De coenobiorum institutis (Institutions cénobitiques) (page 13)

Jean Cassien · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 49 · 34 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

curam ne feceritis in desideriis . Non ergo curam ejus omnimodis interdixit, sed ut in desideriis fieret, denegavit. Voluptuosam ademit diligentiam carnis, gubernationem vitae necessariam non exclusit: illud, ne indulgentia carnis ad desideriorum occupationes noxias devolvamur; hoc vero, ne corruptum nostro vitio corpus spiritales ac necessarias functiones implere non possit.

CAPUT IX De mensura castigationum assumendarum, remedioque jejunii.

Summa igitur continentiae non sola temporis ratione, nec escarum qualitate tantummodo, sed ante omnia conscientiae judicio colligenda est. Tantum

enim debet unusquisque sibi frugalitatis indicere, quantum corporeae obluctationis pugna deposcit. Utilis quidem et omnimodis observanda est canonica jejuniorum custodia; sed nisi hanc frugi fuerit ciborum refectio subsecuta, ad integritatis calcem non poterit pervenire. Longorum namque jejuniorum inedia, saturitate corporis subsequente, lassitudinem potius temporalem, quam puritatem castitatis acquirit. Integritas quippe mentis ventris cohaeret inediae. Non habet perpetuam castimoniae puritatem, quisquis non jugem temperantiae aequalitatem tenere contentus est. Quamvis districta jejunia, succedente superflua remissione, vacuantur, et in gastrimargiae vitium protinus collabuntur: Melior est rationabilis

cum moderatione quotidiana refectio, quam per intervalla arduum longumque jejunium. Novit immoderata inedia non modo mentis labefactare constantiam, sed etiam orationum efficaciam reddere lassitudine corporis enervatam.

CAPUT X. Ad conservandam mentis et corporis puritatem, abstinentiam ciborum non posse sufficere.

Ad integritatem mentis et corporis conservandam abstinentia ciborum sola non sufficit, nisi fuerint caeterae quoque virtutes animae conjugatae. Humilitas igitur primitus obedientiae virtute, et cordis contritione, corporisque fatigatione discenda est. Pecuniarum non solum vitanda est possessio, sed etiam desiderium earum radicitus exstirpandum.

Non enim eas sufficit non habere, quod plerumque solet etiam ex necessitate descendere, sed ne ipsam quidem, si forte oblatae fuerint, habendi recipere voluntatem. Irae conterendus est furor, tristitiae superanda dejectio; cenodoxia, id est, vana gloria contemnenda, superbiae calcandus est fastus, mentis quoque ipsius instabiles vagique discursus assidua Dei memoria refrenandi. Totiesque nobis est ad contemplationem Dei lubrica cordis nostri pervagatio reducenda, quoties subtilis hostis ab hoc intuitu mentem captivare pertentans, recessibus nostri cordis irrepserit .

CAPUT XI. Concupiscentias cordis non exstingui, nisi cum omni exstirpatione vitiorum.

Impossibile namque est exstingui ignita corporis incentiva, priusquam caeterorum quoque principalium

vitiorum fomites radicitus excidantur: de quibus sigillatim distinctis libellis suo loco, donante Domino, disseremus. Nunc vero propositum nobis est de gastrimargia, id est, gulae concupiscentia, contra quam nobis primus conflictus est, disputare. Numquam igitur poterit ardentis concupiscentiae stimulos inhibere, quisquis desideria gulae refrenare nequiverit. Interioris hominis castitas virtutis hujus consummatione discernitur. Numquam enim robustioris aemulis colluctari posse confidas eum quem in leviore conflictu conspexeris ab infirmioribus potuisse superari. Cunctarum namque virtutum una natura est, licet in multas dividi species et vocabula videantur; sicut auri quoque una substantia est, licet per multa variaque monilium genera

pro artificum videatur ingenio ac voluntate distincta. Itaque nullam perfecte possidere probabitur, quisquis elisus in earum parte dignoscitur. Quo enim modo flagrantes aestus concupiscentiae, qui non sola instigatione corporis, sed etiam mentis vitio succenduntur, exstinxisse credendus est, qui aculeos irae cordis solius intemperantia prorumpentes mitigare non potuit? Aut quonam modo putandus est carnis animaeque lascivientes stimulos retudisse, qui superbiae vitium simplex non quivit evincere? Aut quemadmodum credendes est insertam carni luxuriam conculcasse, qui pecuniarum concupiscentiam forinsecus sitam, atque a nostra substantia alienam, non valuit abdicare? Qua autem ratione bellum carnis et animae triumphabit, qui

idoneus non fuit morbum curare tristitiae? Quantalibet urbs sublimitate murorum et clausarum portarum firmitate muniatur, posterulae unius, quamvis

parvissimae, proditione vastabitur. Quid enim differt utrum per excelsa moenia et ampla portarum spatia, an per angusti cuniculi latibula perniciosus hostis penetralibus civitatis irrepat?

CAPUT XII. De agone carnali etiam spiritalis agonis imitationem esse sumendam.

