De coenobiorum institutis (Institutions cénobitiques) (page 22)
De quo haec erit summa victoria triumphusque perpetuus: ut quemadmodum dicitur, nec minuto quidem nummo conscientia monachi polluatur. Impossibile namque est, eum, qui victus in exigua stipe concupiscentiae semel in corde suo radicem susceperit, non majoris desiderii protinus incendio conflagrari. Tamdiu namque miles Christi victor ac securus, cunctaque cupiditatis impugnatione erit externus, donec initia concupiscentiae hujus hic nequissimus
spiritus in ejus corde non severit. Quapropter cum in cunctis generibus vitiorum generaliter serpentis caput oporteat servari, in hoc praecipue diligentius convenit praecaveri. Quod si fuerit intromissum, sua materia convalescens, ipsum sibimet vehementiora suscitabit incendia. Ideoque non solum pecuniarum est cavenda possessio, verum etiam voluntas ipsa ab animo penitus extrudenda. Non enim tam effectus philargyriae vitandus est, quam affectus ipsius radicitus amputandus. Nihil enim proderit pecunias non habere, si voluntas in nobis fuerit possidendi.
CAPUT XXII. Quod possit quis, etiam non habens pecunias, philargyrus judicari.
Possibile namque etiam non habentem pecunias nequaquam philargyriae morbo carere, nihilque ei
prodesse beneficium nuditatis, quia cupiditatis vitium resecare non valuit; paupertatis bono, non virtutis merito delectatus, et necessitatis onere non sine cordis languore contentus. Quemadmodum enim corpore non pollutos Evangelicus sermo pronuntiat corde moechatos ; ita pecuniae quoque pondere minime sarcinatos, affectu ac mente cum philargyris condemnari possibile est. Occasio enim eis habendi defuit, non voluntas; quae semper apud Deum solet magis quam necessitas coronari. Itaque festinandum nobis est, ne in vanum laborum nostrorum emolumenta depereant. Miserabile namque est paupertatis ac nuditatis exitus tolerasse; fructus vero earum cassae voluntatis vitio perdidisse.
Vis nosse quam perniciose, quam noxie fomes iste, nisi fuerit diligenter excisus, ad ejus interitum, qui eum conceperit, fructificet, et omnigenis pullulet ramusculis vitiorum? Respice Judam apostolorum numero deputatum, quia noluit serpentis hujus caput lethale conterere, qualiter eum suo veneno peremerit et concupiscentiae laqueis irretitum ad quam abrupti praecipitii crimen impegerit, ut redemptorem mundi et humanae salutis auctorem triginta argenteis persuaserit vendere. Qui nequaquam esset ad tam scelestum proditionis facinus devolutus, si non philargyriae morbo fuisset infectus: nec Dominicae negationis [ Al. necationis] reus sacrilegus
exstitisset, nisi prius solitus fuisset creditos sibi loculos compilare.
CAPUT XXIV. Quod philargyria, nisi nuditate, vinci non possit.
Immane satis et evidens tyrannidis hujus exemplum, quae semel (ut diximus) animae captivatae nullam permittit honestatis regulam custodire, nec ulla quaestus adjectione satiari. Finis enim rabiei hujus non divitiis, sed nuditate conquiritur. Denique cum hic ipse ob hoc loculos dispensationi pauperum deputatos, suae potestati creditos accepisset, ut saltem pecuniarum abundantia satiatus concupiscentiae suae modum imponeret; in tantum copia earum in abundantiorem
fomitem cupiditatis exarsit, ut jam non loculos clanculo compilare, sed ipsum Dominum venumdare maluerit. Universas enim divitiarum moles cupiditatis hujus rabies exsuperat.
CAPUT XXV. De exitu Ananiae, et Saphirae, et Judae, quem philargyria impellente subierunt.
Denique princeps apostolorum his eruditus exemplis, sciens habentem quippiam cupiditatis frena non posse moderari, nec finem ejus in parva summa magnave consistere, sed in sola virtute nuditatis: Ananiam et Saphiram, quorum superius
fecimus mentionem, quia sibi quippiam de sua facultate servaverant, morte mulctavit: ut interitum, quem ille ultro sibi pro reatu Dominicae proditionis intulerat, hi pro mendacio cupiditatis exciperent . Quanta in hoc quoque facinoris ac supplicii similitudo concurrit! Ibi namque philargyriam proditio, hic falsitas subsecuta est. Ibi veritas proditur, hic mendacii crimen admittitur. Licet enim operis eorum dissimilis videatur effectus, unus tamen finis in utroque concurrit. Ille namque refugiens paupertatem, resumere, quae abjecerat, concupivit; hi ne fierent pauperes, de substantia sua, quam aut apostolis offerre fideliter, aut totam dispergere fratribus debuerant, quiddam retinere tentaverunt. Et ideo utrobique sequitur mortis damnatio,
quia utrumque crimen de philargyriae radicibus pullulavit. Itaque si in eos qui non alienas concupierunt substantias, sed propriis parcere tentaverunt, nec habuere desiderium acquirendi, sed reservandi tantummodo voluntatem, processit tam severa sententia: quid censendum de his qui numquam possessas pecunias cupiunt congregare, et nuditatem
coram hominibus praeferentes, affectu concupiscentiae coram Deo divites comprobantur?
