De coenobiorum institutis (Institutions cénobitiques) (page 26)

Jean Cassien · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 49 · 34 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

stabilem operatur, obediens est, affabilis, humilis, mansueta, suavis, ac patiens, utpote ex Dei charitate descendens, et ad omnem dolorem corporis ac spiritus contritionem infatigabiliter semetipsam desiderio perfectionis extendens, et quodammodo laeta ac spe profectus sui vegetata, cunctam affabilitatis et longanimitatis retinet suavitatem, habens in semetipsa omnes fructus Spiritus sancti, quos enumerat idem Apostolus: Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, mansuetudo, continentia . Haec vero asperrima, impatiens, dura, plena rancore et moerore infructuoso, ac desperatione poenali, eum quem complexa fuerit ab industria ac salutari dolore frangens ac revocans, utpote irrationabilis et

intercipiens non solum orationum efficaciam, verum etiam universos, quos praediximus, fructus spiritales evacuans, quos novit illa conferre.

CAPUT XII. Quod absque illa salutari tristitia, quae tribus modis generatur, omnis tristitia tamquam noxia repellenda sit.

vel pro studio perfectionis, vel pro desiderio suscipitur futurorum, omnis tristitia tamquam saeculi, et quae mortem inferat, aequaliter repellenda est, ac sicut fornicationis spiritus, vel philargyriae, vel irae, de nostris cordibus penitus extrudenda.

CAPUT XIII. Remedia quibus tristitiam de cordibus nostris exterminare possimus.

Hanc ergo perniciosissimam passionem ita de nobis expellere poterimus, ut mentem nostram spiritali meditatione jugiter occupatam futura spe et contemplatione repromissae beatitudinis erigamus. Hoc enim modo universa tristitiarum genera, sive, quae ex praecedenti ira descendunt, sive quae amissione lucri, vel detrimenti illatione nobis adveniunt, sive

de irrogata generantur injuria, sive quae de irrationabili mentis confusione procedunt, seu quae lethalem desperationem nobis inducunt, valebimus superare, cum aeternarum rerum ac futurarum intuitu semper laeti, atque immobiles perdurantes, nec casibus dejecti praesentibus, nec prosperis fuerimus elati, utraque velut caduca et mox transeuntia contemplantes.

possumus nuncupare. Affinis haec tristitiae est, et vagis maxime ac solitariis magis experta, et in eremo commorantibus infestior hostis ac frequens, maxime circa horam sextam monachum inquietans,

ut quaedam febris ingruens tempore praestituto, ardentissimos aestus accensionum [ Al. accessionum] suarum solitis ac statutis horis animae inferens aegrotanti. Denique nonnulli senum hunc

esse pronuntiant meridianem daemonem, qui in psalmo nonagesimo nuncupatur.

CAPUT II. Quomodo acedia serpat in corde monachi, quaeve inferat menti dispendia.

Qui cum miserabilem obsederit mentem, horrorem loci, fastidium cellae, fratrum quoque, qui cum eo vel eminus commorantur, tamquam negligentium

ac minus spiritalium, aspernationem gignit atque contemptum. Ad omne quoque opus quod intra septa sui cubilis est, facit desidem et inertem. Non eum in cella residere, nec operam sinit impendere lectioni, nihilque se proficere tanto tempore in eadem commorantem crebrius ingemiscit, nec habere se fructum aliquem spiritalem, donec fuerit illi consortio copulatus, conqueritur atque suspirat, et ab

omni se dolet spiritali quaestu inanem, in locoque vacuum consistere, utpote qui cum posset etiam alios regere ac prodesse plurimis, nullum aedificaverit, nec quemquam institutione sua doctrinaque lucratus sit. Absentia longeque posita magnificat monasteria, loca etiam illa magis ad profectum utilia et saluti congruentiora describit; consortia quoque ibidem fratrum suavia et plena spirituali conversatione depingit; econtra universa quae habentur in manibus aspera, et non solum aedificationem nullam esse in fratribus qui morantur in loco, sed ne ipsum quidem victum corporis absque ingenti labore conquiri. Postremo non posse se salutari putat in eo loco durantem, nisi relicta cella, cum qua sibi, si adhuc in ea fuerit remoratus, pereundum

erit, exinde semetipsum quantocius asportaverit. Deinde lassitudinem corporis cibique esuriem, quinta sextaque hora tantam suscitat, ut velut longo itinere gravissimoque labore confectus sibimet lassusque videatur, aut quasi refectionem cibi biduano jejunio triduanoque distulerit. Tum praeterea huc illucque anxius circumspectat, et nec fratrem sibi quempiam adventare suspirat, saepiusque egreditur et ingreditur cellam ac solem velut ad occasum tardius properantem crebrius intuetur: et ita quadam irrationabili mentis confusione, velut terra suppletur caligine, omnique actu spiritali redditur otiosus ac vacuus, ut nulla re alia tantae oppugnationis remedium, quam visitatione fratris cujuspiam, seu somni solius solatio posse aestimet inveniri.

