De coenobiorum institutis (Institutions cénobitiques) (page 20)
ex hoc infamabit materiae conditorem, si quod ille ad usum bene vivendi aptum, ac necessarium praestitit, iste hoc usus est ad nocendum.
CAPUT V. De vitiis quae extra naturalem motum nostro vitio contrahuntur.
Dicimus tamen quaedam vitia sine ulla praecedente naturali occasione concrescere, sed solius corruptae ac malae voluntatis arbitrio, ut est invidiae, ipsiusque etiam philargyriae: quae cum nulla habeant in nobis de naturali instinctu principia, extrinsecus contrahuntur. Quae tamen quantum facilia sunt ad cavendum, et opportuna ad declinandum, tantum occupatam mentem atque possessam miseram faciunt, vixque ad sanitatis concedunt remedia pervenire: sive quod non merentur curari celeri medicina, qui ab his sauciati sunt, quae, vel ignorare, vel vitare, vel facillime vincere potuerunt;
vel certe quod male fundati, virtutum structuram et perfectionis suscipere culmen indigni sunt.
CAPUT VI. Receptus semel philargyriae morbus quam difficile pellatur.
Quamobrem nulli vilis despectusque videatur hic morbus: qui sicut potest perfacile declinari, ita si
quemquam possederit, ad sanitatis remedia vix pervenire concedit. Receptaculum namque est vitiorum, malorumque omnium radix, et inextricabilis nequitiae fomes efficitur, dicente Apostolo, Radix omnium malorum est philargyria , id est, amor pecuniae.
CAPUT VII. Quibus vitiis philargyria generetur; vel quantorum malorum sit eadem procreatrix.
Haec igitur cum remissam, tepidamque possederit monachi mentem, primitus eum in exigua summa sollicitans, justos quosdam et velut rationabiles ei colores, ob quos vel reservare sibi aliquid pecuniae debeat, vel parare, describit. Nam et ea quae praebentur in monasterio, queritur non esse sufficientia,
et sano robustoque corpore vix posse tolerari. Quid faciendum si valetudo mala carnis emerserit, et reconditum non fuerit aliquid peculiare, quo sustentetur infirmitas? Praestationem monasterii esse pertenuem, et negligentiam erga aegrotantes maximam. Si proprium aliquid non fuerit quo cura corpori valeat adhiberi, misere esse moriendum. Ipsum etiam vestimentum
non sufficere quod praebetur, nisi procuraverit unde sibi aliud valeat exhiberi. Postremo nec diu posse in eodem loco vel monasterio commorari: et nisi paraverit sibi viatici sumptus evectionisque transmarinae mercedem, non posse cum voluerit, transmigrare, et necessitate inopiae coarctatum, laboriosam ac miserabilem absque ullo profectu vitam jugiter toleraturum: inopem se quoque semper ac nudum non sine improperio aliena substantia sustentandum. Itaque cum hujuscemodi cogitationibus laqueaverit mentem, qualiter unum saltem denarium acquirere possit excogitat. Tunc peculiare opus quod exerceat, abbate inscio, sollicita mente perquirit. Quod vendens clam et optato tandem potitus nummo, qualiter eum duplicet acrius, vehementiusque torquetur;
ubi reponat, cuive illum credat, ambiguus. Deinde quid ex eo coemere, qualique eum commercio valeat duplicare, cura graviore distenditur . Cumque illi et hoc ex voto cesserit, avidior fames accrescit auri, tantoque vehementius suscitatur, quanto etiam summa lucri major apponitur. Cum pecuniae etenim incremento rabies cupiditatis augetur. Tum deinde vita longaeva promittitur, senectus incurva, infirmitates diversae atque prolixae, quae nisi major summa in juventute fuerit praeparata, tolerari in senecta non possint. Agitur itaque infelix anima serpentinis nexibus obligata, dum materiam male concretam nequiore cura concupiscit augere, pestem sibi qua dirius inflammetur, ipsa parturiens, totaque lucri cogitatione possessa,
nihil aliud respicit cordis intuitu, quam unde pecuniam parare valeat, per quam possit de monasterii disciplina quantocius evolare, nullam exhibens fidem, ubi potuerit nummi spes aliqua refulgere. Pro hac non mendacii, non perjurii, non furti facinus admittere perhorrescit, non fidem frangere,
non iracundiae noxio furore suppleri. Si quoquam a spe quaestus deciderit; non honestatis, non humilitatis modum transcendere pertimescit, fitque ei per omnia, ut aliis venter, ita huic aurum et spes lucri pro Deo. Unde beatus Apostolus hujus morbi noxia venena prospiciens, non solum eam radicem esse omnium malorum, verum etiam idolorum servitutem pronuntiavit, dicens: Et avaritia (quod in Graeco dicitur φιλαργυρία), quae est simulacrorum servitus . Cernis igitur ad quantam labem rabies haec per gradus singulos crescat, ut etiam idolorum vel simulacrorum servitus Apostoli voce pronuntietur, eo quod figura Dei et imagine praetermissa (quam devote serviens Deo immaculatam in semetipso debuit custodire) hominum figuras impressas auro diligere
Talibus igitur decessionum profectibus in deterius crescens, nullam deinceps humilitatis, nullam charitatis, nullam obedientiae, non dicam virtutem, sed ne umbram quidem virtutis retinere contentus, indignatur ad omnia, et ad singula opera murmurat atque suspirat. Nullaque jam reverentia reservata, velut equus durissimus ad praecipitium fertur infrenis: nec victu quotidiano, nec solito indumento contentus, non se diutius haec toleraturum esse testatur. Deum quoque non ibi solummodo esse proclamat, nec salutem suam in illo tantum loco esse
conclusam. Unde si quoquam se non celerius asportaverit, se periturum protinus graviter ingemiscit.
