De coenobiorum institutis (Institutions cénobitiques) (page 23)

Jean Cassien · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 49 · 34 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

CAPUT II. De his qui dicunt iram non esse noxiam, si delinquentibus irascamur, quia et ipse Deus irasci dicatur.

Nonnullos audivimus hunc animae perniciosum morbum ita excusare tentantes, ut eum detestabiliore interpretatione Scripturarum extenuare gestirent, dicentes non esse noxium, si delinquentibus fratribus irascamur; siquidem, inquiunt, ipse Deus contra eos qui eum, vel scire nolunt, vel scientes contemnunt, furere atque irasci dicatur, ut ibi: Et iratus est furore Dominus in populum suum ; vel cum orat Propheta, dicens: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me ; non intelligentes quod

dum hominibus occasionem pestiferi vitii volunt concedere, immensitati divinae ac fonti totius puritatis injuriam carnalis passionis admisceant.

CAPUT III. De his quae in Deo ex nostrae naturae consuetudine nominantur.

Si enim haec cum dicuntur de Deo, carnali et pingui secundum litteram significatione percipienda sunt; ergo et dormit, cum dicitur, Exsurge, quare obdormis, Domine ? De quo alibi dicitur, Ecce non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel ; et stat, ac sedet, cum dicit, Coelum mihi est sedes, terra autem scabellum pedum meorum , qui metitur coelum palmo, et terram pugillo concludit ; et crapulatur a vino, cum dicitur, Et exsurrexit sicut dormiens Dominus potens crapulatus a vino , qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat

inaccessibilem ; ut praetermittam ignorationem, et oblivionem, quae de ipso legimus in Scripturis sanctis frequenter inserta, deinde lineamenta membrorum, quae tamquam de homine figurali

et composito describuntur, capillis scilicet, capite et naribus, oculis ac facie, manibus ac brachiis, digitis, utero pedibusque; quae omnia secundum vilem litterae sonum si voluerimus admittere, Deum lineamentis membrorum et corporea figura compositum, quod dictu quoque nefas est, quodque absit a nobis, necesse est aestimari.

CAPUT IV. Qualiter de affectibus membrisque humanis quae immutabili et incorporeo Deo ascribi legimus, sentiendum sit.

Itaque ut haec secundum litteram non absque nefando sacrilegio possunt intelligi super eo qui invisibilis, ineffabilis, incomprehensibilis, inaestimabilis, simplex et incompositus sanctarum Scripturarum

auctoritate definitur; ita ne furoris quidem et irae perturbatio illi indemutabili naturae sine ingenti blasphemia poterit coaptari. Nam hujusmodi significatione membrorum divinas efficientias Dei et

immensas operationes ejus sentire debemus, quae nobis nisi per haec usitata vocabula membrorum nequeunt intimari: ut puta, significatione oris, collocutiones ejus, quae in arcanos animae sensus solent clementer infundi; vel quod in Patribus nostris atque prophetis idem locutus sit agnoscamus; in oculis immensitatem perspicaciae, qua universa perlustrat ac perspicit, et quod nihil eum ex his quae ex nobis geruntur, gerendave sunt, seu cogitantur, lateat, scire possimus; manuum nuncupatione providentiam et operationem, qua omnium ipse sit creator et conditor, sentiamus; brachium quoque virtutis et gubernationis ejus insignia qua cuncta sustentat, moderatur ac regit. Et ut de caeteris taceam, canities capitis quid aliud quam longaevitatem deitatis et antiquitatem

significat? qua sine ullo principio est, et ante omnia tempora et creaturas excedit universas. Ita igitur et de ira Dei vel furore, cum legimus, non ἀνθρωποπαθῶς, id est, secundum humilitatem humanae

perturbationis, sed digne Deo, qui ab omni perturbatione alienus est, sentire debemus; scilicet quo per haec eum judicem et ultorem omnium quae inique geruntur in hoc mundo possimus advertere, et retributorem terribilem actuum nostrorum his verborum significationibus formidantes, contra illius voluntatem timeamus quidquam admittere. Illos etenim timere consuevit humana natura, quos indignari novit et veretur offendere; ut in nonnullis aequissimis judicibus solet ab his qui aliquo reatu suae conscientiae remordentur, ira ultrix timeri: non scilicet quod haec in animis eorum qui juste judicaturi sunt perturbatio consistat, sed quod ita metuentibus ille sentiatur affectus qui pro exsecutione legum et examinatione justitiae et aequilibratione procedit. Quae

tamen quantalibet animi fuerit mansuetudine ac lenitate prolata, ab his qui pro suo merito poena plectendi

sunt, furor gravis et ira saevissima judicatur. Longum est, nec praesentis operis, si voluerimus omnia quae de Deo humana significatione figuraliter in Scripturis dicta sunt, explanare. Haec ad praesentem necessitatem, quae contra furoris vitium pertinebant, dixisse sufficiat, ut nullus exinde sibimet occasionem morbi mortisque perpetuae per ignorantiam trahat unde sanctitas et immortalitas vitae salutisque remedia conquiruntur.

