De coenobiorum institutis (Institutions cénobitiques) (page 27)

Jean Cassien · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 49 · 34 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Et operam detis, ut quieti sitis. Dixit primam causam. Deinde infert secundam: Et ut vestra negotia agatis Tertiam quoque: Et operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis. Quartam: Et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt. Quintam: Et ut nullius aliquid desideretis. Ecce illa cunctatio, quam tantis proferre prooemiis differebat, quid in ejus pectore parturiebat, agnoscitur. Et operam detis ut quieti sitis, id est, in vestris cellulis commorantes, nec diversis rumoribus, qui solent otiosorum votis, vel fabulis generari, inquieti effecti, aliis quoque inquietudines inferatis. Et ut vestra negotia agatis, non vestra curiositate actus mundi velitis inquirere, ac diversorum conversationes explorantes, opera vestra non ad correctionem vestram seu virtutum studia,

sed ad detractiones fratrum velitis impendere. Et operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis: Ut illa fierent quae monuerat superius ne agerent, id est, ne inquieti essent, et aliena curarent negotia, vel inhoneste ambularent ad eos qui foris sunt, vel alterius aliquid desiderarent; nunc intulit, dicens: Et operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis. Ut enim illa fierent, quae superius reprehendit, otium causam esse evidenter expressit. Nullus enim potest vel inquietus esse, vel aliena curare negotia, nisi qui operi manuum suarum non acquiescit insistere. Quartum quoque intulit morbum, qui ex hoc ipso otio nascitur, id est, ut inhoneste non ambulent, dicens: Et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt. Numquam potest, nec apud eos quidem qui

claustris cellae et operi manuum suarum inhaerere contentus est, sed necesse est eum inhonestum esse, dum necessaria victus requirit; adulationi quoque operam dare novitates etiam rumorum sectari, causarum fabularumque occasiones conquirere, per quas sibimetipsi aditum paret, ac facultatem qua diversorum domos valeat penetrare. Et nullius aliquid desideretis. Non potest non alienis donis et muneribus inhiare, qui non delectatur pio quieto que labore operis sui, quotidiani victus parare substantiam. Videtis tot causas, tam graves ac turpes una otii labe generari? Denique hos ipsos quos in Epistola prima, molli foverat palpatione verborum; qualiter, in secunda, velut qui non profecissent ad leviora remedia, austerioribus quibusdam et causticis medicamentis

sanare aggreditur, nullaque jam mitium verborum fomenta praemittit, non ullam teneram vocem ac blandam, ut ibi: Rogamus autem vos, fratres; sed, Denuntiamus vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate . Ibi rogat, hic denuntiat. In illa blandientis affectus, in hac obtestantis severitas et minantis. Denuntiamus vobis, fratres: quia prius rogantes contempsistis audire, saltem nunc denuntiationibus obedite. Ipsamque denuntiationem non nudo verbo, sed cum obtestatione nominis Domini nostri Jesu Christi terribilem infert, ne forte simplicem velut humana voce prolatam rursum contemnerent, nec magnopere ducerent observandam. Statimque ut peritissimus medicus

ferre non potuit, mederi spiritalis ferri incisione pertentat: ut subtrahatis vos, inquiens, ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. Itaque ab his qui vacare operi nolunt, jubet subtrahi, et velut membra otii corrupta putredine desecari; ne inertiae morbus, velut lethale contagium, etiam sanas membrorum partes tabe serpente corrumpat; dicturusque de his qui operari manibus suis nolunt, et panem suum cum silentio manducare, a quibus etiam praecepit subtrahendum; qualibus eos a principio opprobriis inurat, attendite. In primis inordinatos dicit, nec secundum suam traditionem ambulare: aliis verbis contumaces eos, utpote qui nollent juxta institutionem ejus incedere, et inhonestos esse designans, id est, non

processionis, non visitationis, non verbi, non temporis opportunitatem congruam honestamque sectantes. Omnibus enim istis vitiis inordinatum quemque necesse est subjacere. Et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis: et in hoc rebelles eos quodammodo et contemptores notat, qui traditionem quam acceperunt ab eo, tenere contemnerent, nec imitari vellent id, quod magistrum non solum verbo docuisse meminerint, sed etiam opere noverint perfecisse. Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos. Immanem cumulum reprehensionis exaggerat, cum hoc eos asserit non observare, quod et memoriae eorum inhaereat, et ad imitandum non solum, verbo instruente, didicerint, sed etiam, exemplo operum provocante, susceperint.

