De coenobiorum institutis (Institutions cénobitiques) (page 28)
Nihilominus tamen ut perspicacissimus ac providus medicus, non solum infirmantium cupit mederi
vulneribus, sed etiam sanis, quibus eorum possit perpetua sospitas custodiri, similiter congruentia praecepta commendat, dicens, Vos autem nolite deficere benefacientes , qui nos, id est, vias nostras, sectantes, exempla vobis tradita operis imitatione completis, ac nequaquam eorum desidiam inertiamque sectamini. Nolite deficere benefacientes, id est, humanitatem vestram erga eos, si forte neglexerint observare quae diximus, similiter impertire. Ut castigavit ergo eos qui erant infirmi, ne otio dissoluti inquietudini et curiositati operam darent; ita hos qui sani sunt praemonet, ut humanitatem, quam bonis ac malis impertire Domini praecepto jubemur, si forte quidam pravi ad sanam doctrinam converti noluerint, non abscindant [abscondant]
ab eis; sed benefacere et fovere eos tam consolationis et correptionis sermone, quam beneficiis solitis et humanitate non desinant.
CAPUT XVI. Quod non odii, sed dilectionis causa eos qui delinquunt corripere debemus.
Rursum tamen ne forte hac lenitate provocati quidam praeceptis ejus obedire contemnant, intermiscet apostolicam severitatem: Quod si quis non obedit verbo nostro, per epistolam hunc notate, et nolite commisceri cum illo, ut confundatur . Monensque eos pro reverentia sui et utilitate communi quid oporteat observari, quaque cautione apostolica
mandata custodiant, subjungit confestim patris indulgentissimi lenitatem; et ut filios suos, quem erga praedictos pro charitate fraternitatis affectum debeant retinere, similiter docet. Et nolite, inquit, quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem. Severitati judiciariae paternam intermiscuit pietatem, et sententiam apostolico rigore prolatam, clementi mansuetudine temperavit. Nam et notari jubet eum qui obedire praeceptis suis contempserit, et cum illo non commisceri; et tamen haec fieri non odii vitio praecipit, sed fraternae dilectionis et eorum emendationis intuitu. Nolite, inquit, commisceri cum illo, ut confundatur, ut qui non est meis praeceptis mitibus emendatus, saltem publica omnium vestrum segregatione confusus, ad tramitem salutis incipiat
CAPUT XVII. Diversa testimonia, quibus Apostolus praecipit operari debere, vel quibus ipse operatus fuisse monstratur.
In Epistola quoque ad Ephesios de hoc ipso opere ita praecipit dicens: Qui furabatur, jam non furetur; magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti . In Actibus etiam apostolorum haec eadem non solum docuisse eum, sed etiam opere perfecisse, similiter invenimus. Nam cum venisset Corinthum, alibi se manere non patitur, nisi apud Aquilam et Priscillam, eo quod ejusdem artis essent opifices quam ipse erat solitus exercere. Ita enim habes: Post haec Paulus egressus ab Athenis, venit
Aquilam, Ponticum genere, et Priscillam uxorem ejus, accessit ad eos, eo quod ejusdem essent artis, et manebat cum eis, et operabatur. Erant enim scenofactoriae artis .
CAPUT XVIII. Quod tantum operatus sit Apostolus, quantum et sibi et aliis qui cum eo erant sufficere posse arbitrabatur.
