quem alter nemo attingat, nec filius quidem. Denique ad filios clamat: Ubi est honor meus? et non. Ubi est amor meus, dicit; servans sponsae praerogativam. Sed et jubetur homo honorare patrem suum et matrem suam , et de amore tacetur: non quia non amandi sint parentes a 1559 filiis, sed quia multi filiorum honorare parentes magis quam amare affecti sunt. Esto quod honor regis judicium diligat: sed sponsi amor, imo sponsus Amor solam amoris vicem requirit et fidem. Liceat pro inde redamare dilectam. Quidni amet sponsa, et sponsa Amoris? Quidni ametur Amor?