Deinde honestas idem morbus ac necessarias suggerit salutationes fratribus exhibendas, visitationesque

infirmorum, vel eminus, vel longius positorum. Quaedam etiam pia ac religiosa dictat officia, illos vel illas debere parentes inquiri, et ad salutandos eos crebrius properari; illam religiosam devotamque Deo feminam, omni praesertim parentum praesidio destitutam, magnum opus esse pietatis frequentius invisere, ac si quid ei sit necessarium, quae a propriis parentibus negligitur atque despicitur, sanctissimum procurari, magisque oportere in his operam pietatis impendi, quam infructuose ac sine ullo profectu in cellula residere.

Agitur itaque infelix anima talibus inimicorum machinis impedita, donec acediae spiritu, velut ariete validissimo fatigata, aut in somnum discat concidere, aut excussa claustris cellulae suae consolationem impugnationis hujus visitatione fratris consuescat acquirere, hoc quo utitur ad praesens remedio, paulo post acrius infirmanda. Frequentius enim ac durius adversarius attentabit eum quem conserto praelio praebiturum cominus sibi terga cognoscit, salutemque sibi nec de victoria, nec de conflictu, sed de fuga sperare pervidet; donec paulatim protractus e cella, actus suae professionis incipiat oblivisci; qui non est aliud quam intuitus et contemplatio divinae illius et excellentis super omnia puritatis, quae non alibi potest,

nisi in silentio et jugi cellae perseverantia ac meditatione conquiri: atque ita militiae suae fugitivus

ac desertor Christi miles effectus, implicet se negotiis saecularibus, ei cui se probavit minime placiturus.

CAPUT IV. Quod acedia excaecat mentem ab omni contemplatione virtutum.

Hujus aegritudinis universa incommoda uno versiculo beatus David eleganter expressit: Dormitavit, inquiens, anima mea prae taedio , id est, prae acedia. Proprie satis non corpus dixit, sed animam dormitasse. Vere enim ab omni contemplatione virtutum et intuitu spiritalium sensuum dormitat anima, quae perturbationis hujus telo fuerit sauciata.

Itaque Christi verus athleta, qui agonem perfectionis cupit legitime decertare, hunc quoque morbum de latebris animae suae festinet extrudere, et ita contra hunc quoque nequissimum acediae spiritum utrobique contendat, ut neque somni telo elisus concidat, neque de monasterii claustris expulsus,

Quemcumque enim in qualibet parte coeperit superare, aut tamquam inertem et desidiosum sibi patietur absque ullo profectu spiritus in cellula commorari, aut excussum exinde instabilem de caetero reddet ac vagum, et ad omne opus desidem, cellas fratrum ac monasteria jugiter faciet circumire, nihilque aliud procurare, quam ubi, quove colore occasionem refectionis futurae valeat praeparare. Mens enim otiosi nihil aliud cogitare novit, quam de escis ac ventre, donec inventa quandoque sodalitate cujusquam viri, vel feminae aequali tepore torpentis, rebus eorum ac necessitatibus involvatur; et

ita paulatim reddatur noxiis occupationibus irretitus, ut tamquam serpentinis spiris obstrictus numquam deinceps ad perfectionem professionis antiquae se valeat enodare.

Hunc morbum qui de acediae spiritu nascitur, beatus Apostolus, ut verus ac spiritalis medicus, vel

tunc jam conspiciens serpere, vel emersurum inter monachos, sancto Spiritu revelante, prospiciens, salutaribus praeceptorum suorum medicamentis praevenire festinat. Thessalonicensibus enim scribens, et primo ut peritissimus quidam perfectusque medicus, infirmitatem susceptorum blanda lenique verbi curatione fomentans, ac de charitate incipiens, eosque in ea parte collaudans, quousque lethale vulnus leniore remedio delinitum, deposita tumoris indignatione, facilius medicamina austeriora sustineat, ita ait: De charitate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis. Ipsi enim a Deo edocti estis, ut diligatis invicem. Etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia . Praemisit laudis fomenta lenia, fecit eorum aures ad curam salutaris

verbi placidas et paratas. Rursum infert: Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis. Adhuc eos blanda verborum lenitate demulcet, ne forte necdum

aptos ad perceptionem perfectae curationis inveniat. Quid est quod rogas, Apostole, ut in quo abundent magis scilicet in charitate, de qua superius dixeras: De charitate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis? Et quid necesse est ut dicas eis: Rogamus autem vos ut abundetis magis, qui super hac re ne scribi quidem sibi aliquid indigent? cum praesertim et inferas causam ob quam hoc ipso non egeant, dicens: Ipsi enim vos a Deo docti estis, ut diligatis invicem: tertium quoque majus adjicias, quod non solum a Deo edocti sint, verum etiam compleant opere quae docentur? Etenim facitis illud, inquit, non in uno tantum vel duobus, sed in omnes fratres, nec in vestros tantummodo cives vel notos, sed in universa Macedonia? Dic igitur tandem, quid

est quod tantopere hoc praemittis? Iterum infert: Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis. Et vix aliquando in id quod olim moliebatur, erumpit:

Tous les livres