De coenobiorum institutis (Institutions cénobitiques) (page 21)

Jean Cassien · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 49 · 34 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

diversorum casus ac ruinas experti sunt, in Collatione proferri. Quorum multa saepenumero cognoscentes in nobis, ita senioribus exponentibus ac revelantibus, velut qui eisdem ipsi quoque passionibus

pulsaremur [ Al. pulsarentur], absque confusionis nostrae verecundia curabamur, cum et remedia pariter et causas infestantium nos vitiorum taciti disceremus, quae nos non fraternitatis veriti corpus vel obteximus vel praeterivimus; sed ne forte delapsus liber in manus eorum, qui in hoc proposito minus instituti videntur, patefaciat inexpertis, quae desudantibus solis ac festinantibus culmen perfectionis attingere, debent esse comperta.

Triplex itaque est hujus valetudinis morbus, qui ab universis Patribus aequali detestatione damnatur. Unus hic, cujus superius descripsimus labem,

qui decipiens miserabiles quosque, ea quae ne antea quidem, cum in saeculo degerent, possidebant, congregare persuadet. Alius qui haec quae in primordiis suae renuntiationis abjecerat, postea resumere

ac rursum desiderare compellit. Tertius qui initio malo vitiosoque contractus, et ab imperfectione incipiens, eos quos semel hoc tepore mentis infecerit, paupertatis ac diffidentiae timore perterritos spoliare se cunctis mundi facultatibus non sinit: eosque pecunias vel substantias, quas utique renuntiantes abjicere debuerant, reservantes, ad evangelicam perfectionem numquam pervenire concedit. Quarum trium ruinarum exempla in Scripturis sanctis etiam invenimus non levi poena fuisse damnata. Nam Giezi ea quae ne antea quidem possederat, volens acquirere, non modo gratiam prophetiae non meruit possidere, quam per successionem velut haereditariam a suo habuit magistro suscipere: verum

etiam e contrario aeterna lepra, sancti Elisaei maledictione, perfunditur . Judas autem volens resumere pecunias, quas antea, Christum secutus, abjecerat, non solum ad proditionem Domini lapsus, apostolatus perdidit gradum; sed etiam vitam ipsam communi exitu finire non meruit, eamque biothanati morte conclusit . Ananias vero et Saphira reservantes partem quamdam ex his quae possederant, apostolico ore, morte mulctantur .

De his igitur qui dicentes renuntiasse se huic mundo, rursus incredulitate fracti, nudati terrenis opibus timent, in Deuteronomio mystice praecipitur.

Si quis est homo formidolosus et corde pavido, non egrediatur ad bellum: vadat et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut et ipse timore perterritus est . Hoc testimonio quid evidentius, quaeso? Nonne manifeste mavult eos Scriptura professionis hujus nec initium sibimet usurpare, nec nomen, quam exhortatione exemploque corrupto etiam alios ab Evangelica perfectione revocare, et infideli infirmare terrore? Jubetur itaque eis ut discedentes e pugna revertantur in domum suam, quia non potest quisquam duplici corde bella Domini praeliari. Vir enim duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis . Et cogitantes secundum illam Evangelii parabolam, eum qui cum decem millibus progreditur, contra regem cum viginti

millibus venientem, non posse confligere, adhuc eo longe posito postulent pacem ; id est, ut ne initium quidem renuntiationis arripiant potius, quam tepide eam post exsequentes majori discrimine semetipsos involvant. Melius

est enim non vovere, quam vovere, et non reddere . Pulchre autem hic cum decem millibus, et ille cum viginti venire describitur. Amplior enim vitiorum nos impugnantium numerus est, quam virtutum pro nobis dimicantium. Nemo autem potest Deo servire, et mammonae . Nec ponens quisquam manum suam super aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei .

CAPUT XVI. Cujus testimonii se colore tueantur, qui exui facultatibus suis nolunt.

Hi ergo occasionem avaritiae pristinae sibimet intromittere quadam Scripturae sanctae auctoritate conantur: quam vitiosiore intellectu interpretantes, Apostoli, immo Domini sententiam corrumpere, atque

ad suum desiderium gestiunt depravare; non suam vitam, vel intellectum Scripturarum sensui coaptantes, sed vim Scripturis pro desiderio suae libidinis inferentes: consentire eas suis opinionibus volunt, aiuntque scriptum esse: Beatius magis dare,

quam accipere . Cujus interpretatione pravissima, enervatam Domini putant illam esse sententiam, qua dicitur: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me. Et arbitrantur hoc colore divitias suas se abjicere non debere: beatiores scilicet semetipsos pronuntiantes, si pristinis suffulti substantiis, aliis quoque de earum superabundantia largiantur: dumque erubescunt

pro Christo gloriosam cum Apostolo suscipere nuditatem, nec opere manuum, nec monasterii parcimonia volunt esse contenti. Quibus superest, ut aut semetipsos circumvenire noverint, et nequaquam renuntiasse huic mundo, divitiis pristinis incubantes: aut si professionem monachi re atque opere cupiant experiri, dispersis atque abjectis omnibus, nihilque ex his quibus renuntiaverunt reservantes, cum Apostolo glorientur in fame et siti, in frigore et nuditate.

CAPUT XVII. De renuntiatione apostolorum et Ecclesiae primitivae.

