De coenobiorum institutis (Institutions cénobitiques) (page 25)
Sciendum tamen in eo, quod in quibusdam exemplaribus invenitur, qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio, superfluum esse, sine causa, et adjectum esse ab his qui amputandam iram pro justis causis minime putaverunt, cum utique nullus quamlibet absque ratione commotus, sine causa dicat se irasci. Quamobrem apparet ab eis adjectum qui propositum non intellexerunt Scripturae volentis fomitem iracundiae omnimodis amputare, nullamque indignationis occasionem penitus reservare; ne dum
jubemur irasci cum causa, etiam sine causa irascendi nobis intromittatur occasio. Finis enim patientiae non in irascendo juste, sed penitus non irascendo consistit Licet a quibusdam hoc ipsum quod dicitur sine causa, ita interpretari sciam, quod scilicet sine causa irascatur is cui expetere ultionem irato non liceat. Melius tamen est ita tenere, ut et novella exemplaria multa et antiqua omnia inveniuntur esse perscripta.
CAPUT XXI Remedia quibus iram de cordibus nostris eradicare possimus.
Quapropter athletam Christi legitime decertantem, iracundiae motus radicitus oportet evellere. Cujus
morbi haec erit medicina perfecta, ut primitus credamus nullo modo sive justis, sive injustis ex causis
licere nobis irasci: scientes nos discretionis lumen, rectique consilii firmitatem, ipsam quoque honestatem, et justitiae moderamina protinus amissuros, si principale cordis nostri lumen ejus fuerit tenebris obscuratum: tum deinde puritatem mentis nostrae mox perturbandam, templumque eam sancti Spiritus effici omnino non posse iracundiae in nobis spiritu commorante. Postremo, ut cogitemus, nequaquam licere nobis orare, nec iratos fundere preces ad Deum. Et prae omnibus incertum statum conditionis humanae prae oculis habentes, quotidie nos credamus e corpore migraturos, nihilque nobis continentia castitatis, nihil abrenuntiatione omnium facultatum, nihil divitiarum contemptu, nihil jejuniorum vigiliarumque laboribus conferendum, quibus propter iracundiam
solam et odium ab universitatis judice supplicia promittuntur aeterna.
et incertos ac varios casus obtinendi animum nostrum habuerit facultatem, ab omni nos per momenta singula separat divinae contemplationis intuitu, ipsamque mentem ab universo puritatis statu dejectam funditus labefactat ac deprimit. Non orationes eam explere cum solita cordis alacritate permittit, non sacrarum lectionum sinit remediis incubare, tranquillum quoque ac mitem fratribus esse non patitur, et ad cuncta operationum vel religionis officia impatientem et asperum reddit; omnique perdito salubri consilio, et cordis constantia perturbata, velut amentem facit et ebrium sensum frangitque et obruit desperatione poenali.
Quamobrem non minore prospectu, si spiritalis agonis certamina legitime cupimus desudare, hic quoque nobis curandus est morbus. Sicut enim tinea vestimento et vermis ligno, ita tristitia viri nocet
cordi. Satis evidenter ac proprie vim noxii hujus ac perniciosissimi vitii, Spiritus divinus expressit .
CAPUT III. Quam comparationem habeat anima quae tristitiae morsibus devoratur.
Vestimentum namque tinearum esu attactum, nullius pretii vel honesti usus poterit ulterius habere commercium; itidemque lignum vermibus exaratum, non jam ad ornatum vel mediocris aedificii, sed ad combustionem ignis merebitur deputari. Ita igitur et anima quae edacissimis tristitiae morsibus devoratur, inutilis erit vel vestimento illi pontificali, quod unguentum Spiritus sancti de coelo descendens, prius in barbam Aaron, deinde in oram
suam solere suscipere, sancti David vaticinio perhibetur, secundum illud: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus ; sed nec ad
structuram templi illius spiritalis atque ornatum poterit pertinere, cujus Paulus architectus sapiens posuit fundamenta, dicens: Vos estis templum Dei, et spiritus Dei habitat in vobis ; cujus qualia sint ligna, sponsa describit in Cantico canticorum: Trabes, inquiens, nostrae cupressus, tigna domorum nostrarum cedri . Et idcirco hujuscemodi ad templum Dei lignorum genera eliguntur, quae sunt et bonae fragrantiae, et imputribilia, quaeque nec corruptelae vetustatis nec esui vermium valeant subjacere.
