De coenobiorum institutis (Institutions cénobitiques) (page 14)
superata, nec servi carnis, nec infames vitiorum nota pronuntiati, velut in Olympiacis disciplinis, judicabimur superiorum quoque certaminum digni esse conflictu, praemissisque hujuscemodi documentis, spiritualibus quoque nequitiis congredi posse credemur, quae non nisi victoribus tantum, et his qui merentur in spiritali agone contendere, concertare dignantur. Illud enim est cunctorum luctaminum velut quoddam solidissimum fundamentum, ut primitus carnalium desideriorum incentiva perimantur. Nam nullus, carne propria non devicta, legitime decertare poterit. Et qui legitime non decertat, sine dubio nec in agone confligere, nec coronae gloriam, nec victoriae gratiam poterit promereri. Quod si hoc fuerimus certamine superati,
velut servi carnalis concupiscentiae comprobati, et per hoc nec libertatis nec roboris insignia praeferentes, a spiritalium congressionum conflictu, ut indigni servique, non sine confusionis nota protinus repellemur. Omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati . Diceturque nobis per beatum Apostolum cum his inter quos fornicatio nominatur: Tentatio vos non apprehendit, nisi humana . Non enim merebimur mentis robore
conquisito graviores pugnas nequitiarum coelestium experiri, qui carnem fragilem resistentem spiritui nostro subjugare nequivimus. Quod Apostoli testimonium non intelligentes quidam posuerunt pro indicativo optativum modum, id est, tentatio vos non apprehendat, nisi humana. Quod ab ipso magis dici manifestum est, non optantis, sed pronuntiantis, vel exprobrantis affectu.
CAPUT XVII. Quod fundamentum ac basis spiritalis agonis in gastrimargiae sit certamine collocata.
Vis audire verum athletam Christi legitimo agonis jure certantem? Ego, inquit, sic curro, non quasi in incertum; sic pugno, non quasi aerem verberans: sed castigo corpus meum, et servituti
subjicio, ne aliis praedicans ipse reprobus efficiar . Vides ut in seipso, id est, in carne sua colluctationum summam velut in base quadam firmissima statuerit, et proventum pugnae in sola castigatione carnis et in subjectione sui corporis collocarit? Ego itaque sic curro non quasi in incertum. Non currit in incertum, qui coelestem Jerusalem conspiciens, defixum habet quo sibi cordis sui indeflexibilis sit dirigenda pernicitas. Non currit in incertum,
qui obliviscens posteriora, ad ea quae priora sunt extendit se, ad destinatum persequens bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu, quo semper dirigens suae mentis obtutum, et ad eum omni cordis praeparatione festinans, cum fiducia proclamat: Bonum agonem certavi, cursum consummavi, fidem servavi . Et quia se noverat post odorem unguentorum Christi praepeti conscientiae devotione infatigabiliter cucurrisse, et spiritalis agonis certamen carnis castigatione vicisse, cum fiducia infert et dicit: De caetero reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex. Et ut nobis quoque similem spem retributionis aperiret, si in agone cursus istius imitari eum velimus, adjecit: Non solum autem mihi,
sed et omnibus qui diligunt adventum ejus; participes nos coronae suae in die judicii fore pronuntians, si diligentes adventum Christi, non illum tantum, qui etiam nolentibus apparebit, sed etiam hunc qui quotidie in sanctis commeat animabus, victoriam certaminis castigatione corporis acquiramus. De quo adventu Dominus in Evangelio: Ego, inquit, et Pater meus veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus . Et iterum: Ecce sto ad ostium et pulso; si quis audierit vocem meam et aperuerit januam, introibo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum .
CAPUT XVIII. Per quot genera certaminum atque palmarum beatus Apostolus ad coronam sublimissimi agonis ascenderit.