Deinde procedens Miletum, et exinde mittens Ephesum, convocansque ad se presbyteros Ephesiorum Ecclesiae, et dans eis praecepta quemadmodum regere Ecclesiam Dei se absente deberent, ait: Aurum et argentum nullius concupivi, ipsi scitis quoniam ad omnia quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. Omnia ostendi vobis, quia sic laborantes oportet suscipere infirmos, ac meminisse
verbi Domini Jesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere . Grave [grande] nobis suae conversationis reliquit exemplum, cum se non solum id operatum esse testatur, quod necessitati tantummodo sui corporis expediret, sed etiam quod usibus eorum qui secum erant posset sufficere: his videlicet qui quotidie necessariis ministeriis occupati, nequaquam sibi parare similiter victum suis manibus occurrebant. Et sicut ad Thessalonicenses operatum sese dixit, ut illis formam daret, ad imitandum eum ; ita et hic tale quid intulit, dicens: Omnia ostendi vobis, quia sic laborantes oportet suscipere infirmos; scilicet vel mente vel corpore, id est, ut nostro potius labore sumptuque operis sudore quaesito, et non de abundantiae
aliena quidem largitate ac substantia eos reficere festinemus.
CAPUT XIX. Quemadmodum intelligi debeat: Beatius est magis dare quam accipere.
Et hoc ipsum Domini dicit esse mandatum: Quoniam ipse, inquit, dixit, id est, Dominus Jesus: Beatius est magis dare quam accipere . Hoc est, impartientis beatior largitas quam accipientis penuria, quae non de pecunia per infidelitatem vel diffidentiam reservata, nec de reconditis avaritiae thesauris impenditur, sed quae de fructu operis proprii et pio sudore profertur. Et ideo beatius est magis dare quam accipere, quia cum illius qui accipit is qui tribuit habeat paupertatem, nihilominus labore
proprio non solum suae necessitatis sufficientiam, verum etiam quod tribuat indigenti, pia sollicitudine, parare festinat: duplici gratia decoratus, quod et perfectam nuditatem Christi universarum rerum suarum abjectione possideat, et munificentiam divitis labore suo exhibeat et affectu: hic quidem honorans Deum de suis justis laboribus, et delibans ei de fructibus justitiae suae: ille vero otii torpore et inertia resolutus, indignum se esse etiam cibo panis, Apostoli probat sententia , contra ejus scilicet interdictum otiosus eum non sine reatu peccati contumaciaeque praesumens.
CAPUT XX. De fratre desidioso, qui alios egredi de coenobio sollicitabat.
Novimus fratrem, cujus etiam nomen, si amplius aliquid ex hoc instructionis accederet, proderemus, qui cum in coenobio moraretur, eumque necessitas coactaret ut statutum operis pensum quotidie oeconomo traderet, ne in majorem operis modum alicujus propensius laborantis tenderetur vel confunderetur exemplo, cum in coenobio quempiam fratrum vidisset ingressum, qui ardore fidei vellet aliquid amplius operis consignare, si clandestinis eum persuasionibus revocare ab hujusmodi intentione minime potuisset, consiliis pravis ac susurrationibus ad transmigrandum exinde persuadebat. Et quo eum facilius asportaret, se quoque jam olim
multis ex causis offensum confingebat velle discedere, si solatium itineris vel comitis reperisset. Cumque eum ad consensum occultis obtrectationibus monasterii pellexisset, condicens ei horam, qua de monasterio deberet exire, vel locum quo se praeveniens exspectaret, ipse velut illico subsecuturus ibidem subsistebat. Illoque jam, pro discessus sui verecundia, non audente ad monasterium de quo aufugerat ulterius aggregari, infelix fugae ejus auctor in coenobio residebat. Hoc unum exemplum de istius modi genere hominum pro incipientium cautione dixisse sufficiat, quo pateat evidentius, quanta mala otiositas, secundum Scripturae sententiam , in monachi mente parturiat, vel quemadmodum corrumpant bonos mores colloquia mala (I