Quasi vero et ille similiter non potuerit facultatibus pristinis sustentari, qui se non ignobilem etiam in hujus mundi ordine fuisse testatur, cum se asserit a nativitate, civis Romani dignitate praelatum ; si hoc esse ad perfectionem commodius judicavisset: et illi qui Jerosolymis cum essent possessores agrorum, vel domorum, vendentes omnia, et nihil sibi penitus ex his reservantes, afferebant pretia eorum, et ponebant ante pedes discipulorum ; non potuerint necessitatem corporis sui facultatibus propriis sustentare, si hoc perfectius fuisset ab apostolis judicatum, vel ipsi esse utilius probavissent? sed universas simul abjicientes

substantias maluerunt labore proprio, vel collatione gentium sustentari. De quorum sumptu sanctus Apostolus ad Romanos scribens, suumque eis in hoc ministerium praedicans, ac subtiliter eos ad hanc collationem provocans, ait: Nunc autem proficiscor Jerusalem ministrare sanctis. Complacuit enim Macedoniae et Achaiae collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt Jerusalem: complacuit enim, et debitores sunt eorum . Quoniam si spiritalium eorum participes factae sunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis. Ad Corinthios quoque horum sollicitudinem similiter gerens, monet eos ut ante adventum suum collationem, quam ad usus eorum mittere disponebat, sollicitius

praepararent. De collectis autem quae fiunt in sanctis, sicut ordinavi Ecclesiis Galatiae, ita et vos facite. Unusquisque vestrum per unam sabbati thesaurizet apud semetipsum recondens quod ei bene placuerit, ut non cum venero, tunc collectae fiant. Cum autem venero, quos probaveritis per epistolas, hos transmittam perferre gratiam vestram in Jerusalem . Et ut eos ad largiorem collationem provocaret, infert: Quod si dignum fuerit, ut et ego eam, mecum ibunt: id est, si talis fuerit oblatio vestra, quae mea quoque mereatur prosecutione deferri. Ad Galatas quoque cum praedicationis ministerium cum apostolis partiretur, hoc idem se depactum cum Jacobo, Petro et Joanne testatur: ut licet praedicationem susciperet gentium, pauperum tamen, qui erant

Jerosolymis, nequaquam sollicitudinem curamque respueret, qui propter Christum universis rebus suis renuntiantes, spontaneam subierant egestatem . Et cum vidissent, inquit, gratiam Dei, quae data est mihi, Jacobus et Cephas et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi, et Barnabae societatis, ut nos inter gentes praedicaremus, ipsi autem in circumcisione; tantum ut pauperum memores essemus. Quam rem omni sollicitudine se testatur implesse, dicens: Quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. Qui igitur sunt beatiores, utrumnam hi qui nuper de numero gentium congregati, nec praevalentes evangelicam perfectionem conscendere, adhuc suis substantiis inhaerebant, in quibus

magnus fructus ab Apostolo ducebatur , si saltem ab idolorum cultu et fornicatione et suffocatis et sanguine revocati, fidem Christi cum suis facultatibus suscepissent: an illi qui Evangelicae satisfacientes sententiae, crucem Domini quotidie portantes , nihil sibi de propriis facultatibus superesse voluerunt? Cumque ipse beatus Apostolus vinculis et carceribus obligatus, seu vexatione itineris impeditus, et ob hoc consuetam victus substantiam parare, ut erat solitus, suis manibus non occurrens, a fratribus, qui de Macedonia venerant, supplementum suae necessitatis se asserit accepisse: nam quod mihi, inquiens, deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia ; et ad Philippenses ipse referens: Scitis enim et vos,

Philippenses, quia in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla Ecclesia mihi communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli, quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis : erunt secundum istorum sententiam quam mente tepida conceperunt, et isti beatiores Apostolo, quia de suis inveniuntur ei substantiis impertisse? Quod amens quilibet dicere non audebit.

CAPUT XVIII. Quod si apostolos imitari velimus, non debeamus nostris definitionibus vivere, sed illorum exempla sectari.

Quamobrem si Evangelico praecepto volumus obedire, et Apostoli ac totius illius Ecclesiae primitivae,

eorum nostris temporibus successerunt, imitatores existere; non nostris definitionibus acquiescamus, de hoc tepido ac miserabili statu perfectionem nobis Evangelicam pollicentes: sed illorum sectantes vestigia circum venire nosmetipsos minime studeamus; et ita monasterii disciplinam institutionemque pariter expetamus, ut in veritate renuntiemus huic mundo: nihil ex his quae contempsimus, infidelitate nos retrahente, servantes: quotidianum victum non recondita pecunia, sed opere proprio conquiramus.

CAPUT XIX. Sententia sancti Basilii episcopi adversus Syncleticum prolata.

Fertur sententia S. Basilii Caesariensis episcopi ad quemdam prolata Syncleticum; tali, quo diximus,

tepore torpentem, qui cum renuntiasse se diceret huic mundo, quaedam sibi de propriis facultatibus reservavit, nolens exercitio manuum suarum sustentari, et humilitatem veram nuditate et operis contritione, monasteriique subjectione conquirere: Et senatorem, inquit, perdidisti, et monachum non fecisti.

Itaque si agonem spiritalem certare legitime cupimus, hunc quoque perniciosum hostem a nostris cordibus extrudamus. Quem quantum superare non magnae virtutis est, tantum ab eo vinci ignominiosum plenumque dedecoris. A potente enim elidi, licet sit in dejectione dolor, et gemitus in amissione

victis nascitur consolatio. Sin vero et inimicus exilis, et genus colluctationis infirmum: ultra dejectionis dolorem confusio turpior, et ignominia detrimento gravior infertur.

Tous les livres