CAPUT IX. Quod monachus habens pecunias, in coenobio permanere non possit.
in quorum praesidio alarum sibi instar aptavit, jamque ad transmigrandum paratus insolenter ad omnia praecepta respondet; et tamquam peregrinum extraneumque se gerens, quaecumque indigentia correctione perspexerit, negligit atque contemnit. Cumque furtim possideat reconditam pecuniam, nec calceamenta quidem ac vestimenta se habere conqueritur, darique sibi tardius indignatur. Ac si forte dispensatione senioris ei prius, qui nihil penitus habere cognoscitur, aliquid horum fuerit impartitum, majoribus irae stimulis inardescit, seque despici velut extraneum putat, nec ad ullum opus manus suas accommodare contentus, reprehendit omnia, quae necessario fieri monasterii compellit utilitas . Deinde occasiones
quibus offendi vel irasci debeat, studiose perquirit, ne leviter motus de coenobii disciplina videatur exire. Nec solus tamen transmigrare contentus, ne tamquam suo vitio deseruisse credatur, quantos potuerit susurrationibus clandestinis depravare non desinit. Quod si etiam temporis asperitas, itineris, seu navigationis ejus intercluserit commeatum, per omne illud tempus suspenso, anxioque residens corde, tristitias serere vel excitare non cessat; discessus solatium et excusationem levitatis non se aliter, quam nota vel macula monasterii reperturum.
CAPUT X. Quem philargyriae laborem subeat desertor monasterii, qui ante pro levissimis operibus murmurabat.
magis accensus, quae possessae, numquam monachum vel in monasterio residere, vel vivere sub regulae institutione permittunt. Cumque exinde eum velut feralis quaedam bestia de coetu gregis segregans, pectus opportunum praedae, destitutione sodalium fecerit, et devorationi facilem contubernii privatione reddiderit, eum, qui prius opera monasterii levia exercere despexerat, die ac nocte spe quaestus infatigabiliter laborare compellit: non orationum solemnia,
non jejuniorum modum, non vigiliarum regulam custodire permittit, non honestarum intercessionum explere officia sinit, dummodo vel avaritiae rabiem satiare, vel quotidianis usibus possit occurrere: cupiditatis ignem dum acquirendo exstinguendum credit, accendens.
CAPUT XI. Quod occasione custodiendae pecuniae, feminarum contubernia requirantur.
Hinc jam nonnulli per abruptum praecipitium lapsi irrevocabili ruina feruntur ad mortem, et non contenti soli possidere, quas vel numquam habuerant, vel initio malo reservaverant pecunias, inquirunt contubernia feminarum, quae debeant ea, quae male congesta vel retenta sunt, custodire. Tantisque
se occupationibus noxiis ac perniciosis involvunt, ut usque ad profundum inferi devoluti, dum acquiescere illi Apostolicae sententiae renuunt, ut habentes victum et vestimentum his contenti sint , quae monasterii frugalitas exhibebat, sed volentes divites fieri, incidant in tentationem et laqueum diaboli, et desideria multa, et inutilia, et nociva, quae mergunt hominem in interitum et perditionem . Radix enim omnium malorum est pecuniarum cupiditas, id est, philargyria: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis.
CAPUT XII. Exemplum cujusdam tepidi monachi, philargyriae laqueis obligati.
Non ignoro quemdam, qui semetipsum autumat monachum, sibique, quod est deterius, de perfectione blanditur, qui receptus in coenobio, cum a suo moneretur abbate, ne revolveretur ad illa, quae renuntians abdicarat, seque de malorum omnium radice philargyria, terrenisque laqueis expediret; ac si mallet pristinis passionibus emundari, quibus eum gravissime singulis momentis videbat urgeri, cessaret affectare ea, quae ne antea quidem possederat,
quorum nexibus compeditus ad purgationem vitiorum suorum sine dubio pervenire non posset: truculento vultu eidem respondere non haesitavit: Si tu habes unde plurimos sustentes, me similiter habere prohibes?
CAPUT XIII. Quid conferant seniores junioribus in denudatione vitiorum.
Haec autem nemini videantur superflua vel molesta. Nisi enim prius exposita fuerint genera vulnerum, et origines causaeque morborum fuerint indagatae; nec infirmis poterit adhiberi congrua medicinae curatio, nec validis conferri perfectae custodia sanitatis. Nam et haec et multo his plura ad instructionem juniorum solent a senioribus, qui innumeros