De coenobiorum institutis (Institutions cénobitiques) (page 24)

Jean Cassien · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 49 · 34 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

de ira sentirent, licet longiore sermone, protulimus, qui eam nec ad momentum quidem cor nostrum penetrare permittunt, illud Evangelii omnimodis observantes: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio . Caeterum si usque ad occasum solis licitum sit irasci, ante perturbationes noxiae poterunt furoris satietatem et ultricis irae commotionem explere, quam iste sol ad locum sui vergat occasus.

CAPUT X. De his quorum iracundiae ne occasus quidem solis istius modum ponit.

Quid vero dicam de his (quod quidem dicere sine mea confusione non possum) quorum implacabilitati nec hic quidem sol occidens terminum ponit; sed per dies eam plurimos protelantes, atque adversus

eos in quos commoti fuerint rancorem animi reservantes, negant quidem se verbis irasci, sed reipsa et opere indignari gravissime comprobantur? Nam neque eos congruo sermone compellant, nec affabilitate eis solita colloquuntur; et in eo se minime delinquere putant, quod vindictam suae commotionis non expetant; quam tamen quia proferre palam et exercere, aut non audent, aut certe non possunt, in suam perniciem virus iracundiae retorquentes, concoquunt eam in corde taciti, ac silentes in semetipsis consumunt, amaritudinem tristitiae non virtute animi protinus expellentes, sed digerentes processu dierum, et utcumque pro tempore mitigantes.

CAPUT XI. Qui iram suam dissimulant, aut tegunt, non secus peccant quam si eam proderent.

Quasi vero non hic finis unicuique vindictae sit, et abunde quis furori proprio vel tristitiae satisfecerit, si id quod praevalet, ira instigante, compleverit: quod hi quoque facere noscuntur qui motus suos, non appetitu placiditatis, sed inopia cohibent ultionis: nihil enim inferre amplius his quibus irati sunt, possunt, nisi cum eis affabilitate solita minime colloquantur; aut quasi in effectu operis solummodo sit iracundia moderanda, et non potius ab arcanis nostri pectoris eruenda, ne tenebris illius obscurati, nec consilii salubris, nec scientiae lumen admittere, sed ne templum Spiritus sancti, habitante

in nobis spiritu iracundiae, nequaquam valeamus existere: cohibitus enim in corde furor astantes quidem homines non offendit, sed aeque Spiritus sancti splendidissimum jubar, ac si prolatus, excludit.

Aut quemadmodum vel ad momentum vult eam Dominus retentari, qui nec sacrificia quidem spiritalia orationum nostrarum permittit offerri: si vel

alium contra nos aliquid rancoris habere cognoscimus; dicens: Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quod frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ad altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; et sic veniens offer munus tuum . Quomodo ergo, non dicam usque in dies plures, sed vel usque ad occasum solis istius, permittimur contra fratrem retinere tristitiam; qui ne illo [ Al. ullo] quidem aliquid habente adversum nos, orationes nostras Deo offerre concedimur? quibus praecipitur ab Apostolo: Sine intermissione orate ; et, In omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione . Superest igitur, ut aut numquam oremus, hujuscemodi virus retinentes in cordibus nostris, et apostolico

huic praecepto, sive evangelico, quo indesinenter et ubique jubemur orare, simus obnoxii; aut si nosmetipsos circumvenientes precem fundere contra ejus interdictum praesumimus, non orationem Domino, sed rebellionis spiritu contumaciam nos eidem noverimus offerre.

contemnimus, vel certe non vitio nostro dicentes eos offensos, despicimus: animarum medicus et occultorum conscius, occasiones iracundiae volens radicitus a cordibus nostris evellere, non solum si laesi fuerimus, jubet nos remittere, et reconciliari fratribus nostris, nullamque adversus eos injuriae seu laesionis memoriam retinere; sed etiam si illos adversum nos seu juste, seu injuste habere aliquid noverimus, similiter praecepit, ut munus nostrum relinquentes, id est, compescentes orationes nostras, ad eorum prius satisfactionem tendere festinemus: et ita fratris curatione praemissa orationum nostrarum munera illibata deferre. Non enim ita nostris obsequiis communis omnium Dominus delectatur, ut quod in uno acquirit, perdat in altero, dominante tristitia. In

cujuslibet namque dispendio unum patitur detrimentum, qui eodem modo omnium famulorum suorum salutem desiderat et exspectat. Et idcirco aeque, habente aliquid adversum nos fratre, inefficax erit oratio nostra, ac si nos adversum eum tumenti spiritu indignationis amaritudinem reservemus.

CAPUT XIV. Quod vetus quoque lex iram non tantum de effectu, sed etiam de cogitatione convellat.

Sed quid diutius praeceptis evangelicis atque apostolicis immoramur, cum etiam vetus lex, quae aliquid habere remissionis videtur, haec eadem praecaveat dicens: Ne oderis fratrem tuum in corde tuo ; et iterum: Non eris memor injuriae civium tuorum ; et rursum: Itinera eorum, qui memoriam retinent malefacti, in mortem ? Vides et ibi nequitiam non in opere tantum, sed etiam in arcanis cogitationibus resecari; cum de corde odium, et injuriae non solum retributio, sed etiam ipsa memoria radicitus jubetur evelli.

CAPUT XV. Notat eos qui impatientiae suae causas in alios conjiciunt.

