De coenobiorum institutis (Institutions cénobitiques) (page 11)

Jean Cassien · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 49 · 34 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

mundo huic esse crucifixum, tibique hunc mundum. Considera ergo conditiones crucis, sub cujus te deinceps sacramento oportet in hac luce versari, quia jam tu non vivis, sed ille vivit in te, qui est crucifixus pro te . Eo ergo habitu ac figura, qua pro nobis in patibulo fuit ille suspensus, nos quoque necesse est in hac vita degere, ut scilicet secundum David , affigentes de timore Domini carnes nostras, universas voluntates ac desideria, non nostrae concupiscentiae servientia, sed mortificationi ejus habeamus affixa. Sic enim Domini praeceptum implebimus dicentis . Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. Sed forte dicas: Quomodo potest homo crucem suam jugiter portare, vel quemadmodum vivens

Crux nostra timor Domini est. Sicut ergo crucifixus quis jam non pro animi sui motu membra sua quoquam movendi vel convertendi habet potestatem: ita et nos voluntates nostras ac desideria, non secundum id quod nobis suave est ac delectat ad praesens, sed secundum legem Domini, quo nos illa

constrinxerit, applicare debemus. Et sicut is qui patibulo crucis affigitur non jam praesentia contemplatur, nec de suis affectionibus cogitat, non pro die crastino sollicitudine curaque distenditur, nulla possidendi concupiscentia permovetur, nulla superbia, nulla contentione, nulla aemulatione succenditur, non de praesentibus dolet injuriis, non praeteritarum jam recordatur, seque cum adhuc spirat in corpore cunctis elementis credit esse defunctum, illuc praemittens sui cordis intuitum, quo se non dubitat illico transiturum: ita nos quoque timore Domini crucifixos oportet his omnibus, id est, non solum carnalibus vitiis, verum etiam ipsis elementis mortuos esse, illuc habentes oculos animae nostrae defixos, quo nos sperare debemus momentis singulis

migraturos. Hoc enim modo mortificatas poterimus universas concupiscentias nostras, et affectus habere carnales.

CAPUT XXXVI. Quod renuntiatio nostra nihil prosit, si eisdem quibus renuntiavimus implicemur.

Cave ergo ne quid aliquando eorum resumas quae renuntians abjecisti, et contra Domini interdictum

de agro evangelicae operationis reversus, inveniaris tunica tua, qua te exspoliaveras, revestiri: neque ad humiles terrenasque mundi hujus concupiscentias ac studia revolvaris, et contra Christi mandatum de perfectionis tecto descendens, tollere aliquid praesumas ex his quae abrenuntians abdicasti. Cave ne parentum, ne affectionis pristinae recorderis, et ad curas hujus saeculi sollicitudinesque revocatus, secundum Salvatoris sententiam ponens manum tuam super aratrum, et aspiciens retro, regno coelorum aptus esse non possis (Lucae IX). Cave ne quando superbiam, quam nunc incipiens ardore fidei ac plena humilitate calcasti, cum coeperis psalmorum vel professionis hujus quamdam notitiam degustare, paulatim elatus resuscitare mediteris,

ac secundum Apostoli sententiam , quae destruxisti iterum reaedificans praevaricatorem constituas temetipsum; sed potius ut in hac nuditate, quam coram Deo et angelis ejus professus es, ad finem usque perdures. In hac quoque humilitate, ac patientia, qua ut suscipereris in monasterio decem diebus pro foribus perseverans multis lacrymis implorasti; non modo persistas, verum etiam proficias, atque succrescas. Satis enim miserum est ut cum debeas a rudimentis ac primordiis tuis provehi, et ad perfectionem tendere, etiam ab ipsis incipias ad inferiora recidere. Non enim qui coeperit haec, sed qui perseveraverit in his usque ad finem, hic salvus erit .

CAPUT XXXVII. Quod diabolus nostro fini semper insidietur, et nos ejus caput jugiter observare debeamus.

Versutus enim serpens calcanea nostra semper observat, id est, insidiatur exitui nostro, et usque in finem vitae nostrae nos supplantare conatur. Et idcirco bene coepisse nihil proderit, nec pleno fervore renuntiationis arripuisse principia, si haec congruus etiam finis similiter non commendaverit atque concluserit, Christique humilitas atque

paupertas, quam nunc coram ipso professus es, usque ad extremum vitae, quemadmodum arrepta est, a te non fuerit custodita. Quod ut possis implere, tu ejus capita, id est, cogitationum principia semper observa, ad seniorem scilicet mox ea deferens. Ita enim disces perniciosa ejus initia conterere, si nihil ex eis seniori tuo erubueris revelare.

CAPUT XXXVIII. De renuntiantis praeparatione, adversum tentationes, et de paucis imitandis.

Quapropter secundum Scripturae sententiam egressus ad serviendum Domino, sta in timore Dei, et praepara animam tuam non ad requiem, non ad securitatem, non ad delicias, sed ad tentationes et angustias. Per multas enim tribulationes

oportet nos introire in regnum Dei . Angusta namque est porta et arcta via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam. Considera ergo te de paucis et electis effectum, et ne exemplo ac tepore multitudinis refrigescas: sed vive ut pauci, ut cum paucis inveniri merearis in regno Dei. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi ; et pusillus est grex, cui complacuit patri haereditatem dare (Lucae XII). Itaque non leve noveris esse peccatum, perfectionem professum quempiam, ea quae sunt imperfecta sectari. Ad quem perfectionis statum his gradibus atque hoc ordine pervenitur.

