De coenobiorum institutis (Institutions cénobitiques) (page 12)

Jean Cassien · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 49 · 34 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Nam post quatuor libellos, qui super institutis monasteriorum digesti sunt, nunc arripere colluctationem adversus octo principalia vitia vestris orationibus, Domino confortante, disponimus, id est, primum

gastrimargiae, quae interpretatur gulae concupiscentia; secundum fornicationis; tertium philargyriae, quod intelligitur avaritia, vel ut proprius exprimatur, amor pecuniae; quartum irae; quintum tristitiae; sextum acediae, quod est anxietas, sive taedium cordis; septimum cenodoxiae, quod sonat vana seu inanis gloria; octavum superbiae. Quem ineuntes agonem, tuis precibus, o beatissime papa Castor, nunc impensius indigemus, ut primum naturas eorum, tam minutas, tam occultas, tamque obscuras investigare condigne; deinde causas eorumdem sufficienter exponere; tertio ut idonee curationes eorum ac remedia possimus inferre.

CAPUT II. Quod causae vitiorum sicut in omnibus immorantur, ita ab omnibus ignorantur, et quod ad manifestandas eas, Domini egeamus auxilio.

Quarum passionum causae quemadmodum, cum patefactae fuerint traditionibus seniorum, ab omnibus protinus agnoscuntur: ita priusquam revelentur, cum ab ipsis universi vastemur, et in cunctis hominibus immorentur, ab omnibus ignorantur. Verum eas ita nos aliquatenus explicare posse confidimus, si intercessionibus vestris ad nos quoque ille, qui per Esaiam prolatus est , sermo

Domini dirigatur: Ego ante te ibo, et potentes terrae humiliabo, portas aereas confringam, et vectes ferreos conteram, et aperiam tibi thesauros absconditos et arcana secretorum: ut nos quoque verbum Dei praecedens, primum terrae nostrae potentes humiliet, id est, has easdem quas expugnare cupimus, noxias passiones dominationem sibi ac tyrannidem saevissimam in nostro mortali corpore vindicantes, easque faciat indagini nostrae atque expositioni succumbere, et ita nostrae ignorationis portas effringens ac vitiorum vectes excludentium nos a vera scientia conterens, ad secretorum nostrorum arcana perducat, ac secundum Apostolum illuminatis nobis revelet ea quae sunt abscondita tenebrarum, et manifestet consilia cordium: ut sic ad tetras vitiorum

tenebras purissimis oculis animae penetrantes, patefacere eas ac producere possimus ad lucem: earumque causas atque naturas his, vel qui caruerunt eis, vel adhuc obligati sunt, pandere valeamus, et ita secundum prophetam transeuntes per ignem vitiorum dirissime nostras exurentium mentes, confestim per aquas quoque virtutum, exstinguentium scilicet ea, transire possimus illaesi, ac spiritualibus remediis adrorati, ad refrigerium perfectionis puritate cordis mereamur educi.

CAPUT III. Quod prima nobis colluctatio sit adversus spiritum gastrimargiae, id est, concupiscentiam gulae.

Itaque primum nobis ineundum certamen est adversus gastrimargiam, quam diximus gulae esse concupiscentiam: et in primis de modo jejuniorum et escarum qualitate dicturi, rursus ad Aegyptiorum traditiones ac statuta recurremus, quibus sublimiorem

continentiae disciplinam, et perfectam discretionis inesse rationem nullus ignorat.

CAPUT IV. Testimonium abbatis Antonii, quo docet unamquamque virtutem ab illo qui eam peculiarius possidet expetendam.

sententia, monachum qui post coenobiale propositum fastigia nititur sublimioris perfectionis attingere, et apprehenso discretionis examine, proprio jam potens est stare judicio, atque ad arcem anachoreseos pervenire, minime debere ab uno, quamvis summo, universa genera virtutum expetere. Alius enim scientiae floribus exornatur, alter discretionis ratione robustius communitur, alter patientiae gravitate fundatur; alius humilitatis, alius continentiae virtute praefertur, alius simplicitatis gratia decoratur. Hic magnanimitatis, ille misericordiae, iste vigiliarum, hic taciturnitatis, ille laboris studio supereminet caeteros. Et idcirco monachum spiritalia mella condere cupientem, velut apem prudentissimam debere unamquamque virtutem ab his qui

eam familiarius possident deflorare et in sui pectoris vase diligenter recondere: nec quid minus aliquis habeat discutere, sed hoc tantum quid virtutis

habeat, contemplari, studioseque decerpere. Cunctas namque si ab uno volumus mutuari, aut difficile, aut certe numquam idonea ad imitandum nobis exempla poterunt reperiri. Quia licet necdum Christum omnia factum, secundum Apostolum , videamus in omnibus; tamen hoc modo possumus eum, id est, per partes in omnibus invenire. De ipso enim dicitur, qui factus est nobis ex Deo sapientia, justitia, sanctitas et redemptio . Dum ergo in alio sapientia, in alio justitia, in alio sanctitas, in alio mansuetudo, in alio castitas, in alio humilitas, in alio patientia reperitur, membratim Christus per unumquemque nunc sanctorum divisus est. Concurrentibus vero universis in unitatem fidei ac virtutis, redditur in virum perfectum,