Itaque monachus ad perfectionem tendens, et agonem spiritalem legitime cupiens decertare, ab omni irae furorisque vitio alienus existat, et audiat quid sibi Vas electionis praecipiat: Omnis, inquit, ira,

et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia . Cum dicit,

fratrem, si necesse est, ita curare festinet, ut dum medelam leviori forsitan febricula laboranti procurat inferre, non semetipsum iratus deteriori morbo caecitatis involvat. Oportet namque illum, qui alterius vulneri mederi cupit, omni languoris morbo alienum sanumque subsistere, ne illud evangelicum dicatur ei: Medice, prius cura teipsum; ac videns festucam in oculo fratris sui, trabem in oculo suo non videat; vel quomodo videbit ejicere festucam de oculo fratris sui, qui trabem furoris gestat in oculo suo ?

Qualibet ex causa iracundiae motus effervescens excaecat oculos cordis, et acumini visus exitialem

sinit intueri. Nihil interest, utrum aurea lamina, plumbeave, seu cujuslibet metalli, oculorum obtutibus imponatur; differentiam caecitatis non facit pretiositas metallorum. Habemus sane irae ministerium satis commode nobis insertum, ad quod solum eam recipere utile nobis est ac salubre, cum contra lascivientes cordis nostri motus indignantes infremimus, et ea quae agere confundimur coram hominibus, vel proloqui, in latebras ascendisse nostri pectoris indignamur; angelorum scilicet ac Dei ipsius praesentiam ubique et omnia penetrantis, oculumque ejus tota formidine tremiscentes, quem nequaquam possunt conscientiae nostrae latere secreta.

CAPUT VII. In quo tantummodo nobis ira sit necessaria, vel quibus beati David exemplis ira salubriter assumatur.

adversus fratrem irrepserit, commovemur, et irati lethales instigationes ejus extrudimus, nec in abditis pectoris nostri noxias eam latebras habere permittimus. Taliter nos irasci etiam ille propheta docet, qui in tantum hanc e suis abegerat sensibus, ut ne inimicis quidem propriis, et quidem a Deo sibi traditis, maluerit reddere talionem: Irascimini, inquiens, et nolite peccare . Ille enim cum aquam de cisterna Bethleemitica concupisset, eamque a viris fortibus per medias hostium catervas suscepisset, allatam protinus effudit in terram; et ita voluptuosam concupiscentiae passionem iratus exstinguens libavit eam Domino, et cupiditatis suae desiderium non explevit, dicens: Propitius sit mihi Dominus ne faciam hoc; num sanguinem hominum

istorum, qui profecti sunt, et animarum periculum bibam ? Vel cum Semei in regem David, audiente eo, lapides et maledicta coram omnibus irrogaret, velletque Abisai filius Sarviae princeps militum, convicii regalis ultionem truncatione

capitis ejus explere; beatus David adversus diram suggestionem ejus indignatione pia commotus, humilitatis modum et patientiae rigorem inconcussa lenitate servavit, dicens: Quid mihi et vobis, filii Sarviae? Dimitte eum, ut maledicat. Dominus enim praecepit ei ut malediceret David. Et quis est, qui audeat dicere, quare sic fecerit? Ecce filius meus, qui egressus est de utero meo, quaerit animam meam, quanto magis hic filius Jemini! Dimitte eum, ut maledicat juxta praeceptum Domini, si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna .

Jubemur itaque irasci salubriter, sed nobismetipsis, ac suggestionibus accedentibus pravis; et non peccare, ad effectum scilicet eas noxium perducentes. Denique hunc eumdem sensum evidentius explanat versiculus sequens: Quae dicitis in cordibus

vestris, in cubilibus vestris compungimini; id est, quaecumque in cordibus vestris, ingruentibus repentinis ac lubricis instigationibus, cogitatis, consilii moderatione omnem strepitum et perturbationem furoris amoventes, velut in cubili quietis positi,

compunctione saluberrima emendate, atque corrigite. Denique beatus Apostolus usus hujus versiculi testimonio, cum dixisset: Irascimini et nolite peccare; subjunxit: Sol non occidat super iracundiam vestram, neque detis locum diabolo .

Si noxium est super iracundiam nostram occidere solem justitiae, et irati confestim locum diabolo damus in corde nostro; quomodo superius praecipit ut irascamur, dicens: Irascimini et nolite peccare? Nonne evidenter hoc dicit: Irascimini vitiis et furori vestro, ne conniventibus vobis sol justitiae Christus incipiat propter iracundiam vestram mentibus obscuratis occidere, et discedente illo locum diabolo in vestris cordibus praebeatis

CAPUT IX. De quo sole dicatur, ut non occidat super iracundiam vestram.

De quo sole per prophetam Deus evidenter commemorat, ita dicens: Timentibus autem nomen meum orietur sol justitiae, et sanitas in pennis ejus . Qui rursus peccatoribus et pseudoprophetis, illisque qui irascuntur, occidere dicitur in medio die, dicente propheta: Occidit eis sol in meridie . Vel certe secundum tropicum sensum mens, id est, νοῦς sive ratio, quae pro eo quod omnes cordis cogitationes discretionesque perlustret, sol merito nuncupatur, irae vitio non exstinguatur; ne eadem occidente, perturbationum tenebrae cum auctore suo diabolo universum nostri cordis occupent sensum, et tenebris irae possessi, velut in nocte caeca, quid nos oporteat agere, ignoremus. Tali sensu hunc Apostoli locum institutis seniorum traditum nobis, quia necesse fuit quemadmodum

Tous les livres