De coenobiorum institutis (Institutions cénobitiques) (page 30)
ipsam ac totius mundi leges immutare meruerunt, una elatione depereunt: Ita ut universis virtutibus suis, ac si non fuissent, oblivioni traditis, iram Domini confestim suscepisset, nisi eam resumpta humilitate placasset; ut qui de tam excelso meritorum fastigio, elatione impellente, deciderat, non nisi per eosdem rursum humilitatis gradus ad amissum culmen ascenderet. Vis aliud quoque exemplum similis ruinae percipere?
Ozias hujus quem commemoravimus regis atavus, in omnibus quoque ipse Scripturae testimonio collaudatus, post ingentia virtutum suarum praeconia, post innumeros triumphos quos devotionis ac fidei suae merito perpetravit, disce qualiter sit vanae gloriae elatione dejectus. Et egressum est, inquit, nomen Oziae propter quod auxiliaretur ei Dominus et corroborasset illum; et cum roboratus esset, elevatum est cor ejus in interitum suum, et neglexit Dominum Deum suum . Cernis aliud exemplum ruinae gravissimae, et conspicis duos viros tam justos tamque perfectos triumphis suis atque victoriis fuisse confectos. Unde videtis
quam perniciosi rerum secundarum soleant esse successus, ita ut qui non potuerunt adversis frangi; prosperis, si incauti fuerint, acrius elidantur; et qui in conflictu atque acie mortis evaserunt discrimina, tropaeis propriis triumphisque succumbant.
Ideo Apostolus monet: Nolite fieri inanis gloriae cupidi ; et Dominus Pharisaeos castigans: Quomodo, inquit, vos potestis credere, qui gloriam
ab invicem accipitis, et gloriam quae a solo Deo est non quaeritis ? De his et beatus David cum interminatione dicit: Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent .
Solet etiam incipientium mentes, et eorum qui minus adhuc, vel virtute animi, vel scientia profecerunt, aut propter sonum vocis extollere, quod scilicet modulatius psallant, aut quod sint exesis carnibus, vel corpore lautiores, aut quod parentes
divites aut nobiles habeant, vel quod militiam honoresque contempserint. Interdum etiam dignitates et opes, quae forte nec apprehendi quidem aliquando potuissent, persuadet quempiam perfacile fuisse adepturum, si perseverasset in saeculo, vana spe etiam de incertis inflans eum, et de his quae numquam possedit; velut qui ea contempserit, gloria vanitatis extollens.
presbyterii vel diaconatus immittit. Quem si vel invitus fuisset adeptus, tanta expleturum sanctitate
ac rigore depingit, ut caeteris quoque sacerdotibus praebere potuerit sanctitatis exempla, dein
multos non solum conversationis forma, verum etiam doctrina sua sermoneque lucraturum. Facit etiam in solitudine, vel in cellula commorantem, diversorum domos ac monasteria mente atque animo circumire, et plurimorum conversiones [conversationes] sub incitamento imaginariae exhortationis acquirere. Agitur itaque infelix anima tali vanitate velut profundissimo sopore delusa, ut plerumque hujusmodi cogitationum illecta dulcedine, et his oppleta simulacris, ne praesentes quidem actus vel fratres valeat contemplari, dum his quae cogitationum pervagatione vigilans somniavit, delectatur inhaerere, quasi veris.
Memini cujusdam senis, cum in eremo Scythiae commorarer , qui cum ad cellam cujusdam fratris, gratia visitationis, adveniens ostio approximasset, audissetque eum quiddam obmurmurantem intrinsecus, paululum substitit, cognoscere volens quidnam de Scripturis legeret; vel, sicut est moris, operans memoriter recenseret. Cumque piissimus explorator aure diligenter applicita curiosius auscultaret, ita eum reperit hujus spiritus impugnatione pellectum, ut in ecclesia facere se crederet exhortatorium plebi sermonem. Cumque subsistens senex audisset eum finiisse tractatum, et mutato rursum officio celebrare velut diaconum catechumenis
Missam, tunc demum pulsavit ostium: qui egressus, occurrensque seni, veneratione solita, introducensque eum, quam olim venerit, cogitationum suarum conscientia remordente, perquirit, ne scilicet diutius stans ad ostium injuriam pertulisset, joculariter senex grateque respondit: Modo, inquiens, veni, quando tu missam catechumenis celebrabas.
CAPUT XVI Quod aliter vitia curari non possint, nisi eorum radices et causae innotuerint.