Quod otiositatis vitium etiam sapientissimus Salomon evidentissime notat in multis, ita dicens: Qui sectatur otium, replebitur paupertate , vel visibili scilicet, vel invisibili, qua necesse est otiosum quemque et diversis vitiis involutum teneri, et alienum semper existere a contemplatione Dei vel divitiis spiritalibus, de quibus beatus Apostolus: Quia in omnibus, inquit, divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia . De hac autem otiosi paupertate alibi quoque ita scribitur: Et vestietur conscissa veste et pannosa omnis somniculosus . Sine dubio enim non merebitur
illo incorruptionis vestimento ornari, de quo Apostolus praecipit: Induite vos Dominum Jesum Christum ; et iterum: Induti lorica justitiae et charitatis ; et de quo etiam Dominus ad Jerusalem loquitur per prophetam: Exsurge, exsurge, Jerusalem, induere vestimentis gloriae tuae (Isaiae LII). Quisquis somno otii vel acediae superatus, non industriae suae labore, sed inertiae pannis operiri maluerit, quos abscindens de perfecta plenitudine et corpore Scripturarum, non vestimentum gloriae nec decoris, sed ignominiosum excusationis velamen suae coaptabit ignaviae. Solent enim hi qui sunt hac segnitie dissoluti, nolentes opere manuum
suarum sustentari, quod Apostolus indesinenter exercuit, vel nobis exercere praecepit, quibusdam uti testimoniis Scripturarum, quibus quoddam inertiae suae velamen imponant, dicentes scriptum esse: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam ; et, Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei . Sed haec testimonia panni quidam sunt de solida evangelicae lectionis plenitudine, qui ad hoc assumuntur, ut contegant potius ignominiam otiositatis ac verecundiae nostrae, quam ut calefaciant et exornent nos illa pretiosa veste perfectaque virtutum, quam in Proverbiis mulier illa sapiens, quae fortitudine et decore induta est, vel sibi, vel viro suo fecisse describitur, de qua etiam consequenter infertur: Fortitudine
et decore induta est, et laetata est in diebus novissimis . De hoc inertiae morbo rursus idem Salomon ita commemorat: Viae nihil operantium stratae sunt spinis , id est, illis ac similibus vitiis quae Apostolus in superioribus de otio pullulare praefatus est. Et iterum: In desideriis
est omnis otiosus . De quibus Apostolus commemoravit dicens: Et nullius aliquid desideretis . Et ad extremum: Multa mala enim docuit otiositas . Quae evidenter Apostolus in his, quae supra exposuimus, enumeravit dicens: Nihil operantes, sed curiose agentes . Huic quoque vitio subjunxit aliud: Et operam detis ut quieti sitis . Et deinde, Ut vestra negotia agatis, et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis
. Quos etiam inordinatos, ac rebelles notat, ab his studiosos quosque segregari praecipiens, Ut subtrahatis vos, inquit, ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis .
CAPUT XXII. Quod per Aegyptum fratres ita suis manibus operantur, ut non solum propriis necessitatibus satisfaciant, sed etiam his qui in carceribus sunt subministrent.
His itaque exemplis per Aegyptum Patres eruditi, nullo modo otiosos esse monachos, ac praecipue
juvenes, sinunt, actum cordis ac profectum patientiae et humilitatis sedulitate operis metientes: et non solum a nullo quidquam ad usum victus sui accipere patiuntur, sed etiam de laboribus suis non tantum supervenientes ac peregrinos reficiunt fratres, verum etiam per loca Libyae, quae sterilitate ac fame laborant, nec non etiam per civitates his qui squalore carcerum contabescunt, immanem conferentes dirigunt alimoniae victusque substantiam, de fructu manuum suarum rationabile ac verum sacrificium Domino tali oblatione se offerre credentes.
CAPUT XXIII. Quod otii causa faciat in partibus Occidentis non esse coenobia monachorum.
monasteria tanta fratrum celebritate fundata quia nec operum suorum facultatibus fulciuntur, ut possint in eis jugiter perdurare, et si eis suppeditare quoquo modo valeat sufficientia victus alterius largitate, voluptas tamen otii et pervagatio cordis diutius eos in loco perseverare non patitur. Unde haec est apud Aegyptum ab antiquis Patribus sancita sententia: operantem monachum daemone uno pulsari; otiosum vero innumeris spiritibus devastari.