Nec tamen agonem cursus tantummodo se consummasse describit cum dicit: Sic curro non quasi in incertum: quod specialiter refertur ad intentionem mentis et fervorem spiritus sui, quo toto Christum sequebatur ardore, cum Sponsa decantans: Post te in odorem unguentorum tuorum currem us ; et iterum: Adhaesit anima mea post te ; sed etiam aliud colluctationis genus se vicisse testatur dicens: Sic pugno non quasi aerem verberans, sed castigo corpus meum et servituti subjicio . Quod proprie ad continentiae dolores, et corporale jejunium atque afflictionem carnis pertinet; per hanc se pugilem quemdam strenuum
suae carnis esse describens, nec in vanum adversus eam ictus continentiae exercuisse designans, sed triumphum pugnae, mortificatione sui corporis, acquisisse; quo verberibus continentiae castigato, et jejuniorum caestibus eliso, victori spiritui immortalitatis coronam et incorruptionis contulit palmam. Vides legitimum colluctationis ordinem, et spiritalium certaminum contemplaris eventum: quemadmodum athleta Christi adeptus de rebellatrice carne victoriam, subjecta illa quodammodo pedibus suis, ut sublimis triumphator invehitur. Et idcirco non currit in incertum, quia confidebat urbem sanctam Jerusalem coelestem se protinus ingressurum. Sic pugnet, jejuniis scilicet et afflictione carnali, non
quasi aerem verberans, id est, in vanum ictus continentiae porrigens, per quos non aerem vacuum, sed illos spiritus qui in eo versantur, castigatione sui corporis verberabat. Qui enim dicit, non quasi aerem verberans, ostendit se, tametsi non aerem vacuum et inanem, aliquos tamen in aere verberare. Et quia haec certaminum genera superarat, et ditatus multarum coronarum stipendiis incedebat, non immerito robustiorum incipit hostium subire luctamina, ac prioribus aemulis triumphatis cum fiducia proclamat, et dicit: Jam non nobis est colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus .
CAPUT XIX. Quod athletae Christi, donec in corpore commoratur, pugna non desit.
Athletae Christi in corpore commoranti numquam deficit colluctationum palma: sed quanto magis triumphorum successibus creverit, tanto ei etiam colluctationum robustior ordo succedit. Subjugata etenim carne, atque devicta, quantae adversariorum cohortes, quanta hostium agmina adversum victorem militem Christi triumphis ejus instigata consurgunt! scilicet ne pacis otio miles Christi lentescens incipiat oblivisci colluctationum suarum gloriosa certamina, ac securitatis inertia dissolutus, praemiorum stipendiis ac triumphorum meritis defraudetur. Itaque
virtute conscendere, eodem nos quoque ordine oportet praeliorum inire certamina, et primum cum Apostolo dicere: Sic pugno non quasi aerem verberans, sed castigo corpus meum, et servituti subjicio , ut hoc conflictu superato, rursus cum eo dicere possimus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus . Aliter enim congredi cum illis nullo modo poterimus, nec spiritales pugnas merebimur experiri, carnali dejecti conflictu, et colluctatione ventris elisi: meritoque nobis ab Apostolo cum exprobratione dicetur: Tentatio vos non apprehendit, nisi humana .
CAPUT XX. Quod non debeat monachus sumendi cibi tempus excedere, si vult ad pugnas interiorum certaminum pervenire.
Igitur monachus ad pugnas interiorum certaminum cupiens pervenire, hanc in primis cautionem sibimet indicat, ut non potus quidquam, non esus ulla oblectatione devictus, ante stationem legitimam communemque refectionis horam, extra mensam percipere sibimet prorsus indulgeat; sed ne refectione quidem transacta, ex his praesumere sibi quantulumcumque permittat: similiter quoque canonicum somni tempus mensuramque custodiat. Eodem namque studio istae sunt mentis amputandae lasciviae, quo meretricationis vitium desecandum. Qui
quomodo aestus carnalis concupiscentiae valebit exstinguere? Et qui non quivit passiones in propatulo sitas parvasque compescere, quemadmodum occultas, nulloque hominum teste prurientes, moderatrice discretione poterit debellare? Et idcirco per singulos motus et in quolibet desiderio robur animae comprobatur: quae si in minimis apertisque cupiditatibus superatur, quid in maximis ac fortioribus occultisque sustineat, unicuique sua conscientia testis est.
CAPUT XXI. De interiori monachi pace, et abstinentia spiritali.
Non enim est nobis adversarius extrinsecus formidandus; in nobismetipsis hostis inclusus est.