Haec idcirco inserere huic opusculo necessarium duxi, ut de impugnationum vi, atque ordine vitiorum, quibus miserabilis anima laceratur, non solum ratione, sed etiam exemplis instructi, ad devitandos
laqueos et multiplices decipulas inimici cautiores esse possimus. Ita namque indifferenter haec ab Aegyptiis Patribus proferuntur in medium, ut omnium vitiorum certamina, vel illa quae patiuntur, vel illa quae passuri sunt juniores, relatione sua, tamquam qui adhuc ea sustineant, apud eos detegant atque denudent, quo exponentibus eis illusiones omnium passionum, quicumque incipientium sunt ac frequentium spiritu, colluctationum suarum arcana cognoscant, et ea tamquam in speculo contemplantes, et causas vitiorum quibus pulsantur, et remedia doceantur: futurorum quoque certaminum
congressibus, antequam superveniant, eruditi, qualiter praecavere et occurerre eis vel confligere debeant, instruantur. Ut solent peritissimi medicorum non solum mederi praesentibus morbis, verum etiam futuris peritia sagaci occurrere, eosque praeceptis vel poculis salutaribus praevenire; ita hi quoque verissimi animarum medici, emersuras valetudines cordium spiritali collatione, velut quodam coelesti antidoto praenecantes, in juniorum mentibus non patiuntur adolescere, aperientes eis et causas imminentium passionum, et remedia sanitatum.
CAPUT XVII. Quod monachus mulieres et episcopos vitare debeat.
Quapropter haec est antiquitus Patrum permanens nunc usque sententia, quam proferre sine mea confusione
non potero, qui nec germanam vitare potui, nec episcopi evadere manus, omnimodis monachum fugere debere mulieres et episcopos. Neuter enim sinit eum, quem semel suae familiaritati devinxerit, vel quieti cellulae ulterius operam dare, vel divinae theoriae per sanctarum rerum intuitum purissimis oculis inhaerere.
Ideoque athleta Christi, qui verum ac spiritalem agonem legitime certare desiderat, hanc multiformem variamque bestiam omnimodis superare festinet.
Quam nobis ex omni parte velut multiplicem nequitiam occurrentem tali remedio poterimus evadere, ut cogitantes illud Davidicum eloquium: Dominus dissipavit ossa eorum, qui hominibus placent . Primitus nihil proposito vanitatis et inanis gloriae capessendae gratia nosmetipsos facere permittamus. Deinde ea quae bono initio fecerimus, observatione simili custodire nitamur ne omnes laborum nostrorum fructus post irrepens cenodoxiae morbus evacuet. Quidquid etiam in conversatione fratrum minime communis usus recipit, vel exercet, omni studio, ut jactantiae deditum declinemus, et ea quae nos possunt inter caeteros notabiles
reddere, ac veluti solis facientibus laus apud homines sit conquirenda, vitemus. His enim vel maxime indiciis cenodoxiae lethale contagium nobis inhaerere monstrabitur; quod facillime poterimus effugere, si consideremus non solum fructum laborum nostrorum nos penitus amissuros, quoscumque cenodoxiae proposito fecerimus, sed etiam reos magni criminis factos aeterna supplicia, velut sacrilegos soluturos; utpote qui ad injuriam Dei opus, quod ejus obtentu nos oportuit agere, hominum gratia maluimus exercere, ab eo qui occultorum est conscius, homines Deo, et gloriam mundi gloriae Domini praetulisse convicti
ultimus sit in conflictu vitiorum, atque in ordine ponatur extremus, origine tamen et tempore primus
est; saevissima et superioribus cunctis immanior bestia, perfectos maxime tentans, et propemodum
jam positos in consummatione virtutum morsu diriore depascens.
Cujus duo sunt genera: unum hoc quo diximus spiritales viros summosque pulsari, aliud quod etiam incipientes carnalesque complectitur. Et licet utrumque superbiae genus tam in Deum, quam in homines noxia inflet elatio; tamen illud primum specialiter refertur ad Deum, secundum ad
homines proprie pertinet. Cujus originem ac remedia in posterioribus libelli hujus , donante Deo, in quantum possumus exsequemur. Nunc de illo priore, quo praefati sumus perfectos praecipue tentari, propositum nobis est pauca disserere.
Nullum est igitur vitium aliud quod ita omnes virtutes exhauriat, cunctaque justitia et sanctitate hominem spoliet ac denudet, ut superbiae malum:
tamquam generalis quidam ac pestifer morbus, non unum membrum partemve ejus debilitare contentus, sed solidum corpus lethali corrumpit exitio, et in virtutum jam fastigio collocatos gravissima ruina dejicere ac trucidare conatur. Omne namque vitium suis est terminis et fine contentum; et licet contristet alias quoque virtutes, contra unam tamen principaliter tendit, eamque specialiter opprimit et impugnat. Et ut hoc ipsum quod diximus clarius possit intelligi, gastrimargia, id est, appetitus ventris, seu concupiscentia gulae, temperantiae rigorem corrumpit; castitatem libido contaminat; ira patientiam vastat; ut nonnumquam uni quis deditus vitio aliis virtutibus non penitus destituatur, sed illa tantum virtute truncata, quae e diverso aemulo sibi vitio repugnante succumbit, reliquas possit vel ex parte retinere:
haec vero cum infelicem possederit mentem, ut quidam saevissimus tyrannus, sublimissima capta arce virtutum, universam funditus civitatem diruit atque subvertit. Excelsa quondam sanctitatis moenia vitiorum solo coaequans atque permiscens, nullam deinceps imaginem libertatis animae sibi subditae superesse concedit. Quantoque ceperit ditiorem, tanto graviore servitutis jugo subditam universis virtutum facultatibus crudelissima depraedatione nudabit.