Qui in agone contendit, non coronabitur nisi legitime certaverit . Qui naturales appetitus carnis optat exstinguere, extra naturam vitia collocata primitus superare festinet. Si enim apostolicae sententiae vim volumus experiri, quae sint agonis mundani leges ac disciplina primitus debemus agnoscere, ut ita demum harum comparatione scire possimus quid nos in spiritali agone certantes

beatus Apostolus hoc exemplo voluerit edocere. In illis enim certaminibus, quae secundum eumdem Apostolum corruptibilem coronam vincentibus parant, mos iste servatur, ut is qui se ad gloriosam coronam et immunitatis privilegio decoratam praeparare contendit, et perfecta cupit agonis subire certamina, prius in Olympiacis ac Pythiis certaminibus indolem suae juventutis ac rudimentorum robur ostentet. In his siquidem juniores qui has disciplinas cupiunt profiteri, utrum mereantur vel debeant ad eas admitti, tam ejus qui istis certaminibus praesidet, quam totius populi

judicio comprobantur. Cumque diligenter examinatus quis, primum repertus fuerit nulla vitae respersus infamia; deinde, non servitutis jugo ignobilis, et ob hoc indignus disciplina hac, vel congressu eorum qui hanc profitentur, fuerit judicatus; tertio si artis, si fortitudinis digna praeferat documenta, et junioribus coaevisque decertans, peritiam pariter ac virtutem suae demonstraverit juventutis, ac proficiens de epheborum luctamine, perfectis jam viris et experientia longa probatis congredi permissus fuerit praesidentis examine, seque non solum parem virtuti eorum assidua colluctatione probaverit, verum etiam frequenter inter hos quoque victoriae palmam fuerit consecutus, tum demum ad agonis praeclara certamina merebitur pervenire, in quibus

non nisi victoribus tantum, et his qui multarum coronarum stipendiis decorati sunt, facultas conceditur decertandi. Si intelleximus carnalis agonis exemplum, spiritalis quoque certaminis quae disciplina vel ordo sit, comparatione hujus debemus agnoscere.

CAPUT XIII. Quod nisi gulae fuerimus vitio liberati, nequaquam possimus ad pugnas interioris hominis pervenire.

Oportet nos quoque primum libertatem nostram carnis subjectione monstrare. A quo enim quis

vincitur, ejus et servus est . Et omnis qui facit peccatum, servus est peccati . Cumque nos nulla concupiscentiae turpis respersos infamia examen certamini praesidentis invenerit, nec fuerimus ab eo ut servi carnis et ignobiles indignique Olympiacis vitiorum colluctationibus judicati, tunc poterimus contra cooevos nostros, id est, concupiscentiam carnis et motus ac perturbationes animae inire certamen. Impossibile namque est saturum ventrem pugnas interioris hominis experiri; nec bellis robustioribus attentari dignum est eum qui potest dejici leviore conflictu.

et eo usque extenuanda mens non solum jejuniis, verum etiam vigiliis, lectione quoque, et crebra compunctione cordis, in quibus se forsitan vel illusam, vel victam reminiscitur, ingemiscens nunc horrore vitiorum, nunc desiderio perfectionis et integritatis accensa: donec ejusmodi curis ac meditationibus occupata pariter ac possessa, ipsius cibi refectionem non tam jucunditati concessam, quam oneris vice sibi impositam recognoscat; magisque eam necessariam corpori, quam desiderabilem animae sentiat attributam. Quo studio mentis et jugi compunctione detenti, lasciviam carnis, quae fotu escarum vehementius insolescit, et aculeos ejus noxios retundemus, atque ita fornacem corporis nostri, quae rege Babyloniae occasiones peccatorum

et vitia nobis jugiter subministrante, succenditur, quibus naphthae et picis vice acrius exuramur, ubertate lacrymarum et fletu cordis poterimus exstinguere; donec Dei gratia, spiritu roris sui in cordibus nostris insibilante, aestus carnalis concupiscentiae penitus valeant consopiri. Haec est igitur nobis prima contentio, haec nostra velut in Olympiacis certaminibus prima probatio, gulae ventrisque concupiscentiam desiderio perfectionis exstinguere. Ob

quod ciborum non solum superfluus appetitus virtutum contemplatione calcandus, sed etiam ipsi naturae necessarius tamquam castitati contrarius, non sine cordis anxietate sumendus est. Et ita demum vitae nostrae instituendus est cursus, ut nullum magis sit tempus quo sentiamus nos a spiritalibus studiis revocari, quam quo descendere ad necessariam corporis curam ejus fragilitate compellimur. Cumque ad hanc necessitatem submittimur, usui potius vitae quam mentis desiderio famulantes, quantocius ab ea, velut a salutaribus nos studiis retrahente, subtrahi festinemus. Nequaquam enim poterimus escarum praesentium spernere voluptates, nisi mens contemplationi divinae defixa, amore virtutum potius et pulchritudine coelestium delectetur. Et ita

quis velut caduca despiciet universa praesentia, cum ad ea quae immobilia sunt et aeterna inseparabiliter defixerit mentis obtutum, adhuc in carne positus futurae commorationis beatitudinem jam corde contemplans.

CAPUT XV. Quod ad custodiendam cordis sui puritatem monachus semper intentus esse debeat.

Velut si quis immania virtutum praemia, in sublimi quibusdam parvis indiciis designata, perspicacissimis oculorum obtutibus cum teli directione tendentibus ferire festinet, sciens immensam gloriae palmam et remunerationis praemia in eorum confixione consistere, oculorum aciem ab omni intuitu avertens, illuc dirigat necesse est, ubi summam remunerationis

et praemii perspicit collocatam, amissurus procul dubio peritiae palmam et remunerationem virtutis, si quantulumcumque contemplationis ejus acies deviaverit.

CAPUT XVI. Quod monachus secundum Olympiaci certaminis morem non possit spiritales conficere pugnas nisi, obtinuerit bella carnalia.

Tous les livres