Nonnumquam tamen irae praecedentis vitio subsequi, seu concupiscentiae lucrive cujusdam minus
indepti generari solet, cum se harum rerum quadam spe mente concepta quis viderit excidisse. Interdum vero etiam nullis existentibus causis, quibus ad hanc labem corruere provocemur, inimici subtilis instinctu, tanto repente moerore deprimimur, ut ne charorum quidem ac necessariorum nostrorum adventum solita suscipere affabilitate possimus, et quidquid ab eis competenti fuerit confabulatione prolatum, importunum nobis ac superfluum judicetur, nullaque a nobis reddatur eis grata responsio, universos cordis nostri recessus felle amaritudinis occupante.
CAPUT V. Quod non aliorum, sed nostro, vitio commotiones excitentur in nobis.
Unde manifestissime comprobatur, non semper nobis aliorum vitio commotionum stimulos excitari; sed potius nostro, qui reconditas in nobismetipsis habemus offensionum causas ac seminaria vitiorum; quae, cum mentem nostram tentationum imber alluerit, in germina confestim fructusque prorumpunt.
CAPUT VI. Quod nullus repentino lapsu corruat, sed paulatim, per longam injuriam recidens, pereat.
Numquam enim quis alterius vitio lacessitus peccare compellitur, si repositam materiem delictorum in suo corde non habeat. Nec tunc subito quispiam deceptus esse credendus est, cum conspecta mulieris forma in barathrum concupiscentiae turpis inciderit, sed potius occultos ac latentes medullitus morbos occasione visus in superficiem tunc fuisse productos.
CAPUT VII. Quod non sint fratrum deserenda consortia, ut perfectio conquiratur, sed patientia jugiter excolenda.
prae omnibus noscens, et quia non in aliis, sed in nobismetipsis offensionum radices causaeque consisterent, non deserenda praecepit fratrum consortia, nec vitari eos quos laesos a nobis, vel a quibus nos arbitramur offensos, sed deliniri jubet, sciens perfectionem cordis non tam separatione hominum quam patientiae virtute conquiri. Quae firme possessa, sicut potest nos etiam cum his qui oderunt pacem, pacificos conservare; ita si parata non fuerit, ab his quoque qui perfecti ac meliores nobis sunt, facit jugiter dissidere; occasiones enim commotionum, ob quas eos quibus jungimur deserere festinamus, in conversatione humana deesse non poterunt, et idcirco tristitiae causas, ob quas
CAPUT VIII. Quod si mores nostros emendatos habuerimus, possit nobis cum omnibus convenire.
Procurandum itaque nobis est, ut nostra potius emendare vitia et mores corrigere festinemus. Quae proculdubio si fuerint emendata, non dicam cum
hominibus, sed etiam cum feris et belluis facillime nobis conveniet, secundum illud quod in libro beati Job dicitur: Bestiae enim terrae pacatae erunt tibi : extrinsecus quippe venientia non verebimur offendicula, nec ulla poterunt scandala nobis deforis inferri, si in nobismetipsis intus radices eorum receptae insertaeque non fuerint: Pax enim multa diligentibus legem tuam, Domine, et non est illis scandalum
CAPUT IX. De alio genere tristitiae, quod desperationem salutis importat.
Est etiam aliud detestabilius tristitiae genus, quod non correctionem vitae, nec emendationem vitiorum, sed perniciosissimam desperationem animae
poenitere, nec Judam post traditionem ad satisfactionis remedia festinare, sed ad suspendium laquei sua desperatione pertraxit.
Ideoque utilis nobis una re tantum tristitia judicanda est, cum hanc vel poenitudine delictorum, vel desiderio perfectionis accensi, vel futurae beatitudinis contemplatione concipimus. De qua et beatus Apostolus: Quae secundum Deum est, inquit, tristitia, poenitentiam ad salutem stabilem operatur; saeculi autem tristitia mortem operatur .
CAPUT XI. Quemadmodum discernatur quae sit utilis ac secundum Deum tristitia, et quae diabolica atque mortifera.