Interdum superbia vel impatientia superati, cum inconditos mores nostros, atque inordinatos volumus emendare, solitudinem nos desiderare conquerimur,

tamquam ibi, nullis nos concitantibus, illico virtutem patientiae reperturi: excusantes negligentiam nostram, causasque commotionis non nostra dicentes impatientia, sed fratrum vitio generari. Dumque in alios erroris nostri vertimus causas, numquam ad patientiae ac perfectionis calcem valebimus pervenire.

CAPUT XVI Quod tranquillitas cordis nostri non in alterius arbitrio, sed in nostra debeat ditione consistere.

Summa igitur emendationis ac tranquillitatis nostrae, non est in alterius arbitrio collocanda; quod nequaquam nostrae subjaceat potestati: sed in nostra potius conditione consistat. Itaque ut non irascamur, non debet ex alterius perfectione, sed ex nostra

virtute descendere, quae non aliena patientia, sed propria longanimitate conquiritur.

Porro eremum perfectos, omnique vitio purgatos oportet expetere, et excoctis ad purum in congregatione fratrum vitiis, non pusillanimitatis profugio, sed divinae contemplationis obtentu, et desiderio intuitus sublimioris intrare, qui non nisi in solitudine a perfectis solummodo poterit apprehendi. Quaecumque enim vitia incurata in eremum detulerimus, operta in nobis, non abolita sentientur. Solitudo namque, sicut novit, emendatis moribus, contemplationem purissimam reserare, et intuitu sincerissimo spiritalium sacramentorum scientiam

revelare: ita eorum, qui minus emendati sunt, vitia, non solum servare, verum etiam exaggerare consuevit. Tamdiuque sibi patiens quis videtur et humilis, donec nullius hominis commisceatur consortio:

ad naturam pristinam mox reversurus, cum interpellaverit cujuslibet commotionis occasio: emergunt quippe ex eo confestim vitia, quae latebant, et velut equi infrenes certatim e suis repagulis otio longiore nutriti acrius ad perniciem aurigae proprii, ferociusque prorumpunt. Magis enim, exercitio usuque humano cessante, efferantur in nobis vitia, nisi fuerint ante purgata. Ipsamque umbram patientiae, quam possidere imaginarie permixti fratribus saltem pro eorum reverentia et nota publica videbamur, desidia securitatis amittimus.

CAPUT XVIII. Impatientes atque iracundos esse frequenter etiam illos qui ab hominibus non provocantur.

vel ferarum, cum in solitudine suisque cubilibus immorantur, non innoxia perseverent, nec tamen ex eo pronuntiari possint innoxia, quia nulli noceant. Hoc enim eis non affectus bonitatis, sed necessitas solitudinis confert: Quae cum laedendi nacta fuerint copiam, in semetipsis reconditum virus et animae feritatem protinus egerunt atque demonstrant. Ideoque perfectionem quaerentibus non sufficit contra hominem non irasci. Meminimus enim in solitudine commorantibus nobis, contra calamum, cum aut grossitudo ejus, aut exilitas displiceret: contrave scalpellum, cum incidenda hebeti acie segniter exsecaret; contraque silicem, si forte ex ea festinantibus nobis ad lectionem tardius scintilla ignis emicuerit,

ita indignationis irrepsisse motum, ut non alias perturbationem mentis, quam vel contra insensibiles materias, vel certe adversus diabolum maledictione prolata, digerere atque evaporare possemus. Quamobrem

ad perfectionis dumtaxat rationem non satis proderit abesse homines, in quos ira moveatur: cum si patientia prius non fuerit acquisita, etiam erga res mutas speciesque minutas exerceri similiter iracundiae possit affectus, qui residens in corde nostro, nec jugem nos possidere tranquillitatis statum, nec residuis vitiis carere permittet; nisi forte in eo putemus commotionibus nostris lucrum aliquod, vel remedium comparari, quod maledictionibus vel iracundiae nostrae, minime res inanimatae mutaeque respondeant, et intemperantiam cordis nostri ad majorem nequaquam provocent exardescere furoris insaniam.

adipisci, de quo dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt : non solum e nostris actibus haec amputanda est, sed etiam de internis animae radicitus exstirpanda. Non enim valde proderit iracundiae cohibitus furor in verbo, nec in effectum prolatus, si illum arcanis pectoris nostri Deus, quem secreta non latent cordium, inesse perspexerit. Radices enim vitiorum potius exscindi praecipit Evangelicus sermo, quam fructus; qui proculdubio evulsis fomitibus nequaquam ulterius pullulabunt: atque ita mens poterit jugiter in omni patientia et sanctitate durare, cum haec non de superficie operationis et actuum, sed de cogitationum fuerint evulsa penetralibus. Et ideo ne homicidium perpetretur, ira, odiumque succiditur, sine quibus

irascitur enim fratri suo, reus erit judicio: et qui odit fratrem suum, homicida est ; in eo scilicet quod eum corde cupiat interire, cujus cruorem propria manu, vel telo apud homines minime fudisse cognoscitur, affectu irae homicida pronuntiatur a Domino: qui non solum pro operationis effectu, sed etiam pro voluntatis ac voti desiderio, unicuique aut praemium reddet, aut poenam, secundum illud quod ipse loquitur per prophetam: Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis . Et Apostolus: Inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, in die qua judicabit Deus occulta hominum .

CAPUT XX. In eo quod in Evangelio scriptum est, qui irascitur fratri suo, etc., utrum recipiendum sit, quod adjectum est, SINE CAUSA.

Tous les livres