CAPUT XXVI. Quod philargyria lepram animae inferat spiritalem.
Qui secundum similitudinem Giezi spiritu ac mente leprosi esse noscuntur, qui mundi hujus caducas pecunias concupiscens immundae leprae contagione respersus est. Per quam nobis evidens reliquit exemplum, omnem animam cupiditatis labe pollutam spiritali vitiorum lepra respergi, immundamque apud Dominum perenni maledictione reputari.
CAPUT XXVII. Testimonia de Scripturis, quibus perfectionem desiderans edocetur non resumere quae renuntians abdicavit.
Igitur si perfectionis desiderio dimittens omnia, secutus es Christum dicentem tibi : Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me; quid missa super aratrum manu respicis retro, ut ejusdem Domini voce (Lucae IX et XVII) pronuntieris non esse aptus regno coelorum? Super tectum Evangelici
culminis stabilitus, quid descendis tollere aliquid dedomo tua, ex his videlicet quae antea contempsisti? Constitutus in agro atque operatione virtutum, substantia mundi, qua te renuntians spoliasti, quid recurrens niteris revestiri? Si vero paupertate praeventus nihil quod dimitteres habuisti, multo minus acquirere debes quod antea non possedisti. Ob id enim ita Domini beneficio praeparatus es, ut expeditior ad eum nullis pecuniarum laqueis impeditus accurreres. Verumtamen nullus in hoc egens frangatur; nemo est enim, qui non habeat quod dimittat. Universis renuntiavit facultatibus mundi, quisquis affectum possidendi eas radicitus amputavit.
CAPUT XXVIII. Quod adversus philargyriam victoria non aliter possit nisi nuditate conquiri.
parvissimae cujuslibet stipis in corde nostro residere non sinamus igniculum, certi quod restinguendi eum non habebimus ulterius facultatem, si quantulamcumque scintillae hujus in nobis materiam foverimus.
Quam virtutem non alias retinere valebimus illibatam, nisi in monasterio consistentes; secundum Apostolum, habentes victum et vestitum, his contenti fuerimus .
memoriter retinentes, horrescamus aliquid ex his reservare quae renuntiantes penitus abdicare devovimus. Giezi quoque pertimescamus exemplum, qui ob philargyriae culpam aeternae [aeterno] supplicio leprae mulctatur; ex his quae nec ante possedimus, caveamus acquirere. Necnon etiam Judae, vel meritum, vel exitum formidantes, quidquam pecuniae resumere (quam semel a nobis abjecimus) tota virtute vitemus. Super haec omnia considerantes conditionem fragilis incertaeque naturae nostrae, caveamus ne dies Domini sicut fur in nocte superveniens, maculatam, vel uno obolo, nostram conscientiam deprehendat ; qui omnes fructus nostrae renuntiationis evacuans, illud quod in Evangelio diviti dictum est, ad nos quoque faciat voce Dominica
dirigi: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem praeparasti, cujus erunt (Lucae XII)? Nihilque de crastino cogitantes, numquam nos de coenobii disciplina patiamur avelli.
CAPUT XXXI. Quod non possit quis philargyriam vincere, nisi in coenobio perseverans; et quemadmodum possit ibidem permanere.
Quod sine dubio nequaquam permittimur implere, sed ne sub institutionis quidem regula permanere, nisi prius patientiae virtus, quae non aliunde quam de humilitatis fonte procedit, in nobis fuerit firma soliditate fundata. Illa namque nulli commotiones novit inferre, haec vero sibi illatas magnanimiter tolerare.
virus de recessibus animae nostrae funditus eruendum. Hac enim in cordibus nostris insidente, et
oculum mentis noxiis tenebris obcaecante, nec judicium rectae discretionis acquirere, nec honestae contemplationis intuitum, nec maturitatem consilii possidere, nec vitae participes, nec justitiae tenaces, sed ne spiritalis quidem ac veri luminis capaces poterimus existere, quia turbatus est, inquit, prae ira oculus meus . Nec sapientiae participes effici, tametsi sapientes omnium pronuntiari opinione videamur, quia ira in sinu insipientium requiescit . Sed ne vitam quidem immortalitatis consequi poterimus, quamvis prudentes videamur definitione hominum judicari, quia ira perdit etiam prudentes . Nec justitiae moderamina perspicaci discretione cordis valebimus obtinere, licet perfecti sanctique cunctorum opinationibus
aestimemur, quia ira viri justitiam Dei non operatur . Ipsam quoque honestatis gravitatem, quae etiam viris saeculi hujus solet familiaris existere, nullo modo possidere poterimus, licet nobiles et honesti natalium praerogativa putemur, quia vir iracundus inhonestus est . Consilii etiam maturitatem nullatenus valebimus obtinere, quamvis graves et summa scientia praediti videamur, quia vir iracundus agit sine consilio . Sed nec quieti esse a perturbationibus noxiis, nec poterimus carere peccatis, tametsi nequaquam nobis inquietudines ab aliis inferantur, quia vir animosus parit rixas, vir autem iracundus effodit peccata .