Intestinum in nobis quotidie geritur bellum: devicto eo, omnia quae forinsecus sunt reddentur infirma, ac militi Christi universa pacata erunt et subdita. Non habebimus adversarium nobis extrinsecus metuendum, si ea quae intra nos sunt spiritui devicta subdantur. Nec solum nobis istud jejunium visibilium ciborum ad perfectionem cordis et corporis puritatem sufficere posse credamus, nisi fuerit huic animae quoque jejunium copulatum. Habet namque et illa suos noxios cibos, quibus impinguata, etiam sine escarum abundantia, ad luxuriae praerupta devolvitur. Detractio cibus ejus est, et quidem persuavis; ira etiam cibus ejus est, licet minime levis; ad horam tamen infelici eam esu pascens, ac pariter lethali
sapore prosternens. Invidia cibus est mentis, virulentis eam succis corrumpens, et prosperitate alieni successus jugiter miseram excruciare non desinens. Cenodoxia, id est, vana gloria, cibus ejus est, qui delectabili eam esca permulcet ad tempus; post vero vacuam omnique virtute spoliatam reddet ac nudam, cunctis eam spiritalibus fructibus sterilem inanemque dimittens: ita ut non solum immanium laborum faciat merita deperire, verum etiam supplicia majora conquirat. Omnis concupiscentia et pervagatio cordis instabilis, pastus quidam est animae, noxiis escis eam nutriens, expertem vero coelestis panis ac solidi cibi in posterum derelinquens. Ab his itaque, quanta nobis est virtus, sacratissimo jejunio continentes, utilem habebimus commodamque observantiam
jejunii corporalis. Labor namque carnalis spiritus contritioni conjunctus, acceptissimum Deo sacrificium dignumque sanctitatis habitaculum puris mundisque recessibus exhibebit. Caeterum si corporaliter jejunantes perniciosissimis animae vitiis implicemur, nihil nobis proderit carnalis afflictio pretiosiore parte pollutis; per eam scilicet substantiam delinquentibus nobis, qua efficimur habitaculum Spiritus sancti. Non enim tam corruptibilis caro, quam cor mundum habitaculum Deo templumque Spiritus sancti efficitur. Oportet ergo, exteriore homine jejunante, interiorem quoque similiter a cibis noxiis temperare: quem praecipue exhiberi mundum Deo, ut hospitem in se Christum recipere mereatur, beatus Apostolus monet his verbis: In interiore,
inquiens, homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris .
CAPUT XXII. Quod idcirco nos oporteat exercere continentiam corporalem, ut per ipsam perveniamus ad spiritale jejunium.
corporalis impendere, ut ad puritatem cordis hoc possumus jejunio pervenire. Caeterum labor a nobis impenditur incassum, si hunc quidem contemplatione finis infatigabiliter sustinemus; finem vero propter quem toleravimus afflictiones tantas, obtinere nequeamus: meliusque fuit interdictis escis animae temperasse, quam voluntariis minusque noxiis corporaliter jejunasse. In his enim simplex et innoxia creaturae Dei perceptio est, nihil per semetipsam habens peccati: in illis vero primitus fratrum perniciosa devoratio, de qua dicitur: Noli diligere detrahere, ne eradiceris. Et de ira atque invidia beatus Job dicit: Etenim stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia . Simulque notandum, quod qui irascitur, stultus; et qui invidet,
parvulus judicetur. Ille namque non immerito stultus judicatur, voluntarie sibi mortem irae stimulis incitatus inducens; et hic dum livet, parvulum minoremque se probat. Dum enim invidet, testatur majorem esse eum cujus prosperitate cruciatur.
Igitur est cibus eligendus non tantum qui concupiscentiae flagrantis aestus temperet, minusque succendat, verum etiam qui ad parandum sit facilis, et quem ad comedendum opportuniorem vilioris pretii compendium praestet; quique sit conversationi fratrum usuique communis. Triplex enim natura est gastrimargiae: una quae canonicam refectionis horam praevenire compellit; alia quae tantummodo
ventris ingluvie et saturitate quarumlibet gaudet escarum; tertia, quae accuratioribus epulis et esculentioribus oblectatur. Ideoque adversus eam necesse est monachum observantiam triplicem custodire, id est, ut primum legitimum tempus absolutionis exspectet; deinde ut saturitati non cedat; tertio, ut qualibuscumque escis vilioribus contentus sit.
Quidquid autem extra consuetudinem praesumitur usumque communem, ut vanitatis et gloriae atque ostentationis morbo pollutum, antiquissima patrum traditio notavit; nec quemquam ex his quos merito scientiae ac discretionis enituisse pervidimus, vel quos ad imitandum gratia Christi velut splendidissima luminaria omnibus praelocavit, esu panis qui apud eos vilis habetur ac facilis, abstinuisse cognovimus; nec eorum quempiam qui hanc regulam declinantes, praetermisso panis usu, leguminum, vel olerum, seu pomorum refectionem sectati sunt, inter probatissimos habitum aliquando conspeximus, sed ne discretionis quidem aut scientiae gratiam consecutum. Non solum enim caeteris inusitatas escas expetere monachum non debere decernunt, ne videlicet