plenitudinem sui corporis , in singulorum membrorum compage ac proprietate perficiens. Donec ergo veniat illud tempus quo sit Deus omnia

in omnibus, in praesenti potest hoc quo diximus modo, id est, per partes virtutum esse in omnibus Deus, licet nondum per plenitudinem earum omnia sit in omnibus. Quia licet unus religionis nostrae sit finis, professiones tamen diversae quibus ad Deum tendimus; sicut in collationibus seniorum plenius disputandum est . Ideoque discretionis et continentiae forma ab his est nobis peculiarius expetenda, a quibus virtutes has per gratiam Spiritus sancti uberius videmus effluere; non quod ullus quae in multos divisa sunt solus possit acquirere, sed ut in his bonis quorum capaces esse possumus, ad eorum nos imitationem qui ea peculiarius obtinuere, tendamus.

CAPUT V. Quod non possit ab omnibus uniformis jejuniorum regula custodiri.

uniformis regula custodiri, quia nec robur unum cunctis corporibus inest, nec, sicut caeterae virtutes, animi solius rigore parantur. Et idcirco quia non in sola fortitudine mentis consistunt, cum corporis enim possibilitate participant, talem super his definitionem traditam nobis accepimus, diversum esse refectionis quidem tempus ac modum et qualitatem, pro impari scilicet corporum statu, vel aetate ac sexu: unam tamen esse omnibus pro mentis continentia et animi virtute castigationis regulam. Neque enim cunctis possibile est hebdomadibus protelare jejunia, sed ne triduana quidem, vel biduana, inedia refectionem cibi differre. A multis quippe aegritudine et maxime senio jam defessis, ne usque ad occasum

quidem solis jejunium sine afflictione toleratur. Non omnibus infusorum leguminum esus convenit enervatus,

nec cunctis purorum olerum habilis est parcimonia, nec universis sicci panis refectio castigata

conceditur. Alius quantitate librarum duarum saturitatem non sentit; alius librae unius, sive unciarum

his continentiae finis est, ne quis juxta mensuram capacitatis

suae saturitatis oneretur ingluvie. Non enim qualitas sola, sed etiam quantitas escarum, aciem cordis obtundit, ac mente cum carne pariter impinguata,

Quibuslibet escis refectus venter seminaria luxuriae parit, nec praevalet mens discretionum gubernacula moderari, ciborum pondere praefocata. Non enim sola crapula vini mentem inebriare consuevit, verum etiam cunctarum escarum nimietas vacillantem eam ac nutabundam reddit, omnique integritatis ac puritatis contemplatione dispoliat. Sodomitis causa

subversionis atque luxuriae, non vini crapula, sed saturitas exstitit panis. Audi Dominum per prophetam Hierusalem increpantem : Quid enim peccavit soror tua Sodoma, nisi quia panem suum in saturitate et abundantia comedebat? Et quia per saturitatem panis inexstinguibili carnis fuerant ardore succensi, judicio Dei coelitus sunt igne sulphureo concremati . Quod si illos sola nimietas panis ad tam praeruptum flagitiorum praecipitium vitio satietatis impegit, quid censendum est de his qui

vegeto corpore perceptionem carnium ac vini immoderata ubertate [ Al. libertate] praesumunt, non quantum

expetit imbecillitas, sed quantum animi libido suggesserit usurpantes.

CAPUT VII. Quod infirmitas carnis puritatem cordis nequeat impedire.

si haec tantummodo, quae fragilitas carnis, non quae voluptas exigit, usurpentur. Facilius vidimus victos, qui ab escis corpulentioribus omnimodis temperarent, quas moderate usus pro necessitate

concedit, et qui totum sibi pro continentiae amore denegarent; quam qui eas sub infirmitatis occasione sumentes mensuram sufficientiae custodirent. Habet etiam corporis imbecillitas continentiae suae palmam, dummodo escis defectioni carnis indultis adhuc indigentem se refectione defraudet, tantumque esus indulgeat, quantum sufficere ad vivendi usum temperantiae discretio rigida judicaverit, non quantum desiderii appetitus exposcit. Esculentiores cibi ut procurant corporis sanitatem, ita castitatis non adimunt puritatem, si cum moderatione sumantur. Quidquid enim fortitudinis causa esu eorum percipitur, aegritudinis labore ac defectione consumitur. Quamobrem ut nulli statui virtus parcimoniae adimitur, ita ne integritatis quidem consummatio

Verissima est itaque Patrum, probatissimaque sententia, jejuniorum et continentiae modum in mensura parcitatis tantum, et castigatione consistere, et hunc esse perfectae virtutis in commune omnibus finem, ut ab escis, quas sumere sustentandi corporis necessitate compellimur, adhuc in appetitu earum positi temperemus. Quamvis enim quis corpore sit infirmus, perfectam virtutem aequamque robustis ac sanis in omnibus possidebit, si desideria, quae fragilitas carnis non exigit, mentis rigore castiget. Apostolus namque ait: Et carnis

Tous les livres