Principium nostrae salutis ejusdemque custodia, sicut dixi, timor Domini est. Per hunc enim et initium conversionis, et vitiorum purgatio, et virtutum custodia, his qui imbuuntur ad viam perfectionis, acquiritur. Qui cum penetraverit hominis mentem, contemptum rerum omnium parit; oblivionem parentum, mundique ipsius gignit horrorem: contemptu autem ac privatione facultatum omnium, humilitas acquiritur. Humilitas vero his indiciis comprobatur:

primo, si mortificatas in se habeat omnes voluntates; secundo, si non solum actuum suorum, verum etiam cogitationum nihil suum celaverit seniorem; tertio, si nihil suae discretioni, sed judicio ejus universa committat, ac monita ejus sitiens ac libenter auscultet; quarto, si in omnibus servet obedientiam, mansuetudinem, et patientiae constantiam; quinto, si non solum injuriam inferat nulli, sed ne ab alio quidem sibimet irrogatam doleat atque tristetur; sexto, si nihil agat, nihil praesumat, quod non vel communis regula, vel majorum cohortantur exempla; septimo, si omni vilitate contentus sit, et ad omnia quae sibi praecipiuntur velut operarium malum se judicaverit et indignum: octavo, si semetipsum cunctis inferiorem non superficie pronuntiet

labiorum, sed intimo cordis credat affectu; nono, si linguam cohibeat, vel non sit clamosus in voce; decimo, si non sit facilis ac promptus in risu. Talibus namque indiciis, et his similibus, humilitas vera dignoscitur. Quae cum fuerit in veritate possessa, confestim te ad charitatem, quae timorem non habet, gradu excellentiore perducet, per quam universa quae prius non sine poena formidinis observabas, absque ullo labore velut naturaliter incipies custodire, non jam contemplatione supplicii, vel timoris illius, sed amore ipsius boni et delectatione virtutum.

CAPUT XL. Quod non debeat monachus exempla perfectionis a multis expetere, sed ab uno, vel paucis.

Ad quod ut valeas facilius pervenire, exempla tibi sunt imitationis ac vitae perfectae in congregatione commoranti, a paucis, immo ab uno, vel duobus, non a pluribus expetenda. Nam praeter id quod examinata vita atque ad purum excocta reperitur in paucis; etiam istud ex hoc utilitatis accedit, quod ad perfectionem propositi hujus, id est, coenobialis vitae, diligentius quis unius imbuitur ac formatur exemplo.

CAPUT XLI. In congregatione coenobitica constituti quid tolerare ac sustinere debeant.

Quae omnia ut possis consequi, et sub hac regula spiritali perpetuo perdurare, tria haec in congregatione necessario custodienda sunt tibi, ut scilicet secundum Psalmistae sententiam : Ego autem tamquam surdus non audiebam, et sicut mutus qui non aperit os suum; et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones; tu quoque velut surdus ac mutus et caecus incedas, ut absque illius contemplatione qui tibi fuerit ad imitandum merito perfectionis electus, universa quaecumque videris minus aedificationis habentia, velut

caecus non videas; ne animatus eorum qui haec agunt auctoritate, vel forma, ad id quod deterius est, et quod ante damnaveras, traducaris. Si inobedientem, si contumacem, si detrahentem audieris, vel secus quam tibi traditum est aliquid admittentem non offendaris, nec ad imitandum eum tali subvertaris exemplo: sed ut surdus, qui haec penitus nec audieris universa transmittas. Si tibi vel cuiquam convicia, si irrogantur injuriae, esto immobilis, et ad responsionem talionis ut mutus ausculta, semper hunc Psalmistae versiculum in corde tuo decantans: Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversus me, obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis . Verum et quartum

hoc prae omnibus excole, quod haec quae supra diximus tria ornet atque commendet, id est, ut stultum te, secundum Apostoli sententiam , facias in hoc mundo, ut sis sapiens: nihil scilicet discernens, nihil dijudicans ex his quae tibi fuerint imperata; sed cum omni simplicitate ac fide obedientiam semper exhibeas, illud tantummodo sanctum, illud utile, illud sapiens esse judicans, quicquid tibi, vel lex Dei, vel Senioris examen indixerit. Tali enim institutione fundatus, sub hac disciplina poteris durare

perpetuo, et de coenobio nullis tentationibus inimici, nullis factionibus devolveris.

CAPUT XLII. Quod bonum patientiae suae non debeat monachus de aliorum sperare virtute, sed de sua longanimitate.

Ergo patientiam tuam non debes de aliorum sperare virtute, id est, ut tunc eam tantummodo possideas, cum a nemine fueris irritatus: quod ut possit non evenire, tuae non subjacet potestati; sed potius de humilitate tua et longanimitate, quae in tuo pendet arbitrio.

CAPUT XLIII. Recapitulatio expositionis per quam monachus ad perfectionem possit ascendere.

Et ut haec omnia quae latiori sermone digesta sunt cordi tuo facilius inculcentur, ac tenacissime tuis

sensibus valeant inhaerere, quoddam ex his breviarium colligam, per quod possis brevitate et compendio mandatorum memoriter universa complecti. Audi ergo paucis ordinem per quem ascendere ad perfectionem summam sine ullo labore ac difficultate valeas. Principium nostrae salutis sapientiaeque secundum Scripturas timor Domini est . De timore Domini nascitur compunctio salutaris. De compunctione cordis procedit abrenuntiatio, id est, nuditas et contemptus omnium facultatum. De nuditate humilitas procreatur. De humilitate mortificatio voluntatum generatur. Mortificatione voluntatum exstirpantur atque marcescunt universa vitia. Expulsione vitiorum, virtutes fructificant atque succrescunt. Pullulatione virtutum puritas cordis acquiritur.

CAPUT PRIMUM. Transitus ab institutis coenobiorum ad colluctationem octo principalium vitiorum.

Tous les livres