CAPUT VIII. Quod necesse sit inquietum esse eum qui opere manuum suarum non vult esse contentus.

inquietum inter eos non fuisse per operis exercitium comprobare eos qui operari nolunt, abunde notat otiositatis vitio inquietos semper existere. Neque gratis panem manducavimus ab aliquo. Per singula verba interpretationis auxesim facit Doctor gentium. Praedicator Evangelii dicit se non gratis panem ab aliquo manducasse, qui novit Dominum praecepisse, ut qui Evangelium denuntiant de Evangelio vivant ; et rursum: Dignus est operarius cibo suo . Cum itaque [utique] non gratis qui Evangelium praedicabat, tam sublime ac spiritale opus exercens, cibum sibi Dominicae jussionis auctoritate praesumeret, quid nos faciemus, quibus non solum nulla praedicatio verbi commissa est, sed nec ulla quidem, nisi animae nostrae solius cura mandatur?

Qua fiducia otiosis manibus gratis panem comedere audebimus, quem Vas electionis, evangelica sollicitudine et praedicatione constrictus, sine opere manuum comedere non praesumit? Sed in labore, inquit, et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus . Adhuc additamenta suae castigationis exaggerat. Non enim simpliciter dixit, non comedimus panem gratis ab aliquo vestrum, et hucusque stetit, poterat enim videri proprio otiosoque sumptu ac recondita pecunia, vel aliorum, licet non istorum, collatione seu muneribus sustentatus fuisse, sed in labore, inquit, et fatigatione nocte ac die operantes, id est, nostro opere specialiter sustentati. Et hoc, inquit, non pro nostra voluntate perpetrabamus, nec pro delectatione, ut requies et

exercitium corporis invitabat, sed ut necessitas et inopia victus non sine ingenti fatigatione corporis facere compellebat. Non solum namque per totum diei spatium, sed etiam noctis tempore, quod quieti

corporis videtur indultum, hoc opus manuum pro escae sollicitudine indesinenter urgebam.

CAPUT IX. Quod non solum Apostolus, sed etiam hi qui cum illo erant manibus suis operati sunt.

Nec tamen se solum totaliter inter eos conversatum fuisse testatur, ne forte non magna nec generalis videretur haec forma, si ipsius tantummodo traderetur exemplo; sed etiam omnes qui erant secum ad ministerium Evangelii deputati, id est, Silvanum et Timotheum, qui haec eadem cum eo scribunt, asserit simili opere laborasse. In eo etiam quod dicit: Ne quem vestrum gravaremus, verecundiam eis incutit magnam. Si enim ille qui Evangelium praedicabat, signis illud virtutibusque commendans,

ne gravaret quempiam, gratis panem manducare non audet, quomodo illi non aestimant se gravare, qui quotidie eum otiosi vacantesque praesumunt?

CAPUT X. Quod ob hoc manibus suis Apostolus operatus sit, ut nobis operandi praeberet exemplum.

Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos . Pandit causam cur tantum laboris sibi indixerit: Ut, inquit, formam daremus vobis ad imitandum nos, ut si forte doctrinam verborum auribus vestris frequenter ingestam oblivioni traderetis; saltem conversationis exempla sub oculorum fide vobis tradita memoriter retineretis. Haud levis eorum et in hoc reprehensio, cum dicit se nulla alia

quam exempli gratia laborem hunc et fatigationem die noctuque corporis exegisse, et eos nihilominus erudiri nolle, propter quos ipse necessitatem non habens, tantum sibi fatigationis indixerit. Et quidem, inquit, cum haberemus potestatem, et paterent nobis facultates omnium vestrum atque substantiae, et utendi eis Domini nostri nossem me habere promissum; non sum tamen hac usus potestate, ne quod a me bene ac licito fieret, aliis otii noxii praeberet exemplum. Et idcirco Evangelium praedicans, meis manibus atque opere malui sustentari, ut nobis quoque volentibus iter virtutis incedere, viam perfectionis aperirem, et conversationis formam meo labore praeberem.

CAPUT XI. Quod non solum exemplo, sed etiam verbis praedicans, monuerit operari.

Sed ne forte tacitus operans, et erudire eos volens exemplis, minime illos etiam praeceptorum monitis instruxisse videretur, infert: Nam et cum essemus, inquit, apud vos, hoc denuntiabamus vobis, quoniam si quis non vult operari, nec manducet . Adhuc illorum desidiam qui scientes eum ut magistrum bonum doctrinae gratia et institutionis obtentu suis manibus operatum, imitari contemnunt, et diligentiam cautionemque suam exaggerat, dicens non tantum se hoc illis exemplo tradidisse praesentem, sed etiam verbis jugiter praedicasse, ut si quis scilicet non vult operari, nec manducet.

CAPUT XII. Quod non contentus sola monitione, auctoritatem quoque et praeceptum adjunxerit Apostolus.

Non jam doctoris vel medici utitur ad eos consilio, sed districtione in eos judiciariae pronuntiationis invehitur, et apostolica potestate resumpta, velut e tribunali in contemptores sententiam dicit, illa nempe potestate quam cum interminatione scribens ad Corinthios, a Domino sibi asseruit datam, cum eos in delicto positos praemoneret, ut ante adventum suum semetipsos corrigere festinarent, ita praecipiens: Rogo vos ne praesens compellar audere in quosdam potestate illa, quae data est mihi in vobis . Et iterum: Si enim voluero aliquid gloriari de potestate quam dedit mihi Dominus in aedificationem,

et non in destructionem vestram, non erubescam. Illa, inquam, potestate pronuntiat, Si quis non vult

operari, nec manducet; non gladio carnali eos addicens, sed auctoritate Spiritus sancti, hujus vitae eis interdicens substantiam; ut si forte poenam futurae mortis minime cogitantes, adhuc vellent amore otii existere contumaces, saltem necessitate naturali constricti, et metu praesentis interitus, salutaria praecepta suscipere cogantur.

CAPUT XIII. De eo quod dicit, Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete.

Post tantum igitur rigorem evangelicae districtionis, nunc jam causam exponit, cur haec universa praemiserit: Audivimus enim quosdam inter vos ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. Nusquam eos qui dediti esse operi nolunt,

uno tantum morbo corruptos pronuntiare contentus est. In priori namque Epistola inordinatos eos

appellat, nec secundum traditionem ambulare quam acceperant ab eo; inquietos etiam esse definivit, et gratis panem manducare. Rursum hic: Audivimus, inquit, quosdam inter vos ambulare inquiete . Et subjungit statim secundum languorem, qui inquietudinis hujus est radix: Nihil, inquit, operantes, tertium quoque morbum, qui ex isto velut quidam ramusculus oritur: sed curiose agentes.

Itaque fomiti vitiorum tantorum congruam nunc emendationem conferre festinat, et illa apostolica, qua usus fuerat paulo ante, deposita potestate, iterum ad viscera pii patris vel clementis revertitur medici, et velut filiis susceptisque suis consilio salubri

infert remedia sanitatis, dicens: His autem, qui ejusmodi sunt, denuntiamus et obsecramus in Domino Jesu, ut cum silentio operantes panem suum manducent. Causas tantorum ulcerum quae de radice otiositatis emergunt uno operationis salutari praecepto curavit, ut peritissimus medicorum; caeteras quoque valetudines malas eodem cespite pullulantes sciens protinus exstinguendas, origine morbi principalis exempta.

CAPUT XV. De humanitate etiam otiosis et negligentibus impartienda.

Tous les livres